De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 578]
| |||||||||||||||||||||
Caput XXIV
|
I. | Ius saepe remittendum ut bellum vitetur: |
II. | Maxime ius ad poenas: |
III. | Praesertim a rege laeso. |
IV. | Etiam cura sui et suorum abstinendum saepe bello. |
V. | Regulae prudentiae circa electionem bonorum. |
VI. | Exemplum in deliber atione inter studium liber tatis et pacis <:qua internecio populi evitetur>Ga naar voetnoot1. |
VII. | A poenis exigendis abstinere debere qui non multo sit validior. |
VIII. | Restare ut bellum non sit suscipiendum nisi ex necessitate: |
IX. | Aut ex maxima causa cum maxima occasione. |
X. | Bellorum mala ob oculos posita. |
Quanquam instituti, quod de iure belli inscriptum est, pars proprie non videtur exsequi quid circa bellum virtutes aliae praecipiant, aut suadeant, obiter tamen obviam eundum est errori, ne quis existimet ubi ius satis compertum est, statim aut oportere bellum suscipi, aut semper etiam licere. Contra enim evenit ut plerumque magis pium rectumque sit de iure suo cedere. Nam nostrae quoque vitae curam honeste deseri, ut alterius et vitae et saluti perpetuae quantum in nobis est consulamusGa naar voetnoot2, supraGa naar voetnoot3 suo loco dictum est. Maxime autem Christianis hoc convenit qui in eo perfectissimum Christi imitantur exemplum, qui pro nobis adhuc impiis et infestis mori voluit, Rom. vGa naar voetnoot4, 6. Quod ipsum multo etiam magis nos excitat ne res nostras aut nobis debitas persequamur cum tanto aliorum incommodo quantum secum ferunt bella. [2] Non ob quamvis
causam talem bellum suscipiendumGa naar voetnoot1, et Aristoteles monet, et PolybiusGa naar voetnoot2. Nec a veteribus laudatus Hercules quod Laomedonti et Augiae arma intulit ob non solutam laboris mercedemGa naar voetnoot3. <Dion Prusaeensis in ea oratione quae est de bello et paceGa naar voetnoot4, non hoc tantum ait quaeri solere εἰ συμβέβηϰεν ἀδίϰημά παρὰ τούτων οἷς διανοοῦνται πολεμεῖν, an iniuria accepta sit ab his de quibus bello petendis agitur, sed etiam πήλιϰόν τι τοῦτο συμβεβηϰὸς quanti aestimandum sit id quod accidit>Ga naar voetnoot5.
ii. [1] Ad poenas vero omittendas multa sunt quae nos hortantur. Videamus quam multa patres in filiis dissimulant; qua de re dissertatio est Ciceronis apud Dionem CassiumGa naar voetnoot6. Pater, ut Seneca aitGa naar voetnoot7, nisi multae et magnae iniuriae patientiam deviceruntGa naar voetnoot8, nisi plus est quod timet quam quod damnat, non accedet ad decretorium stylum <:unde non multum discrepat Phinei dictum recitante Diodoro SiculoGa naar voetnoot9: μηδένα πατέρα λαβεῖν παρ᾽ υἱῶν ἑϰουσίως τιμωρίαν, εὶ μὴ τὴ μεγέϑει τῶν ἀδιϰημάτων ὑπερϑοῖντο τὴν ϕυσιϰὴν γονέων εἰς τέϰνα ϕιλοστοργίαν: et illud Andronici RhodiiGa naar voetnoot10, οὐδεὶς πατὴρ ἀϕίσταται τοῦ υἱοῦ, μὴ ὑπερβαλλόντως εἴη μοχϑηρός>Ga naar voetnoot11. [2] At quisquis alium punire vult, rectoris, id
est patris quodammodo personam suscipitGa naar voetnoot1: quo respiciens AugustinusGa naar voetnoot2 ad Comitem Marcellinum: Imple, inquit, Christiane iudex, pii patris officium. Pittaci dictum laudat Iulianus ImperatorGa naar voetnoot3: ὓς τὴν συγγνώμην τῆς τιμωρίας προετίϑει, qui veniam poenae praeferebat. <Libanius in oratione de seditione Antiochena: qui Deo, inquit, similis esse vult ἀϕιεὶς τιμωρίας χαιρέτω μᾶλλον ἢ λαμβάνων magis gaudeat condonatione quam poena>Ga naar voetnoot4. [3] Interdum eae sunt rerum circumstantiae, ut iure suo abstinere non laudabile tantum sit, sed et debitumGa naar voetnoot5 ratione eius quam hominibus etiam inimicis debemus dilectionis, sive in se spectatae, sive qualiter eam exigit sanctissima lex Euangelii. Sic quosdam esse diximusGa naar voetnoot6 pro quorum, etiamsi nos impetant, salute mortem optare debeamus, quod eos sciamus rei communi humanae aut necessarios, aut valde utiles. Si res quasdam negligi vult Christus, ne lites subeantur, tanto credendum est maiora a nobis negligi voluisse ne ad bellum eatur, quanto bellum lite est nocentius. [4] De suo iure virum bonum aliquid relaxare non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est, ait AmbrosiusGa naar voetnoot7. <Aristides suadet civitatibus συγχωρεῖν ϰαὶ παριέναι ὅ, τι ἂν ᾖ μέτριον. concedere et largiri siquid sit mediocre. Rationem addit: ὥσπερ γὰρ ϰαὶ τῶν ἰδιωτῶν ἐπαινεῖτε τοὺς εὐγνώμονας ϰαὶ βλαβῆναι τινὰ μᾶλλον αἱρουμένους ἢ διαϕέρεσϑαι πρός τινας. Nam et privatorum hominum eos laudatis qui facili sunt ingenio, et damni aliquid subire malunt quam litigare. Xenophon historiae Graecae sextoGa naar voetnoot8: σωϕρόνων μὲν δήπου ἐστὶ, μηδὲ εἰ μὴ μιϰρὰ τὰ
διαρέροντα εἴη, πόλεμον ἀναιρεῖσϑαι. Sapientum est ne ob graves quidem causas, bellum suscipere. Et apud PhilostratumGa naar voetnoot1 Apollonis: πόλεμον οὐδ ὑπὲρ μεγάλων αἴρεσϑαι: ne ob magnas quidem causas bellum capiendum>Ga naar voetnoot2.
