De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 435]
| |||||||||||||||||||||||
Caput XVIII
|
I. | Obligationes quasdam ex iure gentium nasci, ut ius legationum. |
II. | Inter quos locum habeat. |
III. | An semper admittenda legatio. |
IV. | Adversus legatos periculosa molientes defensionem licitam, non exactionem poenae. |
V. | Legationis iure non teneri eum ad quem legatus missus non est. |
VI. | Hostem ad quem missus est legatus teneri: |
VII. | Nec opponi posse ius talionis: |
VIII. | Ius hoc et ad comites legatorum porrigi: si legati voluerint: |
IX. | Et ad bona mobilia. |
X. | Exempla obligationis sine cogendi iure. |
XI. | Quanti sit hoc ius legationis. |
Hactenus ea memoravimus quae ex iure naturae debentur nobis, paucis duntaxat additis de gentium iure voluntario, quatenus ab eo aliquid erat iuri naturae superadditum. Restat veniamus ad obligationes quas ipsum per se ius illud gentium, quod voluntarium dicimus, induxit. quo in genere praecipuum est caput de iure legationum. Passim enim legimus sacra legationum, sanctimoniam legatorumGa naar voetnoot1, ius gentium illis debitum, ius divinum huma-
numque: sanctum inter gentes ius legationum, <federa sancta gentibus, fedus humanum:>Ga naar voetnoot1 sancta corpora legatorum <: PapinioGa naar voetnoot2,
Cicero de Haruspicum responsisGa naar voetnoot3: Sic enim sentio ius legatorum cum hominum praesidio munitum, tum etiam divino iure esse vallatum. Itaque hoc violare non iniustum tantum esse sed et impiumGa naar voetnoot4 omnium confessione ait Philippus in epistola ad AtheniensesGa naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6.
ii. [1] Sed primum sciendum est, qualecunque est hoc ius gentium de quo videbimus, ad eos legatos pertinere quos mittunt qui summi imperii sunt compotes inter se. nam qui extra hos legati sunt provinciales, municipales atque alii, non iure gentium, quod inter gentes est diversas, sed iure civili reguntur. Legatus apud LiviumGa naar voetnoot7 publicum se nuntium populi Romani vocat. Apud eundem Livium alibiGa naar voetnoot8 Senatus Romanus ius legationis externo, non civi comparatum ait: et CiceroGa naar voetnoot9 ut ostendat non esse legatos mittendos ad Antonium: Non enim, inquit, cum Annibale res est hoste reipublicae, sed cum cive. Qui autem externi habendi sint ita clare exposuit VirgiliusGa naar voetnoot10, ut nemo Iurisconsultorum possit clarius.
[2] Qui ergo impari iunguntur federeGa naar voetnoot1, cum sui iuris esse non desinant, ius habebunt legationis: imo et hi qui ex parte subditi sunt, ex parte non sunt, pro ea parte qua non sunt subditi. At reges qui bello solenni victi regnoque exuti sunt cum aliis regni bonis et ius legandi perdiderunt. Ideo Persei a se victi caduceatores retinuit P. Aemilius. [3] In bellis vero civilibus necessitas interdum locum huic iuri facit, extra regulam, puta cum ita divisus est populusGa naar voetnoot2 in partes quasi aequales, ut dubium sit ab utra parte stet ius imperii: aut cum iure admodum controverso de regni successione duo decertant. nam hoc eventu gens una pro tempore quasi duae gentes habetur. ita Flavianos accusat TacitusGa naar voetnoot3Ga naar voetnoot4 quod sacrum etiam inter exteras gentes legatorum ius in Vitellianis civili rabie temerassent. Piratae et latrones qui civitatem non faciunt iure gentium niti non possunt. Tiberius cum ad eum Tacfarinas legatos misisset indoluit quod desertor et praedo hostium more ageret: quae verba sunt TacitiGa naar voetnoot5. Sed interdum tales qui sunt, ius legationis nanciscuntur fide data, ut olim fugitivi in saltu PirenaeoGa naar voetnoot6.
iii. [1] Duo autem sunt de legatis quae ad ius gentium referri passim videmus; prius ut admittanturGa naar voetnoot7, deinde ne violentur. De priore locus est LiviiGa naar voetnoot8 ubi Hanno Senator Carthaginiensis in Annibalem sic invehitur: Legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator noster in castra non admisit: ius gentium sustulit. Quod tamen non ita crude intelligendum est: non enim omnes admitti praecipit gentium iusGa naar voetnoot9: sed vetat sine causa reiici. Causa esse potest ex eo qui mittit, ex eo qui mittitur, ex eo ob quod mittitur. [2] MelesippusGa naar voetnoot10 Lacedaemoniorum legatus auctore Pericle dimissus est extra fines agri Attici, quod ab
hoste armato veniret. Sic Senatus RomanusGa naar voetnoot1 negavit se Carthaginiensium legationem admittere posse quorum exercitus esset in ItaliaGa naar voetnoot2. <Persei adversus Romanos bellum molientis legatos non admiserunt AchaeiGa naar voetnoot3>Ga naar voetnoot4. Sic TotilaeGa naar voetnoot5 legationem reiecit Iustinianus, et Gothi qui Urbini erant Belisarii oratoresGa naar voetnoot6. Cynethensium quoque ut gentis sceleratae legatos undique pulsos narrat PolybiusGa naar voetnoot7. Secundi exemplum est in Theodoro qui ἄϑεος vocabatur, quem a Ptolemaeo ad se missum audire Lysimachus noluitGa naar voetnoot8: idemque aliis evenit peculiaris odii causa. Tertium quod diximus locum habet ubi causa mittendi, aut suspecta estGa naar voetnoot9, ut RhabsacisGa naar voetnoot10 Assyrii legatio ad populum concitandum merito suspecta erat Ezechiae, aut non ex dignitate aut temporibus conveniens. Sic Aetolis denuntiarunt Romani, ne quam legationem mitterent nisi permissu imperatorisGa naar voetnoot11: Perseo ne Romam mitteret, sed ad LiciniumGa naar voetnoot12: et Iugurthae legatis edictum intra decem dies Italia excederentGa naar voetnoot13 ni regnum et regem deditum venissentGa naar voetnoot14. Optimo autem iure reiici possunt quae nunc in usu sunt legationes assiduae, quibus quam non sit opus docet mos antiquus cui illae ignoratae.
