De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 566]
| |||||||||||||||||||||||||||
Caput XXIII
|
I. | Dubitandi causae in moralibus unde. |
II. | Nihil faciendum contra animi dictamen quamvis errans. |
III. | Iudicium in alteram partem duci argumentis rerum: |
IV. | Aut auctoritate. |
V. | Si utrinque dubitetur in re gravi, et alterum sit eligendum, sumendum quod est tutius: |
VI. | Unde sequi tali casu a bello abstinendum. |
VII. | Id autem vitari posse colloquio: |
VIII. | Aut arbitrio: ubi de Christianorum regum officio circa partes bellantes: |
IX. | Aut etiam sorte. |
X. | Certamen singulare ad vitandum bellum an permitti possit. |
XI. | Meliorem esse conditionem possidentis in pari dubio. |
XII. | Si neuter possideat in pari dubio rem dividendam. |
XIII. | An bellum utraque ex parte iustum detur multis distinctionibus explicatur. |
Verissimum est quod scripsit AristotelesGa naar voetnoot1, in moralibus non aeque, ut in mathematicis disciplinis certitudinem inveniri: quod eo evenit, quia mathematicae disciplinae a materia omni formas separant, et quia formae ipsae tales plerumque sunt, ut nihil habeant interiectumGa naar voetnoot2, sicut inter rectum et curvum nihil est medii. At in moralibus circumstantiae etiam minimae variant materiam, et formae de quibus agitur solent habere interiectum aliquidGa naar voetnoot3, ea latitudine, ut modo ad hoc, modo ad illud extremum propius accedatur. Ita enim inter id quod fieri oportet, et inter id quod fieri nefas est, medium est quod licet, sed modo huic, modo illi parti propinquius: unde ambiguitas saepe incidit, ut in crepusculo, aut in aqua frigida calescente. Et hoc est quod ait AristotelesGa naar voetnoot4, ἔστι χαλεπὸν ἐνίοτε τὸ ϰρίνειν ποῖον ἀντὶ ποίου αἱρετέον, quid cui anteponendum sit difficilis saepe est iudicatio. <Andronicus autem RhodiusGa naar voetnoot5: τὸ ϰατ᾽ ἀληϑείαν δίϰαιον
δυσχερές ἐστι τοῦ δοϰοῦντος διελεῖν: difficile est id quod vere iustum est ab eo quod tale videtur discernere>Ga naar voetnoot1.
ii. [1] Primum autem illud est tenendum, etiamsi quid iustum reipsa est, sed ab eo fit qui omnibus expensis iniustum id existimat, actum esse vitiosum. Hoc enim est quod dicit Paulus ApostolusGa naar voetnoot2, quicquid non fit ex fide peccatum esse: quo in loco fides animi iudicium de re significatGa naar voetnoot3. Nam vim iudicatricem humanis actionibus ducem Deus addidit, qua contemta obbrutescit animus. [2] Saepe autem accidit, ut iudicium nihil certi monstret, sed haesitet: quae haesitatio si attenta consideratione expediri nequeat, sequendum erit illud CiceronisGa naar voetnoot4: Bene praecipiunt qui vetant quicquam agere quod dubitesGa naar voetnoot5 aequum sit an iniquum. <Hebraei magistriGa naar voetnoot6 dicunt: קפסה ןמ קלתסה abstine te a re dubia>Ga naar voetnoot7. Sed hoc locum habere non potest, ubi alicui omnino alterutrum est faciendum, et de utroque an aequum sit dubitaturGa naar voetnoot8: tunc enim licebit ei eligere quod minus iniquum ei videtur. Semper enim ubi electio evadi non potest, minus malum rationem induit boni: τὰ ἐλάχιστα ληπτέον τῶν ϰαϰῶν, ait AristotelesGa naar voetnoot9: CiceroGa naar voetnoot10, de malis minima. <QuintilianusGa naar voetnoot11: In comparatione malorum, boni locum obtinet levius>Ga naar voetnoot12.
iii. Plerumque vero in rebus dubiis post examen aliquod animus non in medio haeret, sed huc aut illuc ducitur argumentis ex re petitis, aut ex opinione quam habet de aliis hominibusGa naar voetnoot13 sententiam super ea in re pronunciantibusGa naar voetnoot14.
Nam et hic verum est illud HesiodiGa naar voetnoot1, praestantissimum esse per se sapere; proximum, duci aliena ope. Argumenta ex re petuntur e causis, effectis et adiunctis aliis.
iv. Sed ad haec recte noscenda, usu quodam et peritia opus estGa naar voetnoot2; quam qui non habent, ut activum iudicium recte conforment, tenentur audire sapientum consilia. Nam ἔνδοξα, sive probabilia sunt, AristoteleGa naar voetnoot3 teste, quae omnibus videntur, aut plurimis, aut certe sapientibus; iisque rursum, aut omnibus, aut pluribus, aut praestantioribus. Et hac via iudicandi maxime utuntur reges quibus artium momenta ediscere aut expendere vix vacat.