iii. [1] Circa poenas officii primum nostri est, si non ut hominum, certe ut ChristianorumGa naar voetnoot3, ut facile, ac libenter condonemus, quae in nos sunt commissa, sicut Deus nobis condonat in Christo, Eph. <iv>Ga naar voetnoot4, 32, τό γε περὶ τούτων ἀόργητον ὑπὲρ ὧν τὸ ζῆν ὑπεύϑυνον τῇ ϰολάσει γίνεται τῶν ἡδιϰηϰότων, Θεοῦ ϕύσει προσετέϑη, ait IosephusGa naar voetnoot5Ga naar voetnoot6. Ira vacare circa ea ob quae nocentes poenae mortis sunt obnoxii ad divinam naturam accedit. [2] SenecaGa naar voetnoot7 de principe: Longe sit in suis quam in alienis exorabilior iniuriis. Nam quemadmodum non est magni animi qui de alieno liberalis est, sed ille qui quod alteri donat sibi detrahit: ita clementem vocabo, non in alieno dolore facilem, sed eum qui cum suis stimulis agitatur, non prosilit: qui intelligit magni animi esse iniurias in summa potentia pati, nec quicquam esse gloriosius principe impune laesoGa naar voetnoot8. QuintilianusGa naar voetnoot9. Suadebimus Principi ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat. In C. Caesaris laudibus posuit CiceroGa naar voetnoot10 ut praecipuum quod oblivisci nihil soleret nisi iniurias>Ga naar voetnoot11. Livia in allocutione ad Augustum apud DionemGa naar voetnoot12: τοὺς ἄρχοντας νομίζουσιν οἱ πολλοὶ τοῖς μὲν τὸ ϰοινὸν ἀδιϰοῦσιν ἐπεξιέναι χρῆναι, τοὺς δ᾽ ἰδίᾶ τι εἰς αὐτοὺς πλημμελεῖν δοϰοῦντας ϕέρειν. Ita plerique existimant, rectoribus punienda quae contra communem utilitatem peccantur; quae vero in ipsos, dissimulanda. Antoninus PhilosophusGa naar voetnoot13
in oratione ad Senatum: Non enim unquam placet in Imperatore vindicta sui doloris, quae etsi iustior fuit, acrior videtur. Ambrosius in epistola ad TheodosiumGa naar voetnoot1: Antiochenis tuam donasti iniuriam. Et in eiusdem Theodosii laudibus ad Senatum ThemistiusGa naar voetnoot2: ὅτι οὐϰ ἀντιβλάπτοντα χρὴ τὸν ἀγαϑὸν βασιλέα, ἀλλ᾽ εὖ ποιοῦντα μείζω ϕαίνεσϑαι τῶν ἡδιϰηϰότων. Bonum regem oportet his qui in se peccarunt superiorem esse, non vicissim nocendo, sed bene faciendo. [3] <Magnanimus qui sit eum AristotelesGa naar voetnoot3 negat esse μνησίϰαϰον iniuriarum memorem: quod CiceroGa naar voetnoot4 sic exprimit: nihil magno et praeclaro viro dignius placabilitate atque clementia. Huius eximiae virtutis insignia nobis exempla sacrae literae suppeditant in Mose Num. xi, 12: et Davide ii Sam. xvi, 7>Ga naar voetnoot5. Maxime vero id locum habet, ubi aut nos quoque nobis peccati alicuius sumus conscii, aut id quod in nos peccatum est ab humana quadam et excusabili infirmitate procedit, aut satis apparet poenitere eum qui nocuitGa naar voetnoot6. Est ulciscendi et puniendi modus, inquit CiceroGa naar voetnoot7, et haud scio an satis sit eum qui lacessierit iniuriae suae poenitereGa naar voetnoot8. Sapiens, inquit SenecaGa naar voetnoot9, multa remittet: multos parum sani, sed sanabilis ingenii servabit. Et hae quidem causae a bello abstinendi ex dilectione nascuntur, quam ipsis inimicis, aut debemus, aut recte impendimus.
iv. [1] Saepe vero nobis ipsis nostrisqueGa naar voetnoot10 praestandum habemus ne ad arma veniatur. <Plutarchus in Numae vitaGa naar voetnoot11 ait postquam iuste posse suscipi bellum decrevissent feciales, consultatum a senatu an ex usu esset suscipereGa naar voetnoot12>Ga naar voetnoot13.
In fabella quadam ChristiGa naar voetnoot1 dicitur, si quis rex cum rege altero bello certandum habeat, primo sedentem, qui mos est cum cura consultantium, expensurum apud se, an ipse qui decem millia militum habeat, hosti ducenti bis totidem par esse possit. quod si videat se imparem fore, antequam ille intra fines adsit, missurum legationem cum mandatis pacis causa. [2] Sic TusculaniGa naar voetnoot2 omnia patiendo et nihil recusandoGa naar voetnoot3 pacem a Romanis merueruntGa naar voetnoot4. <Apud TacitumGa naar voetnoot5 est: Frustra adversus Aeduos quaesita belli causa. Iussi pecuniam atque arma deferre, gratuitos insuper commeatus praebuere>Ga naar voetnoot6. Sic legatis Iustiniani AmalasunthaGa naar voetnoot7 regina negavit armis se certaturamGa naar voetnoot8. [3] <Potest et temperamentum adhiberi ut a Syrmo Triballorum rege factumGa naar voetnoot9 StraboGa naar voetnoot10 memorat, qui Alexandrum Macedonem et insulam Peucen intrare vetuit, et simul donis eum honoravit, ut ostenderet se quod faceret iusto metu non odio aut contemptu ipsius facere>Ga naar voetnoot11. Quod EuripidesGa naar voetnoot12 de Graecis dixit civitatibus, idem ad alios quosvis recte aptes:
Apud LiviumGa naar voetnoot13 est: Cum tuas vires, tum vim fortunae, Martemque communem propone animo. Et apud ThucydidemGa naar voetnoot14: τοῦ πολέμου τὸ παράλογον ὄσον ἐστὶν ἐν αὐτῷ γενέσϑαι προδιάγνωϑι. Quicquid inopinum accidere potest in bello priusquam aggrediare considera.
