De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 591]
| |||||||||||||||||||||
Caput XXV
|
I. | Bellum suscipi iuste pro subditis: |
II. | Non semper tamen suscipiendum. |
III. | An subditus innocens hosti dedi possit, ut periculum Vitetur. |
IV. | Bella item iuste suscipi pro federatis aequalibus et inaequalibus, |
V. | Et pro amicis: |
VI. | Imo et pro hominibus quibusvis: |
VII. | Posse tamen id sine peccato omitti, si quis aut sibi metuat, aut etiam nocentis vitae. |
VIII. | An pro subditis alienis defendendis Iustum sit bellum, distinctione explicatur. |
IX. | Iniustas esse societates et mercenariam militiam sine causarum discrimine. |
X. | Etiam praecipue praedae aut stipendii causa militare vitiosum esse. |
SupraGa naar voetnoot1 cum de his qui bellum gerunt egimus, dictum ostensumque a nobis est, naturaliter non tantum unumquemque sui iuris esse exsecutorem, sed et alieni. quare quae causae iustae sunt ipsi cuius res agitur, eaedem iustae sunt iis qui aliis opem ferunt. [2] Prima autem maximeque necessaria curaGa naar voetnoot2 pro subditisGa naar voetnoot3, sive qui familiari, sive qui civili subsunt imperio. Sunt enim quasi pars rectoris, ut ibidem diximus. Sic pro Gabaonitis qui se populo Hebraeo subiecerant arma sumsit is populus duce IosuaGa naar voetnoot4. Maiores nostri, inquit Cicero ad QuiritesGa naar voetnoot5, saepe mercatoribus ac naviculariis iniuriosius tractatis bella gesserunt. AlibiGa naar voetnoot6: Quot bella maiores nostri susceperunt quod cives Romani iniuria affecti, navicularii retenti, mercatores spoliati esse dicerentur? Iidem Romani pro quibus sociis arma sumere noluerant, pro iis deditis, id est factis subditis eadem sumere necessarium duxerunt. Campani ad Romanos: Quandoquidem nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, vestra certe defendetisGa naar voetnoot7. FlorusGa naar voetnoot8
a Campanis fedus quod ante habebant, sanctius ait factum omnium suorum deditione: Fides agi visa, inquit LiviusGa naar voetnoot1, deditos non prodi.
ii. Non tamen semper quamvis iusta causa subditi alicuius obligat rectores ad bella sumenda: sed ita demum si id sine omnium aut plurium subditorum incommodo fieri potest. Rectoris enim officium magis circa totum quam circa partes versatur: et quo pars est maior, eo ad totius naturam propius accedit.
iii. [1] Itaque si civis unus quamvis innocens ad exitium ab hoste deposcatur, dubium non est quin deseri possitGa naar voetnoot2, si appareat civitatem hostium viribus multo esse imparemGa naar voetnoot3. Disputat contra hanc sententiam Ferdinandus VasquiusGa naar voetnoot4: sed si non tam verba eius quam propositum spectetur, hoc videtur agere ne civis talis temere deseratur, ubi eum defendi posse spes sit. Nam et historiam adfert Italici peditatus qui Pompeium rebus nondum plane desperatis deseruit, de sua salute certior factus a Caesare; quod ille non immerito improbat. [2] An vero etiam tradi in manus hostium possit civis innocens, ut vitetur imminens alioqui civitatis excidium, disputant eruditi, et olim disputatum est, ut cum Demosthenes nobilem illam de canibus quos lupi pacis causa ab ovibus tradi sibi postulabant fabulam protulit. Negant id licere non Vasquius tantum, sed is cuius sententia ut perfidiae propinqua a Vasquio arguitur Sotus. Ponit tamen Sotus teneri talem civem se hostibus tradere: hoc quoque negat Vasquius, quia natura societatis civilis, quam sui quisque commodi causa iniit, id non postulet. [3] Sed hinc nihil aliud sequitur quam ex iure proprie dicto, civem ad hoc non teneri: at non etiam caritatem pati, ut aliter faciat. Multa enim sunt, non iustitiae proprie dictae, sed dilectionis officia, quae non tantum cum laude praestantur, quod Vasquius agnoscit, sed etiam omitti sine culpa
nequeunt. Tale autem omnino hoc videtur esse, ut maximae multitudinis innocentis vitam suae unius quis praeferat. Praxithea in Euripidis ErechtheoGa naar voetnoot1:
<Atque ita PhocionGa naar voetnoot3 Demosthenem atque alios hortabatur ad exemplum Lei filiarum et HyacinthidumGa naar voetnoot4 potius mortem ipsi subirent, quam malum irreparabile patriae inferri sinerent. Cicero pro P. SextioGa naar voetnoot5: Si mihi in aliqua nave cum meis amicis naviganti hoc accidisset, ut multi ex multis locis praedones classibus eam navem se oppressuros minarentur, nisi me unum sibi dedidissent: iecissem me potius ipse in profundum, ut caeteros conservarem, quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae discrimen adducerem. Idem de Finibus iiiGa naar voetnoot6: Vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus, utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit>Ga naar voetnoot7. Apud LiviumGa naar voetnoot8 de Molossis quibusdam dictum legimus: Equidem pro patria qui letum oppetissent saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aequum censerent, hi primi inventi sunt. [4] Sed hoc posito restat dubitatio, an quod ille facere tenetur ad hoc cogi quoque possit. Negat hoc Sotus exemplo divitis qui egeno stipem dare ex misericordiae praescripto tenetur, cogi tamen nequit. Sed notandum est aliam esse rationem partium inter se, aliam superiorum ubi cum sibi subditis comparantur: Nam par parem cogere non potest nisi ad id quod ex iure debetur stricte dicto. At superior cogere potest etiam ad
alia quae virtus quaelibet praecipitGa naar voetnoot1, quia in iure proprio superioris, qua superior est, hoc est comprehensum. Sic in magna frumenti penuria cives cogi possunt quod habent in medium conferreGa naar voetnoot2: quare et in nostra illa controversia verius videtur cogi posse civem, ut id faciat quod exigit caritas. <Atque ita is quem dixi Phocion amicissimum quendam sibi Nicoclem nomine demonstrans aiebat huc malorum ventum, ut si Alexander eum deposceret, ipse dedendum censeretGa naar voetnoot3>Ga naar voetnoot4.
iv. Subditis proximi, imo pares sunt in hoc, ut defendi debeant socii, in quorum federe comprehensum id est, sive in tutelam sese et fidem aliorum dederunt, sive mutua auxilia pacti sunt. Qui non repellit iniuriam a socio si potest, tam est in vitio quam ille qui facit, ait AmbrosiusGa naar voetnoot5. Pactiones autem tales ad bella quibus iusta causa non subsitGa naar voetnoot6 porrigi haud posse diximus alibi. Et haec est causa cur Lacedaemonii, priusquam bellum in Athenienses susciperent, sociis omnibus de causae iustitia iudicium permiserintGa naar voetnoot7 <: Et Romani Graecis de bello in NabidemGa naar voetnoot8>Ga naar voetnoot9. Nunc illud addamus, ne tunc quidem teneri socium si nulla spes sit boni exitus. Boni enim non mali causa societas contrahitur. Defendendus autem socius est etiam contra alium itidem federatum, nisi priori federe aliquid specialius convenerit. Sic Corcyraeos, si causa eorum iusta erat, Athenienses defendere potuerunt etiam contra Corinthios socios vetustiores.
v. Tertia causa est, amicorumGa naar voetnoot10 quibus auxilium promissum quidem non est, sed tamen amicitiae quadam ratione
debetur, si facile et sine incommodo exhiberi possitGa naar voetnoot1. Sic pro Lotho cognato arma sumsit Abrahamus: Antiatibus praeceperunt Romani ne in Graecos utpote Italorum cognatos piraticam exercerent. Iidem saepeGa naar voetnoot2 non pro sociis tantum quibus ex federe id debebatur, sed pro amicis <bella susceperunt, aut suscipere minati sunt>Ga naar voetnoot3.
vi. Postrema latissimeque patens est hominum inter se coniunctio, quae vel sola ad opem ferendam sufficitGa naar voetnoot4. Homo in adiutorium mutuum generatus est, ait SenecaGa naar voetnoot5. EiusdemGa naar voetnoot6 est: Sapiens quoties poterit fortunae intercedet. Euripides in SupplicibusGa naar voetnoot7:
AmbrosioGa naar voetnoot8, fortitudo quae defendit infirmos plena iustitia est. <Qua de re supraGa naar voetnoot9 quoque egimus>Ga naar voetnoot10.