iv. [1] De non violandis legatisGa naar voetnoot15 difficilior est quaestio, et varie a claris huius saeculi ingeniis tractata. Videndum autem habemus de legatorum personis, deinde de comitibus eorum ac bonis. De personis alii ita sentiunt, iure gentium vim duntaxat iniustam a legatorum corporibus arceri: Censent enim privilegia ex iure communi interpretanda. Alii non omnibus de causis putant legato vim inferri posse,
sed ita demum si ius gentium ab eo laesum sit, quod satis late patet: nam in iure gentium ius naturae includitur, ita ut ex omnibus delictis puniri iam legatus possit, nisi quae ex mero iure civili oriuntur. Restringunt hoc alii ad ea quae contra statum reipublicae, aut dignitatem eius ad quem legatus mittitur fiunt: quod ipsum sunt qui periculosum putant, et querelas exponendas ei qui misit eiusque arbitrio permittendum legatum. Sunt et qui putant consulendos reges aut gentes quarum nihil interest: quod prudentiae esse potest, iuris non potest. [2] Rationes quas pro se quisque afferunt nihil definite concludunt: quia ius hoc non ut ius naturale ex certis rationibus certo oritur, sed ex voluntate gentium modum accipit. Potuerunt autem gentes, aut omnino cavere legatis, aut cum certis exceptionibus. nam et hinc utilitas stat poenae in gravia delinquentes, et inde utilitas legationum, quarum mittendarum facilitas securitate quanta potest esse maxima optime promovetur. Spectandum ergo quousque gentes consenserint: quod ex solis exemplis evinci non potest. Exstant enim satis multa in partem utramque. Recurrendum igitur tum ad sapientum iudicia, tum ad coniecturas. [3] Iudicia duo habeo maxime illustria; Livii alterum, alterum Sallustii. LiviiGa naar voetnoot1 hoc est de legatis Tarquinii qui proditionem concitaverant Romae: Quanquam visi sunt commisisse ut hostium loco éssent, ius tamen gentium valuit. Videmus hic etiam ad eos qui hostilia patrant ius gentium extendi. SallustiiGa naar voetnoot2 dictum ad comites legationis, de quibus mox dicemus, non ad legatos ipsos pertinet: sed recte a maiori, id est minus credibili ad minus, id est magis credibile procedet argumentatio. Is ita ait: Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar comes eius qui Romam fide publica venerat. Bonum et aequum, id est merum naturae ius patitur poenas exigi ubi reperitur qui deliquit: at ius gentium legatos, et qui his similes fide publica veniunt excipit. Quare ut rei fiant legati contra ius est gentium, quo vetari multa solent quae ius naturae permittit. [4] Coniectura quoque hinc
stat. Verius enim est privilegia ita intelligenda, ut aliquid tribuant ultra ius commune. Quod si legati ab iniusta tantum vi tuti essent, nihil in eo magni esset, nihil praecipui. Adde quod securitas legatorum utilitati quae ex poena est praeponderat. Nam poena haberi potest per eum qui legatum misit volentem: et si nolit ab ipso exigi bello, tanquam criminis approbatore. Obiiciunt aliqui satius unum plecti quam bello multos involvi. atqui si is qui legatum misit factum eius probet, legati poena bello nos non eximet. Parte vero altera valde in lubrico locatur salus legatorum, si actuum suorum rationem alii reddere debeantGa naar voetnoot1 quam a quo mittantur. Nam cum plerumque diversa, saepe et adversa sint consilia eorum qui mittunt legatos, et qui accipiunt, vix est ut non semper aliquid in legatum dici possit quod criminis accipiat speciem. Et quanquam quaedam sunt ita manifesta, ut dubitationem non habeant, sufficit tamen ad aequitatem et utilitatem legis universalis periculum universale. [5] Quare omnino ita censeo, placuisse gentibus ut communis mos qui quemvis in alieno territorio existentem eius loci territorio subiicit, exceptionem pateretur in legatis, ut qui sicut fictione quadam habentur pro personis mittentium (Senatus faciem secum attulerat, auctoritatem reipublicae, ait de legato quodam M. TulliusGa naar voetnoot2) ita etiam fictione simili constituerentur quasi extra territorium. unde et civili iure populi apud quem vivunt non tenentur. Quare si tale sit delictum quod contemni posse videatur, aut dissimulandum erit, aut e finibus iubendus excedere legatusGa naar voetnoot3. quod PolybiusGa naar voetnoot4 ei factum narrat qui Romae obsidibus fugiendi causam praebuerat. Unde obiter datur intelligi quod alio tempore legatus Tarentinorum qui idem deliquerat virgis caesus est, id eo evenisse quod Tarentini victi sub Romanis esse coepissentGa naar voetnoot5. Si crimen
