De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 554]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XXII
|
I. | Explicatur discrimen inter causas iustificas et suasorias. |
II. | Bella quae utroque causarum genere carent, ferina esse. |
III. | Bella quae suasorias causas habent, non iustificas, esse praedonum. |
IV. | Quasdam esse causas quae falsam habeant iusti speciem: |
V. | Ut metum incertum: |
VI. | Utilitatem sine necessitate: |
VII. | Negatum matrimonium in magna feminarum copia: |
VIII. | Cupiditatem melioris soli: |
IX. | Inventionem rerum occupatarum ab aliis. |
X. | Quid si priores occupatores amentes sint? |
XI. | Iniustam causam esse, et libertatis desiderium in populo subdito: |
XII. | Et voluntatem regendi alios invitos quasi ad ipsorum bonum: |
XIII. | Item titulum universalis imperii quem quidam asscribunt Imperatori, qui refellitur: |
XIV. | Alii Ecclesiae, qui item refellitur: |
XV. | Item voluntatem implendi vaticinia, sine Dei mandato. |
XVI. | Item id quod debetur, non ex iure stricte dicto, sed aliunde. |
XVII. | Distinctio belli cuius causa iniusta, et eius cui aliunde vitium accedit: et diversi utriusque effectus. |
Diximus supraGa naar voetnoot1, cum de causis agere institueremus, causas alias esse iustificas, alias suasorias. Polybius, qui id discrimen primus notavit, illas vocat προϕάσεις, quia palam proferri solent, <(titulum dixit aliquoties Livius)>Ga naar voetnoot2 has generis nomine αἰτιάςGa naar voetnoot3.
[2] Sic in bello Alexandri adversus Darium πρόϕασις fuit ultio
iniuriarum quas Persae Graecis intulerant, αἰτία cupido gloriae imperii et divitiarum, cui accedebat spes magna facilitatis concepta ex Xenophontis et Agesilai expeditionibus. Sic πρόϕασις belli Punici secundi controversia de Sagunto, causa indignatio Carthaginiensium ob pactiones quas Romani iniquis temporibus ipsis expresserant, et aucti spiritus ex secundis per Hispaniam rebus, quae PolybioGa naar voetnoot1 notata. Similiter ThucydidesGa naar voetnoot2 belli Peloponnesiaci veram causam censet fuisse vires Atheniensium augescentes et Lacedaemoniis suspectas, obtentum vero controversiam Corcyrensium, <Potidaeensium>Ga naar voetnoot3 et alia; ubi tamen ille αἰτίας et προϕάσεως nomina permiscetGa naar voetnoot4. <Est idem discrimen in oratione Campanorum ad RomanosGa naar voetnoot5 cum adversus Samnites pugnasse se aiunt verbo pro Sidicinis, re pro seipsis: quod viderunt ubi conflagrassent Sidicini ad se traiecturum esse incendium. Antiochum quoque LiviusGa naar voetnoot6 memorat in Romanos bella suscepisse, in speciem causas habentem Barcillae necem et alia quaedam, revera quod ex labente Romanorum disciplina spem magnam concepisset. Sic Plutarchus notat non ex vero obiectum Antonio a Cicerone quod causa esset belli civilis, cum Caesar bellandi certus praetextum tantum ab Antonio cepissetGa naar voetnoot7>Ga naar voetnoot8.
ii. Sunt qui neutro causarum genere feruntur in bella, periculorum, ut TacitusGa naar voetnoot9 loquitur, propter ipsa avidiGa naar voetnoot10. Horum vitium humanum excedit modum, ϑηριότητα AristotelesGa naar voetnoot11 vocat. De his SenecaGa naar voetnoot12: Possum dicere non esse hanc
crudelitatem, sed feritatemGa naar voetnoot1, cui voluptati saevitia est: possumus insaniam vocare: nam varia sunt genera eius, et nullum certius quam quod in caedes hominum et laniationes pervenit. Cui sententiae perquam similis est illa Aristotelis ultimo NicomachiorumGa naar voetnoot2: δόξαι γὰρ ἂν παντελῶς μιαιϕόνος τις εἶναι εἰ τοὺς ϕίλους πολεμίους ποιοῖτο ἵνα μάχαι ϰαὶ ϕόνος γίγνοιντο. Omnino enim crudelis habendus sit qui ex amicis hostes faciat pugnandi et fundendi sanguinis cupiditate. <Dion PrusaeensisGa naar voetnoot3: τὸ δὲ ϰαὶ χωρὶς ὑποϑέσεως πολεμεῖν ϰαὶ μάχεσϑαι, τί ἄλλο ἢ μανία παντελής ἐστι ϰἀὶ διὰ ταύτην ϰαϰῶν ἐπιϑυμία. Nam sine causa in bella ac pugnas ferri, mera est insania malum sibi quaerens>Ga naar voetnoot4. [Idem ille Seneca epistola ivGa naar voetnoot5, Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci]Ga naar voetnoot6.