<Aristides de concordia ad RhodiosGa naar voetnoot5 ait sicut in facti quaestionibus id pro vero habetur unde plures maximeque idonei stant testes, ita sententiarum eas sequendas quae plurimis praestantissimisque nitantur auctoribus>Ga naar voetnoot6. Sic Romani veteres non nisi consulto collegio fecialium ad id instituto, Imperatores Christiani vix nisi auditis Episcopis, bella suscipiebant, ut si quid esset quod religionem posset iniicere, eius monerentur.
v. [1] Accidere autem in multis controversiis potest, ut ab utraque parte probabilia se ostendant argumenta, sive intrinseca, sive ab aliorum auctoritate. Id cum accidit, si res mediocres sunt de quibus agitur, videtur vitio carere posse electio, in utramvis partem ceciderit. At si de re
magni momenti, ut de supplicio capitali hominis, agitur, iam propter magnum discrimen quod est inter eligenda, praeferenda est pars tutiorGa naar voetnoot1, ut dici solet:
Ideo satius est nocentem absolvere quam innocentem condemnare. [2] Scriptor problematum quae AristotelisGa naar voetnoot3 nomen praeferunt: ἕϰαστος ἡμῶνGa naar voetnoot4 μᾶλλον ἂν προέλοιτο τοῦ ἀδιϰοῦντος ἀποψηϕίσασϑαι ὡς οὐϰ ἀδιϰεῖ, ἢ τοῦ μὴ ἀδιϰοῦντος ϰαταψηϕίσασϑαι ὡς ἀδιϰεῖ. (quibus in verbis vulgo pro ἀδιϰοῦντος, legitur μὴ ἀδιϰοῦντος, et contra). Nemo est nostrum, ait, qui non malit absolvere quamvis nocentem, quam damnare innocentem. Et mox addit rationem quam iam dedimus: ἔστι γὰρ ὅταν τις ἀμϕιδοξῇ τὰ ἐλάττω τῶν ἁμαρτημάτων αἱρετἔον. Nam ubi quis dubitat, eligendum in quo minus delinquitur. AntiphonGa naar voetnoot5: εἰ δέον τι ἁμαρτεῖν, τὸ ἀδίϰως ἀπολύσαι ὁσιώτερον ἢ τὸ ἀδίϰως ἀπολέσαι. τὸ μὲν γὰρ ἁμάρτημά ἐστι, τὸ δὲ ἀδίϰως ἀποϰτεῖναι ἀσέβημα. Si errandum est, sine iure absolvere, quam per iniuriam condemnare est sanctius: Nam in illo error est, in damnatione insontis, facinus.
vi. Maximi autem momenti est bellum, ut ex quo mala plurima etiam in innocentes sequi soleant. Ideo inter sententias alternantes vergendum ad pacem. <Laudatur Silio ItalicoGa naar voetnoot6 Fabius:
Tres autem sunt modi quibus vitari potest, ne controversiae in bellum erumpant.
vii. [1] Primum est colloquium: Cum duo sint genera disceptandi, ait CiceroGa naar voetnoot8, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum, confugiendum est ad posterius si uti non licet priore. Et TerentiusGa naar voetnoot9:
<Apollonius RhodiusGa naar voetnoot3 dixitGa naar voetnoot4: Μηδ᾽ αὕτως ἀλϰῇ πρὶν ἔπεσσί γε πειρηϑῆναι>Ga naar voetnoot5. Et EuripidesGa naar voetnoot6:
Idem reprehendit SupplicibusGa naar voetnoot7 civitates quae hanc viam omitterent:
Achilles Iphigenia in AulideGa naar voetnoot8:
<Quod in Phaenissis apud EuripidemGa naar voetnoot9 legimus:
id auctum sic extulit apud LiviumGa naar voetnoot10 Phaneas: multa homines ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et
armis cogi non possintGa naar voetnoot1. Mardonius apud Herodotum PolymniaGa naar voetnoot2 Graecos culpat hac in parte: τοὺς χρεὼν ἔοντας ὁμογλώσσους ϰήρυξί τε διαχρωμένους ϰαὶ ἀγγέλοισι ϰαταλαμβάνειν τὰς διαϕορὰς ϰαὶ παντὶ μᾶλλον ἢ μάχῃσι. quos oportuit, cum eiusdem essent linguae, caduceatorum et legatorum opera non praeliis controversias tractare>Ga naar voetnoot3. [2] Coriolanus apud HalicarnassensemGa naar voetnoot4: τὸ μὴ τῶν ἀλλοτρίων ἐπιϑυμεῖν ἀλλὰ τὰ ἑαυτῶν ἀπαιτεῖν, ϰαὶ μὴ τυγχάνοντα τούτου πολεμεῖν, ἅπαντες ἂν ὁμολογοῦσιν εἶναι ϰαλόν. Siquis non aliena cupiat, sed sua postulet, atque iis non impetratis bellum moveat, id omnium confessione aequum est. Apud eundem HalicarnassensemGa naar voetnoot5 rex Tullus, quae verbis componi nequeunt, ea armis ait decerni. <Apud TacitumGa naar voetnoot6 VologesesGa naar voetnoot7: aequitate quam sanguine, caussa quam armis retinere parta maioribus malueram>Ga naar voetnoot8. Et rex TheodoricusGa naar voetnoot9: Tunc utile solum est ad arma concurrereGa naar voetnoot10, cum locum apud adversarios iustitia non potest invenire.