sit atrocius et ad publicum malum spectans, mittendus erit legatus ad eum qui misitGa naar voetnoot1 cum postulato, ut eum puniat aut dedat, quomodo Gallos postulasse legimusGa naar voetnoot2, ut sibi dederentur Fabii. [6] Sed, quod supra diximus aliquoties, humana iura omnia ita esse comparata, ut non obligent in summa necessitate, id de hoc quoque praecepto sanctimoniae legatorum obtinebit. Verum is apex necessitatis non est in sumtione poenae, quam et aliis in casibus tolli iure gentium infra apparebit, cum de solennis belli effectibus agemus: multo minus in loco tempore ac modo sumendae poenae, sed in praecautione gravis mali, praesertim publici. Quare ut obviam eatur imminenti periculo, si alia nulla est ratio idonea, et retineri et interrogari legati poterunt. Ita consules Romani Tarquinii legatos deprehenderuntGa naar voetnoot3, literarum in primis habita curaGa naar voetnoot4, ut LiviusGa naar voetnoot5 loquitur, ne interciderent. [7] Quod si vim armatam intentet legatus, sane occidi poterit, non per modum poenae, sed per modum naturalis defensionis. Sic FabiosGa naar voetnoot6 quos violatores iuris humani LiviusGa naar voetnoot7 vocat, Galli occidere potuerunt. Itaque apud Euripidem HeraclidisGa naar voetnoot8 Demophon fecialem ab Eurystheo missum et vi supplices abripere conantem, vi prohibuit, et cum ille diceret,
respondet,
<Huic feciali nomen fuisse CopreoGa naar voetnoot9, et quia vi ageretGa naar voetnoot10,
a populo Atheniensi interfectum narrat Philostratus vita HerodisGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2. Distinctione non dissimili solvit CiceroGa naar voetnoot3 quaesitum illud, an patrem patriae proditorem filius accusare debeat. Vult enim debere ad avertendum periculum imminens, non autem vitato iam periculo in facti poenam.
v. [1] Ea vero quam dixi lex de vi legatis non inferenda intelligenda est eum obligare ad quem missa est legatio, atque ita demum si admisit, quasi scilicet ab eo tempore tacita pactio intercesserit. Caeterum denuntiari et potest et solet ne mittantur legati; alioqui pro hostibus fore: ut Aetolis a Romanis est denuntiatumGa naar voetnoot4, et olim <a RomanisτGa naar voetnoot5 VeientibusGa naar voetnoot6 edictum ni facesserent urbe, daturos quod Lars Tolumnius dedisset <: et Romanis a SamnitibusGa naar voetnoot7, siquod adiissent in Samnio concilium haud inviolatos abituros>Ga naar voetnoot8. Non pertinet ergo haec lex ad eos per quorum fines non accepta venia transeunt legati. nam siquidem ad hostes eorum eunt, aut ab hostibus veniuntGa naar voetnoot9, aut alioqui hostilia moliuntur, interfici etiam poterunt, quod AtheniensesGa naar voetnoot10 fecerunt legatis inter Persas et Spartanos, IllyriiGa naar voetnoot11 legatis inter Essios et Romanos: multoque magis vinciri quod constituit XenophonGa naar voetnoot12 in quosdam, <AlexanderGa naar voetnoot13 in eos qui Thebis et Lacedaemone ad Darium missi erant>Ga naar voetnoot14, RomaniGa naar voetnoot15 in
legatos Philippi ad AnnibalemGa naar voetnoot1, et LatiniGa naar voetnoot2 in legatos Volscorum. [2] Tale si nihil sit et male tractentur legati, non illud ius gentium de quo agimusGa naar voetnoot3, sed amicitia et dignitas, aut eius qui misit, aut eius ad quem eunt, violata censebitur. <IustinusGa naar voetnoot4 de Philippo posteriore Macedonum rege: Legatum deinde ad Annibalem iungendae societatis gratia cum epistolis mittit: qui comprehensus et ad Senatum (Romanum) perductus, incolumis dimissus est, non in honorem regis, sed ne, dubius adhuc, indubitatus hostis redderetur>Ga naar voetnoot5.