iii. [1] Plerique vero bellantium causas suasorias habent, aut sine iustificis, aut cum iustificis. Sunt qui iustificas plane non curant, de quibus dici potest illud quod a Romanis Iurisconsultis est proditum, praedonem esse eum, qui rogatus de possidendi causa nullam aliam adfert nisi quod possideatGa naar voetnoot7. <AristotelesGa naar voetnoot8 de belli suasoribus: ὡς οὐϰ ἄδιϰον τοὺς ἀστυγείτονας ϰαταδουλοῦσϑαι ϰαὶ τοὓς μηδὲν ἀδιϰοῦντας πολλάϰις οὐδὲν ϕροντίζουσι: qui iustum sit vicinos innoxios in servitutem redigere saepe nihil curant?>Ga naar voetnoot9 [2] Talis BrennusGa naar voetnoot10 qui omnia dicebat esse validiorum. <Talis SilioGa naar voetnoot11 Annibal, cui
Talis Attila, et quibus illud in ore est,
Et:
Et, Id in summa fortuna aequius quod validiusGa naar voetnoot1. Nec male his aptes illud AugustiniGa naar voetnoot2: Inferre bella finitimis et inde in caetera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere quid aliud quam grande latrocinium nominandum est? De talibus bellis VelleiusGa naar voetnoot3: Bella non causis inita, sed prout eorum merces fuit. <Apud Ciceronem legimus de Officiis primoGa naar voetnoot4: Ea animi elatio, quae cernitur in periculis et laboribus, si iustitia vacat, non modo virtutis non est, sed potius immanitatis omnem humanitatem repellentisGa naar voetnoot5. Andronicus RhodiusGa naar voetnoot6: οἱ μεγάλων ἕνεϰα ϰεῥδῶν λαμβάνοντες ὅϑεν οὐ δεῖ, πονηροὶ ϰᾳὶ ἀσεβεῖς ϰαὶ ἄδιϰοι ϰαλοῦνται· οἷοί εἰσιν οἱ τύραννοι, ϰαὶ οἱ τὰς πόλεις πορϑοῦντες. Qui magni compendii sui causa accipiunt unde non oportet, hi pravi, impii, iniusti appellantur, quales sunt tyranniGa naar voetnoot7 et urbium vastatores>Ga naar voetnoot8.
iv. Alii causas quasi iustificas adferunt, quae expensae ad rectam rationem iniustae reperiuntur <: et ut LiviusGa naar voetnoot9 loquitur, non certamen iuris, sed vim quaeri apparet. Reges plerosque ait PlutarchusGa naar voetnoot10 duobus nominibus, pacis et belli, tanquam nummis uti non ad id quod iustum est, sed ad id quod expedit>Ga naar voetnoot11. Quae autem sint causae iniustae, cognosci aliquatenus potest ex iustis causis quas hactenus explicavimus. Rectum enim obliqui est index. Sed perspicuitatis causa summa genera annotabimus.
v. [1] Metum ergo ex vicina potentia non sufficere supraGa naar voetnoot1 diximus. Ut enim iusta sit defensio necessariam esse oportet, qualis non est nisi constet, non tantum de potentia, sed et de animo; et quidem ita constet ut certum id sit ea certitudine quae in morali materia locum habet. [2] Quare minime est probanda eorum sententia qui iustam belli causam statuunt, si vicinus nulla pactione impeditus in suo arcem faciat, aut munitionem aliam quae damnum aliquando dare possit. Nam adversus tales metus contrariae in suo munitiones et siqua sunt similia remedia quaerenda sunt, non vis bellica. Iniusta igitur bella Romanorum in Philippum MacedonemGa naar voetnoot2, Lysimachi in DemetriumGa naar voetnoot3, ni alia causa adfuit. <Valde mihi placet TacitiGa naar voetnoot4 illud de Cauchis: Populus inter Germanos nobilissimus, quique magnitudinem suam malit iustitia tueri, sine cupiditate, sine impotentia: quieti, secretique: nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur: idque praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias assequuntur. promta tamen omnibus arma, ac, si res poscat, exercitus: plurimum virorum equorumque, et quiescentibus eadem fama>Ga naar voetnoot5.
vi. Nec utilitas par ius facit cum necessitate.
vii. Ita ubi laxa est matrimoniorum copia, negatum aliquod matrimonium causam bello praebere non potest: qualem olim Hercules arripuit in Eurytum, Darius in ScythasGa naar voetnoot6.
viii. Nec magis mutandae sedis amor, ut paludibus et solitudinibus relictis solum foecundius possideatur: quam Germanis veteribus bellandi causam fuisse ait TacitusGa naar voetnoot7.
ix. Aeque est improbumGa naar voetnoot8 inventionis titulo sibi vindicare ea quae ab alio tenentur, etiamsi is qui tenet sit improbus, de Deo male sentiens, aut hebetis ingeniiGa naar voetnoot9. Nam inventio est eorum quae nullius sunt.
x. [1] Neque ad dominium requiritur, aut virtus moralis, aut religiosa, aut intellectus perfectio: nisi quod hoc videtur
posse defendi si qui sint populi omnino destituti a rationis usu, eos dominium non habere, sed ex caritate tantum iis deberi quae ad vitam sunt necessariaGa naar voetnoot1: Nam quae alibiGa naar voetnoot2 diximus de sustentatione dominii, quam pro infantibus et amentibus facit ius gentium, ad eos populos pertinet, cum quibus est pactorum commercium: tales autem non sunt populi si qui reperiuntur toti amentes, de quo merito dubito. [2] Male ergo GraeciGa naar voetnoot3 Barbaros ob morum diversitatem, forte et quod ingenio cedere viderentur, hostes sibi quasi naturaliter dicebant. Quatenus autem ob peccata gravia <et naturam aut societatem humanam impugnantia>Ga naar voetnoot4, auferri dominium possit, alia est quaestio, et modo, cum de poenarum iure ageremusGa naar voetnoot5, nobis tractata.