vii. [1] Quaeritur hic, an teneatur etiam homo hominem, populus populum ab iniuria defendere. PlatoGa naar voetnoot11 puniendum censet qui vim alteri illatam non arcetGa naar voetnoot12 <: quod et Aegyptiorum legibus cavebaturGa naar voetnoot13>Ga naar voetnoot14. Sed primum si manifestum sit periculum, non teneri certum est. potest enim suam vitam et res alienis praeferreGa naar voetnoot15. Atque ita interpretandum censeo illud TulliiGa naar voetnoot16: Qui non defendit, nec obsistit si potest iniuriae, tam est in vitio quam si parentes, aut patriam, aut socios deserat. ut potest illud intelligamus, cum suo commodo: nam et idem alibiGa naar voetnoot17 dicit, non defendi homines sine vituperatione Jortasse possunt. <Apud Sallustium est in historiisGa naar voetnoot18: omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere. dein quod quaeritur satisne pium, tutum, gloriosum an
indecorum sit. [2] Senecae quoqueGa naar voetnoot1 hoc non spernendum: Succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces>Ga naar voetnoot2. Sed ne tunc quidem tenebitur, si oppressus nisi morte invasoris eripi non potestGa naar voetnoot3. Nam si invasoris vitam qui invaditur suae potest praeferre, ut alibiGa naar voetnoot4 diximus, non peccabit qui invasum id aut credet, aut volet malle: praesertim cum ex parte invasoris maius sit periculum damni irreparabilis et sempiterni.
viii. [1] Est et illud controversum, an iusta sit belli causa pro subditis alienis, ut ab eis arceatur imperantis iniuria. Sane ex quo civiles societates institutae sunt, certum est rectoribus cuiusque speciale quoddam in suos ius quaesitum. Euripides HeraclidisGa naar voetnoot5:
Nec alio illudGa naar voetnoot6 pertinet:
Et ThucydidesGa naar voetnoot7 inter summi imperii signa posuit τὸ αὐτόδιϰον, iudiciorum summam potestatem, non minus quam τὸ αὐτόνομον ϰαὶ τὸ αὐτοτελὲς, id est legum et magistratuum creandorum ius. Nec alio pertinet poeticum illudGa naar voetnoot8:
Et huic non dissimile illudGa naar voetnoot9:
Et apud EuripidemGa naar voetnoot11:
Nimirum, ut recte explicat AmbrosiusGa naar voetnoot1: ne usurpata aliarum partium sollicitudine bellum inter se incitarent. τοὺς σϕετέρους αὐτόν τινα ϰολάζειν, ut in suos quisque animadvertantGa naar voetnoot2 aequum esse censent Corinthii apud ThucydidemGa naar voetnoot3. <Et Perseus in oratione ad Martium quod in Dolopes fecisset negat se defensurum: iure, inquiens, feci meo, cum mei regni, meae ditionis essentGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. Sed haec omnia locum habent ubi vere delinquunt subditi, adde etiam ubi dubia est causa. In hoc enim instituta est illa imperiorum distributioGa naar voetnoot6. [2] At non etiam, si manifesta sit iniuria, siquis Busiris, Phalaris, Thrax Diomedes ea in subditos exerceat, quae aequo nulli probentur, ideo praeclusum erit ius humanae societatis? Sic in Maxentium et in Licinium ConstantinusGa naar voetnoot7, in Persas alii Romanorum ImperatoresGa naar voetnoot8 arma ceperunt, aut capere minati sunt nisi vim a Christianis religionis nomine arcerent. [3] Imo etiam si daretur ne in summa quidem necessitate arma recte a subditis sumi (qua de re dubitare vidimusGa naar voetnoot9 illos ipsos quorum institutum fuit regiam potestatem defendere) non tamen inde sequetur non posse pro ipsis ab aliis arma sumi. Quoties enim actioni alicui impedimentum ponitur personale, non ex re; toties quod uni non licet, alteri pro eodem licere potest, si modo tale sit negotium in quo alter alteri prodesse possit. Sic pro pupillo, cuius persona iudicium non capit, litigat tutor aut alius <: pro absente etiam sine mandato defensor>Ga naar voetnoot10. Impedimentum autem quod resistere subditum prohibet, non ex causa venit quae eadem est in subdito et in non subdito, sed ex personae qualitate, quae in alios non transit. [4] Sic Seneca existimatGa naar voetnoot11 bello a me peti posse, qui a mea gente sepositus, suam exagitat, ut diximusGa naar voetnoot12, cum de poenis exposcendis ageretur: quae res saepe cum defensione
innocentium coniuncta est. Scimus quidem ex veteribus novisque historiis alieni cupiditatem hos sibi quaerere obtentus: sed non ideo statim ius esse desinit si quid a malis usurpatur. Navigant et piratae: ferro utuntur et latrones.