vi. Caeterum admissa legatio etiam apud hostesGa naar voetnoot6, tanto magis apud inimicos, praesidium habet iuris gentium. <Caduceatoribus in bello pacem esse dixit Diodorus SiculusGa naar voetnoot7. Lacedaemonii qui Persarum feciales interfecerant, eo dicuntur συγχέαι τὰ πάντων ἀνϑρώπων νόμιμαGa naar voetnoot8. confudisse omnium hominum iura>Ga naar voetnoot9. Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati, inquit PomponiusGa naar voetnoot10. Et TacitusGa naar voetnoot11 hoc ius de quo agimus vocat, hostium ius et sacra legationis et fas gentium. Cicero prima VerrinaGa naar voetnoot12: Nonne legati inter hostes incolumes esse debent? Seneca de iraGa naar voetnoot13: Violavit legationes rupto gentium iure. <LivioGa naar voetnoot14 caedes ruptura ius gentium, scelus, causa nefanda, caedes impia dicitur, in historia legatorum quos Fidenates occiderunt. Et alibiGa naar voetnoot15: Legatis in periculum adductis: ne belli quidem iura relicta erant. CurtiusGa naar voetnoot16: Caduceatores qui ad pacem eos compellerent misit, quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitaverunt in altum>Ga naar voetnoot17. Merito sane: nam et in bello plurima incidunt negotia quae nisi per legatos
transigi non possunt, et ipsa pax vix est ut aliter coeat. vii. Solet et illud quaeri, an iure talionis interfici, aut male tractari legatus possit ab eo veniens qui tale quid patraverit. Et sunt quidem ultionis talis exemplaGa naar voetnoot1 in historiis satis multa. sed nimirum historiae non tantum quae iuste, sed et quae inique, iracunde, impotenter facta sunt memorant. Ius gentium non tantum mittentis cavet dignitati, sed et eius qui mittitur securitati. quare cum hoc quoque tacite contrahitur. Huic ergo fit iniuria, etiam si ei qui misit nulla fiat. Non igitur magnanime tantum, sed et ex iure gentium ScipioGa naar voetnoot2, qui postquam legati Romanorum a Carthaginiensibus male essent habiti, ductis ad se Carthaginiensium legatis, et quid fieri deberet interrogatus, respondit nihil tale quale factum esset a CarthaginiensibusGa naar voetnoot3. Addit LiviusGa naar voetnoot4 dixisse eum, nihil se facturum institutis populi Romani indignum. Valerius MaximusGa naar voetnoot5 Consulibus Romanis in facto simili, sed antiquiore hanc tribuitGa naar voetnoot6 vocem: Isto te metu, Hanno, fides civitatis nostrae liberat. <Nam tunc quoque Cornelio Asinae contra ius legationis iniectae a Poenis catenae fuerant>Ga naar voetnoot7.
viii. [1] Comites quoque et vasa legatorum sui generis sanctimoniam habent. unde in antiquo fecialium carmineGa naar voetnoot8 erat: Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium? vasa comitesque meos? Et lege Iulia de vi publicaGa naar voetnoot9 teneri pronuntiantur non modo qui legatos, sed et qui comites eorum iniuria affecerunt. Sed haec sancta sunt accessorie, et proinde quatenus legato videturGa naar voetnoot10. Itaque si quid comites gravius deliquerint, postulari a legato poterit
ut eos dedat. Vi enim abstrahendi non suntGa naar voetnoot1: quod cum factum esset ab Achaeis in Lacedaemonios quosdam qui cum legatis Romanis erant, vociferati sunt Romani ius gentium laediGa naar voetnoot2. quo referri etiam potest Sallustii iudicium de Bomilcare quo supraGa naar voetnoot3 usi sumus. Quod si dedere eos nolit legatus, eadem scilicet facienda erunt quae modo de legato diximus. [2] Ipse autem legatus an iurisdictionem habeat in familiam suam, et an ius asyli in domoGa naar voetnoot4 sua pro quibusvis eo confugientibus, ex concessione pendet eius apud quem agit. Istud enim iuris gentium non est.
ix. Bona quoque legati mobilia, et quae proinde habentur personae accessio, pignoris causa, aut ad solutionem debiti capi non posse, nec per iudiciorum ordinem, nec, quod quidam volunt, manu regia, verius est. nam omnis coactio abesse a legato debet, tam quae res ei necessarias quam quae personam tangit, quo plena ei sit securitas. Si quid ergo debiti contraxit, et, ut fit, res soli eo loco nullas possideat, ipse compellandus erit amice, et si detrectet, is qui misit, ita ut ad postremum usurpentur ea quae adversus debitores extra territorium positos usurpari solent.
