De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 447]
| |||||||||||||
Caput XIX
|
I. | Ex eodem iure gentium nasci ius humandi mortuos. |
II. | Unde ortum? |
III. | Deberi et hostibus: |
IV. | An et insigniter facinorosis? |
V. | An et his qui se interfecerint? |
VI. | Quae alia ex iure gentium debeantur. |
Ex iure gentium quod ex voluntate ortum habet, debetur et corporum mortuorum sepultura. Dion ChrysostomusGa naar voetnoot1 inter mores, sive ἔϑη quae τοῖς ἐγγράϕοις, id est scripto iuri opponit, post legatorum iura commemorat μὴ ϰωλύειν τοὺς νέϰρους ϑάπτειν, non prohibere quominus sepeliantur mortui: Et Seneca paterGa naar voetnoot2 inter iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora ponit humum porrigere cadaveri. Naturae id ius appellant Hebraei Philo ac IosephusGa naar voetnoot3, et ϕύσεως ϑέσμους, Isidorus PelusiotaGa naar voetnoot4: ut solere sub naturae nomine comprehendi mores communes naturali rationi consentaneos alibi diximus. <Apud AelianumGa naar voetnoot5 est: τῆς ϕύσεως τῆς ϰοινῆς ἀπαιτούσης μηϰέτι ζῶντα ϰαταϰρύψαι: cum mortuum condi ipsa imperet communis natura. Idem alibiGa naar voetnoot6 τὰ ϰοινὰ ϰαὶ ἴσα πᾶσιν ἀνϑρώποις vocat γῆν ϰαὶ ταϕὴν, terram ac sepulturam hominibus cunctis communia et ex aequo debita>Ga naar voetnoot7. Leges hominumGa naar voetnoot8, νόμους βροτῶν, dixit Euripides SupplicibusGa naar voetnoot9, <ϰοινὸν νόμον AristidesGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11, LucanusGa naar voetnoot12 hominum ritus, terrarum leges et mundi federa PapiniusGa naar voetnoot13, sortis humanae commercium TacitusGa naar voetnoot14, spem communem orator LysiasGa naar voetnoot15. Qui impedit, hominem exuere ClaudianoGa naar voetnoot16 dicitur, naturae dedecus facere Leoni ImperatoriGa naar voetnoot17: τὴν ὁσίαν ὑβρίζειν, fas violare Isidoro PelusiotaeGa naar voetnoot18. [2] Et quia veteres
iura haec hominibus bene moratis communia, quo sanctiora viderentur, ad Deos referebant auctores, ut legationis, ita et hoc ius Diis asscribi passim videmus. Itaque in dicta Tragoedia SupplicibusGa naar voetnoot1 νόμον δαιμόνωνGa naar voetnoot2 Deorum legemdictam invenies, et apud SophoclemGa naar voetnoot3 Antigone Creonti qui Polynicem humari vetuerat, ita respondit
[3] IsocratesGa naar voetnoot4 de bello agens Theseos adversus Creontem ita loquitur: Quis nescit, quis non didicit, vel in Dionysiis ex tragoediarum auctoribus, quae Adrasto mala circa Thebas contigerint, cum reducere volens Oedipodis filium, generum autem suum, Argivorum plurimos perdidit, ipsosque ductores vidit interemtos: ipse vero cum dedecore superstes cum inducias ad humandos mortuos obtinere non potuisset, supplex Athenas venit, quam tunc civitatem Theseus regebat, eumque oravit ne viros tales insepultos iacere pro nihilo duceret, neve pateretur proculcari antiquum morem, et ius patrium quo omnes homines inter se utuntur, non quasi ab humana natura condito, sed tanquam imperato a divina potentia: quae cum ille audiisset, sine mora legationem Thebas decernit. Idem mox Thebanos reprehenditGa naar voetnoot5 quod civitatis suae decreta legibus divinis antehabuissent: eiusdemque historiae, et alibi meminit, Panegyrico, Helenae Encomio, Plataica orationeGa naar voetnoot6: <Herodotus quoque CalliopeGa naar voetnoot7, Diodorus Siculus historiarum
quartoGa naar voetnoot1, Xenophon historiae Graecae sextoGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3, et Lysias ea quae est in honorem sepultorumGa naar voetnoot4 <: postremo Aristides in PanathenaicoGa naar voetnoot5: qui bellum hoc susceptum ait pro communi natura hominum>Ga naar voetnoot6. [4] Et passim apud laudatos auctores videmus egregia virtutum nomina huic officio tribui. Nam humanitatem vocant CiceroGa naar voetnoot7 et LactantiusGa naar voetnoot8Ga naar voetnoot9, humanitatem ac mansuetudinem Valerius MaximusGa naar voetnoot10, misericordiam et religionem QuintilianusGa naar voetnoot11, misericordiam et humanitatem SenecaGa naar voetnoot12 <οἶϰτον τῆς ϰοινῆς ϕύσεως, miserationem communis naturae PhiloGa naar voetnoot13, sortis humanae commercium TacitusGa naar voetnoot14>Ga naar voetnoot15, misericordiam et pietatem UlpianusGa naar voetnoot16, ModestinusGa naar voetnoot17 memoriam humanae conditionis: clementiam CapitolinusGa naar voetnoot18: δίϰην, sive iustitiam EuripidesGa naar voetnoot19 et LactantiusGa naar voetnoot20 <: opus benignum PrudentiusGa naar voetnoot21>Ga naar voetnoot22. Contra Donatistas qui Catholicorum corpora sepeliri vetabant impietatis accusat Optatus MilevitanusGa naar voetnoot23. Apud PapiniumGa naar voetnoot24,
SpartianusGa naar voetnoot25 tales ait esse sine humanitatis reverentia <: LiviusGa naar voetnoot26 saevitiam vocat ultra humanarum irarum fidem. HomerusGa naar voetnoot27 dixerat ἀειϰέα ἔργαGa naar voetnoot28. Eorum qui supervacaneam facerent sepulturam, LactantiusGa naar voetnoot29 impiam vocat sapientiam. Eandem ob causam impius Eteocles PapinioGa naar voetnoot30>Ga naar voetnoot31.