ix. [1] Sicut autem societates bellicas eo initas animo ut in quodvis bellum nullo causae discrimine promittantur auxiliaGa naar voetnoot1, illicitas diximus, ita nullum vitae genus est improbius quam eorum qui sine causae respectu mercede conducti militantGa naar voetnoot2, et quibus
Quod PlatoGa naar voetnoot3 ex Tyrtaeo probat. Hoc ipsum est quod Aetolis a Philippo exprobratum legimusGa naar voetnoot4 <: et Arcadibus a Dionysio Milesio his verbis: ἀγορὰ πολέμου πρόϰειται, ϰαὶ τὰ τῶν Ἑλλήνων ϰαϰὰ τὴν Ἀρϰάδων τρέϕει ϰαὶ περιέρχεται πόλεμος αἰτίαν οὐϰ ἔχωνGa naar voetnoot5: belli instituuntur nundinae, et Graecorum mala in fructu sunt Arcadibus et sine causarum respectu modo huc modo illuc arma circumferuntur>Ga naar voetnoot6. Res sane miseranda, ut AntiphanesGa naar voetnoot7 loquitur,
<Dion PrusaeensisGa naar voetnoot9: ϰαί τοι τί τοῦ ζῆν ἀναγϰαιότερόν ἐστιν· ἢ τί τούτου περὶ πλείστου ποιοῦνται πάντες; ἀλλ᾽ ὅμως ϰαὶ τοῦτο ἀπολλύουσι διὰ χρημάτων ἐπιϑυμίαν. Quid magis est necessarium nobis, aut quid pluris fit quam vita? et tamen hanc quoque non pauci perdunt dum pecuniam quaerunt>Ga naar voetnoot10. [2] Parum vero quod suam venduntGa naar voetnoot11 necem, nisi et aliorum saepe innocentium venderentGa naar voetnoot12Ga naar voetnoot13, tanto carnifice detestabilioresGa naar voetnoot14, quanto peius
est sine causa quam ex causa occidereGa naar voetnoot1: Sicut AntisthenesGa naar voetnoot2 dicebat carnifices tyrannis esse sanctiores, quod illi nocentes, hi innocentes interficerent. <Maior Philippus Macedo huic hominum generi, τὰς τροϕὰς εἰωϑόσιν ἔχειν ἐϰ τοῦ μισϑοϕορεῖνGa naar voetnoot3, quibus unus ex militia quaestus esset, dicebat bellum esse pacem, pacem bellum>Ga naar voetnoot4. [3] Non est inter artificia bellum, imo res est tam horrenda, ut eam nisi summa necessitas, aut vera caritas honestam efficere nequeat: quemadmodum ex iis intelligi potest quae capitum antecedentium proximo dicta a nobis sunt, AugustinoGa naar voetnoot5 iudice militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est.
x. Imo et propter stipendium, si id unice aut praecipue spectetur: cum alioqui stipendium accipere licitum sit omnino: τίς στρατεύεται ἰδίοις ὀψωνίοις ποτέ; ait Paulus ApostolusGa naar voetnoot6: quis suis impensis militat?
- voetnoot1
- Lib. i, c v [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Navar. xxiv, 18.
- voetnoot3
- Pro subditis] Procopius Persicorum ii [15]: οὐ γὰρ ὁ μηδὲν αύτὸς ἀδιϰῶν δίϰαιος, εἰ μὴ ϰαὶ τοὺς ὑϕ᾽ ἐτέρων ἀδιϰουμένους ἔχων ἐν ἐξουσίᾳ ῥύεσϑαι πέϕυϰεν. Neque enim statim iustus est qui iniuriam nulli facit, nisi et eo sit animo ut tutetur sibi commissos adversus alienas iniurias [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ios. x, 6.
- voetnoot5
- [Cic., pro lege Manilia 5, 11].
- voetnoot6
- Verr. ii [Act. ii, v, 58, 149].