viii. [1] Alterum est inter eos qui communem iudicem nullum habent, compromissumGa naar voetnoot11: ἐπὶ τὸν δίϰας διδόντα οὐ νόμιμον
ὡς ἐς ἀδιϰοῦντα ἰέναι, ait ThucydidesGa naar voetnoot1: In eum qui arbitrum accipere paratus est, nefas ut in iniuriosum ire. <Sic de regno Argivo Adrastus et Amphiaraus Eriphylae iudicium permiserunt narrante DiodoroGa naar voetnoot2. De Salamine inter Athenienses et Megarenses lecti iudices tres Lacedaemonii>Ga naar voetnoot3. Apud dictum modo ThucydidemGa naar voetnoot4 Corcyrenses Corinthiis significant paratos se disceptare controversias apud Peloponnesi civitates, de quibus inter ipsos convenissetGa naar voetnoot5. <Et Periclem laudat Aristides quod ut bellum vitaretur, voluerit δίϰῃ διαλύεσϑαι περὶ τῶν διαϕόρων de controversiis arbitros sumere>Ga naar voetnoot6. Et Isocrates oratione adversus CtesiphontemGa naar voetnoot7 laudat Philippum Macedonem quod quas habebat cum Atheniensibus controversias, de iis paratus esset ἐπιτρέπειν πόλει τινὶ ἴσῃ ϰαὶ ὁμοίᾳ, arbitrium permittere alicui civitati aequae utrique parti. [2] Sic olim Ardeates et AriciniGa naar voetnoot8, postea Neapolitani et NolaniGa naar voetnoot9 controversias suas arbitrio populi Romani permiserunt: Et Samnites in controversia cum Romanis ad communes amicos provocant. Cyrus sibi et Assyrio arbitrum fert regem IndorumGa naar voetnoot10. Poeni in controversiis cum Masinissa, ut bellum vitent ad iudicia provocantGa naar voetnoot11. Romani ipsi <de controversia cum Samnitibus>Ga naar voetnoot12 apud LiviumGa naar voetnoot13 ad communes socios provocant:Ga naar voetnoot14. <Et Philippus Macedo in controversia cum Graecis ait se arbitrio usurum populorum cum quibus pax utrisque fuissetGa naar voetnoot15. Parthis et Armeniis postulantibus Pompeius finibus regendis arbitros deditGa naar voetnoot16. Fecialium Romanorum hoc praecipuum ait officium fuisse PlutarchusGa naar voetnoot17 οὐϰ ἐᾷν στρατεύειν πρότερον ἢ πᾶσαν ἐλπίδα δίϰης ἀποϰοπῆναι, ne sinerent prius ad bellum veniri quam spes omnis iudicii obtinendi periisset. De Gallorum Druidibus StraboGa naar voetnoot18: ὥστε ϰαὶ πολέμους διῄτων πρότερον ϰαὶ παρατάττεσϑαι μέλλοντας ἔπαυον. olim et inter
bellantes erant arbitri ac saepe iam acie congressuros diremerunt. Eodem officio functos in Iberia sacerdotes idemGa naar voetnoot1 testis est>Ga naar voetnoot2. [3] Maxime autem Christiani reges et civitates tenentur hanc inire viamGa naar voetnoot3 ad arma vitanda. Nam si ut iudicia alienorum a vera religione iudicum vitarenturGa naar voetnoot4, et a Iudaeis et a Christianis arbitri quidam sunt constituti, et id a Paulo praeceptum, quanto magis id faciendum est, ut maius multo vitetur incommodum, id est bellum? Sic alicubi Tertullianus argumentatur, non militandum Christiano, ut cui ne litigare quidem liceat: quod tamen secundum ea quae alibiGa naar voetnoot5 diximus cum temperamento quodam est intelligendum. [4] Et tum ob hanc, tum ob alias causas utile esset, imo quodammodo factu necessariumGa naar voetnoot6, conventus quosdam haberi Christianarum potestatum, ubi per eos quorum res non interest aliorum controversiae definiantur: imo et rationes ineantur cogendi partes ut aequis legibus pacem accipiantGa naar voetnoot7 <: quem et ipsum olimGa naar voetnoot8 apud Gallos Druidum fuisse usumGa naar voetnoot9 DiodoroGa naar voetnoot10 ac StraboniGa naar voetnoot11 proditum. Etiam proceribus suis de regni divisione iudicium permisisse Francos reges legimus>Ga naar voetnoot12.
ix. Tertia ratio estGa naar voetnoot13 per sortemGa naar voetnoot14 <: quam in hoc commendat Dion Chrysostomus oratione in Fortunam alteraGa naar voetnoot15Ga naar voetnoot16: et multo ante Solomo Prov. xviii, 18>Ga naar voetnoot17.