ii. [1] Quae primum causa moris huius introducendi fuerit, ut corpora humo tegerentur, sive condita prius, ut apud AegyptiosGa naar voetnoot32, sive cremata, ut apud Graecos plerosque,
sive ita uti sunt, <quem morem esse antiquissimum notavit CiceroGa naar voetnoot1, et post eum PliniusGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3, de eo non idem omnibus videtur. Nam MoschionGa naar voetnoot4 existimat occasionem datam ex gigantea feritate mandendi homines, cuius abolitae signum sepulturam: ita enim ait:
[2] Aliis videntur hoc modo homines velut sponte solvisse debitum quod alioqui vel ab invitis repetit natura. Nam hominis corpus ex terra ortum terrae deberiGa naar voetnoot5, non Deus tantum Adamo edixit, sed et Graeci Latinique passim agnoscunt. CiceroGa naar voetnoot6 ex Euripidis Hypsipyle:
Et quod apud SolomonemGa naar voetnoot7 legimus pulverem quidem ad terram redire, quale fuerat, spiritum autem ad Deum qui dederat, Euripides hoc ipsum argumentum ex persona Thesei in SupplicibusGa naar voetnoot8 tractans sic ait:
LucretiusGa naar voetnoot9 similiter de terra:
<Cicero de legibus iiGa naar voetnoot10 ex Xenophonte: redditur terrae
corpus et ita locatum ac situm, quasi operimento matris obducitur>Ga naar voetnoot1. PliniusGa naar voetnoot2 quoque scripsit terram nos nascentesGa naar voetnoot3 excipere, natos alere, semelque editos sustinere semper, novissime complexam gremio iam a reliqua natura abdicatos, ut matrem operire. [3] Sunt qui resurrectionis spem a primis humani generis parentibus hoc veluti monumento posteris consignatam putant. Nam et ob reviviscendi promissum adservanda corpora docuisse Democritum, Plinius testis est libro septimo, capite quinquagesimo quinto. Christiani autem saepe morem honeste condendi corpora ad hanc spem referunt.
PrudentiusGa naar voetnoot4:
[4] Simplicius est, cum homo caeteris animantibus praestet, indignum visum si eius corpore alia animantia pascerentur: quare inventam sepulturam ut id quantum posset caveretur. Miseratione hominum custodiri corpora ab incursu avium ferarumqueGa naar voetnoot5 dixit QuintilianusGa naar voetnoot6. <Apud Ciceronem de
primoGa naar voetnoot1: a feris vexatus, communi honore in morte caruit>Ga naar voetnoot2. Et apud VirgiliumGa naar voetnoot3 legimus:
Et Deus invisis sibi regibus minatur apud Prophetas futurum, ut asini sepulturam habeant, ut canes eorum sanguinem lingantGa naar voetnoot4. Nec aliud in sepultura considerat <LactantiusGa naar voetnoot5 cum ait: Non enim patiemur figuram et figmentum Dei, feris ac volucribus in praedam iacere. et>Ga naar voetnoot6 AmbrosiusGa naar voetnoot7, cuius haec verba sunt: Nihil hoc officio praestantius ei conferre, qui iam tibi non potest reddere: vindicare a volatilibus, vindicare a bestiis consortem naturae. [5] Sed etsi tales abessent iniuriae, proteri tamen ac lancinari corpus humanum, alienum merito videtur ab istius naturae dignitate. Unde non abit illud in Sopatri controversiis: ὅτι τὸ ϑάπτειν ϰαλὸν, ϰαὶ ὅτι τοιοῦτον ἡ ϕύσις ἐξεῦρε τοῖς σώμασιν ἵνα μὴ διαλυόμενα μετὰ ϑάνατον γυμνὰ ϰαϑάπερ αἰσχύνηται· τοῦτο τὸ ϕύσει ϰαλὸν, τοῦτο ϕιλάνϑρωπον· τοῦτο τοῖς ὅλοις δοϰεῖ, εἴτε ϑεοὶ εἴτε τινὲς ἥρωες ταύτην μετὰ ϑάνατον τοῖς ἀνϑρώποις τὴν τιμὴν ϰατεστήσαντο. ἐπειδὰν ϰαὶ οὐϰ εὔλογον τὰ τῆς ϕύσεως ἀπόρρητα μετὰ τὴν τελευτὴν ἅπασι δειϰνύσϑαι, γῇ ϰρύπτειν τὸν ἄνϑρωπον νενομίϰαμεν ἄνωϑεν, ἵνα τῷ ϰαλύπτεσϑαι μνήματι ἐλάνϑανε τὸ σῶμα διαλυόμενον. Honestum esse humare mortuos, et ab ipsa natura quasi concessum corporibus, ne velut probro afficiantur post mortem si nuda diffluant. placere id omnibus, sive Dii fuerint, sive semidei qui hunc functis vita corporibus honorem indulserunt. Quia enim a ratione alienum est naturae humanae arcana post mortem omnibus conspicua exponi, morem inde ab antiquo accepimus humana corpora sepeliendi, ut monumento condita clam et procul a conspectu tabescant. <quo et illud pertinet Gregorii Nysseni in epistola ad Letoïum: ὡς μὴ ἀναδειχϑῆναι τῷ ἡλίῳ τὴν ἀσχημοσύνην τῆς ϕύσεωςGa naar voetnoot8, ne soli ostendatur id quod
dedecori est humanae naturae>Ga naar voetnoot1. [6] Hinc est quod officium sepeliendi, non tam homini, id est personae, quam humanitati, id est naturae humanae praestari diciturGa naar voetnoot2: unde publicam hanc humanitatem dixerunt SenecaGa naar voetnoot3 et QuintilianusGa naar voetnoot4, tralatitiam PetroniusGa naar voetnoot5. Cui consequens est, ut nec inimicis nec hostibus invideri sepultura debeat. De inimicis egregia est apud SophoclemGa naar voetnoot6 dissertatio Ulyssis pro humando Aiace, ubi hoc est inter caetera.