x. [1] Nec metuendum est quod quidam putant, ne si id iuris sit nemo inveniatur qui cum legato contrahere velit. Nam et regibus qui cogi nequeunt non desunt creditores, et apud quosdam populos moris fuisse docet Nicolaus DamascenusGa naar voetnoot5, ut de contractibus qui in creditumGa naar voetnoot6 iissent ius nullum redderetur, non magis scilicet quam adversus ingratos: ita ut cogerentur homines, aut pariter implere contractum, aut contenti esse nuda fide debitoris. Et optat hunc rerum statum SenecaGa naar voetnoot7: Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent: utinam nulla stipulatio emtorem venditori obligaret: nec pacta conventaque impressis signis custodirentur. Fides potius illa servaret, et aequum colens animus. Persis
quoque AppianusGa naar voetnoot1 ait displicuisse τὸ ϰιχρᾶσϑαιGa naar voetnoot2 ὡς ἀπατηλόν τε ϰαὶ ϕιλοψευδὲς, pecuniam creditam sumere, ut quae res fraudibus et mendaciis esset obnoxia. [2] <De Indis idem narrat AelianusGa naar voetnoot3: cui consentit StraboGa naar voetnoot4 his verbis. Δίϰην δὲ μὴ είναι πλὴν ϕόνου ϰαὶ ὕβρεως· οὐϰ ἐπ᾽ αὐτοῦ γὰρ τὸ μὴ παϑεῖν ταῦτα· τὰ δ᾽ ἐν τοῖς συμβολαίοις ἐπ᾽ αὐτῷ ἑϰάστῳ. ὥστε ἀνέχεσϑαι δεῖ ἐάν τις παραβῇ τὴν πίστιν. ἀλλὰ ϰαὶ προσέχειν ὅτῳ πιστευτέον ϰαὶ μὴ διϰῶν πληροῦν τῆν πόλιν. Iudicia non esse nisi de caede et iniuria: quia homo praestare non possit, ne in ea incidat: At contractus in cuiusque esse potestate: ideo ferendum si quis fidem violet: et ante videndum cui quisque credat non autem litibus implendam civitatem>Ga naar voetnoot5. A Charonda quoque constitutum fuitGa naar voetnoot6 nequis actionem haberet qui de pretio habuisset fidem: quod et PlatoniGa naar voetnoot7 placuit. Notatum et AristoteliGa naar voetnoot8: παρ᾽ ἐνίοις δὲ τούτων οὐϰ εἰσὶ δίϰαι, ἂλλ᾽ οἴονται δεῖν στέργειν ϰατὰ πίστιν συναλλάξαντας, apud quosdam de his rebus iudicia non sunt; existimant enim homines contentos esse debere fide quam sunt secuti: Et alibiGa naar voetnoot9: ἐνιαχοῦ τ᾽ εἰσὶν νόμοι, τῶν ἑϰουσίων συμβολαίων δίϰας μὴ εἶναι, ὡς δέον ᾧ ἐπίστευσε διαλυϑῆναι πρὸς τοῦτον ϰαϑάπερ ἐϰοινώνησεν. Est ubi leges de credito ius reddi vetant, quasi privatim tantum cum eo agendum sit cum quo quis contraxit, et cuius fidem secutus est. Quae contra hanc sententiam adferuntur ex iure Romano, non ad nostros legatos, sed ad provinciales aut municipales pertinent.
xi. Bellorum quae ob male habitos legatos suscepta sunt plenae sunt profanae historiaeGa naar voetnoot10. Exstat et in sacris librisGa naar voetnoot11 memoria belli quod eo nomine DavidGa naar voetnoot12 gessit adversus Ammonitas. Nec aliam causam iustiorem existimat CiceroGa naar voetnoot13 adversus Mithridatem.
- voetnoot1
-
Sanctimoniam legatorum] Pomponius L. si quis, D. de legationibus [l. 18 D. l, 7]: si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati: et ideo si cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, liberos eos manere. id enim iuri gentium convenit esse. Itaque eum qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. Lege Iulia de vi publica tenetur, quod ad legatos, oratores, comitesve attinebit, si quis eorum quem pulsasse sive iniuriam fecisse arguetur, Ulpiano respondente in L. lege Iulia, D. ad legem Iuliam de vi publica [l. 7 D. xlviii, 6]. Iosephus Antiquae historiae libro xv [5, 3] multum praedicat legatorum sanctimoniam, quibus ait commune cum Angelis Dei nuntiis nomen. Varro lib. iii de Lingua Latina [cf. Barbeyraci annotationem]: Sancta sunt corpora legatorum. Cicero Verrina iii [imo i, 33]: Legatorum ius divino humanoque vallatum praesidio, cuius tam sanctum et venerabile nomen esse debet, ut non modo inter sociorum iura, sed et hostium tela incolume versetur. Scriptor vitae Epaminondae [imo Pelopidae, Corn. Nepos, 5, 1]:
Cum legationis iure se tectum arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset. Diodorus Siculus in excerptis Peiresianis n. 248 [Exc. de Virt. et Vitiis i p. 295, no. 310]: τὴν ἄδειαν vocat τῆς τῶν πρεσβευτῶν ἀσυλίας securitatem a legatorum sanctimonia. Apud Papinium lib. ii [Statius, Theb. ii, 373 sq.],
tutique regressusLegato.
item [ibid. 486 sq.]:et sanctum populis per saecula nomenLegatum.
Chrysostomus: ϰαὶ οὐδὲ τὸν ϰοινὸν νόμον ᾐδέσϑησαν, ὅτι ὁ πρεσβεύων οὐδέποτε πάσχει τι ϰαϰόν: ne commune quidem fas hominum reveriti sunt quod tutos praestat legatos ab omni malo. Servius ad x Aeneidos [xi, 101]: ab omni iniuria tectis iure gentium. Ne omnia loca enotem, adde Livium lib. i [14] de Laurentibus, Dionem Chrysostomum de lege et consuetudine [Oratt. lxxv et lxxvi], Velleium Paterculum initio lib. ii, Menandrum Protectorem [Exc. legat., Rom. ad gentes 206], epistolam Felicis ad Zenonem in appendice Codicis Theodosiani data a Sirmundo. Totilas apud Procopium Gotthicorum iii [16]: πᾶσι μὲν, ὡς ἐπὶ πλεῖστον εἰπεῖν, νόμος βαρβάροις, τὸ χρῆμα τῶν πρεσβέων σέβειν: omnibus ut generatim loquar, barbaris mos legatos venerari. idem de barbaris dixit Scafnaburgensis. Aimoinus regi Clodovaeo haec dicta tribuit: Ad extremum pro divinis simul humanisque legibus, quae iniuriarum immunes sanciunt debere esse eos qui mediatores hostilium efficiuntur armorum. Inter arma namque sola legatio pacis sequestra est. Exuit hostem qui legatione fungitur: Vide et Radevicum in appendice. de Polonis vide Cromerum libro xx. de Turcis Leunclavium libro viii et libro xvii. de Mauris Marianam libro xii [14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [federa - humanum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Statius, Thebais ii, 486].