xi. Sed nec libertas sive singulorum sive civitatum, id est αὐτοναμία, quasi naturaliter, et semper quibusvis competat, ius bello praestare potestGa naar voetnoot6. Nam libertas cum natura competere hominibus aut populis dicitur, id intelligendum est de iure naturae praecedente factum omne humanum, et de libertate ϰατὰ στέρησιν, non de ea quae est ϰατ᾽ ἐναντιότητα, hoc est ut natura quis servus non sit, non ut ius habeat ne unquam serviat: nam hoc sensu nemo liber est. quo pertinet illud AlbutiiGa naar voetnoot7: Neminem natum liberum esse, neminem servum; haec postea nomina singulis imposuisse fortunam. Et AristotelisGa naar voetnoot8 illud: νόμῳ τὸν μὲν δοῦλον εἶναι, τὸν δ᾽ ἐλεύϑερον. e lege venisse ut alius esset liber, alius servus. Quare qui legitima causa in servitutem, sive personalem sive civilem devenerunt, contenti sua conditione esse debent, ut et Paulus ApostolusGa naar voetnoot9 docet, δοῦλος ἐϰλήϑης, μὴ σοὶ μελέτω. Vocatus esGa naar voetnoot10 ad servitutem, ne id te torqueat.
xii. Neque minus iniquum armis subigere aliquos velle, quasi dignos qui serviant, quos et naturaliter servos interdum Philosophi vocant. Non enim siquid alicui est utile, id
statim mihi licet ei per vim imponere: Nam his qui rationis habent usum libera esse debet utilium et inutilium electio, nisi alteri ius quoddam in eos quaesitum sit. Infantium plane alia est ratioGa naar voetnoot1, quorum regimen, cum ipsi ius exercendae αὐτοπραγίας actionumque suarum moderandarum non habeant, occupanti et idoneo natura conceditGa naar voetnoot2.
xiii. [1] Vix adderem stultum esse titulum quem quidam tribuunt Imperatori Romano, quasi ipse etiam in remotissimos et incognitos hactenus populos ius imperandi habeat, nisi Iurisconsultorum diu princeps habitus BartolusGa naar voetnoot3 haereticum ausus esset pronuntiare qui id negat; nimirum quia et Imperator interdum se mundi dominumGa naar voetnoot4 vocetGa naar voetnoot5, et in sacris litteris imperium illud, quod Romaniam posteriores scriptores vocantGa naar voetnoot6, appelletur τῆς οἰϰουμένης nomineGa naar voetnoot7: qualia sunt et illa:
multaque similia per complexionem, aut excessum, aut excellentiam dicta: quippe cum et in iisdem sacris litterisGa naar voetnoot9 sola Iudaea saepe veniat nomine τῆς οἰϰουμένηςGa naar voetnoot10. quo sensu accipiendum dictum vetus Iudaeorum, medio telluris sitam urbem Hierosolyma, id est in medio IudaeaeGa naar voetnoot11, sicut in medio Graeciae Delphi similiter dicti orbis umbilicus. Neque est quod quemquam moveant DantisGa naar voetnoot12 argumenta, quibus probare nititur Imperatori ius tale competere, quia id humano generi expediat. Nam commoda quae adfert suis compensanturGa naar voetnoot13 incommodis. Ut enim navis aliqua ad eam magnitudinem pervenire potest quae regi nequeat, sic et hominum numerus et locorum distantia tanta esse ut
unum regimen non feratGa naar voetnoot1. [2] Deinde vero concesso hoc expedire, ius imperii non sequitur, ut quod nisi ex consensu aut poena nasci nequitGa naar voetnoot2. Ne in omnia quidem quae olim fuere populi Romani, Imperator Romanus ius nunc habet. multa enim ut bello quaesita, ita bello amissa sunt, alia pactionibus, alia derelictione in aliarum gentium aut regum ius transieruntGa naar voetnoot3. Quaedam etiam civitates olim plane subditae, postea tantum ex parte subditae, aut tantum inaequaliter foederatae esse coeperunt. Nam omnes hi modi aut amittendi aut mutandi iuris, non minus adversus Romanum Imperatorem, quam adversus alios valent.
xiv. [1] Sed et Ecclesiae ius fuerunt quiGa naar voetnoot4 adsererent etiam in populos ignotae hactenus partis terrarum, cum tamen ipse Paulus Apostolus aperte dixerit eos qui extra Christianismum sunt iudicandi sibi ius non esse. τί γάρ μοι τοὺς ἔξω ϰρίνειν; i Cor. v, 12. Et quod ius Apostolis iudicandi competiit, quanquam etiam ad res terrenas suo modo pertinebat, erat tamen coelestis, ut ita dicam, non terrestris ingenii, exercendum scilicet non per arma et flagra, sed per verbum Dei generaliter propositum, et ad circumstantias peculiares aptatum, per sigillorum divinae gratiae exhibitionem, aut negationem, prout cuique conduceret: postremo loco etiam per vindictam non naturalem, sed natura ipsa superiorem, ac proinde a Deo procedentem: qualis in Anania, Elyma, Hymenaeo, et aliis apparuit. [2] Christus ipse, a quo omnis potestas ecclesiastica fluxit, et cuius vita exemplar est Ecclesiae, qua talis est, propositum, negavit regnum suum esse de hoc mundoGa naar voetnoot5, hoc est, eius naturae cuius sunt caetera regna: addens alioqui futurum fuisse, ut more aliorum regum opera militum uteretur. Nunc vero etiamsi legiones voluisset poscere, poposcisset, non hominum,
sed Angelorum, Matth, xxvi, 53. Et quicquid fecit pro iure suae potestatis, id fecit non humana, sed divina virtute, etiam tum cum nundinatores e templo eiecit. Flagrum enim tum quoque divinae irae erat signum, non instrumentum; ut alias sputum et oleum signum medendiGa naar voetnoot1, non remedium. AugustinusGa naar voetnoot2 ad indicatumGa naar voetnoot3 Iohannis locum: Audite ergo Iudaei et gentes: audi circumcisio: audi praeputium: audite omnia regna terrena: non impedio dominationem vestram in hoc mundoGa naar voetnoot4: regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu vanissimo, quo Herodes ille maior, cum Christus natus nuntiaretur expavit, et tot infantes, ut ad eum mors perveniret, occidit, timendo magis, quam irascendo crudelior. Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. quid vultis amplius? Venite ad regnum, quod non est de hoc mundo: Venite credendo, et nolite saevire metuendoGa naar voetnoot5. [3] Episcopo inter caetera interdicit Paulus ne percussor sit, i Timoth. iii, 2. ἀνάγϰῃ ϰρατεῖν, imperare imposita necessitate, ea scilicet quae ex humana vi proficiscitur, regum esse non Episcoporum, dixit ChrysostomusGa naar voetnoot6.