v. [1] Qui deliberant, partim de finibus non quidem ultimis sed interiectis deliberant, partim de iis quae eo ducunt. Finis semper est bonum aliquod, aut certe mali declinatio
quae vicem boni obtinere possit. Quae vero huc aut illuc ducunt, per se non expetuntur, sed quatenus ducunt: quare in deliberationibus comparandi sunt, et fines inter se, et eorum quae ad finem ducunt facultas effectiva ad finem producendum: <nam ut recte dixit Aristoteles de animalium motioneGa naar voetnoot1, αἱ προτάσεις αἱ ποιητιϰαὶ διὰ δύο εἰδῶν γίνονται, διά τε τοῦ ἀγαϑοῦ ϰαὶ διὰ τοῦ δυνάτου: propositiones quae actionem efficiunt duorum sunt generum ab eo quod bonum est et ab eo quod fieri potest:>Ga naar voetnoot2 quae comparatio tres habet normas. [2] Prima est; si res de qua agitur aequalem, morali scilicet aestimatione, efficaciam habere videatur ad bonum et ad malum, ita demum eligenda est si bonum aliquanto plus habeat boni quam malum mali. <Hoc est quod AristidesGa naar voetnoot3 sic enuntiat: ὅτ᾽ ἔλαττονGa naar voetnoot4 τοῦ δυσχεροῦς τἀγαϑὸν, ϰρεῖττον διήλλαχϑαι. Andronicus RhodiusGa naar voetnoot5 ubi magnanimum describit, ait eum non ob quasvis causas periculaGa naar voetnoot6 subiturum, sed ob maximas>Ga naar voetnoot7. [3] Altera; si videatur esse aequale bonum et malum, quod a re de qua quaeritur possit procedere, ita demum ea res eligenda est si efficacia ad bonum quam ad malum maior sit. Tertia, si videatur et bonum et malum esse inaequale, nec minus inaequalis rerum efficacia, res ea ita demum eligenda est, si efficacia ad bonum maior sit collata efficaciae ad malum quam ipsum malum est collatum bonoGa naar voetnoot8; aut si bonum sit maius comparatione mali quam efficacia ad malum comparata ad bonum. [4] Haec nos limatius paulo: sed eodem tendit via planiore CiceroGa naar voetnoot9: cum ait fugiendum ne offeramus nos periculis sine causa; quo nihil potest esse stultius: quapropter in adeundis periculis consuetudinem imitandam medicorum, qui leviter aegrotantes leviter curant; gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. quare subvenire tempestati sapientis esse dicit, eoque magis si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali. [5] Et alibiGa naar voetnoot10:
Ubi ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum nociturum sit, quid opus est παραϰινδυνεύειν; <Dion Prusaeensis Tarsensi alteraGa naar voetnoot1: ἔστω δεινὸν ϰαὶ ἄδιϰον · ἀλλ᾽ οὐϰ εἰ τι μὴ δίϰαιον πέϕυϰε γίνεσϑαι, δεῖ πρὸς τοῦτο ϕιλονειϰοῦντας αὐτοὺς περιβάλλειν ἀτόπῳ τινί. Sit sane hoc iniustum et indignum quod toleretur. At non si quid iniusti accidit, nos ideo debemus certandi studio nosmet incommodis obiicere. Et postea: ὥσπερ, οἶμαι, τὰ βάρη ταῦτ᾽ ἂν μὲν σϕόδρα πιέζῃ ϰαὶ ἀνέχεσϑαι μὴ δυνώμεϑα, ζητοῦμεν ὡς τάχιστα ἀπορρίψαι· μετρίως δὲ ἐνοχλούμενοι ϰαὶ ὁρῶντες ἀνάγϰην οὖσαν ϕέρειν ἢ τσῦτο ἢ τούτου μεῖζον ἕτερον, σϰοποῦμεν ὡς ϰουϕότατα ἕπεσϑαι. Sicut onera ubi ita valde nos urgent ut durare nequeamus, quaerimus abiicere: mediocriter autem pressi et rebus talibus ut aut ista aut graviora ferenda sint, in hoc nos componimus ut quam expeditissime subsequamur. Aristides Sicula secundaGa naar voetnoot2: ὅτε μείζων ὁ ϕόβος τῆς ἐλπίδος πῶς οὐϰ ἄξιον ϕυλάττεσϑαι; ubi maior spe metus est, quomodo non tempus est cavendi?>Ga naar voetnoot3
vi. [1] Exemplum sumamus ab eo quod inter Galliae civitates consultatum olim narrat TacitusGa naar voetnoot4: Libertas an pax placeret: Libertatem intellige civilem, hoc est ius regendae per se reipublicae: quod ius plenum est in statu populari, temperatum in statu optimate, praesertim tali ubi nemo civium ab honoribus arceatur: pacem vero talem qua bellum redimatur internecinum, id est, ut Cicero alibiGa naar voetnoot5 Graecis verbis hanc quaestionem explicat, ἐὰν μέλλῃ δἰὰ τοῦτο περὶ τῶν ὅλων ἡ πόλις ϰινδυνεύειν: Puta ubi recta aestimatio futuri nihil ferme aliud quam totius populi exitium videatur portendere: qualis erat status Hierosolymorum obsessorum a Tito. Hic Cato quid dicturus sit qui mori quam uni parere maluit, nemo nescit: quo et illudGa naar voetnoot6 pertinet:
Et multa alia ad eum modum. [2] At aliud dictat recta ratio: Vitam scilicet, quae fundamentum est omnium bonorum temporalium <et aeternorum occasio>Ga naar voetnoot7, pluris esse
quam libertatem; sive utrumque sumas in uno homine, sive in toto populo. Itaque Deus ipse pro beneficio imputat quod non perdat homines, sed in servitutem tradatGa naar voetnoot1. Et alibi suadet per ProphetamGa naar voetnoot2 Hebraeis, ut sese BabyloniisGa naar voetnoot3 in servitutem dedant, ne fame ac peste morianturGa naar voetnoot4. Quare illudGa naar voetnoot5 quamquam laudatum antiquis,
laudandum non est, nec quae eo ducuntGa naar voetnoot6. [3] Internecio enim populi in hoc rerum genere pro maximo malo haberi debet. <Cicero de Inventione secundoGa naar voetnoot7 necessitatis hoc point exemplum, necesse esse Casilinenses se dedere Annibali, quanquam necessitati aderat haec adiunctio, nisi malint fame perireGa naar voetnoot8. De Thebanis qui Alexandri Macedonis temporibus vixerunt exstat hoc Diodori SiculiGa naar voetnoot9 iudicium: τοῖς παραστήμασιν ὰνσρειότερον μᾶλλον ἢ ϕρονιμώτερον χρησὰμενοι προέσον εἰς πάνδημον τῆς πατρίδος ὄλεϑρον: animi spiritu forti magis quam prudenteGa naar voetnoot10 internecionem patriae accersiverunt. [4] De eo quem diximus Catone et Scipione, qui post victoriam Pharsalicam cedere Caesari noluerunt iudicium exstat apud PlutarchumGa naar voetnoot11: αἰτίαν ἔχουσιν ὡς πολλοὺς ϰαὶ ἀγαϑους ἄνδρας ἐν Λιβύῃ παραναλώσαντες οὐϰ ἀναγϰαίως: culpandi suntGa naar voetnoot12, tanquam qui viros multos et egregios in Africa perdiderint, nullo operae pretio>Ga naar voetnoot13. [5] Quod autem de libertate dixi, idem de aliis
rebus expetibilibus dictum volo, si oppositi mali maioris iustior aut par sit exspectatio. <Nam, ut recte AristidesGa naar voetnoot1, moris est navem servare rerum, non vectorum iactu>Ga naar voetnoot2.