x. [1] Sortis autem affine quid est certamen singulare, cuius usus non videtur omnino repudiandus, si duo, quorum controversiae alioqui totos populos gravissimis malis sint
implicituraeGa naar voetnoot1, inter se parati sint armis decernere, ut olim <de Peloponneso Hyllus et EchemusGa naar voetnoot2, de regione ad Inachum Hyperochus et PhemiusGa naar voetnoot3, de Elide PyraechmaGa naar voetnoot4 Aetolus et Degmenus EpeusGa naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6, de Iba Corbis et OrsuaGa naar voetnoot7. Videtur enim id si non ab ipsis recte fieri, certe a civitatibus posse acceptari, ut minus malum. <Apud LiviumGa naar voetnoot8 Metius Tullum sic alloquitur: Ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit. StraboGa naar voetnoot9 vetustam hanc fuisse ait Graecorum consuetudinem: et apud VirgiliumGa naar voetnoot10 Aeneas aequum fuisse ait ut inter se et Turnum eo modo res definiretur>Ga naar voetnoot11. [2] Certe inter caeteros Francorum veterum moresGa naar voetnoot12 hunc impense laudat Agathias libro primoGa naar voetnoot13, cuius ipsa verba (sunt enim insignia) apponam: ἀλλ᾽ εἴπερ ἄρα ϰαί τιν᾽ ἔριν τοῖς βασιλεῦσιν ἐγγενέσϑαι συνενεχϑείη, παρατάττονται μὲν ἅπαντες ὡς πολεμήσοντες ϰαὶ τοῖς ὅπλοις διαϰριϑησόμενοι, ϰαὶ εἶτα ὁμόσε χωροῦσιν· ἰδόντες δὲ ἀλλήλους ἑϰατέρωϑεν ἡ πληϑὺς, αὐτίϰα τὸ χαλεπαῖνον ἀποβάλλοντες εἰς ὁμοϕροσύνην μεταχωροῦσι, ϰαὶ τοὺς ἡγεμόνας ϰελεύουσι δίϰῃ μᾶλλον τὰ ἀμϕίβολα διαϰρινήσασϑαι· εἰ δὲ μὴ, μόνους ἐϰείνους ἀγωνίζεσϑαι, ϰαὶ ἐν σϕίσιν αὐτοῖς διαϰινδυνεύειν, ὡς οὐχ ὅσιον ὄν, οὐδὲ πάτριον, ἰδίας αὐτῶν ἕνεϰα δυσμενείας, τὰ ϰοινὰ πημαίνεσϑαι ϰαὶ ἀνατετράϕϑαι· εὐϑύς τε οὖν τάς τε ϕάλαγγας διαλύουσι, ϰαὶ τὰ ὅπλα τίϑενται, ϰαὶ τὸ λοιπὸν εἰρήνη αὔϑις ϰαὶ ἡμερότηςGa naar voetnoot14, ϕοιτήσεις τε παρ᾽ ἀλλήλοις ἀϕύλαϰτοι, ϰαὶ ἐπιμιξίαι, ϰαὶ ϕροῦδα οἴχεται τὰ δεινὰ. οὕτως ἄρα αὐτοῖς τὸ μὲν ὑπήϰοον δίϰαιον ϰαὶ ϕιλόπατρι. τὸ δέ γε ἂρχον εὐμενὲς ἐν δέοντι ϰαὶ πειϑήνιον. Si quae forte inter reges oriantur controversiae, aciem quidem omnes instruunt, tanquam bellaturi ad rem armis decernendam <:et
obviam alii aliis procedunt>Ga naar voetnoot1. At ubi conspicati sunt se invicem exercitus, abiecta ira ad concordiam redeunt, et regibus auctores sunt, ut iure potius certent: aut si id nolint ipsi inter se singulari dimicent certamine, et suo duntaxat ipsorum periculo rem transigant: Neque enim aut aequo et bono, aut patriis institutis convenire, ut ipsi ob propria odia bonum publicum labefactent, aut evertant. Ergo confestim solvunt exercitus, et restituta pace tuto inter se commeant, sublatis malorum causis. Tanta in subditis cura iustitiae et patriae amor: in regibus vero animus placidus et suis obsequens.
xi. Quanquam vero in causa dubia pars utraque tenetur quaerere conditiones quibus bellum vitetur, magis tamenGa naar voetnoot2 id tenetur qui petit quam qui possidet. Ut enim in pari causa melior sit possidentis conditio, non civili tantum iuri, sed et naturali convenitGa naar voetnoot3. cuius rei causam alibiGa naar voetnoot4 etiam ex Aristotelis quae dicuntur Problematibus attulimus. Atque hic et illud addendum est, ab eo qui iustam causam habere se scit, sed documenta non habet sufficientia quibus possessorem de iniustitia suae possessionis convincat, bellum licite non sumi: quia non habet ius cogendi alterum, ut de possessione decedat.
xii. Ubi vero et ius ambiguum est, et neuter possidet, aut ex aequo uterque, ibi iniquus censendus erit, qui oblatam rei controversaeGa naar voetnoot5 divisionem repudiatGa naar voetnoot6.