Et alibi: Non est nobis data potestas ut auctoritate sententiae (talis scilicet quae ius exsequendi per manum regiamGa naar voetnoot1 aut militarem, aut iuris qualiscunque humani ademtionemGa naar voetnoot2Ga naar voetnoot3 in se contineat) cohibeamus homines a delictis <: Et Episcopum officio suo fungi ait οὐ βιαζόμενον, ἀλλὰ πείϑοντα non cogendo, sed suadendo>Ga naar voetnoot4. Et ex his quidem satis apparet, Episcopos, qua tales sunt, ius regnandi in homines humano more nullum habere. <HieronymusGa naar voetnoot5 regem et Episcopum comparans: Ille nolentibus praeest, hic volentibus>Ga naar voetnoot6. [4] An vero reges ipsi iis qui Christianam religionem reiiciunt arma quasi poenae nomine inferre possint, supra capite de poenisGa naar voetnoot7 a nobis disquisitum est quantum instituto sufficit.
xv. Hoc quoque monebo non frustra, sed quia veteribus recentia conferens magnum malum, ni caveatur, praevideo, iustam belli causam non dare spem conceptam ex aliqua divinorum vaticiniorum explicationeGa naar voetnoot8. Nam praeterquam quod quae nondum impleta sunt oracula interpretari certo vix contingit sine prophetico spirituGa naar voetnoot9, etiam rerum certarum
latere nos possunt tempora ac postremo praedictio, nisi expressum adsit Dei mandatum, ius nullum dat, cum Deus quae praedixit, saepe per improbos homines, aut pravas actiones ad exitum ire permittat.
xvi. Illud quoque sciendum est, si quis quid debet, non ex iustitia propria, sed ex virtute alia, puta liberalitate, gratia, misericordia, dilectione, id sicut in foro exigi non potest, ita nec armis deposci. Nam ad utrumque horum non sufficit, ut id quod postulatur sit ex morali ratione faciendum, sed praeterea opus est in nobis ius quoddam sit ad illud, quale ius interdum leges divinae et humanae dant etiam circa debita aliarum virtutum. quod cum fit, nova tunc debendi ratio accedit, quae iam ad iustitiam pertinet. Id cum deest, iniustum ex hac causa bellum est, ut Romanorum in regem Cypri tanquam ingratum. Nam qui beneficium dedit, nullum habet ius ad reposcendam gratiam: alioqui contractus esset, non beneficium.
xvii. [1] Notandum et hoc saepe accidere, ut bello causa quidem iusta subsit, sed vitium actioni accidat ex animo agentisGa naar voetnoot1: sive quod aliud quiddam, non illicitum per se, magis et principalius animum movet quam ius ipsum, puta honoris studiumGa naar voetnoot2 aut utilitas aliqua, sive privata sive publica, quae ex bello ipso seorsim a causa sua iustifica considerato exspectatur: sive quod adest affectus plane illicitus, ut gaudium acquiescentis in malo alieno, sine boni respectu.
<Sic Aristides de Societate secundaGa naar voetnoot1 Phocenses ait merito periisse, at non bene fecisse Philippum cum eos perderet, quippe non religioni studentem, quod praeferebat, sedGa naar voetnoot2 augendo imperio>Ga naar voetnoot3. [2] Una et ea vetus causa bellandi est, inquit SallustiusGa naar voetnoot4, profunda cupido imperii et divitiarum. Aurum et opes praecipuae bellorum causae, apud TacitumGa naar voetnoot5, et in tragoediaGa naar voetnoot6:
Quo et AugustiniGa naar voetnoot7 illud recte referas. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus, et implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si quae sunt similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur. [3] Sed haec, ubi causa iustifica non deest, peccatum quidem arguunt, ipsum tamen bellum proprie iniustum non faciunt, unde nec ex tali bello restitutio debeturGa naar voetnoot8.
- voetnoot1
- Lib. ii, c. 1.
- voetnoot2
- [(titulum - Livius), add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Illas vocat προϕάσεις quia palam proferri solent (titulum dixit aliquoties Livius) has generis nomine αἰτίας] Sic et Plutarchus distinguit in Galba [1062 D], et Dion in rebus Caesaris et Pompeii [xli, init.]: Et Polybius, ubi de Romanorum bello in Illyrios agit, excerpto legationum 126 [leg. gent. p. 353]. Cum Suetonio recte illas praetextum, has causas dixeris. Ita enim ille de Iulio Caesare [30]: Et praetextum quidem illi civilium armorum hoc fuit: causas autem alias fuisse opinantur. Thucydides alibi distinguit πρόϕασιν et τὸ ἀληϑὲς ut in Atheniensium motu adversus Siciliam, praetextum fuit opitulari Egestanis, res ipsa, cupiditas Siciliae sibi acquirendae. Hermocrates in oratione de Atheniensibus loquens illud πρόϕασιν praetextum vocat, hoc διάνοιαν propositum. utrumque est in libro Thucydidis vi [6 et 33]. Appianus etiam προϕάσεων vocem usurpat in Mithridatico [57]. Idem Civilium v [77], ubi de rupta pace inter Octavium et Sextum Pompeium agit, dicit αἰτίας causas alias intus fuisse, alias quae praeferebantur. Agathias libro quinto [12] id quod alii πρόϕασιν, vocat σϰῆψιν ϰαὶ προϰάλυμμα, figmentum et obtentum, cui opponit αἰτίαν in historia Hunni Zanurganis. Adde quae diximus supra libri huius capite i, §. 1. Procopius Persicorum ii [15] dicit stultum esse non libere loqui, ubi dux est iustitia, comes utilitas [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Polyb. iii, 6 sqq.].