vii. In poenis quoque exigendis illud maxime observandum est, ne unquam eo nomine bellum suscipiatur in eum cui pares sunt vires. Nam ut iudicem civilem, ita qui armis facinora velit vindicare multo esse validiorem altero oportet. neque vero prudentia tantum, aut suorum caritas exigere solet, ut bello periculoso abstineatur, sed saepe etiam iustitia, rectoria scilicet, quae ex ipsa regiminis natura superiorem non minus ad curam pro inferioribus, quam inferiores ad obedientiam obligat. Cui consequens est id quod recte a TheologisGa naar voetnoot3 est traditum, regem qui ob causas leves, aut ad exigendas poenas non necessarias et magnum secum periculum trahentes bellum suscipit, teneri subditis ad reparationem damnorum quae inde oriuntur. nam etsi non in hostes, in suos tamen veram committit iniuriam, qui talibus de causis tam gravi malo eos implicatGa naar voetnoot4. LiviusGa naar voetnoot5: Iustum bellum quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquiturspes. <optat hunc statum Ovidius Fastorum iGa naar voetnoot6:
viii. Rara ergo belli sumendi causa est quae omitti aut non possit aut non debeatGa naar voetnoot8, puta cum iura sunt, ut FlorusGa naar voetnoot9 loquitur, armis saeviora. SenecaGa naar voetnoot10 incurri ait in pericula ubi quiescenti paria metuuntur. <aut etiam peiora: quem sensum AristidesGa naar voetnoot11 sic extulit τότε χρὴ ϰᾂν ἄδηλον ᾖ τὸ μέλλον αἱρεῖσϑαι ϰινδυνεύειν, ὅταν τὸ τὴν ήσυχίαν ἄγειν ϕανερῶς χεῖρον ᾖ>Ga naar voetnoot12. Miseram pacem bello bene mutari ait TacitusGa naar voetnoot13, nempe cum, ut idemGa naar voetnoot14 ait,
aut ausos libertas sequetur, aut victi iidem erunt <: aut ubi (ut LiviusGa naar voetnoot1 loquitur) pax servientibus gravior quam liberis bellum>Ga naar voetnoot2. Non si, ut apud CiceronemGa naar voetnoot3 est, apparet futurum ut si victus eris, proscribaris; si viceris, tamen servias.
ix. Alterum belli tempus, siGa naar voetnoot4, ita ut oportet rem aestimanti, a iure, et quidem quod momenti sit maximi simul stent vires. Hoc est quod AugustusGa naar voetnoot5 aiebat, bellum non suscipiendum nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur. Et quod de praelio dicere solebant Scipio Africanus et L. AemiliusGa naar voetnoot6 PaulusGa naar voetnoot7, idem hucGa naar voetnoot8 non male aptaveris: Non decertandum esse nisi summa necessitudoGa naar voetnoot9, aut summa occasio data esset. <Locum autem tumGa naar voetnoot10 maxime hoc habebit, cum spes est terrore ac famaGa naar voetnoot11, nullo aut exiguo periculo, rem confici posse: quale erat Dionis consilium ad liberandas SyracusasGa naar voetnoot12. In epistolis PliniiGa naar voetnoot13 est: quod est pulcherrimum victoriae genus terrore perdomuit>Ga naar voetnoot14.
x. [1] Saeva res bellum est, inquit PlutarchusGa naar voetnoot15, cumulumque secum trahit iniuriarum et insolentiae: Et sapienter AugustinusGa naar voetnoot16: Quorum malorum (de his loquitur quae ex bello nascuntur) multas et multiplices clades, dir as et duras necessitates, siGa naar voetnoot17, ut dignum est, eloqui velim, quanquam nequaquam sicut res postulat possum, quis erit prolixae disputationis modus? Sed sapiens, inquiunt, bella gesturus est: quasi non, si se hominem meminit, multo magis dolebit iustorum necessitates sibi extitisse bellorum: quia nisi iusta essent, gerenda non essent: ac per hoc sapienti nulla
bella essent. iniquitas enim partis adversae iusta bella ingerit gerenda sapienti, imo et necessaria: quae iniquitas homini utique dolendaGa naar voetnoot1 quia hominum est, et si nulla ex eo bellandi necessitas nascatur. Haec itaque tam magna, tam horrenda, tam saeva quisquis cum dolore considerat, miseriam necesse est fateatur. quisquis autem vel patitur ea sine animi dolore vel cogitat, multo utique miserius ideo se putat beatum quod et humanum perdidit sensum. Idem alio locoGa naar voetnoot2: Belligerare malis videtur felicitas, bonis necessitasGa naar voetnoot3. <Maximus autem TyriusGa naar voetnoot4: τῆς τοῦ πολεμεῖν χρείας ϰᾂν ἀϕέλῃς τὸ ἄδιϰον, ἐλεεινὸν αὐτῆς τὸ ἀναγϰαῖον: de bello etiamsiGa naar voetnoot5 demas iniustitiam, ipsa per se necessitas miseranda est: Idem: ϕαίνεται ὁ πόλεμος τοῖς μὲν διϰαίοις ἀναγϰαῖος ὢν· τοῖς δὲ ἀδίϰοις ἑϰούσιος: Apparet bellum a iustis non sumi nisi necessario, ab iniustis sponte>Ga naar voetnoot6. [2] Cui SenecaeGa naar voetnoot7 illud addendum, non esse homini homine prodige utendum. <Philiscus Alexandrum monebat ut gloriae quidem studeret, sed ea lege ne se pestilentiam aut magnum morbum faceretGa naar voetnoot8: intelligens populorum occidionem, desolationem urbium pestilentiae esse opera: nihil autem magis esse regium quam consulere omnium saluti quae pace continetur>Ga naar voetnoot9. Si iure HebraeoGa naar voetnoot10 et qui non volens hominem occidisset fugere debebat: Si Deus a DavideGa naar voetnoot11 qui pia bella gessisse dicitur, ideo templum suum aedificari vetuit, quod multum sanguinem
fudissetGa naar voetnoot1: Si apud Graecos veteres expiatione opus habebant etiam qui sine culpa manum caede maculassent, quis non videat, praesertim Christianus, quam resGa naar voetnoot2 sit infelix et mali ominis, quantoque nisu fugiendum bellum etiam non iniustum? Certe apud Graecos Christianismum professos diu observatus est canon quo sacris ad tempusGa naar voetnoot3 arcebantur qui hostem in qualicumque bello interfecissentGa naar voetnoot4.