Rationem reddit Euripides AntigoneGa naar voetnoot7:
Idem SupplicibusGa naar voetnoot8:
Et VirgiliusGa naar voetnoot9:
Quam sententiam citans scriptor ad HerenniumGa naar voetnoot10 addit: Nam quod malorum est extremum, accidit illis iam. PapiniusGa naar voetnoot11:
Et eandem causamGa naar voetnoot12 reddit Optatus MilevitanusGa naar voetnoot13: Si inter viventes fuerat certamen, odia vestra vel mors aliena compescat. iam tacet cum quo ante litigabas.
iii. [1] Quare et hostibus publicis deberi sepulturam omnes sentiuntGa naar voetnoot14. Belli hoc ius ϰοινὸν ἐν τοῖς πολέμοις, vocat AppianusGa naar voetnoot15,
belli commercia Philo. TacitusGa naar voetnoot1: Ne hostes quidem sepulturam invident. Dio ChrysostomusGa naar voetnoot2 servari hoc ius ait etiam ἐν τοῖς πολεμίοις, apud hostes: addit: ϰἂν εἰς ἐσχάτην ἔχϑραν προέλϑωσι: etiamsi ad summum odia processerint. De eadem re agens LucanusGa naar voetnoot3 hominum ritus in hoste servandos dixit. Sopater idem qui supra: τίς πόλεμος ταύτης τῆς τιμῆς τὸ τῶν ἀνϑρώπων γένος ἐστέρησε, τίς ἔχϑρα μνησιϰαϰήσασα πρὸς τὰ πλημμελήματα παραβῆναι τὸν ϑεσμὸν τοῦτον ἐνέσχετο; Quod bellum hoc ultimo honore humanum privavit genus? quae inimicitia eousque extendit malefactorum memoriam, ut hanc legem violare auderet? <Is quem dixi Dio Chrysostomus oratione de legeGa naar voetnoot4: διὰ τοῦτον τοὺς ἀποϑανόντας οὐδεὶς ἔτι ϰρίνει πολεμίους, οὐδὲ τὴν ἔχϑραν ϰαὶ τὴν ὕβριν εἰς τὰ σώματα αὐτῶν ἐπιδείϰνυται. propter hanc mortuos nemo hostes iudicat, neque ira et contumelia in eorum corpora extenditur>Ga naar voetnoot5. [2] Et passim exstant exemplaGa naar voetnoot6. Sic Hercules suos hostesGa naar voetnoot7, <Alexander victos ad IssumGa naar voetnoot8>Ga naar voetnoot9, Hannibal C. Flaminium, <P. Aemilium>Ga naar voetnoot10, Tiberium GracchumGa naar voetnoot11, MarcellumGa naar voetnoot12 Romanos quaesivit ad sepulturam. Credas, inquit Silius ItalicusGa naar voetnoot13, Sidonium cecidisse ducem. Idem Hannoni a Romanis praestitumGa naar voetnoot14, Mithridatia PompeioGa naar voetnoot15, <a Demetrio multisGa naar voetnoot16>Ga naar voetnoot17, Archelao regi ab AntonioGa naar voetnoot18. In Graecorum adversus Persas militantium iuramento erat: Socios omnes sepeliam: bello victor etiam barbaros <: et passim in historiis legas impetratam νεϰρὼν ἀναίρεσιν facultatem tollendi mortuosGa naar voetnoot19. Apud Pausaniam in AtticisGa naar voetnoot20 exemplum est: τοὺςGa naar voetnoot21 δὲ Μήδους Ἀϑηναῖοι μὲν ϑάψαι λέγουσιν, ὡς πάντως ὅσιον ἀνϑρώπου νεϰρὸν γῇ ϰρύψαι: Medos Athenienses a se sepultos aiunt, quia qualemcunque mortuum terra condi fas sit. [3] Quare Hebraeorum veterum interpretatione Pontifex Maximus, cum alioqui rei ulli
funebri interesse vetaretur, repertum tamen hominem insepultum sepelire etiam iubebaturGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2. Christiani vero tanti fecerunt sepulturam, ut eius causa sicut ad pauperes alendos, aut ad captivos redimendos vasa Ecclesiae etiam initiata conflari, aut vendi licite existimaverintGa naar voetnoot3. Sunt quidem et exempla in contrarium, sed communi iudicio damnata.
est apud VirgiliumGa naar voetnoot5:
apud ClaudianumGa naar voetnoot6. <Diodorus SiculusGa naar voetnoot7: τὸ πολεμεῖν τῶν ὁμοϕύλων τοῖς τεϑνηϰόσι ϑηριῶδες: ferinum est bellum gerere cum mortuis qui eiusdem naturae fuerint>Ga naar voetnoot8.
iv. [1] De insigniter tamen facinorosis, video esse dubitandi causas. Lex divina Hebraeis data, ut omnis virtutis ita et humanitatis magistra, illos ipsos qui suspensi patibulo erant (quod valde ignominiosumGa naar voetnoot9 censebatur, Num. xxv, 4; Deut. xxi, 23; ii Sam. xxi, 26.) eodem die sepeliri iubet. Hinc IosephusGa naar voetnoot10 tantam Iudaeis ait esse curam sepulturae, ut eos etiam quorum corpora ad publicum supplicium damnata suntGa naar voetnoot11 ante solis occasum tollant, et humo mandent <: et alii Hebraeorum interpretes addunt exhibitam hanc reverentiam divinae imagini ad quam homo sit conditus. Aegisthum qui adulterium caede regis cumulaverat a regis interfecti filio Oreste humo mandatum Homerus memorat Odysseae tertioGa naar voetnoot12>Ga naar voetnoot13. Sed et apud Romanos UlpianusGa naar voetnoot14 corpora eorum qui capitis damnantur cognatis ait neganda non esse: imo et quibuslibet petentibus danda censuit Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot15. Et Diocletianus ac Maximinianus
ImperatoresGa naar voetnoot1 ita responderunt: obnoxios criminum digno supplicio affectos sepulturae tradi non vetamusGa naar voetnoot2. [2] Legimus quidem in historiis exempla eorum qui insepulti abiecti suntGa naar voetnoot3, frequentiora civilibus quam externis bellis: et hodie videmus quorundam damnatorum corpora diu in publico conspectu relinqui: qui tamen mos an laudandus sit disputant, non politici tantum, sed et TheologiGa naar voetnoot4. [3] Contra laudatos videmus qui sepeliri iusserunt corpora eorum qui id ipsum aliis non permiserant, ut Pausaniam <Lacedaemoniorum regem, qui incitatus ab Aeginetis ut Persarum factum in Leonidem simili facto ulcisceretur, consilium ut se ac Graeco nomine indignum reiecit>Ga naar voetnoot5. Apud PapiniumGa naar voetnoot6 Theseus Creontem sic alloquitur:
<Alexandrum quoque Iannaeum regem, qui in mortuos populares valde contumeliosus fueratGa naar voetnoot8, sepelierunt Pharisaei>Ga naar voetnoot9. Quod si Deus interdum sepulturae iactura quosdam puniit, fecit hoc suo iure supra leges constitutus. Et quod Goliathi caput David servavit ostentui, factum scilicet in alienigenam Dei contemtorem, et sub ea lege quae proximi nomen ad solos Hebraeos porrigebat.