xiii. [1] Ex his quae diximus definiri potest illa a multisGa naar voetnoot7 agitata quaestio, an bellum ratione habita eorum qui principales belli motores sunt utrinque iustum esse possit. Distinguendae enim sunt variae acceptiones vocis iustiGa naar voetnoot8. Iustum enim aliquid dicitur, aut ex causa, aut secundum effectus. Ex causa rursum, aut speciali acceptione iustitiae,
aut illa generali qua omnis rectitudo eo venit nomine. Specialis acceptio iterum dividitur in eam quae ad opus pertinet, et eum quae pertinet ad operantem: namGa naar voetnoot1 ipse operans iuste agere interdum dicitur, quoties iniuste non agit, etiamsi id quod agit iustum non sit: quomodo recte distinguit AristotelesGa naar voetnoot2, τὸ ἀδιϰεῖν, et τὸ ἄδιϰον πράττειν, iniuste agere, et agere quod iniustum est. [2] Speciali et ad rem ipsam relata acceptioneGa naar voetnoot3 bellum utrimque iustum esse non potestGa naar voetnoot4, ut nec lis, quia facultas moralis ad contraria, puta ad agendum et ad impediendum, non datur per rei ipsius naturam. At vero ut neuter bellantium iniuste agat, fieri sane potest: iniuste enim agit nemo nisi qui et scit se rem iniustam agere: multi autem id nesciunt. Sic iuste, id est bona fide litigari potest utrimque. Multa enim et in iure et in facto, unde ius oritur, fugere homines solent. [3] Generali acceptione iustum dici solet quod omni culpa agentis vacat. Multa autem etiam sine iure fiunt absque culpa ob ignorantiam inevitabilem: cuius rei exemplum est in his qui legem non observant, quam sine culpa sua ignorant postquam lex ipsa promulgata est, et tempus per se ad scientiam sufficiens transiit. Sic et in litibus accidereGa naar voetnoot5 poterit, ut pars utraque non modo iniustitiae, sed et omni alio vitio careat, praesertim ubi pars utraque, aut altera litigat non suo sed alieno nomine, puta ex tutoris officio, cui congruit ius etiam incertum non deserere. Sic AristotelesGa naar voetnoot6 in litibus iuris controversi, ait neutrum esse improbum, quod ipse dicit πονηρόν. <Cui consentiens QuintilianusGa naar voetnoot7 posse accidere ait, ut ex utraque parte orator id est vir bonus dicat. Imo et iuste iudicare iudicem ambigue dici ait AristotelesGa naar voetnoot8: significari enim aut indicare ὡς δεῖ plane ut oportet, sine ulla ignorantia, aut ϰατὰ τὴν ἑαυτοῦ γνώμην ex animi sui sententia. Et alibiGa naar voetnoot9 ait: εἰ ἀγνοῶν ἔϰρινε, οὐϰ ἀδιϰεῖ, si quis per ignorantiam
iudicavit, non egit iniuste>Ga naar voetnoot1. [4] At in bello vix est, ut temeritas saltem omnis et dilectionis defectus absit, ob negotii ipsius gravitatem, quae omnino talis est ut causis probabilibus non contenta quam maxime evidentes requirat. [5] At iustum si accipimus, quoad effectus quosdam iuris, certum est bellum hoc sensu iustum utrimque dari, ut ex iis apparebit quae de bello publico solenni infraGa naar voetnoot2 a nobis dicentur. Sic enim et sententia non ex iure lata, et possessio sine iure habent quosdam iuris effectus.
- voetnoot1
- i. Eth. Nic. 1.
- voetnoot2
- Ut nihil habeant interiectum] in his mutatio fit εἰς τὸ ἀντιϰεἰμενον, in aliis εἰς τὸ μεταξύ [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Solent habere interiectum aliquid] Vide Chrysostomum ad iv Ephesiorum ii [31, ed. 1642] Morali [Homil. xvi, 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- iii Nicom. [1].
- voetnoot5
- i Nic. 3 [add. edd. 1631, 1632, 1642] [omis. ed. 1646].
- voetnoot1
- [Andronicus - discernere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Rom. xiv, 23.
- voetnoot3
- Quo in loco fides animi iudicium de re significat]. Eodem tendunt in eadem Pauli epistola eodem capite [Rom. xiv, 5] ista: ἕϰαστος ἐν τῷ ἰδίῳ νοὶ πληροϕορείσϑω· unusquisque sui sensus sibi certus sit. Et [ib. 22]: μαϰάριος ὁ μὴ ϰρίνων ἑαυτὸν ἐν ᾧ δοϰιμάζει. beatus ille qui quod praefert in eo sui damnator non est. Ambrosius: Peccatum est quod aliter fit quam probatum est. Sequitur Augustinus citati ambo a Gratiano post cap. 14 [40 ed. 1642], causa 28, quaes. 1 [2, ed. 1642]. Non longe hinc abit illud Plutarchi in Timoleonte [238 C]: δεῖ οὐ μόνον τὴν πράξιν εἶναι ϰαλὴν ϰαὶ διϰαίαν, ἀλλὰ ϰαὶ τὴν δόξαν ἀϕ᾽ ἦς πράττεται μόνιμον ϰαὶ ἀμετάπτωτον, ἵνα πράττωμεν δοϰιμάσ αντες, Requiritur non modo, ut quod agitur sit honestum iustumque, sed ut firma ac constans adsit persuasio, unde fluat [fiat, ed. 1646] actio, ut quod fit fiat ideo quod animus ita faciendum iudicaverit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- De Of. l. i [9, 30].
- voetnoot5
- Qui vetant quicquam agere quod dubites] Plinius lib. i, epist. 19 [imo 18]: Quod dubitas non feceris [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Rabbi Gamaliel in Pirke Aboth. c. i, 16].
- voetnoot7
- [Hebraei - dubia, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Covar. tom. i. de matr. p. 2, c. 7, §. 2, n. 9.
- voetnoot9
- Nic. ii. c. 9.
- voetnoot10
- Cic. Of. iii [1, 3].