- voetnoot1
- [: qua - evitetur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Vict. de iure belli, n. 14, et 33.
- voetnoot3
- [p. 175].
- voetnoot4
- [ii, ed. 1625; v, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Non ob quamvis causam talem bellum suscipiendum] Seneca suasoria v [8]: Gallio dixit, bellum suscipiendum fuisse, pro libertate, pro coniugibus, pro liberis: pro re supervacua et nihil nocitura si fieret, non esse suscipiendum. Plus aliquid Apollonius dixit regi Babyloniae apud Philostratum l. 23 [Vita Apoll. Tyan. 1, 38]: προσετίϑει δὲ ϰαὶ τὸ μὴ δεῖν ὐπὲπ ϰωμῶν, ὦν μείξους ϰέϰτηνται τάχα ϰαὶ ἰδιῶται διαϕέρεσϑαι πρὸς ῥωμαίους, ϰαὶ πόλεμον οὐδ᾽ ὑπὲρ μεγάλων αἳρεσϑαι. Addidit vero, non oportere cum Romanis disputare de vicis, quibus maiores privati saepe possident, ad bellum vero ne ob magnas quidem venire causas. Iosephus altero libro adversus Appionem [37] de popularibus suis: οὔτε τὴν ἀνδρίαν ἡσϰησαμένων ἐπὶ τῷ πολέμους ἄρασϑαι χάριν πλεονεξίας, ἀλλ᾽ ἐπὶ τῷ τοὺς νόμους διαϕυλάττειν. τὰς γοῦν ἀλλων ἐλαττώσεις πρᾴως ὑπομένοντες, ἐπειδάν τινες ἡμᾶς τα νόμιμα ϰινεῑν ἀναγϰάζωσι, τότε ϰαι παρὰ δύναμιν αἱρούμεϑα πολέμους ϰαὶ μέχρι τῶν ἐσχάτων τῶν συμϕορῶν έγϰαρτεροῡμεν. Neque nostri fortitudinem exercent, ut suas res augeant, sed ut leges ipsis maneant. caetera igitur damna ferentes leniter, ubi sunt qui nos a legibus cogant discedere, tunc etiam supra vires bella sumimus, et ad ultima usque mala duramus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Pol. lib. iv [31]. et [Aristoteles] Rhet. ad Alex. c. 3 [et - 3, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Paus. lib. v [2].
- voetnoot4
- [Dio Chrysost., Orat. xxxii p. 275].
- voetnoot5
- [Dion - accidit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Dio Cassius xliv, 32].
- voetnoot7
-
Ut Seneca ait] de Clementia i, cap. 14. Augustinus patri in consilio assidens de filio qui in parricidio deprehensus esset, dixit: relegandum quo patri videretur. Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit: memor non de quo censeret, sed cui in consilio esset. mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit. verba sunt Senecae eodem libro c. 15. Terentius Andria [903]:
Pro peccato magno paululum supplicii satis est patri.
Phil περὶ εὐγενείας [de Nobilitate 2] ait: πατέρας ἀπαρνήσεις χρηματίζειν τῶν υὶῶν, ἀποσχοινίζοντας αὐτοὺς τῆς οἰϰίας ϰαὶ συγγενείας ὅταν τὴν ἐϰ ϕύσεως περιττὴν ϰαὶ ὑπερβάλλουσαν εὔνοιαν ἡ έν ἐϰείνοις μοχϑηρία ϰατϰρατήσειεν. Patres abdicationis tristia verba pronuntiant, filiosque a domo sua et omni cognatione abrumpunt, ita demum, ubi amorem illum, quem ingentem ac super omnia eximium natura parentibus indidit filiorum improbitas vicit. Cicero pro Ligario [10, 30]: Ignoscite, Iudices, erravit: lapsus est: non putavit: si unquam posthac. ad parentem sic agi solet [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [devinceriunt, in textu ed. 1625; devicerunt, corr. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot9
- Lib. v [imo iv, 44] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Andron. Rhod., Paraphr. viii, 18].