- voetnoot3
- [Cic., de Harusp. resp. 16, 34].
- voetnoot4
- Sed et impium] ἔργον ἀσεβὲς ait Plutarchus in vita Aemilii [261 D], narrans Gentii factum. Iosephus libro xv historiae antiquae [15, 3]: τοῦτο τὸ ὄνομα ϰαὶ πολεμίους πολεμίοις διαλλάττειν δύναται. ποῖον οὖν μεῖζον ἂν γένοιτο ἀσέβημα ἢ πρέσβεις ἀποϰτεῖναι τοὺς ὑπὲρ τοῦ διϰαίου διαλεγομένους; Hoc nomen et hostes hostibus valet reconciliare. quid ergo fieri magis impium potest, quam legatos occidere pro aequitate loquentes? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Demosth., Epist. Philippi 4].
- voetnoot6
- [Papinio - Athenienses, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Lib. i [32, 6].
- voetnoot8
- Lib. vi [17, 8].
- voetnoot9
- [Cic. Philipp. v, 10, 27].
- voetnoot10
- [Virg., Aen. vii, 369 sq.].
- voetnoot1
- Qui ergo impari iunguntur federe]. Cromerus xxx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Puta cum ita divisus est populus] vide de legatis civitatis Toleti ad regem, Iohannem Marianam libro xxii, 8. de Flandris Crantzium Saxonicis xii, 33 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Flavianos accusat Tacitus]. Et Magnentium Zosimus libro ii [47]: Μαγνέντιος δὲ ϰαϑ᾽ ἐαυτὸν ἔστρεψε γνώμην, πότερον χρὴ Φίλιππον ἄπραϰτον ἀποπέμπειν ἢ ϰατέχειν παρ᾽ ἐαυτῷ τὸν ἐπὶ τοῖς πρέσβεσι πατοῦντι ϑεσμόν. Magnentius apud animum suum volvebat deberetne Philippum irritum dimittere, an apud se retinere calcato iure legationum. is Philippus a Constantio venerat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Hist. iii [80].
- voetnoot5
- Ann. iii [3].
- voetnoot6
- Caes. l. iii, de Bello civili [19].
- voetnoot7
- Ut admittantur] Donatus ad prologum Hecyrae [1]: Oratorem audire oportere ius gentium est [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xi [imo xxi, 10, 6].
- voetnoot9
- Non omnes admitti praecipit Gentium ius] vide Camdenum in anno ciɔiɔlxxi, quaestionum ibi propositarum quarta [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Thuc. l. ii [12].
- voetnoot1
- Zonaras [ix, 13].
- voetnoot2
- Senatus Romanus negavit se Carthaginiensium legationem admittere posse quorum exercitus esset in Italia] de hoc Romanorum more vide Servium ad vii Aeneidos [168] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Liv. l. xli [24, 20] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Persei - Achaei, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Totilae saepe perfidi, edd. 1625, 1631, 1632; Totilae, edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Procop. l. ii [19] et iii [37 Gotth.].
- voetnoot7
- Libro iv [21].
- voetnoot8
- [Diog. Laert. ii, 8, 102].
- voetnoot9
- Ubi causa mittendi aut suspecta est] Sic Andreas Burgus Caesaris legatus in Hispaniam non admissus, Mariana libro xxix [15]. Simile apud Cromerum libro xx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- ii Regum xviii [36].
- voetnoot11
- Livius lib. xxvii [imo xxxvii, 49, 8].
- voetnoot12
- Lib. xxxii [imo xlii, 36, 5 sq.].
- voetnoot13
- Intra decem dies Italia excederent] Carolus Quintus Imperator Legatos Galliae, Venetorum et Florentinorum ad bellum sibi indicendum missos deduci iussit in locum qui a comitatu suo abesset triginta milliaria. Guicciardinus libro xviii [p. 472 ed. 1645]. Bellaius libro iii [f. 103 ed. 1573] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
- Sall. Iug. [xxviii, 2].
- voetnoot15
- De non violandis legatis] Menander Protector de Iustino ii Imperatore [imo de Baiano, in Exc. leg. gent. 13]: ὁ δὲ παρὰ τὸν ϰοινὸν τῶν πρεσβυτέρων ϑεσμὸν, εἴχεν ἐν δεσμοῖς. Ille Avarorum Legatos contra ius legationum in vinculis habuit. Vide Ern. Cothmannum responso xxxii, num. 29. et sequentibus, volumine v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [debent, ed. 1625; debeant, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Phil. viii [8, 23].
- voetnoot3
- Aut e finibus iubendus excedere legatus] Fecit id Stephanus Poloniae rex Moscis. Thuanus libro lxxiii [9], in anno ciɔiɔlxxxi. Elisabetha Scoto, et Hispano. Utrunque habes apud Camdenum in anno ciɔiɔlxxi, et ciɔiɔlxxxiv, [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Falso Polybio haec tribuere Grotium, qui Alb. Gentilem de Legat. ii, 21 secutus sit, notat Barbeyrac].