- voetnoot2
- Lib. 1 [23 sq.; 56 sq.].
- voetnoot3
- [Potidaeensium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ubi tamen ille αἰτίας et προϕάσεως nomina permiscet] sic et libro v [53] de Argivis contra Epidaurios agens, quam prius vocaverat πρόϕασιν, mox vocat αἰτίαν, quomodo et Graecam ἀρχῶν, Latinam principiorum vocem, aliasque eius generis, esse sensus ambigui notavimus d.c. 1, § 1. huius libri. Scriptores Constantinopolitani Imperii id quod alii πρόϕασιν saepe πάτροϰλον vocant, nimirum ex Achillis historia, qui ad resumenda arma ex Patroclo sumsit materiam [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Livius lib. vii [30] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xxxvi [6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]
- voetnoot7
-
Praetextum tantum ab Antonio cepisset] ταῦτα πάλαι δεομένῳ προϕάσεως σχῆμα ϰαὶ λόγον εὐπρεπῆ τοῦ πολέμου πάρεσχεν. Haec pridem praetexto opus habenti speciem aliquam et decorum titulum bellandi dedere. Verba sunt in hac historia Plutarchi [Antonius 918 D]. Lucani autem [Phars. 1, 263 sqq.]:
Cunctasque pudorisRumpunt fata moras. Iustos Fortuna laboratEsse ducis motus et causas invenit armis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Est - cepisset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Tac., Hist., iii, 41; v, 19].
- voetnoot10
- Periculorum, ut Tacitus loquitur, propter ipsa avidi] De Alanis Ammianus libro xxxi [2, 22]: Ut hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Aristot., Eth. Nic. vii, 1].
- voetnoot12
- Lib. ii de Clem. c. 7 [ii, 4].
- voetnoot1
- Sed feritatem] Idem libro ii de Ira c. 5: de Apollodoro locutus et Phalaride: Haec non est ira, feritas est [add edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Aristot., Eth. Nic. x, 7].
- voetnoot3
- Orat. xxxvii [imo xxxviii p. 473] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Dion - quaerens, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Sen., Ep. 14, 9].
- voetnoot6
- [Idem - pauci, add. ed. 1646].
- voetnoot7
- Qui rogatus de possidendi causa, nullam aliam adfert, nisi quod possideat] L. Pro haerede, §. ultimo et sequentibus legibus D. de Haereditatis petitione [l. 11 D. v, 3]. Talis Herulorum in Langobardos πόλεμος ἀπροϕάσιστος, bellum sine praetextu [add. edd. 1642, 1646]. [Apud Procopium, Gotth. ii, 14]. Galli apud Livium v [36, 5], in armis se ius ferre, et omnia fortium virorum esse. [Galli - esse, add. ed. 1646].
- voetnoot8
- i Rhet. iii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Aristoteles - curant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Livius v 36, 5].
- voetnoot11
- [Silius Ital. xi, 183 sq.].
- voetnoot12
- [Talis - ensis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Seneca, Hercules fur. 411 sq.].
- voetnoot14
- [Lucanus, Phars. vii, 260].
- voetnoot1
- [Tac., Ann. xv, 1].
- voetnoot2
- Lib. iv de Civit. Dei c. vi [c. vi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. ii [3, 3] [Excidit haec nota marg. in ed. 1646].
- voetnoot4
- [Cic., de Off. i, 19, 62].
- voetnoot5
- Immanitatis omnem humanitatem repellentis] Agathias libro ii [cap. 1]: ὅσοι δὲ ϰέρδους ἕϰατι ἣ δυσμενείας ἀλόγου, μηδὲν ἔγϰλημα ἔνδιϰον ἔχοντες, ἔπειτα ϕοιτῶσιν ἀνὰ τὴν ὀϑνείαν τοὺς μηδὲν ἡδιϰηϰότας σινόμενοι, οὕτοι δὲ ἀλάζονές εἰσι ϰαὶ ἀτάσϑαλοι. Qui vero aut lucri causa aut caeco odio nullam habentes iustam querelam, alienas terras invadunt innoxiis noxii, hi homines sunt et superbi et improbi. Exemplum nobis dat illustre Menander Protector [Exc. de legat., gent. p. 471]. ὅτι Βαιᾶνος ὁ τῶν ᾽Αβάρων χάγανος οὐδεμιᾶς ἀϕορμῆς ἢ σϰήψεως λαβόμενος, οὐδὲ ψευδῆ γοῦν ϰατὰ ῥωμαίων αἰτίαν ἀξιώσας τινὰ συνϑεῖναι, ἀναισχυντώτατα ϰαὶ βαρβαριϰώτατα παρέλυσε τὰς συνϑήϰας. Baianus Avarorum chaganus, nulla occasione aut obtentu, ne conatus quidem causam vel falsam contra Romanos comminisci, inverecunde planeque barbarum in morem exuit pacta [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Andron. Rhod., in Arist., Eth. Nic. iv, 2 in fine].