- voetnoot11
- [: unde - μοχϑηρός, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Rectoris, id est patris, quodammodo personam sustinet] Seneca epistola lxxxvii [Ep. 88, 30]: Clementia alieno sanguini tanquam suo parcit, et scit homini non esse homine prodige utendum. Diodorus Siculus in Fragmentis [xxi, 16]: οὐ δεῖ τοὺς ἀμαρτήσαντας ἐϰ παντὸς τρόπου ϰολλάζειν, ἀλλὰ τοὺς έπὶ τοῖς ἡμαρτημένοις μὴ μεταδιδασϰομένους. Non omnes omnino qui deliquere puniendi sunt, sed ii quos male factorum nihil poenitet. Chrysostomus de statuis vi [3]: μαϑέτωσαν οἱ ἄπιστοι πάντες, ὄτι ὁ τοῡ Ξριστοῡ ϕόβος πᾶσαν ἐξουσίαν δύναται χαλινοῦν. δόν σου τὸν δεσπότην, τοῑς συνδούλοις ἄϕες τὰ ὰμαρτήματα, ἳνα ϰαὶ αὐτός σε δοξάσῃ μειζόνως, ἵνα ἥμερόν σοι ϰατὰ τὴν τῆς ϰρίσεως ἡμέραν δείξῃ τὸ ὄμμα ϰαὶ γαληνὸν, ταύτης μεμνημένος σου τῆς ϕιλανϑρωπίας. Discant omnes qui a fide nostra sunt extranei reverentiam quae Christo exhibetur tantam esse, ut cuilibet potestati iniiciat fraenos. Honora dominum tuum: condona peccata conservis tuis, ut et ipse multo magis te honoret, ut in illo iudicii die vultum tibi ostendat serenum atque clementem, huius tuae lenitatis memor. citat Gratianus [c. 35] causa xxxiii, quaest. iv, ex Augustino: Duo ista nomina cum dicimus, homo et peccator, non utique frustra dicuntur: quia peccator est, corripe: quia homo, miserere: vide et quae sequuntur, et quae supra posuimus ad caput xx, §. xii, §. xxvi, et xxxvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Augustin., Ep. cxxxiii, 2].
- voetnoot3
- [Iulianus, Orat. ii p. 50].
- voetnoot4
- [Libanius - poena, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Molina tract. ii de Iust. disp. 103. Lorca disp. 153. n. ii. Aegid. Regius de act. supern. disput. 31, dub. 7, n. 107.
- voetnoot6
- [Pag. 175].
- voetnoot7
- Lib. ii de Off. c. 2 [ii, 21, 106].
- voetnoot8
- [Xenoph., Hist. Gr. vi, 3, 5].
- voetnoot1
- [Philostr. Vita Apoll. Tyan. 1, 38].
- voetnoot2
- [Aristides - capiendum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Certe ut Christianorum] Theodosius ut Antiochenis condonaret crimen in se commissum a Flaviano Episcopo illis maxime Christi verbis permotus fuit: Dimitte illis Pater, quia nesciunt quid faciunt. Narrat Chrysostomus de statuis vicesima [xxi, 4] [add. edd. 1642, 1642].
- voetnoot4
- [iv, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Iosephus] Antiquae historiae ii, 3 [imo ii, 6, 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Philo, ed. 1625; Iosephus, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. i, de Clem. c. 20.
- voetnoot8
- Nec quicquam gloriosius Principe impune laeso] Chrysostomus in laude Clementiae [de Mansuetudine, circa finem]: ἄπαντα μὲν γὰρ ἄνϑρωπον τοῦτο ϰοσμεῖν δύναται. διαϕερόντως δὲ τοὺς ἐν ἐξουσίαις· τὸ γὰρ πάντα ποιεῖν ἐπιτρεπούσης τῆς βασιλείας, ϰατέχειν ὲαυτὸν, ϰαὶ τὸν τοῦ ϑεοῦ νόμον ἡγεμόνα ποιεῖσϑαι τῶν ἔργων, μέγα μὲν εἰς εὐϕημίαν τε ϰαὶ δόξαν. omnem illa hominem ornare insigniter potest; maxime vero eos qui in imperiis sunt constituti. nam cum regia potestas omnia permittat, semet retinere, ac divinam legem actionibus suis ducem praeficere, egregium est ad famam gloriamque. Augustinus epist. civ [imo clxxxix, 8], quae est ad Bonifacium Comitem: memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit et veniam postulaverit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Quint., Inst. or. v, 13, 6].
- voetnoot10
- [Cic., pro Ligario 12, 35].
- voetnoot11
- [Quintilianus - iniurias, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Dio Cassius lv, 19].
- voetnoot13
- Antoninus Philosophus] Apud Vulcatium Gallicanum vita Avidii Cassidi [12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Ambros., Epist. xl, 32].
- voetnoot2
- [Themistius, Orat. xix p. 227].
- voetnoot3
- [Aristot., Eth. Nic. iv, 8].
- voetnoot4
- De Off. i [25, 88] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Magnanimus - 7, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Dried. Lib. ii de lib. Christ. c. 6.
- voetnoot7
- [Cic., de Off. 1, 11, 34].
- voetnoot8
- Eum qui lacessierit iniuriae suae poenitere] Procopius Vandalicorum ii [16]: μετάμελος γὰρ ἐν δέοντι ἐπταιϰόσιν ἐπιγιγνόμενος συγγνώμονας αὐτοῖς τοὺς ἡδιϰημένους ποιεῖν εἴωϑεν. Poenitentia in tempore oboriens iis qui peccarunt, ad veniam dandam provocare laesos solet [add. edd. 142, 1646].
- voetnoot9
- [Sen., de Clem. ii, 7, 4].
- voetnoot10
- Nobis ipsis nostrisque] Procopius Gotthicorum ii [6] Gotthos ita ait locutos Belisario: ὅταν δὲ αὐτὰ οὔτως ἔχῃ, τούς ἑϰατέρων ἡγουμένους προσήϰει μὴ δόξης τῆς οἰϰείας τὴν τῶν ἀρχομένων σωτηρίαν προίεσϑαι, ἀλλὰ τὰ τε δίϰαια τά τε ξύμϕορα, οὐ σϕίσιν αὐτοῖς μόνον, ἀλλὰ ϰαὶ τοῖς σϕῶν έναντίοις ἑλέσϑαι. Haec cum ita se habeant, officium erit utriusque gentis rectorum, subditorum sibi salutem non proiicere propriae laudis studio, sed ea praeferre quae et iusta sunt et utilia, non ipsis tantum sed et hostibus [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot11
- [Plut., Numa 68 B].
- voetnoot12
- Consultatum a senatu an ex usu esset suscipere] Diodotus apud Thucydidem iii [44]: ἢντε γὰρ ἀποϕήνω πάνυ ἀδιϰοῦντας, οὐ διὰ τοῦτο ϰαὶ ἀποϰτεῖναι ϰελεύσω, εἰ μὴ ξυμϕέρον. Etiamsi enim maxime illos peccasse pronuntiem, non utique et occidi eos iubebo, nisi expediat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Plutarchus - suscipere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Luc. xiv, 31].