- voetnoot11
- [Quintil., Institut. orat. vii, 4, 12].
- voetnoot12
- [Quintilianus - levius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Argumentis ex re petitis aut ex opinione quam habet de aliis hominibus] Augustinus lib. iii de ordine [imo ii, v, 16]: Duplex est via quam sequimur cum rerum nos obscuritas movet, aut rationem, aut certe auctoritatem [add. edd. 1642, 1646]. Explicat hoc Gabriel Vasquez disput. lxii cap. 3. num. 10. [Explicat - num. 10, add. ed. 1646].
- voetnoot14
- Vasques i, 2. disp. 62, cap. i, num, 1. Med. i, 2, quaest. 14.
- voetnoot1
-
Illud Hesiodi] Usus est Minutius post malam pugnam apud Livium libro xxii [29, 8]: Eum primum esse virum qui consulat, quid in rem sit: secundum eum, qui monenti obediat: qui nec ipse consulere nec alteri parere scit, eum extremi ingenii esse. Et pro A. Cluentio Tullius [31, 84]: Sapientissimum esse dicunt eum, cui quod opus sit, ipsi veniat in mentem: proxime accedere illum, qui alterius bene inventis obtemperet. Hesiodi versus [Op. et Dies 293 sqq.], unde haec fluxere, sic habent:
οὗτος μὲν πανάριστος ὃς αὑτῷ πάντα νοήσει,ϕρασσάμενος τὰ ϰ᾽ ἔπειτα ϰαὶ εἰς τέλος ᾖσιν ἀμείνω.ἐσϑλὸς δ᾽ αὖ ϰἀϰεῖνος ὃς εὖ εἰπόντι πίϑηται·ὃς δέ ϰε μήϑ᾽ αὑτῷ νοέῃ, μήτ᾽ ἄλλου ἀϰούωνἐν ϑυμῷ βάλληται, ὅδ᾽ αὖ ἀχρήιος ἀνήρ.Ille quidem ante omnes, per se ipse quid utile, quid nonQui videt, et longe fines prospectat agendi:Qui bene consultis didicit parere, secundus:At qui consiliis pollet nihil ipse, nec auditSuadentes alios, nullos homo vivit ad usus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Vict. de Ind. rel. i, n. 12, et de iure bel. 21, et 24.
- voetnoot3
- Arist. i. Top. c. 1.
- voetnoot4
- [Gellius xiii, 18].
- voetnoot5
- Aristid., de Conc. p. 378].
- voetnoot6
- [Aristides - auctoribus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Praeferenda est pars tutior] Ammianus Marcellinus libro xxviii [1, 40]: Si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas. sin autem exorabiles, summa lenitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est [add. edd. 1642, 1646]. Et hoc explicat Vasquez dicto libro, c. 4, num. 21 [p. 567 n. 14. Et hoc - num. 21, add. ed. 1646].
- voetnoot2
- [Terent., Adelphi 174].
- voetnoot3
- Sect. 29 [n. 13].
- voetnoot4
- [τἱμῶν, in textu ed. 1631; correxit in Erratis].
- voetnoot5
- [Antiphon, Or. xiv].
- voetnoot6
- Lib. i [679 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Laudatur - Martem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- De Of. i [11, 34]. Vict. de iure bel. n. 28.
- voetnoot9
- [Terent., Eun. 789 sq.].
- voetnoot1
- [verbis quam, edd. 1625, 1631, 1632; quam, edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
-
Omnia prius experiri quam armis] Dionysius Halicarnassensis in excerptis legationum: μὴ πρότερον ἄρξαι τῶν ἔργων πρίν ἢ πειραϑῆναι τῶν λόγων. non ante ad res veniendum est, quam tentata sit verborum via. Menelaus apud Libanium [decl. i]: πρῶτον μὲν γὰρ τὰ δίϰαια τῷ λόγῳ πειρᾶσϑαι λαμβάνειν, ἀλλὰ μὴ τοῖς ὅπλοις ἐπιπηδᾷν ἀνϑρωπινώτερον
δήπουϑεν. Homini convenientius, prius verborum experimentum facere, quam statim ad arma prosilire. Non abeunt hinc illa chori dicta in Euripidis Helena [1150 sqq.]:
τό ϑεῶνἔπος ἀληϑὲς εὖρονἄϕρονες, ὅσοι τὰς ἀρετὰς πολέμῳϰτᾶσϑε, δορὸς ἀλϰαίουλογχαῖσι ϰαταπαυόμενοιπόνους ϑνατῶν ἀπαϑῶς·εἰ γὰρ ἅμιλλα ϰρινεῖ νιναἵματος, οὔποτ᾽ ἔριςλείψει ϰατ᾽ ἀνϑρώπων πόλεις.Stulti nimium, queis virtutisMensura placet unica, ferrum:Quibus humani pausa laborisNon nisi saevo quaeritur ense:Nam si virtus sanguine tantumSpectanda venit, nunquam discorsFuror infestas deseret urbes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Apoll. Rhod. iii, 185].
- voetnoot4
- [dixerat, edd. 1631, 1632; dixit, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Apollonius - πειρηϑῆναι, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Eurip., Suppl. 347].
- voetnoot7
- [Ibid. 748].
- voetnoot8
- [Eurip. Iphig. in Aul. 1017 sqq.].