v. [1] Unum tamen notatu non indignum, de sepeliendis mortuis regulam apud ipsos Hebraeos habuisse exceptionem eorum qui ipsi sibi mortem consciverant; quod IosephusGa naar voetnoot10 nos docet. Nec id mirum, cum in hos aliud supplicium constitui non possit qui mortem pro supplicio non habent. Sic Milesiae virginesGa naar voetnoot11 a voluntaria morte absterritae, et
plebs olim RomanaGa naar voetnoot1 quanquam improbante PlinioGa naar voetnoot2. Sic et Cleomenis corpus qui se interfecerat Ptolemaeus suspendi iussitGa naar voetnoot3. Et passim receptumGa naar voetnoot4, ait AristotelesGa naar voetnoot5, ut ignominia aliqua afficiantur qui sibi mortem consciverunt: ubi Andronicus RhodiusGa naar voetnoot6 id exponens ait, sepultura eorum corpora prohiberi. <quod inter alia Demonassae Cypri reginae scita laudat Dion ChrysostomusGa naar voetnoot7>Ga naar voetnoot8. Neque huic mori obstat quod Homerus, Aeschylus, Sophocles, Moschio, et alii monent, nihil sentire mortuosGa naar voetnoot9: quare nec damno nec pudore affici. Satis enim est id quod mortuis accidit a vivis metui, ut hoc pacto a peccato retrahantur. [2] Optime enim Platonici contra Stoicos, et si qui alii servituitisGa naar voetnoot10 et morbi fugam, imo et spem gloriae pro iusta causa mortis voluntariae admittebant, sentiunt retinendum animum in custodia corporis, nec iniussu eius a quo ille nobis est datus ex hac vita demigrandum. quam in rem multa videre est apud Plotinum, Olympiodorum et Macrobium ad somnium Scipionis. <Hanc sententiam secutus Brutus olim Catonis factum, quod imitatus postea est, damnaveratGa naar voetnoot11, ὡς οὐχ ὅσιον οὐδ᾽ ἀνδρὸς ἔργον ὑποχωρεῖν τῷ δαίμονι, ϰαὶ μὴ δέχεσϑαι τὸ συμπίπτον ἀδεῶς, ἀλλ᾽ ὑποδιδράσϰεινGa naar voetnoot12. quippe nec pium censens nec virile cedere fortunae, et imminentia adversa, quae ferenda fortiter erant, subterfugere. Et MegasthenesGa naar voetnoot13 notabat ab
Indorum sapientibus reprehensum Calani factum, neque enim eorum placitis probari talem exitum hominum vitae impatientiumGa naar voetnoot1. Nec aliena Persarum, ut videtur sententia, quorum rex Darius apud CurtiumGa naar voetnoot2: alieno scelere quam meo mori malo>Ga naar voetnoot3. [3] Ideo Hebraei mori vocabant ὰπολύεσϑαι, id est dimitti, ut videre est non tantum Luc. ii, 29; sed et in Graeca versione, Gen. xv, 2; et Num. xx, in fine. <quod genus loquendi et Graecis usitatum. Themistius de Anima: ἀπολύεσϑαι τὸν ἀποϑνήσϰοντα, ϰαὶ τὴν τελευτὴν ἀπόλυσιν ϰαλοῦστν: eum qui moritur aiunt dimitti, et mortem dimissionem vocant. Apud Plutarchum in consolationeGa naar voetnoot4 legimus hoc sensu: ἕως ἂν ὁ ϑεὸς αὐτὸς ἀπολύσῃ ἡμᾶς: donec Deus ipse nos dimittat>Ga naar voetnoot5. [4] Nonnullitamen HebraeorumGa naar voetnoot6 de lege se non interficiendi unam causam excipiunt, <tanquam ευλογον ἐξαγωγὴν,>Ga naar voetnoot7 si quis videat se deinceps victurum in probrum ipsius Dei. Nam quia non nobis, sed Deo in vitam nostram ius esse statuunt, (ut recte IosephusGa naar voetnoot8 suos edocet) existimant praesumtam Dei voluntatem solam esse quae mortis anticipandaeGa naar voetnoot9 consilium absolvat. Atque huc referunt Sampsonis exemplum qui in suo corpore veram religionem videbat esse derisuiGa naar voetnoot10, et Saulis qui gladio incubuit ne a Dei suisque hostibus illudereturGa naar voetnoot11. nam hunc resipuisse volunt postquam Samuelis umbra mortem ipsi praedixerat, quam gnarus sibi imminere si pugnaret, praelium pro patria et Dei lege non detrectavit, aeternam inde laudem meritus Davidis etiam praeconio: a quo et ii qui Saulem cum honore sepelierant recte facti testimonium retulerunt. Tertium est exemplum Razis Hiero-
solymitani senatoris in historia MaccabaicaGa naar voetnoot1. Sed et in Christiana historia exempla legimus similia eorum qui mortem sibi intulerunt ne tormentis adacti Christi religionem eiurarentGa naar voetnoot2, et virginum quae ne pudicitiam amitterentGa naar voetnoot3 in flumen se iecerunt, quas et in martyrum censum Ecclesia retulit. Sed de his tamen quid AugustinusGa naar voetnoot4 sentiatGa naar voetnoot5 videre est operae pretium. [5] <AlteramGa naar voetnoot6 quoque exceptionem apud Graecos obtinuisse video, quam Locri opponebant Phocensibus, ὅτι παρὰ πᾶσι τοῖς Ἕλλησι ϰοινὸς νόμος ἐστὶν ἀτάϕους ῥίπτεσϑαι τοὺς ἱεροσύλουςGa naar voetnoot7 communem Graecis omnibus morem esse ut sacrilegi insepulti abiiciantur. Sic et Dion Prusaeensis RhodiacaGa naar voetnoot8 τοὺς ἀσεβεῖς ϰαὶ ἀνοσίους ait sepultura orbari. Idem Athenis in proditoresGa naar voetnoot9 constitutum narrat Plutarchus AntiphonteGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11. Sed ut ad institutum me recipiam, ob negatam sepulturam bellum iuste suscipi censuerunt veteres consensu magno, ut ex illa Thesei historia apparet quam tractant Euripides dicta tragoedia Supplicibus, et Isocrates eo quem adduximus loco.