- voetnoot2
- Sic Tusculani] vide Plutarchum Camillo [149] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Nihil recusando] Fecit idem Armeniorum rex Severi tempore. meminit Herodianus libro iii [9, 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Liv. lib. vi [26] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Tac., Hist. i, 64].
- voetnoot6
- [Apud - praebuere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Legatis Iustiniani Amalasuntha] vide Procopium Vandalicorum ii [5] et Gotth. i [3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [legatus Iustiniani Amalasunthae reginae negavit armis se certaturum, edd. 1625, 1631, 1632; legatis Iustiniani Amalasuntha regina negavit armis se certaturam, edd. 1642, 1646]
- voetnoot9
- fassum, in textu ed. 1631; factum, corr. in Erratis ed. 1631].
- voetnoot10
- Lib. vii [3, 8] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Potest - facere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Eurip., Suppl. 481 sqq.].
- voetnoot13
- [Livius xxx, 30, 30].
- voetnoot14
- [Thuc. i, 78].
- voetnoot1
- [Aristot., de Animal. mot. 7].
- voetnoot2
- [nam - potest:, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Aristid., Or. de Pace i p. 63].
- voetnoot4
- [ἔλαττοι, in textu ed. 1631; ἔλαττον, correx. in Erratis ed. 1631].
- voetnoot5
- [Andron. Rhod., in Arist. Eth. Nic. iv, 4].
- voetnoot6
- [periculo, in textu ed. 1631; pericula, correx. in Erratis ed. 1631].
- voetnoot7
- [Hoc - maximas, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Si efficacia ad bonum maior sit collata efficaciae ad malum quam ipsum malum est collatum bono] Utitur hac regula prudenter Narses apud Procopium Gotthicorum ii [18] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- De Off. i [24, 83].
- voetnoot10
- Ep. ad Att. l. xiii, 27.
- voetnoot1
- [Dio Chrysost., Orat. xxxiv p. 416].
- voetnoot2
- [Aristid., Or. Sicula ii, p. 52].
- voetnoot3
- [Dion - cavendi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Tac., Hist. iv, 67].
- voetnoot5
- Lib. ix. Ep. ad Att. ep. 112 [iii, edd. 1625, 1631] [imo ep. 4].
- voetnoot6
- [Lucanus, Phars. iv, 576 sq.].
- voetnoot7
- [et - occasio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- ii Paral. xii 7, 8.
- voetnoot2
- Ier. xxvii, 13 [13, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Chaldaeis, ed. 1625; Babyloniis, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
-
In servitutem dedant, ne fame ac peste moriantur] Guido Blandratensis in oratione ad Mediolanenses apud Guntherum [viii, 155 sqq.].
Omnia securi pro libertate feremus?Sed libertatem contempta nemo saluteSanus amat. neque enim certae susceptio clodisQuam vitare queas, nisi cum ratione salutis,Libertatis amor, sed gloria vana putanda est [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Lucanus, Phars. iii, 350].
- voetnoot6
- August. de Civ. Dei, l. xxii, c. 6 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Cic., de Invent. ii, 57, 171].
- voetnoot8
- Nisi malint fame perire] Anaxilai qui ob famem Byzantium dediderat haec defensio fuit: pugnandum hominibus in homines, non in rerum naturam. Ita Xenophon [Hist. Gr. 1, 3, 18]. Procopius Gotth. iv [12]: οὐ γὰρ ἐπαινοῦσι τὴν ἑϰούσιον τελευτὴν ἄνϑρωποι ἒνϑα τις έπίϰειται ϰρείσσων τῷ ϰατ᾽ αὐτὴν ϰινδύνῳ ἐλπίς. Non laudant mortem voluntariam homines, quamdiu spes aliqua est periculo potentior [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. xviii [imo xvii, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Spiritu forti magis quam prudente] Idem [Diod. Sic. xviii, 10] cum explicasset consilia belli suscepti ab Sithoniensibus [leg.: Atheniensibus] post Alexandri mortem ait saniorum iudicio eos πρὸς εὐδοξίαν εὐ βεβουλεῦσϑαι· τοῦ δὲ συμϕέροντος διημαρτηϰέναι, ad gloriam quidem recte consuluisse, sed ab utilitate aberrasse: ut qui properassent διαϰινδυνεύειν μηδεμιᾶς ἀνάγϰης ϰατεπειγούσης, periclitari nulla necessitate impellente, ne Thebanorum quidem tam nobili clade passi se admoneri [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Plutarch., Otho 1072 D].
- voetnoot12
- [Culpandi sunt, omisit in textu ed. 1631; correxit in Erratis ed. 1631].
- voetnoot13
- [Cicero - pretio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Aristides, Orat. Plat. ii p. 283].
- voetnoot2
- [Nam - iactu, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Caiet. 2, 2, q. 95 art. 8.
- voetnoot4
- Molina tract. ide Iustitia, cap. 102.
- voetnoot5
- Lib. x [imo iv, 1, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Ovid., Fast. i, 715. In textu: Propertius, add. 1631, 1632; Ovidius Fastorum i, edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [optat - arma, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
-
Rara ergo belli sumendi causa est quae omitti aut non possit aut non debeat] Servius ad illud in x Aeneidos [758 sq.]:
Iram miserantur inanemAmborum et tantos mortalibus esse labores.
Quia nulla causa tam iusta est ut propterea bellum geri debeat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Florus iv, 12].
- voetnoot10
- [Sen., de Clem. i, 12, 5].
- voetnoot11
- [Aristides, Or. de Pace i p. 67].
- voetnoot12
- [aut etiam - ᾖ, add edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Tac. Ann. iii, 44].
- voetnoot14
- [Tac., Hist. iv, 32].
- voetnoot1
- Lib. x [16, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [: aut ubi - bellum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ad Att. vii, 7 [§ 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Altera belli occasio, si, ed. 1625; Alterum belli tempus, si, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Suet. c. 24 [imo c. 25].