- voetnoot9
- [Eurip. Phoeniss. 517].
- voetnoot10
- [Livius xxxv, 45, 4].
- voetnoot1
- Multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi non possint] Donatus ad Eunuchum [174]: Pervulgatum est enim quod summa vi defenderis quum extorquetur, hoc idem postmodum remitti remittenti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Herod. vii, 9].
- voetnoot3
- [Quod - tractare, add. edd, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Dion. Hal. viii, 8].
- voetnoot5
- [Dion. Hal. iii, 11 in fine].
- voetnoot6
- [Tac. Ann. xv, 2].
- voetnoot7
- [Vologesis, ed, 1631; Vologeses, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Apud - malueram, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Cass. iii. Var. 1 [Var. 17, edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot10
- [Veniendum tunc ad arma, cum, edd. 1625, 1631, 1632; Tunc utile solum est ad arma concurrere, cum, edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Compromissum] Spreta plerunque potentioribus via. Vide Connestagium de coniunctione regnorum Castellae et Portugalliae. digna tamen, quam insistant aequi et pacis amantes. Fecere magni reges ac populi, quorum in textu memoria. Addamus alios. Arbitri sumpti inter Magnum Norwagiae et Canutum Daniae reges de regno utroque certantes: Nempe quomodo Iulianus primus eius nominis cum Severo de principatu Romano certante interdicto agere voluit. Magnus rex Suediae arbiter sumptus inter Ericos duos Daniae et Norvagiae reges. de Salamine inter Athenienses et Megarenses iudices capti Spartiatae quinque, Critolaidas, Amompharetus, Hypsechidas, Anaxilas, Cleomenes. Plutarchus Solone [83 E]. In federe Lacedaemoniorum et Argivorum apud Thucydidem v [79]: δίϰας διδόντας ϰατὰ πάτρια qui stare arbitris volent more avito. Et mox: εἰ δέ τις τῶν ξυμμάχων πόλις πόλει ἐρίζοι, ἐς πόλιν ἐλϑεῖν ἅν τινα ἴσαν ἀμϕοῖν ταῖς πόλεσι δοϰοίη. Si qua sociarum civitatum cum socia civitate controversiam habeat, rem deferant ad civitatem, quae utrisque aequa videbitur. Est utrumque apud Thucydidem libro v.M. Antoninum multi extra Romanum Imperium populi controversiarum suarum, ut bella vitarent, arbitrum sumpsere, meminit Victor et alii. Apud Procopium Gotthic. iii [34], Gepidae Langobardis dicunt: δίϰῃ γὰρ διαλύειν τὰ διάϕορα ἐν σπουδῇ ἐχομεν. διϰάζεσϑαι δὲ οἷς ἂν σπουδάζεται, βιάζεσϑαι, οὐδαμῆ πρόσεστιν. Arbitro sumpto dirimere controversa parati sumus. at qui stare iudicio volunt, eos vi impetere iniquum est. Apud eundem Gotthicorum iv [24], Theudibaldus Franc. rex paratum se ostendit iudicem accipere de iis quae Romani disputabant. Vide et quid olim Romani Philippo significaverint apud Polybium excerpto legationum n. 4. et quod est in federe Antiochi ex eodem Polybio itidem in excerptis n. 35 [Exc. de leg., Rom. p. 39, gent. p. 268]. Rex Angliae Iudex de Scotiae successione: Comes Holsatus inter Regem Daniae et fratres, Pontano memorante historiae Danicae libro vii. Adde exempla apud Marianam libro xxiv, cap. 20, xxix, cap. 23. Parutam libris vii, et xi. Bizarum libro xii. Crantzium libro vi Saxonicorum c. 15. et nostra infra libro iii, cap. xx. §. xlvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Thuc. i, 85].
- voetnoot2
- [Diod. Sic. iv, 65].
- voetnoot3
- [Sic - Lacedaemonii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Thuc. 1, 28].
- voetnoot5
- [Apud eundem, Corcyrenses Corinthiis - apud quas illi vellent Peloponnesi civitates., ed. 1625; Apud dictum modo Thucydidem Corcyrenses Corinthiis - apud Peloponnesi civitates, de quibus inter ipsos convenisset., edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Et Periclem - sumere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Imo Aeschines, adv. Ctesiphontem 83].
- voetnoot8
- Livius lib. viii [imo iii, 71.]
- voetnoot9
- [Cic, de Off. 1, 10, 33].
- voetnoot10
- Xen. Cyrop. lib. ii [4, 8].
- voetnoot11
- [Livius xl, 17].
- voetnoot12
- [de controversia - Samnitibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Lib. viii, [23] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [provocant:, omis. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Lib. xxxii [10, 5] [add edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- Plutarch., Pomp. [637 C] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- [Plutarch., Numa 68 A].
- voetnoot18
- Lib. iv [4, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib xi [3, 6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Et Philippus - est, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Maxime autem Christiani reges et civitates tenentur hanc inire viam] Gregoras libro x [c. 4] de Alexandro Bulgaro: οὐϰ ἄξιον εἶναι λέγων Ξριστιανοῖς ἀπηνῶς οὕτωσι ϰατ᾽ ἀλλήλων ἐπιέναι, ἐνὸν ὁμοδοξεῖν ἀλλήλοις τὰ πρὸς εἰρήνην ϰαὶ ὁμοῦ ϰατὰ τῶν ἀσεβῶν παρατάττεσϑαι. Indecorum esse Christianis tanta cum acerbitate inter se armis certare, cum rationes sint conveniendi ad pacem, et communes vires in impios vertendi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vict. de iure belli, n. 28.