- voetnoot7
- [Livius vii, 31, 3].
- voetnoot8
- [Florus i, 16].
- voetnoot1
- Lib. vii [31].
- voetnoot2
- Dubium non est quin deseri possit] Vide Consilium Nicephori Patriarchae datum Michaeli Langabae de transfugis pacis causa reddendis Bulgarorum duci, ubi haec verba apud Zonaram [xv, 17, 20]: ϰρεῖσσον εἶναι παϑεῖν ϰρίνοντες μετρίους τινὰς, ἢ πλήϑη πάσχειν ἀνήριϑμα. Satius iudicemus esse paucos aliquos mala ferre, quam immensam multitudinem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Soto de Iust. et iur. lib. v, q. 1, art. 7.
- voetnoot4
- L. i cont. Ill. c. 13.
- voetnoot1
- [Eurip., frgm. 362, 19-21].
- voetnoot2
- Non malo unius domus Commune vinci, sed nec aequari potest] οὐ δίϰαιον προσϑήϰην τὸ ὄλον μέρους εἰναι. Iniquum est totum fieri accessionem partis. Locus est apud Philonem fine libri ii [imo lib. i, 59] de vita Mosis, ubi et alia lectu dignissima [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Diod. libro xvii [15] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Hyacinthidum] Vide Apollodorum in Bibliotheca [iii, 15, 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., pro Sextio 20, 45].
- voetnoot6
- [Cic., de Fin. iii, 19, 64].
- voetnoot7
- [Atque - consulit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xlv [26, 8].
- voetnoot1
- Etiam ad alia quae virtus aliqua praecipit] Sic apud Lucanos poena erat dicta prodigis. ingratis apud Macedonas. otiosis apud eosdem Lucanos et Athenienses. Adde quae allata ad Libri i c. 1, § 9 [p. 34 n. 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Less. lib. ii, c. 9, dub. 7.
- voetnoot3
- Plut. Phoc. [749 C] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Atque - censeret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Off. i, c. 36.
- voetnoot6
- Ad bella quibus iusta causa non subsit] Vide Simlerum de republica Helvetiorum [p. 160]. Domino guerram faciente alicui, si sciatur, quod iuste, aut cum dubitatur [dubitabitur, ed. 1646], vasallus eum adiuvare tenetur. Sed cum palam est quod irrationabiliter eam facit, adiuvet eum ad eius defensionem: ad offendendum vero alium non adiuvet. Lib. ii. de Feudis. c. 28. Hic finitur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Thuc. i, 119 et 125].
- voetnoot8
- Livius lib. xxxiv [22] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [: Et - Nabidem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
-
Tertia causa est amicorum] Oraculum vetus [Aelian., Var. Hist. iii, 44]:
Ἀνδρὶ ϕίλῳ ϑνήσϰοντι παρὼν πέλας οὐϰ ἐβοήϑεις·οὔ σε ϑεμιστεύσω. περιϰαλλέος ἔξιϑι ναοῦ.Non ope iuvisti praesens in morte sodalem:Effabor tibi nil, nisi, Templi finibus exi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Vict. de Ind. p. 2, n. 17. Caiet. 2. 2. q. 4. art. 1.
- voetnoot2
- [Abrahamus: Sic Romani saepe, ed. 1625; Abrahamus: Antiatibus - Iidem saepe, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [bella - sunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Cic. de fin. iii [19, 64]; de off. ii 5, 16]. L. ut vim. D. de iust. et iure [l. 3 D. i, 1].
- voetnoot5
- de Ira l. i. cap. 7 [i, 5].
- voetnoot6
- de Clem. ii, 5 [imo ii, 6].
- voetnoot7
- [Eurip., Suppl. 267 sqq.].
- voetnoot8
- De Off. i [c. 27 § 129].
- voetnoot9
- Lib. [1] c. 5 [§ 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Qua - egimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- De legibus iv [imo ix, 17].
- voetnoot12
- Plato puniendum censet qui vim alteri illatam non arcet] Et Hebraei, Mose de Kotzi praecepto iubente lxxvii, lxxx, vetante clxiv, clxv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- Diod. l. i [77] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [: quod - cavebatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- [praeferre, edd. 1625, 1631, 1646; perferre, edd. 1632, 1642].
- voetnoot16
- [Cic., de Off. i, 7, 23].
- voetnoot17
- [Apud Ammianum Marcell. xxx, 4, 7].