- voetnoot6
- [solebat L. Aemilius, ed. 1625; solebant Scipio - et L. Aemilius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Gel. lib. xiii, c. 3 Val. Max. lib. vii, c. 2 [§ 2] [Val. - 2, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [sic, in textu ed. 1625; huc, corr. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot9
- Nisi summa necessitudo] Plutarchus Gracchis [845 A]: τὸ ἄνευ τῆς ἐσχάτης ἀνάγϰης ἐπιϕέρειν σίδηρον, οὔτε ἰατριϰὸν οὔτε πολιτιϰόν. Extra summam necessitatem ferrum inferre, nec boni medici est, nec boni praesidis. Marciani dictum apud Zonaram [xiii, 25, 32]: μὴ δεῖν ὅπλα βασιλέα ϰινεῖν, ἓως εἰρηνεύειν ἐξόν. Non debere regem arma movere, quamdiu pace frui liceat. Augustinus l epistola [imo clxxxix, 6] ad Bonifacium. Pacem habere voluntatis est: bellum autem debet esse necessitatis, ut liberet Deus a necessitate et conservet in pace [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [tunc, edd. 1631, 1632, 1642; tum, ed. 1646].
- voetnoot11
- Terrore ac fama] Leo spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur. Habet id Plinius Historiae Naturalis viii, c. 16 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Diod. l. xvi [17] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Plin., Ep. ii, 7].
- voetnoot14
- [Locum - perdomuit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Vita Camilli [134 B].
- voetnoot16
- De Civit. Dei l. xix, c. 7.
- voetnoot17
- [sic, in textu ed. 1625; si, corr. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot1
- Utique dolenda] Lacedaemonii in oratione quae exstat apud Diodorum Siculum libro xiii [52]: ϑεωροῦντες τὰς ἐν τῷ πολέμῳ ϕιλονειϰίας πολλὰ ϰαὶ δεινὰ πάϑη ποιούσας, οἰόμεϑα δεῖν ϕανερὸν ποιῆσαι πᾶσι ϰαὶ ϑεοῖς ϰαὶ ἀνϑρώποις ὅτι τούτων ἥϰιστα πάντων ἐσμὲν αἴτιοι. Cum videamus ex bello plurimas inimicitias, plurima atrocia oriri, nostri officii duximus cunctis Diis hominibusque testatum facere causam horum a nobis non esse. Plutarchus Numa [78 B]: τί οὖν ϕήσει τις οὐϰ ἐπὶ τὸ βέλτιον προῆλϑεν ἡ ῾Ρώμη τοῖς πολέμοις, ἐρωτῶν ἐρώτημα μαϰρᾶς ἀποϰρίσεως δεόμενον πρὸς ἀνϑρώπους τὸ βέλτιον ἐν πλούτῳ ϰαὶ τρυϕῇ ϰαὶ ἡγεμονίᾳ μᾶλλον ἢ σωτηρίᾳ ϰαὶ πρᾳότητι ϰαὶ τῇ μετὰ διϰαιοσύνης αὐταρϰείᾳ τιϑεμένους. Hic si quis mihi dixerit, nonne Roma per bella profecit plurimum, quaestionem moverit longae responsionis egentem, apud homines qui profectum ponunt in opulentia, in deliciis, in imperiis militaribus, non in salute populi, in lenitate, in iustitia suo contenta. Stephanus medicus Chosroi Persarum regi apud Procopium Persicorum ii [26]: οὐϰοῦν, ὤ ϰράτιστε βασιλεῦ, ϕόνους σοι ϰαὶ μάχας ἐργαζομένῳ ϰαὶ πόλεων ἀνδραποδισμοὺς, τῶν μὲν ἄλλων ἴσως ὀνομάτων παρέσται τυχεῖν· τὸ δὲ ἀγαϑῷ, εἶναι δοϰεῖν, οὐ μήποτε ἔσται. Tibi, rex maxime, in caedibus et pugnis et urbibus subigendis occupato alia forte nomina contingant, bonus autem ut per haec credaris, fieri nequit. Adde locum egregium Guicciardini libro xvi [in orat. Episc. Osim.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. iv de civit. Dei. c. 15 [75, ed. 1625].
- voetnoot3
- [Bellum gerere malis videtur felicitatis, bonis vero necessitatis, ed. 1625; Belligerare malis videtur felicitas, bonis necessitas, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Max. Tyr., Orat. xxx, 1 et 2].
- voetnoot5
- [etiam, in textu ed. 1631, etiamsi, corr. in Erratis ed. 1631]
- voetnoot6
- [Maximus - sponte, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Sen., Ep. 88, 30].
- voetnoot8
- Aelian. lib. xiv, ii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Philiscus - continetur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Num. xxxv; Deut. xix].
- voetnoot11
- [i Chron. xxviii, 3].
- voetnoot1
- Quod multum sanguinem fudisset] οὐϰ ἐπιτρέπει δὲ πολλοὺς πολέμους ἡγωνισμένῳ ϰαὶ ϕόνῳ τῶν ἐχϑρῶν μεμιασμένῳ. Non permisit templum struere ei qui multa bella bellasset, pollutusque esset, hostili quidem, attamen sanguine. Verba sunt Iosephi libro vii, c. 4 [§ 4 Ant. Iud.]. ubi et plura in hanc sententiam sequuntur. Plinius libro vii, c. 25 [Nat. Hist.], post relata Caesaris Dictatoris praelia, Non equidem in gloria posuerim tantam etiam coactam humani generis iniuriam. Philo de vita Mosis [i, 57]: ϰαὶ γὰρ εἰ νόμιμοι αἱ ϰατ᾽ ἐχϑρῶν σϕαγαὶ, ἀλλ᾽ ὅγε ϰτείνων ἄνϑρωπον, εἰ ϰαὶ διϰαίως ϰαὶ ἀμυνόμενος ϰαὶ βιασϑεὶς, ὑπαίτιος εἶναι δοϰεῖ διὰ τὴν ἀνωτάτω ϰαὶ ϰοινὴν συγγένειαν. οὖ χάριν ϰαϑαρσίων ἐδέησε τοῖς ϰτείνασι πρὸς ἀπαλλαγὴν τοῦ νομισϑέντος ἄγους γεγενῆσϑαι. Quamvis enim legibus permissae sint hostium occidiones, attamen quisquis hominem interfecerit, quamvis iuste, quamvis ad sui tutelam, quamvis coactus, aliquid labis contraxisse creditur, propter illam communem a summa causa venientem cognationem. Quapropter et purgatione quadam opus habebant tales interfectores, ad eluendum quod commissum videbatur piaculum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [vel, in textu ed. 1625; res, corr. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot3
- Ad tempus] Triennio. Zonaras Nicephoro Phocain textu [xvi, 25, 23] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Basil. ad Amphil. x, 13 [Ep. clxxxviii, 13] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].