vi. Sunt et alia quaedam quae ex iure gentium voluntario
debentur, ut longo tempore possessa, successiones ab intestato, et quae ex contractu quantumvis inaequali veniunt. Nam haec omnia quanquam ex iure naturae ortum aliquatenus habentGa naar voetnoot1, accipiunt tamen ex humana lege firmitatem quandam, sive adversus coniecturae incerta, sive adversus exceptiones quasdam quas alioqui ratio naturalis videtur suggerere: ut supra obiter a nobis de iure naturae agentibus ostensum est.
- voetnoot1
- περὶ ἔϑους [Orat. 76 p. 649].
- voetnoot2
- Libro i. Contr. i [14] [Lib. ii. Contr. ed. 1625].
- voetnoot3
- [Ioseph., Bell. Iud. iv, 6, 3].
- voetnoot4
- Epist. ult. edit. 491.
- voetnoot5
- Lib. xii [c. 64 Var. Hist.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xiii [c. 30 Var. Hist.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Apud - debita, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Leges hominum] ϕύσεως ϑεσμοὺς, naturae leges. Eusebius Hist. viii, 19 [de Martyr. Pal. c. 9] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Eurip., Suppl. 378].
- voetnoot10
- [Aristid., Panathen. 202].
- voetnoot11
- [ϰοινὸν - Aristides, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Lucan., Phars. vii, 801].
- voetnoot13
- [Statius, Theb. xii, 642].
- voetnoot14
- Tac. Ann. vi [25].
- voetnoot15
- [Lysias, Orat. ii, 9].
- voetnoot16
- Bello Gild. [397 sqq.].
- voetnoot17
- Nov. liii.
- voetnoot18
- d. loco [cf. n. 4].
- voetnoot1
- [Euripid., Suppl. 563].
- voetnoot2
- Νόμον δαιμόνων] Sophocles Aiace [1130]. idem ϑεῶν νόμους dixit in Antigone [454] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Sophocl., Antigone 450-460].
- voetnoot4
- Panathenaico [168 sq.].
- voetnoot5
- Thebanos reprehendit] Pacto, non praelio, obtentum a Thebanis ius sepeliendi vult Plutarchus Theseo [c. 29]. At praelio, Pausanias Atticis [i, 39] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Isocrat., Panegyr. 15; Helena 15; Plataic. 20].
- voetnoot7
- [Herodot. ix, 27].
- voetnoot1
- [Diod. Sic. iv, 67].
- voetnoot2
- [Xenoph., Hist. Graec. vi, 5, 46].
- voetnoot3
- [Herodotus - sexto, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Lysias, Or. ii, 7].
- voetnoot5
- [Aristid, Panath. 204].
- voetnoot6
- [: postremo - hominum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Cic. orat. pro Quintio [cf. Barbeyrac in versione Gallica ad hunc locum] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lactantius] Cuius et hoc est Lib. vi, c. 12 [§ 25]: Ultimum illud et maximum pietatis officium est, peregrinorum et pauperum sepultura [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lact. l. vi inst. c. 11. et 22 [imo 12].
- voetnoot10
- Val. Max. l. v. c. 1.
- voetnoot11
- Quint. lib. xii, c. ult. inst. orat.
- voetnoot12
- Sen. de Benef. lib. v, c. 20 [§ 5].
- voetnoot13
- [Philo, de Iosepho § 5].
- voetnoot14
- [Tac., Ann. vi, 25].
- voetnoot15
- [οἶϰτον - Tacitus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- Ulp. l. At si quis § interdum. D. de fun. act. [l. 14 § 7 D. xi, 7[.
- voetnoot17
- Modestinus l. quidam in suo. De cond. inst. [l. 27 D. xxviii, 7].
- voetnoot18
- Capitol in M. Anton. philosoph. [13].
- voetnoot19
- [Eurip., Suppl. 379 et alibi].
- voetnoot20
- [Lactant., Div. Inst. vi, 12, 31].
- voetnoot21
- [Prudent., Cathem. x, 63].
- voetnoot22
- [: opus - Prudentius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot23
- Opt. l. vi [cap. 7.]
- voetnoot24
- [Statius, Theb. xii, 165 sq].
- voetnoot25
- Spart. vita Caracallae [4].
- voetnoot26
- Lib. viii [24, 15] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot27
- [Hom., Iliad. xxii, 395; xxiii, 24].
- voetnoot28
- Homerus dixerat [dixit, edd. 1642, 1646]. ἀειϰέα ἔργα] Idem Iliados Ω [xxiv, 113 sqq.] Iovem et Deos Achilli iratos fuisse dicit ob male tractatum corpus Hectoris[add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot29
- Lib. vi [12, 27] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot30
- Theb. iii [98] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot31
- [Livius - Papinio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot32
- Gen. l. ii [imo § 3] [Gen. iii ed. 1632]. Tac. Hist. v [5].
- voetnoot1
- [Cic., de Leg. ii, 22, 57].
- voetnoot2
- Plinius] Historiae Naturalis vii, 54. ubi et hoc: Sepultus intelligitur quoquomodo conditus: humatus vero, humo contectus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [quem - Plinius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Stobaeus, Exc. de rerum nat. tit. 11].