- voetnoot5
- [L. i C. ii § ix, 4].
- voetnoot6
- Molina disput. 103. §. Quando inter Aegid. Reg. de actibus supern. disp. 31. du. 4. n. 72.
- voetnoot7
- Cogendi partes ut aequis legibus pacem accipiant] Vide exemplum apud Cassiodorum iii, 1, 2, 3, 4. et Gailium de pace publica ii, cap. xviii, n. 12 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [: qualem olim, ed. 1631; : quem et ipsum olim, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Druidum fuisse usum] Druidibus hac in parte, et meliori cum iure, Episcopi successere. vide epistolam Episcoporum ad Ludovicum regem in capitulis Caroli Calvi, et de Episcopis Hispaniae Rodericum Toletanum libro vii, c. 3 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Diod. Sic. v, 31].
- voetnoot11
- [Strabo iv, 4, 4].
- voetnoot12
- [quem - legimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Th. 2. 2. q. 95, art. 8. et ibi Caiet.
- voetnoot14
- Persortem] Vide Augustinum de Doctrina Christiana lib. i, c. 28 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Dio Chrysost., Orat. lxiv p. 599].
- voetnoot16
- [in Fortuna alteram, ed. 1631; in Fortunam altera, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- [: quam - 18, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
-
Quorum controversiae alioqui totos populos gravissimis malis sint impliciturae] Scriptor tragoediae Thebaidos [Eurip., Phoeniss. 564]:
rex sit e vobis uter,Manente regno quaerite.
Dion Othone: πολὺ γάρ που ϰαὶ ϰρεῖττον ϰαὶ διϰαιότερόν ἐστιν ἔνα ὑπὲρ πάντων ἢ πολλοὺς ὑπὲρ ἑνὸς ἀπολέσϑαι. multo enim satius iustiusque est unum pro omnibus, quam multos unius causa perire [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Her. Pol. [ix, 26] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Plut. quaest. Gr. [297 B] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Pycaechma, ed. 1631; Pyraechma, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Strab. viii [3, 33] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [de Peloponneso - Epeus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Livius lib. xxviii [21, 6].
- voetnoot8
- Lib. v [imo 1, 23, 9] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- d. loco. [n. 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
-
Et apud Virgilium] Aeneidos xi [115]:
Aequius huic Turno fuerat se opponere morti.
Pari de causa Antonius Octavium ad singulare certamen provocabat. Plutarchus Antonio [944 E] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Apud - definiretur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Inter caeteros Francorum mores] Vide Caroli Calvi capitulum apud S. Arnulfum et pactionem Aquisgranensem. Aequitas eadem apud Langobardos. vide Paulum Warnafredi [de Gestis Langob.] libro i, cap. 12. iv, cap. 17. v, cap. 40 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Agathias 1, 2 in fine].
- voetnoot14
- [τιμερότης, in textu ed. 1631; ἡμερότης, correx, in Erratis ed. 1631].
- voetnoot1
- [: et - procedunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Magis tamen id tenetur qui petit, quam qui possidet] Vide Herreram Tomo ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. in pari D. de R.I. [l. 128 D. l, 17]. Vict. de iure bel. n. 27, et 30. Less. de Iust. c. 29. dub. 10. Molina disp. 103, §. in secundo vero. Lorca. 2, 2. sect. 3. disp. 53. n. 4.
- voetnoot4
- [L. ii C. v § xviii].
- voetnoot5
- [controversae, ed. 1625; controversiae, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lorca. 2, w. quaest. 40. disp. 53. Soto vde Instit. iur. 41, art. 7.
- voetnoot7
- Covar. c. peccatum, §. 10, num. 6. Alc. 2. Parad. 21. Fulgos, l. 5. de Iust. Piccolom. lib. vi. Civil. Phil. c. 21. Alb. Gent. l. i. c. 6.
- voetnoot8
- Distinguendae sunt variae acceptiones vocis iusti] Sic Gratianus causa xi, quaestione iii post C. Episcopus [c. 65] distinguit iustitiam causae, ordinis, animi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [operantem: quarum illa potest dici positiva, haec negativa: nam, edd. 1625, 1631; operantem: nam, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. v. Eth. c. 10; et 11. Rhet. i c. 13.
- voetnoot3
- Speciali et positiva acceptione, edd. 1625, 1631; Speciali et ad rem ipsam relata acceptione, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Aug. lib. xv de civit. Dei c. 5; et lib. xix, c. 15. Covar. c. peccatum §. 10, num. 2. Vict. n. 32. Suares de legibus libro iii, c. 18. Alph. de Castro de potest. leg. poenal. l. i, c. 1, et 3.
- voetnoot5
- [accedere, ed. 1631; accidere, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- iii Rhet. c. 17.
- voetnoot7
- Lib. ii, 8 [Quintil., Inst. orat. ii, 17, 31] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Top. 1, 13 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Nic. v, 12 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].