- voetnoot7
- Quales sunt tyranni] Bene Philo ad Decalogum [26]: ὅσοι τοίνυν τῶν ϰλεπτῶν ἰσχὺν προσέλαβον, ὅλας συλῶσι πόλεις, ἀλογοῦντες τιμωριῶν, διὰ τὸ ἐπιϰυδέστεροι τῶν νόμων εἶναι δοϰεῖν. οὖτοι δέ εἰσιν οἱ ὀλιγαρχιϰοὶ τὰς ϕύσεις, οἱ τυραννίδος ϰαὶ δυναστειῶν ἐπιϑυνοῦντες, οἱ τὰς μεγάλας ἐργαζόμενοι ϰλοπὰς, σεμνοῖς ὀνόμασι τῆς ἀρχῆς ϰαὶ ἡγεμονίας ἐπιϰρύπτοντες ληστείαν τ᾽ ἀληϑέστερον. Qui vero furum vires nacti sunt, hi totas praedantur urbes, poenarum securi, quod supra leges eminere videantur. Tales sunt homines ingenio minime civili, dominatuum et potentatus avidi, magna furta committentes, qui pulchris nominibus magistratuum et imperiorum id obtegunt quod verius latrocinium appelletur. Optime conveniunt haec cum iis quae ex Curtio, Iustino, Seneca et Augustino producta sunt ad dictum cap. i, §. 1, libri huius [p. 169 n. 8, 10, 15, 17] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Apud - vastatores, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Livius xxi, 6, 2].
- voetnoot10
- Pyrrho [389 E] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [: et - expedit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [L. ii C. i § xvii].
- voetnoot2
- Zonaras [ix, 15].
- voetnoot3
- Pausan. l. 1 [10].
- voetnoot4
- [Tac., Germ. 35].
- voetnoot5
- [Valde - fama, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Darius in Scythas] Antoninus Caracalla in Artabanum Parthorum regem. Vide Xiphilinum [lxxviii, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Hist, iv [73].
- voetnoot8
- [improbum est, edd. 1625, 1631, 1632; est improbum, edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Vict. de Ind. rel. i, n. 31.
- voetnoot1
- Vict. de bello. n. 5, 6, 7, 8. Id. l. ii, n. 18.
- voetnoot2
- [L. ii C. iv § x].
- voetnoot3
- Plato de Repub. lib. ii, c. 3 [imo v, 16]. Eurip. Hecuba [imo Iphig. in Aul. 1400]. Liv. l. xxxi [29, 15]. Iso. Panath, [66].
- voetnoot4
- [et - impugnantia, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Hoc libro c. xx, § 40 [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Nec libertas sive singulorum sive civitatum, id est αὐτονομία, quasi naturaliter et semper quibusvis competat, ius bello praestare potest] Vide Concilium iv Toletanum, et quae nos supra cap. iv, huius lib. §. 14 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Sen. iii contr. 21 [imo vii Contr. 21] [Sen. iv contr., edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot8
- i Pol. [3].
- voetnoot9
- i Cor. vii [viii, ed. 1625], 21.
- voetnoot10
- [es, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; est, ed. 1632].
- voetnoot1
- Vict. de Ind. [sect. 1] n. 24 [25, edd. 1525, 1631, 1632].
- voetnoot2
- Ayala de iure belli, lib. i, c. 2. n. 29. Covar. c. peccatum. p. 2, § 9. n. 5, et seq.
- voetnoot3
- Ad L. Hostes. D. de captivis [l. 24 D. xlix, 15].
- voetnoot4
- L. ἀξίωσις. ad L. Rhod. [l. 9 D. xiv, 2].
- voetnoot5
- Mundi Dominum vocet] Ut in Concilio Chalcedonensi Actione xi, et xii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Romaniam posteriores Scriptores vocant] Ut et Athanasius ad Solitarios. id vix sexta pars erat mundi tunc cogniti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Τῆς οἰϰουμένης nomine] Philo de legatione [§ 2]: τῶν πλείστων ϰαὶ ἀναγϰαιοτάτων μερῶν τῆς οἰϰουμένης, ἃ δὴ ϰαὶ ϰυρίως ἄ τις οἰϰουμένην εἴποι, δυσὶ ποταμοῖς ὀριζομένην εὐϕράτῃ τε ϰαὶ ῾Ρήνῳ. De pluribus utilissimisque orbis partibus loquor, quas et eminenter aliquis orbem appellet, definitum amnibus duobus Euphrate et Rheno [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Petron. c. 119].
- voetnoot9
- Luc. ii, 1.
- voetnoot10
- Iudaea saepe veniat nomine τῆς οἰϰουμένης] Hieronymus: Nomen terrae, etiam cum additur particula omnis, restringi debet ad eam regionem de qua sermo est [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Id est in medio Iudaeae] Discas hoc ex Iosephi libro iii belli Iudaici [3, 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Dantes, de Monarchia lib. ii].
- voetnoot13
- [pensantur, edd. 1625, 1631, 1632; compensantur, edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Arist. vii. Pol. iv [add edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Silvest. verb. bellum p. 1, n. 21. Covar. loco citato [p. 560 n. 2], n. 9.
- voetnoot3
- In aliarum gentium aut regum ius transierunt] Exemplum sume in Hispania, de qua vide Gomezium in §. fuerat. num. 5, de actionibus: Panormitanum in c. Venerabilem. col. 9. de Electione [c. 34 Decretal. i, 6]. Iasonem in l. Cunctos populos. col. 2. c. de summa trinitate [l. 1 C. i, 1]. Menochium cons. ii, num. 102. Cardinalem Tuschum practicarum conclusionum 345. §. Rex Hispaniae. Molinaeum in cons. Paris. in pr. n. 20. Chassanaeum de Gloria Mundi parte v, consid. 28. Azorium Institutionum moralium lib. ii, c. 5, p. 2 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vict. de Ind. rel. 21. et seq. Ayala L. i, n. 29.