- voetnoot5
-
Ex terra ortum terrae deberi] Iob x, 9. Philo in Flaccum [§ 21]: ἀνϑρώποις ἡ ϕύτις οἰϰειότερον χωρίον ἀπένειμε γῆν, οὐ μόνον ζῶσιν, ἀλλὰ ϰαὶ ἀποϑανοῦσιν, ἴν᾽ ἡ αὐτὴ ϰαὶ τὴν πρώτην ὑποδέχηται γένεσιν ϰαὶ τὴν ἐϰ τοῦ βίου τελευταίαν
ἀνάλυσιν· Proprium hominibus locum natura terram tribuit, nec vivis tantum, sed et mortuis, ut eadem quae primos suscepit natales, suscipiat et ex hac vita exitum. Attamen, sicut nullum est in homine factum laudabile, cuius non vestigium in alio aliquo animantium genere Deus posuerit, ita et in hac re evenit. de formicis Plinius [Hist. Nat.] Libro xi, 30: Sepeliuntur inter se viventium solae,
praeter hominem. At is ipse de Delphinis libro ix, 8: conspectique iam defunctum portantes ne laceraretur a belluis. Et de apibus Virgilius [Georg. iv, 255 sq.]:
Tum corpora luce carentumExportant tectis et tristia funera ducunt.
Servius: cum exsequiali scilicet pompa [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Cic., Tusc. disp. iii, 25, 59].
- voetnoot7
- Eccles. cap. xii, 7.
- voetnoot8
- [Eurip., Suppl. 531-536].
- voetnoot9
- [Lucret. v, 259].
- voetnoot10
- [Cic. de Leg. ii, 22, 56].
- voetnoot1
- [Cicero - obducitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Plin., Hist. Nat. ii, 63].
- voetnoot3
- [pascentes, ed. 1625; nascentes, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Prudent., Cathem. x, 53 sqq.].
- voetnoot5
-
Ab incursu avium ferarumque] Vide vaticinium de Ieroboami posteritate in poenam peccatorum eius i Regum xiv, ii. Et Tertullianum de resurrectione. de Aegistho Homerus Odysseae Γ [iii, 258 sq.].
Τῷ ϰαὶ οὐδὲ ϑανόντι χυτὴν ἐπὶ γαῖαν ἔχευον·Ἀλλ᾽ ἄρα τόνγε ϰύνες τε ϰαὶ οἰωνοὶ ϰατέδαψαν·Ergo nec leviter glebam iniecere peremtoIllius ut volucres lacerarent ossa canesque.
De Aegistho loquitur, quem, ut adulterum et regni invasorem, Argivi insepultum abiecerant, cuius tamen reliquias humanior terrae dedit Orestes, ut mox dicetur. Menelaus de Aiace in Sophocle [Aiax 1064 sq.]:Ἀλλ᾽ ἀμϕὶ χλωρὰν ψάμαϑον ἐϰβεβλημένοςὌρνισι ϕορβὴ παραλίοις γενήσεται·Sed ille arenis iactus in pallentibus,Gratum marinis pabulum alitibus dabit.
Sed hoc quoque ibi prohibet Ulysses, prudentiae exemplar. Sophocles Antigone [696-8] in ipsius Antigones laudem:ἥτις τὸν αὐτῆς αὐτάδελϕον ἐν ϕοναῖςπεπτῶτ᾽ ἄϑαπτον, μηϑ᾽ ὑπ᾽ ὠμηστῶν ϰυνῶνεἴασ᾽ ὀλέσϑαι, μήϑ᾽ ὑπ᾽ οἰωνῶν τινος.Illa obsitum cruore germanum suumNon insepultum sivit, alitibus ferisCanibusque fieri pabulum mordacibus.
Appianus Civilium i [73], de interfectis iussu Marii: ταϕήν τε οὐδενὶ ἐξῆν ἐπενεγϰεῖν εἰς οὐδένα τῶν ἀναιρουμένων, ἀλλ᾽ οἰωνοὶ ϰαὶ ϰὺνες ἄνδρας τοιούσδε διεσπάσαντο. Nec cuiquam licebat quenquam interfectorum sepelire, sed viros tam egregios lacerabant aves et canes. Ammianus Marcellinus principio libro xvii, de Iuliano: Sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremtorum, sine discretione cunctos humari mandavit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Decl. vi [3].
- voetnoot1
- [Cic., de Invent. i, 55, 108].
- voetnoot2
- [Apud - caruit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Virg., Aeneis x, 557-9].
- voetnoot4
- Ierem. xxii [19] [imo i Reg. xxi, 19] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. vi [12, 30] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Lactantius - et, add. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- De Tobia. [1, 5].
- voetnoot8
- Τὴν ἀσχημοσύνην τῆς ϕύσεως] Simili modo Agathias [v, 13] dicit moris esse τὰ αἰσχυντηλὰ τῶν ὠδίνων ἐπιϰαλύπτειν· Obtegere puerperii pudorem. Ita quam nihil natura simus, apparet in ortu et interitu. quod ut significarent Sapientes Hebraei, vetuere ne plebeiae aut summae fortunae qui essent, aliusmodi fasciis involverentur aut modo nati, aut mortui [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [quo - naturae, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Humanitati id est naturae humanae praestari dicitur] Servius ad xi Aeneidos [106]: Sepulturae enim beneficium generaliter debetur universis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- De benef. libro v, c. 20 [§ 5].
- voetnoot4
- Quint. Decl. vi [3].
- voetnoot5
- [Petron. c. 114].
- voetnoot6
- [Sophocl., Aiax 1091 sq].
- voetnoot7
- [Eurip., frgm. 176].
- voetnoot8
- [Eurip., Suppl. 528 sq.].
- voetnoot9
- [Virg., Aeneis xi, 104.].
- voetnoot10
- [Notat Barbeyrac haec non in Rhetor. ad Herennium inveniri, sed Grotium hic sequi Alb. Gentilem in l. ii, c. 24 de Iure Belli].
- voetnoot11
- [Statius, Theb. xii, 573 sq.].
- voetnoot12
- [eandem, edd. 1625, 1631, 1632; eandem causam, edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Optatus Mil., contra Donat. vi, 7].
- voetnoot14
- Quare et hostibus publicis deberi sepulturam omnes sentiunt] Philo in Flaccum [§ 9]: ἢδη δὲ ϰαὶ τοὺς πεσόντας ἐν τῷ πολεμῷ τῶν ἐχϑρῶν ταϕῆς ἀξιοῦσιν, οἱ μὲν ἐπιειϰεῖς ϰαὶ ϕιλάνϑρωποι ταῖς οἴϰοϑεν δαπάναις, οἱ δὲ τὴν ἔχϑραν ϰαὶ πρὸς τοὺς νεϰροὺς ἀποτείνοντες, ὑπόσπονδα τὰ σώματα διδόντες ὑπὲρ τοῦ μὴ τῆς τελευταίας χάριτος ἀμοιρῆσαι τῶν νομιζομένων. Etiam qui in bello occubuerunt, eos homines solent ad sepulturam dare, illi quidem quibus bonitatis et humanitatis plus est, suopte impendio, alii vero qui odia et in mortuos extendunt, sub pactis dantes corpora, ne careant eorum quae mos imperat honore ultimo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Appian., Pun. 104].