- voetnoot5
- Quod Tarentini victi sub Romanis esse coepissent] Sic Carolus v Legato Ducis Mediolanensis ut subditi sui, imperavit ne a comitatu suo abscederet. Guicciardinus indicato iam loco [p. 438 n. 13] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Mittendus erit legatus ad eum qui misit] Dion in excerptis Legationum [leg. gent. 11]: ὅτι νεανίσϰοι τινὲς ϰαρχηδονίων πρέσβεις τε εἰς τὴν ῥώμην ἐλϑόντες, ὑβρίσαντες ἐπέμϕϑησαν μὲν εἰς τὴν ϰαρχηδόνα ϰαὶ ἐξεδόϑησαν σϕίσιν, οὐϰ ἔπαϑον δὲ ὑπ᾽ αὐτῶν δεινὸν οὐδὲν, ἀλλ᾽ ἀϕείϑησαν. Cum iuvenes quidam legati a Carthagine Romam venissent ibique contumeliose quaedam fecissent, missi sunt Carthaginem, traditique Carthaginiensibus, ab his vero nihil illis nocitum est, sed dimissi sunt incolumes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Liv. v, 36, 8].
- voetnoot3
- Legatos deprehenderunt] Pelopidas in vincula coniectus ab Alexandro Pheraeo, quod legatus cum esset. Thessalos ad libertatem concitaret. Plutarchus [Pelop. 292 E] et Latinus scriptor vitae Pelopidae [Nepos, Pelop. 5, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Literarum in primis habita cura] vide Serranum in Henrico iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Livius ii, 4, 7].
- voetnoot6
- [Sic Tydea Thebani, Fabios, ed. 1625; Sic Fabios, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Livius v, 36, 8].
- voetnoot8
- [Eurip., Heraclid. 271 sq.].
- voetnoot9
- Copreo] vide Iliados O [xv, 639] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Et quia vi ageret] Sic interpretandum quod Theodahatus Gottus Iustiniani legatis dicit apud Procopium Gotthicorum 1 [7]: σεμνὸν μὲν τὸ χρῆμα τῶν πρέσβεων ϰαὶ ἄλλως ἔντιμον ϰαϑέστηϰεν εἰς πάντας ἀνϑρώπους. τοῦτο δὲ τὸ γέρας εἰς τόδε οἰ πρέσβεις ἐν σϕίσιν αὐτοῖς διασώζουσιν, ἐσότου σϕετέρᾳ ἐπιειϰείᾳ ϕυλάξωσι τὸ τῆς πρεσβείας ἀξίωμα· ϰτεῖναι γὰρ ἄνδρα πρεσβευτὴν ένδίϰως νενομίϰασιν ἄνϑρωποι: ὃταν ἢ εἰς βασιλέα ὑβρίσας ϕαίνηται, ἢ γυναιϰὸς ἄλλῳ ξυνοιϰούσης εἰς εὐνὴν ἔλϑοι. Sanctum apud homines legatorum nomen, plenumque [plerumque 1642] honoris. Sed hoc ius legati sibi interdum servant, quamdiu sua modestia legationis dignitatem tuentur. ita enim existimant homines, fas esse vel interficere legatum, si is in principem, ad quem mittitur, sit iniuriosus aut alienum matrimonium violet. Legati vero, cum ostendissent longissime se abesse ab adulterii suspicione quorum ne exitus quidem sine custode essent, addunt prudenter: τοὺς λόγους δὲ ὅσους ἂν ἐϰ τοῦ πέμψαντος ἀϰηϰοώς εἴπῃ οὐϰ αὐτὸς τὴν ἐντεῦϑεν αἰτίαν, ἢν γε οὐϰ ἀγαϑοὶ τύχωσιν ὄντες, εἰϰότως ἂν λάβοι· ἀλλ᾽ ὁ μὲν ϰελεύσας ϕέροιτο διϰαίως τὸ ἔγϰλημα τοῦτο. τῷ δὲ πρεσβευτῇ τὸ τὴν ὑπουργίαν ἐϰτελέσαι περίεστι μόνον. Si legatus ea dixerit quae audivit a principe qui ipsum misit, ea si non sint commoda, praestare non ipse debet culpam, sed qui eum misit. ipsi quippe nihil aliud concessum est, quam ministerio mandato fungi. Vide et Camdenum indicato iam loco anni ciɔiɔlxxi [p. 440 n. 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Philostr., Vitae Sophist. ii, 5].
- voetnoot2
- [Huic - Herodis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Off. iii [23, 90].
- voetnoot4
- Livius libro xxvii [imo xxxvii, 49, 8].
- voetnoot5
- [a Romanis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Idem. l. iv [scil. Liv. iv, 58, 7].
- voetnoot7
- Libro x [12, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [: et Romanis - abituros, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Siquidem ad hostes eorum eunt aut ab hostibus veniunt] Siculi Atheniensium socii legatos Syracusanorum missos ad civitates alias cepere. Thucydides lib. vii [32]. Sic et Argivi cepere legatos Athenis a factione paucorum missos et Argos perduxere. idem Thucydides libro vii [imo viii, 86]. Legatos Aetolorum ad Romanos intercepere et pretium eis extorsere Epirotae. horum unus literis Romanorum liberatus. Polybius in excerptis legationum num. 27 [leg. gent. 20]. de Gallorum ad Turcam legatis quos in Pado Hispani cepere et occiderunt vide iudicia Parutae libro xi. Bezari libro xxi. de Flandriae civitatum legatis ad Gallum captis a Maximiliano Crantzium Saxonicorum xii, 33. Laudatur Belisarii clementia, quod Gelimeris legatis in Hispaniam missis et ab Hispania reversis Carthaginem, quae iam facta erat Romanorum, pepercerit. Procopius Vandalicorum i [24] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Thuc. l. ii [67].