- voetnoot18
- [Sallust., Epistola Mithridatis 1].
- voetnoot1
- Senecae quoque] Locus est de Beneficiis ii, 15. alter non dissimilis eiusdem argumenti lib. i, c. 10: Dignum etiam impendio sanguinis mei tuebor, et in partem discriminis veniam: indignum si eripere latronibus potero clamore sublato, salutarem vocem homini non pigebit emittere. Vide quae supra libro ii, c. i, §. 8 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Apud - merces, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Less. lib. ii. c. 4. dub. 15.
- voetnoot4
- [L. ii C. i § ix].
- voetnoot5
- [Eurip., Heracl. 143 sq.].
- voetnoot6
- [Eurip., Phoenicis frgm.].
- voetnoot7
- [Thuc. v, 18].
- voetnoot8
- Virg., Aen. i [138 sq.].
- voetnoot9
- Ovid. Met. xiv [784 sq.] [Met. xiv, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
-
Rescindere nunquam Dis licet acta Deum] Eiusdem est iii Metamorphoseon [336 sq.]:
Neque enim licet irrita cniquamFacta Dei fecisse Deo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Hippolyto [1328 sq.].
- voetnoot1
- Libro i. de Off. [c. 13].
- voetnoot2
- Ut in suos quisque animadvertant] Augustinus ii de Libero arbitrio [ii, i, 2]: Non enim ut alicuius est bonitatis, alienis praestare beneficia, ita iustitiae, vindicare in alienos. Procopius Vandalicorum i [5]: τὴν ὑπάρχουσαν ἡγεμονίαν αὐτόν τινα διοιϰεῖσϑαι ϰαλὸν, ϰαὶ μὴ ἀλλοτρίας οἰϰειοῦσϑαι ϕροντίδας. Quod cuique obtigit imperium id ut administret, ac ne alienas curas in se trahat, honesto convenit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. v [i, 43].
- voetnoot4
- Liv. l. xlii [41, 13] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Et Perseus - essent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Vict. rel. de Ind. n. 15.
- voetnoot7
- Vict. de Ind. rel. p. 2. n. 13 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- In Persas alii Romanorum Imperatores] Exemplum simile habes in rebus Pipini apud Fredegarium in fine [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [L. i C. iv § viii].
- voetnoot10
- [: pro - defensor, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Sen., de Benef. vii, 19, 9].
- voetnoot12
- [Lib. ii c. xx § xl, 3].
- voetnoot1
- Ut in quodvis bellum nullo causae discrimine promittantur auxilia] Iterum Simlerum hac de re vide [supra p. 594 n. 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Silv. in verbo Bellum, p. i, § 10, circa f.
- voetnoot3
- [Plato, Leg. i, 5].
- voetnoot4
- Livius libro xxxii [34].
- voetnoot5
- [Philostr., Vitae sophist. i, 22].
- voetnoot6
- [: et - circumferuntur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Antiph. apud Stobaeum 53, 9].
- voetnoot8
-
Qui vitae causa se auctorat neci] Vita parari ea in quibus vita consumitur, dixit Seneca Naturalium v, 18. Plautus Bacchidibus [frgm. vii]:
Suam qui auro vitam venditant.
Guntherus [Ligur. vii, 511 sqq.]:Aere dato conducta cohors et bellica milesDona sequens, pretioque suum mutare favoremSuetus et accepto pariter cum munere belloHunc habuisse, dator pretii quem iusserit, hostem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Dio Chrysost., Orat. xvii p. 29].
- voetnoot10
- [Dion - quaerunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [vendit, ed. 1625; vendunt, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [venderet, ed. 1625; venderent, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Bellinus de re milit. ii p. tit. 2, n. 4.
- voetnoot14
- [detestabilior, ed. 1625; detestabiliores, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Quanto peius est sine causa, quam ex causa occidere] Seneca Naturalium v, 18: Hoc vero quid aliud quis dixerit, quam insaniam? circumferre pericula, et ruere in ignotos, iratum sine iniuria, occurrentia devastantem, ac ferarum more occidere, quem non oderis? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Stobaeus 49, 47].
- voetnoot3
- Diod. libro xviii [10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Maior - bellum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- De verbis Domini secundum Matthaeum citatur causa xxxiii. quaest. i [c. 5] [secundum - quaest. 1, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- i Cor. x [imo ix], 7.