- voetnoot1
- [Tac. Ann. i, 22].
- voetnoot2
- [Dio Chrysost., Orat. 76 p. 649].
- voetnoot3
- [Lucan., Phars. vii, 801].
- voetnoot4
- [Dio Chrysost., Orat. 75 p. 647].
- voetnoot5
- [Is quem - extenditur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Et passim exstant exempla] Iosephus in legibus [Antiq. Iud. iv, 8, 24] ϑαπτέσϑωσαν δὲ ϰαὶ οἱ πολέμιοι. Sepeliantur et mortui. Agamemnon Troianos sepelit Iliados H [vii, 395 sqq.]. Antigonus Pyrrhum apud Plutarchum [Pyrrhus 406 A]. Vide eundem in vita Thesei [c. 29] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Aelian. lib. xii. var. historiar. [c. 5].
- voetnoot8
- Diod. libro xvii [40] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Alexander - Issum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [P. Aemilium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Livius xxii, 7, 5; xxii, 52, 6; xxv, 17, 4 sqq.].
- voetnoot12
- Marcellum] Plutarchus Marcello [316 A] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Silius Ital., Pun. xv, 389 sq.].
- voetnoot14
- [Valer. Max. v, 1, 2].
- voetnoot15
- [Appian., Mithrid. 113].
- voetnoot16
- [Plutarch., Demetrius 896 A].
- voetnoot17
- [a Demetrio multis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot18
- [Plutarch., Antonius 917 B].
- voetnoot19
- Facultatem tollendi mortuos] Vide infra lib. iii, c. xx, §. 45 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot20
- [Pausan. i, 32].
- voetnoot21
- [τοὺς, edd. 1631, 1642, 1646; τὴς, ed. 1632].
- voetnoot1
- Insepultum sepelire etiam iubebatur] Idem ex iure Pontificio Romano Servius notat [ad Virg. Aen. vi, 176] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [: et passim - iubebatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ambr. ii Off. c. 28 [§ 142].
- voetnoot4
- Defende furorem] Interpretatur Servius, Inimicorum iram et post fata saevire cupientem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Virg., Aeneis x, 905].
- voetnoot6
- [Claudian., Bell. Gild. 397 sq.].
- voetnoot7
- Lib. v [29] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Diodorus - fuerint, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [quae mors supra alias ignominiosa, ed. 1625; quod valde ignominiosum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Ioseph., Bell. Iud. iv, 5, 2].
- voetnoot11
- [etiam qui ad patibulum damnati sunt, edd. 1625, 1631; etiam quorum corpora ad patibulum damnata sunt, ed. 1632; etiam quorum corpora ad publicum supplicium damnata sunt, edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Hom., Od. iii, 309 sq.].
- voetnoot13
- [: et alii - tertio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- L. i de cad. punit. [l. i D. xlviii, 24].
- voetnoot15
- L. iii. ib.
- voetnoot1
- [L. ii. C. de relig. [l. ii C. iii, 44].
- voetnoot2
- Sepulturae tradi non vetamus] Huius Romanorum moris mentio est apud Philonem contra Flaccum [§ 10] [add. edd. 1642, 1646],
- voetnoot3
- Qui insepulti abiecti sunt] Id ἀταϕίᾳ ὑβρίζειν τὸν νεϰρὸν dixit Iosephus in morte Iudaeorum regis Alexandri [Ant. Iud. xiii, 15, 5] Adde Quintilianum declamatione quarta [c. 9] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Rochus de consuetud. fol. 12. Abb. in c. ex parte de sepult. [c. 5 Decretal. iii, 28]. Sylvest. in verb. sepultura, quaest. 10. edd. 1625, 1631 [13, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Lacedaemoniorum - reiecit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Statius, Theb., xii, 780 sq.].
- voetnoot7
- [Apud - sepulchri, add. in Addendis ed. 1625; in textum receperunt sequentes].
- voetnoot8
- Ios. Ant. xiii. c. 13 [imo c. 16, 1] et Gorion [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Alexandrum - Pharisaei, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib. iii, de bello Iud. c. 25 [imo iii, 8, 5]. Heges. libro iii, c. 17.
- voetnoot11
- Gel. l. xv. cap. 10. Plutarch de Mul. Virt. [249 B - D] [Plutarch. - Virt. add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Plebs olim Romana] Servius ad xii [603] Aeneidos: Sane sciendum quod cautum fuerat in Pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiiceretur. Unde merito ait informis Lethi, quasi mortis infamissimae. Ergo cum nihil sit hac morte deformius, poetam etiam pro reginae dignitate dixisse accipiamus. Cassius autem Hemina ait Tarquinium Superbum cum cloacas facere populum coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi. Tunc primum turpe habitum est, mortem sibi consciscere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Plin. libro xxxvi. c. 15 [Nat. Hist.].
- voetnoot3
- [Plutarch., Cleomenes 823 B].
- voetnoot4
- Passim receptum] Athenis Aeschinis tempore eius qui se interfecisset manus seorsim a corpore sepeliebatur. Aeschines in Ctesiphontem [p. 309]. Adde Hegesippum Lib. iii, cap. 17 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Nic. v. 15.
- voetnoot6
- [Graecus interpres, ed. 1625; Andronicus Rhodius, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Orat. lxiv [p. 592] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [quod - Chrysostomus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Vide Stob. tit. 126 [imo tit. 125, 14], et Soph. Aiace.