- voetnoot11
- App. de bello Ill. [7].
- voetnoot12
- Lib. vi de exp. Cyri [vi, 3, 11].
- voetnoot13
- Ar. lib. ii [c. 15 Exp. Alex.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- [Alexander - erant, add edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Livius libro xxiii [33 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Philippi ad Annibalem] vide Appianum in excerptis Legationum n. 19 [leg. gent. 30] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Dion. Halic. vi, 25].
- voetnoot3
- Non illud ius gentium de quo agimus] Aliud sit si quis extra fines suos insidias ponat legatis alienis. eo enim ius gentium violaretur. Et hoc continetur in Thessalorum oratione contra Philippum apud Livium [xxxix, 25] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xxix [4, 2 sqq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Iustinus - redderetur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Etiam apud hostes] vide loca modo producta ad §. 1 [p. 435 n. 1]. Donatus ad illud Eunuchi [467]: convenire et colloqui. Sic pronuntiandum est, ut quasi dicat, liceat per te, miles, quod etiam inter hostes et in bello licet [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Diod. Sic. v, 75].
- voetnoot8
- Her. Pol. [Herodot. vii, 136] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Caduceatoribus - iura, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- L. ult. D. de legatis [l. 18 D. l, 7].
- voetnoot11
- Ann. 1 [42].
- voetnoot12
- [Cic. Verr. i, 33, 85].
- voetnoot13
- Libro iii, cap. 3 [cap. 2, ed. 1642; cap. 11 ed. 1646].
- voetnoot14
- Lib. iv [c. 17 et 32] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- Lib. xxiv [33, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- Lib. iv [2, 15] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- [Livio - altum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Et quidem - exempla sunt, ed. 1625; Et sunt quidem - exempla, edd. 1631, 1632, 1642' 1646].
- voetnoot2
- App. de bello Pun. [35].
- voetnoot3
- Nihil tale quale factum esset a Carthaginiensibus] Diodorus Siculus in excerptis Peiresianis [Exc. de Virt. et Vitiis i p. 269]: ὁ Σϰιπίων οὐϰ ἔϕη δεῖν πράττειν ὅ τοῖς ϰάρχηδονίοις ἐγϰαλοῦσιν: dixit Scipio non esse id faciendum quod ipsi in Carthaginiensibus accusarent. et Romani ipsi legatos iam comperto Carthaginiensium facto, dimiserunt. Vide Appianum. Constantius Titianum a Magnentio ad se missum remisit, quanquam Philippum a Constantio missum ad se retinebat Magnentius. Zosimus libro ii [49]. Vide et historias apud Cromerum libris xix et xxi. et Parutam de Legatis Venetis in itinere in Galliam retentis lib. vii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xxx [25, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. vi, c. 7 [vi, 6, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Maximus hanc ei tribuit, ed. 1625; Maximus Consulibus - hanc tribuit, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Nam - fuerant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Livius i, 24, 5].
- voetnoot9
- L. lege Iulia D. ad l. Iul. de vi publ. [l. 7 D. xlviii, 6].
- voetnoot10
- Sancta sunt accessorie et proinde quatenus legato videtur] vide Fraxini Canaei epistolas paginis 75 et 279 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Vi enim abstrahendi non sunt] Serranus Henrico iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Paus. libro vii [14].
- voetnoot3
- [§ iv, 3, p. 439].
- voetnoot4
- An ius asyli in domo] Distingui ferme hac in re solent crimina. Vide Parutam libro x, ubi rex Galliae hanc ob causam iratus pacatur. Vide eundem libro ix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Nicol. Damasc. p. 522 Vales.].
- voetnoot6
- [in creditum, edd. 1625, 1631, 1642, 1646; ad reditum, ed. 1632].
- voetnoot7
- Seneca] de Beneficiis iii, 15 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Civil. i [54].
- voetnoot2
- Τὸ ϰιχρᾶσϑαι] τὸ ὀϕείλειν χρέος pro eodem dixit Herodotus Clio [i, 138] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. iv [1, Var. Hist.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. xv [1, 53] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [De Indis - civitatem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Stob. de legibus [44, 40].
- voetnoot7
- Platoni] viii de legibus [c. 14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Mor. Nic. viii, 15.
- voetnoot9
- Mor. ix, 1.
- voetnoot10
- Profanae historiae] Romani ob id bellum suscepere in Senonas. Appianus excerpto Legationum 4 et 10 [leg. Rom. 2 et 5]. in Illyrios, et Ligures. Polybius excerpto Legationum 125 et 134 [leg. Rom. 29 et 32] in Issios. Dion, exc. Legationum ii [leg. Rom. 6] in Corinthios. Livius libro ii [Epit. lib. lii]. in Tarentinos. Dionysius Halicarnassensis excerpto legationum 4 [leg. Rom. 13]. Francorum et Germanorum exempla habes apud Aimoinum libro iii, c. lxi et lxxxviii, et Withikindum libro ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- In sacris Literis] vide Chrysostomum ad Stagirium libro iii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- ii Sam. x.
- voetnoot13
- [Cic., pro lege Manilia 5, 11].