- voetnoot5
- Ioh. xviii. 36. Vid. Petr. Dam. l. ii [imo iv], epist. 9 [Vide - 9, add. in Addendis ed. 1625. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]. et Bern. epist. 221 [et - 221, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Signum medendi] Bene hoc explicat Abulensis ad Matth. ix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [August., in Ioannis Euang. cxv, 2].
- voetnoot3
- [ad dictum, in addendis ed. 1625; ad indicatum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Non impedio dominationem vestram in hoc mundo] Hilarius Arelatensis: Non enim ad hoc venerat Christus, ut alienam invaderet gloriam, sed ut suam donaret: non ut regnum terrestre praeriperet, sed ut caeleste conferret [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Augustinus - metuendo, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Dixit Chrysostomus] Verba eius sunt de Sacerdotio Libro ii [c. 3]: μάλιστα μὲν οὖν τοῖς χριστιανοῖς οὐϰ ἀϕεῖται πρὸς βίαν ἐπανορϑοῦν τὰ τῶν ἁμαρτανόντων πταίσματα. ἀλλ᾽ οἱ μὲν ἔξωϑεν διϰασταὶ τοὺς ϰαϰούργους, ὅταν ὑπὸ τοῖς νόμοις λάβωσι, πολλὴν ἐπιδείϰνυνται τὴν ἐξουσίαν, ϰαὶ ἄϰοντας τοῖς τρόποις ϰωλύουσι χρῆσϑαι τοῖς αὐτῶν. ἐνταῦϑα δὲ οὐ βιαζόμενον, ἀλλὰ πείϑοντα δεῖ ποιεῖν ἀμείνω τὸν τοιοῦτον. οὔτε γὰρ ἡμῖν ἔξουσία τοιαύτη παρὰ τῶν νόμων δέδοται πρὸς τὸ ϰωλύειν τοὺς ἁμαρτάνοντας. οὔτε, εἰ ϰαὶ ἐδέδοτο, ἐχομεν ὅπου ϰαὶ χρησώμεϑα τῇ δυνάμει, οὐ τοὺς ἀνάγϰῃ τῆς ϰαϰίας ἀλλὰ τοὺς προαιρέσει ταύτης ἀπεχομένους στεϕανοῦντος τοῦ ϑεοῦ· διὰ τοῦτο πολλῆς χρεία τῆς μηχανῆς ἵνα πεισϑῶσιν ἑϰόντες ἑαυτοὺς ὑπέχειν ταῖς παρὰ τῶν ἱερέων ϑεραπείαις οἱ ϰάμνοντες. Omnium maxime Christianis non licet vi castigare sontium delicta. Seculi quidem iudices, ubi maleficos sub legum potestatem nacti sunt, multum potestatis ius exercent, et invitos quamvis prohibent ex suopte ingenio vivere. At apud nos non cogendo sed suadendo id agendum est, ut qui eiusmodi sit melior evadat. Neque enim nobis a legibus ad coercendos peccatores potestatis ius datum est, et, si datum maxime esset, locus non esset iuris eius exercendi, cum Deus coronet non eos qui necessitate, sed qui voluntate libera a malo abstinent, quare multo labore opus ut persuadeantur morbidi sponte sua se praebere sacerdotali curationi. Et mox: [ibid. 4]: οὐ γάρ ἑλϰύσαι πρὸς βίαν ἐστὶν, οὐδὲ ἀναγϰάσαι ϕόβῳ. Neque enim qui a fide aberrat vi pertrahi, imo nec metu compelli potest. Idem ad Ephesios iv [Homil. xi, 5], εἰς διδασϰαλίαν λόγου προεχειρίσϑημεν οὐϰ εἰς ἀρχὴν, οὐδὲ εἰς αὐϑεντίαν. συμβούλων τάξιν ἐπέχομεν παραινούντων· ὁ συμβουλεύων λέγει τὰ περὶ ἑαυτοῦ, οὐϰ ἀναγϰάζων τὸν ἀϰροατὴν, ἀλλ᾽ αὐτὸν ἀϕίησι τῆς τῶν λεγομένων αἱρέσεως ϰύριον. Ad docendos verbo homines constituti sumus, non ad imperium, non ad exercitium potestatis. Consiliariorum locum obtinemus suadentium. qui consilium dat, de suo dicit, auditorem non cogit, sed liberam ei relinquit electionem circa ea quae dicuntur. Ambrosius libro ii de Cain et Abel c. 4: Sacerdos quidem officium suum exhibet, at nullius potestatis iura exercet. Citatur c. verbum [51] de Poenitentia distinct. i [add. edd. 1642, 1646]. [In margine:] Act. Apost. hom. iii [4], epist. ad Tit. hom. i [4]. epist. i. ad Thess. hom. iv [Homil. ii, 2]. de sacerd. Lib. ii [c. 3].
- voetnoot1
- [regum, in textu ed. 1625 regiam, correx. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot2
- Aut iuris qualiscunque humani ademtionem] Ad reges enim non ad ecclesiam pertinet iudicare de feudis c. novit de iudiciis: de Feudis [c. 18 Decretal. ii, 1]: de possessionibus c. causam quae inter qui filii sint legitimi c. 7 Decretal. iv, 17]. Reges enim superiorem in temporalibus minime recognoscunt, c. Per venerabilem eod. tit. [c. 13 Decretal. iv, 17]. Christus voluit ut Christiani Imperatores pro vita aeterna Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium rerum Imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus et Deo militans minime saecularibus negotiis se implicaret. c. quoniam [8]. distinct. x, et c. cum ad verum [6]. distinctione xcvi. unde aliena non sunt quae libro primo sunt posita. c. ii, §. ultimo [§ ix, 13], ex sexto [imo secundo] et octuagesimo canone eorum qui Apostolici dicuntur, et quae in eam rem ibi plura in textu notisque afferuntur [pag. 86] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [aut iuris - ademtionem, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [: Et - suadendo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
-
Hieronymus] Idem in Epitaphio Nepotiani [Ep. lx, 14]: Minus licet episcopo quam regi. Ille enim nolentibus praeest: hic volentibus. Ille terrori subiicit, hic servituti donatur. Cassiodorus Lib. xi [3], in epistola ad Episcopos: Episcopus doceat, ne iudex possit invenire quod puniat. Fredericus Primus Imperator apud Guntherum Ligurino [vi, 362 sq.] de Pontifice:
Ecclesiam regat ille suam, divinaque iuraTemperet: imperium nobis fascesque relinquat.