- voetnoot10
- [contra Gymnosophistas et Stoicos, qui servitutis, ed. 1625; contra Stoicos, et si qui alii servitutis, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Damnaverat] Et philosophorum non pauci extra Stoicos. Seneca epist. lxx [14]: Invenies etiam professos sapientiam, qui vim afferendam vitae suae negent, et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri. Expectandum esse exitum, quem natura decrevit. Procopius Gotthicorum iv [12]: βίαιος ϰαταστροϕὴ ἄχρηστος ϰαὶ ἂνοια προπετὴς, τὸ δὲ εἰς ϑάνατον ϑράσος, ἀνόητον τοῦτε δραστηρίου πρόσχημα οὐϰ εὐπρεπὲς τοῖς γε σώϕροσιν εἶναι δοϰεῖ· ϰαί τοι ϰαὶ τοῦτο ἐϰλογίζεσϑαι χρὴ, μὴ τι δόξητε εἰς τὸ ϑεῖον ἀγνωμονεῖν, etc. Violentus vitae exitus res inutilis et plena insipientis impetus, et illa in mortem ferens audacia, consilio cum careat, prudentibus iudicatur immerito sibi fortitudinis nomen usurpare. Tum vero et illud cogitandum, ne in Deum sitis ingrati [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Plutarch., Brutus 1002 E].
- voetnoot13
- Strabo xv [1, 68]. [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Talem exitum hominum vitae impatientium] Idem Arabibus visum non minus quam Indis et Persis ex Iobo discas iii, 21 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. v [12, 11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Hanc - malo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plutarch., Consol. ad Apoll. 108 C].
- voetnoot5
- [quod - dimittat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Nonnulli tamen Hebraeorum] Variasse Hebraeorum super hac quaestione sententias cognoscas ex Iosepho, ubi de morte Phasaelis [Bell. Iud. 1, 13, 10] et de deliberatione Herodis [Ant. Iud. xvii, 6, 5] agitur. Iudaei ad Petronium, Philone [Legat. ad Caium § 32] recitante: ἀναϰερασόμεϑα τὸ ἴδιον αἶμα ϰατασϕάξαντες ἑαυτοὺς· ἀποϑανόντων τὸ ἐπίταγμα γενέσϑω. μέμψαιτ᾽ ἂν οὐδὲς ἡμᾶς, ἀμϕοτέρων στοχαζομένους ϰαὶ τῆς πρὸς τὸν αὐτοϰράτορα έὐλαβείας, ϰαὶ τῆς πρὸς τοὺς ϰαϑωσιωμὲνους νόμους ἀποδοχῆς· γενήσεται δὲ τοῦτο ἐὰν ὑπεϰστῶμεν ἀβιώτου βίοῦ ϰαταϕρονήσαντες· Miscebimus inter nos sanguinem, morte sponte sumta; tum mortuis ista imperentur. Ne Deus quidem nos culpet in duo intentos, ut et Imperatorem revereamur et Sacratas leges custodiamus. Id autem ita demum efficere dabitur, si abeamus hinc contemta vita minime vitali [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [tanquam - ἐξαγωγὴν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Ioseph., Bell. Iud. iii, 8, 5].
- voetnoot9
- [capessendae, ed. 1625; anticipandae, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [dirisui, ed. 1631: derisui, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- i Samuel. xxxi, 4.
- voetnoot1
- ii Macc. xiv, 37.
- voetnoot2
- Ne tormentis adacti Christi religionem eiurarent] Vide Eusebium [Hist. eccl. viii, 12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ne pudicitiam amitterent] Narrat Cicero nobilissimas virgines se in puteos abiecisse, et morte voluntaria nefariam turpitudinem depulisse, oratione de Provinciis consularibus [3, 6]. Tale est et quod de Milesiis virginibus memorat Hieronymus adversus Iovinianum [1, 41]; et epigramma vetus Anthologiae lib. iii, Tit. de luvenibus [vii, 492] incipiens ὠχόμεϑ᾽ ὠ Μίλητε. Narrant et Iudaei feminam in navi ad stuprum expetitam cum a marito quaesiisset an et mari mersa corpora essent resurrectura, isque id affirmasset, iecisse se in mare. Christianarum autem mulierum plurima sane habemus exempla. Feminarum Antiochenarum sub Diocletiano: Sophroniae sub Maxentio, in martyrologiis, Zonara [xii, 33], Sexto Aurelio, Alias Antiochenas sub Chosroe addit Procopius Persicorum ii [8 in fine]. Laudat virgines quae morte pudorem servarant, Ambrosius [de Virginibus iii]. Hieronymus in Commentariis ad finem capitis primi Ionae: Unde et in persecutionibus non licet mihi propria perire manu, absque eo ubi castitas periclitatur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. i. de civit. Dei c. 26 [aq., ed. 1625]. Epist. 61, ad Dulc. [nunc cciv] et l. ii. c. 23. contra secundam Gaud. epist. [1, 23].
- voetnoot5
- Quid Augustinus sentiat] Cui addere licet Chrysostomum Gal. i, 4. et Concilium Aurelianense iii: Oblationes defunctorum qui in aliquo crimine fuerint interemti, recipi debere censemus, si tamen non ipsi sibi mortem probentur propriis manibus intulisse. Et tamen is ipse Augustinus lib. 1 de civitate Dei c. 16 [imo 17]: At per hoc et quae se occiderunt, ne quicquam huiusmodi paterentur, quis humanus affectus eis nollet ignosci? Capitulare autem Francicum libro vi, 70: De eo qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, consideratum est ut si quis compatiens velit eleemosynam dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat: oblationibus tamen et Missis ipsi careant: quia incomprehensibilia sunt iudicia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare. Vide et ibidem vii, 443 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Alteram, edd. 1631, 1632, 1642; Alterum, ed. 1646].
- voetnoot7
- Diod. lib. xvi [25] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Dio Chrysost., Orat. 31 p. 318].
- voetnoot9
- In proditores] At Nicetas libro iii vitae Alexii fratris Isaacii [6] cum narrasset mortem Iohannis Comneni Crassi, qui per seditionem imperium affectaverat, sic loquitur: μετὰ δὲ τὸ σῶμα ἐϰείϑεν ἀρϑὲν ϰυσὶ ϰαὶ ὄρνισι βορὰ παρατίϑεται ὃ ϰαὶ ϑηριῶδες μιϰροῦ ϰαὶ ἀπάνϑρωπον ἅπασιν ἐδόϰει. Post corpus inde ablatum, canibus et avibus esca ponitur: quod ab humanitate alienum ac paene ferinum omnibus videbatur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Plutarch., Antiph. 834 A].
- voetnoot11
- [Alteram - Antiphonte, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [habent, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; habeant, ed. 1646].