Suennonem Daniae regem excommunicatum cum Roschildensis Episcopus Wilhelmus ab ingressu Ecclesiae oppositu baculi pastoralis arceret, et regii capulis admoverent manum, fecit quod episcopi erat, et cervicem porrexit. Adde quae supra habuimus Lib. i, §. 5 [imo cap. iv § v] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Hieronymus - volentibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Lib. ii cap. xlviii p. 522].
- voetnoot8
- Spem conceptam ex aliqua divinorum oraculorum explicatione] Vide de Theodoto quodam Gratiani tempore Zosimum [iv, 13] et Ammianum Marcellinum [xxix, 1, 8 sqq.]: de Ioanne Cappadoce Procopium Persicorum ii [30 in fine], et Leunclavium historiae Turcicae libro xviii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Quae nondum impleta sunt oracula interpretari certo vix contingit sine prophetico spiritu] Clausi enim obsignatique sunt libri Prophetici ad praefinitum usque tempus, ita ut intelligi nequeant. Danielis xii, 4, 8, 9. Hieronymus ad Danielem [c. xii, 8]: Si propheta audivit et non intellexit, quid facient hi qui signatum librum et usque ad tempus consummationis multis obscuritatibus involutum praesumtione mentis edisserunt? Procopius Gotthicorum ii [i, 24]: τῶν γὰρ Σιβύλλης λογίων τὴν διάνοιαν πρὸ τοῦ ἔργου ἐξευρεῖν ἀνϑρώπῳ οἶμαι ἀδύνατα εἷναι. Sibyllinorum oraculorum sensum ante rei eventum invenire existimo supra hominem esse. Mox: ταύτη τε ἀδύνατά ἐστιν ἀνϑρώπῳ ὁτῳοῦν πρὸ τοῦ ἔργου τῶν Σιβύλλης λόγων ξυνεῖναι, ἢν μὴ ϰαὶ ὁ χρόνος αὐτὸς ἐϰβάντος ἢδη τοῦ πράγματος ϰαὶ τοῦ λόγου εἰς πεῖραν ἐλϑόντος, ἀϰριβὴς τοῦ ἔπους ἑρμηνευτὴς γένηται. Fieri nequit, ut homo qualiscunque ante exitum Sibyllina oracula intelligat, sed exspectandum, donec ipsa dies, re iam consummata et verbis experiendo comprobatis, certa fiat carminum interpres. Gregoras libro v [c. 5]: ἀλλ᾽ ὥσπερ ϰαὶ τ᾽ ἄλλα τῶν χρησμωδουμένων δυσείϰαστά ἐστι ϰαὶ δυσξύμβολα ϰαὶ πλείστας δεχόμενα τὰς ἀνελίξεις ϰαὶ ἀναπτύξεις μέχρι αὐτῆς ἐϰβάσεως, οὕτως ϰαὶ οὕτος ὁ χρησμὸς ἐπλάνα τοὺς πλείστους, ϰαὶ αὐτὸν δὴ τὸν βασιλέα Ἀνδρόνιϰον μέχρις αὐτῆς τελευτῆς, ὡς εἰρήσεται. ἐξ ἀνϑρώπων δὲ αὐτοῦ γενομένου, αὐτὸς ἑαυτὸν ὁ χρησμὸς διεσάϕησεν. Sicut et praedictiones aliae difficillimae coniectu interpretatuque sunt, quod et multa habeant involucra, et explicationes recipiant multas, ita et hoc oraculum decepit omnes ipsumque Imperatorem quamdiu ei vita mansit. Eo autem erepto rebus humanis ipsum semet oraculum hominibus aperuit. Cavete vobis nimis audaces Theologi: cavete vobis a nimis audacibus Theologis Politici: Dignus qui inspiciatur locus apud Thuanum libro lxxix, in anno ciɔiɔlxxxiii, de Iacobo Brocardo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Vict. de iure bel. n. 2.
- voetnoot2
- Honoris studium] Quod vitium maxime nobis virtutis quadam imagine blanditur. Sed recte monet Augustinus libro iii. de civitate Dei, cap. 14, Satius esse cuiuslibet inertiae poenas luere, quam illorum armorum gloriam quaerere. Repete quae ex Agathia supra posuimus hic ad §. 3 [p. 557 n. 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Aristides, de Soc. ii p. 256].
- voetnoot2
- [sed, edd. 1631, 1632, 1642; seu, ed. 1646].
- voetnoot3
- [Sic - imperio, add. edd. 1631, 1642, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Sallust., Epistola Mithridatis 5].
- voetnoot5
- [Tac., Hist. iv, 74].
- voetnoot6
- Sen. Hipp. [imo Phaedra 548 sq.].
- voetnoot7
- Contra Faustum, lib. xxii, c. 74.
- voetnoot8
- Covar. d. §. 1. n. 2. Caiet. 2, 2. q. 40. art. 1. Silvester in verbo bellum n. 2. Summa Ang. in verbo Bellum, n. 5. Sum. Ros. ib. n. 3, et 8. Th. 2, 2, 66, 8.