De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 407]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XVI
|
I. | Quomodo promissa obligent exterius. |
II. | Verba, si aliae coniecturae absint, intelligenda ex proprietate populari: |
III. | Verba artis ex arte. |
IV. | Coniecturis usum esse ex ambiguitate vocum, ex specie repugnantiae, aut quia se ingerunt: |
V. | Ut ex materia: |
VI. | Ex effectu: |
VII. | Ex coniunctis: origine aut etiam loco: |
VIII. | Quo pertinet coniectura ex ratione movente, quae quando et quomodo locum habeat. |
IX. | Distinctio significationum in laxas et strictas. |
X. | Distinctio promissorum in favorabilia, odiosa, mixta, et media. |
XI. | Reiecta circa actus populorum aut regum differentia contractuum bonae fidei aut stricti iuris. |
XII. | Ex dictis distinctionibus significationum et promissorum regulae formantur circa interpretationes. |
XIII. | An sociorum nomine futuri veniant, et quatenus: ubi de federe Romanorum cum Asdrubale, et similibus controversiis. |
XIV. | Quomodo interpretandum, Ne alter populus alterius iniussu bellum gerat. |
XV. | De illis verbis, Liberam fore Carthaginem. |
XVI. | Quae pacta personalia habenda, quae realia, distinctionibus explicatur. |
XVII. | Fedus cum rege initum extendi ad Regem regno pulsum: |
XVIII. | Non ad regni invasorem. |
XIX. | Promissum ei qui primus hoc fecerit, si plures simul fecerint, cui debeatur. |
XX. | Coniectura se ultro offerens: aut extendit: et quando id fiat: |
XXI. | Ubi et de mandato per aliud implendo: |
XXII. | Aut restringit: idque vel ex defectu originario voluntatis qui colligitur ex absurdo: |
XXIII. | Ex cessatione rationis unicae: |
XXIV. | Ex materiae defectu: |
XXV. | (Observatio circa coniecturas proxime dictas:) |
XXVI. | Vel ex casus emergentis repugnantia cum voluntate: qui sumitur, ex illicito. |
XXVII. | Ex onere nimium gravi, habita ratione actus: |
XXVIII. | Ex signis aliis, ut ubi partes scripti inter se committuntur: |
XXIX. | Quae tum regulae observandae sint. |
XXX. | Scripturam in dubio ad contractus validitatem non requiri. |
XXXI. | Regum contractus interpretationem ex iure Romano non sumere. |
XXXII. | Verba conditionem acceptantis an offerentis magis spectanda per distinctionem explicatur. |
Ipsum qui promisit solum si spectamus, sponte id praestare obligatur in quod obligari voluit. In fide quid senseris non quid dixeris cogitandum, inquit CiceroGa naar voetnoot1: Sed quia interni actus per se spectabiles non sunt, et certi aliquid statuendum est, ne nulla sit obligatio si quisque sensum quem vellet sibi affingendo liberare se posset, ipsa dictante naturali ratione ius est ei cuiquid promissum est promissorem cogere ad id quod recta interpretatio suggerit. nam alioqui res exitum non reperiret: quod in moralibus pro impossibili habetur. Hoc forte sensu cum de pactis egisset Isocrates praescriptione adversus CallimachumGa naar voetnoot2, τούτῳ, inquit, νόμῳ ϰοινῷ πάντες ἄνϑρωποι διατελοῦμεν χρῶμενοι, ut recte eum locum emendavit vir eminentissimae eruditionis Petrus Faber, hac lege communi homines inter nos perpetuo utimur, nec Graeci tantum, sed et barbari, ut paulo ante idem dixerat. [2] Huc illud pertinet in antiqua federum formula apud LiviumGa naar voetnoot3: Sine dolo malo utique ea hic hodie rectissime intellecta suntGa naar voetnoot4. Rectae interpretationis mensura est collectio mentis ex signis maxime probabilibus. Ea signa sunt duum generum, verba et coniecturae aliae: quae aut seorsim considerantur, aut coniunctim.
ii. Si nulla sit coniectura quae ducat alio, verba intelligenda sunt ex proprietate, non Grammatica quae est ex origineGa naar voetnoot5, sed populari ex usu,
Stulto ergo perfidiae effugio usi sunt LocriGa naar voetnoot1 cum polliciti se pactis staturos quamdiu terram hanc insisterent et capita humeris gestarent, terram calceamentis iniectam, et alliorum capita humeris imposita abiecerunt, quasi eo modo religione se possent exsolvere, quae historia apud Polybium exstat: ac similis perfidiae exempla aliquot apud PolyaenumGa naar voetnoot2, quae transscribere nihil opus est, quia controversiam non habent. <Eiusmodi fraudibus recte dixit CiceroGa naar voetnoot3 adstringi, non dissolvi periurium>Ga naar voetnoot4.
iii. In artium autem vocabulisGa naar voetnoot5, quae populus vix capit, adhibenda erit artis cuiusque prudentum definitio, ut quid sit maiestas, quid parricidium, quae ad finitivum statum referunt oratoriae artis magistri. <Vere enim dictum a Cicerone Academicarum primoGa naar voetnoot6: Dialecticorum verba nulla sunt publica: suis utuntur: et id quidem commune omnium fere est artiumτGa naar voetnoot7. Sic si in pactis de exercitu dictum fuerit, definiemus exercitum esse eam militum multitudinem quae palam fines hosticos ausit invadere. nam passim opponunt historici id quod furtim fit aut latrocinantium more, et quod iusto fit exercitu. Quare pro viribus hostium aestimandum quae copiae exercitum faciant. <CiceroGa naar voetnoot8 exercitum vocat sex legiones et auxilia>Ga naar voetnoot9. PolybiusGa naar voetnoot10 Romanum exercitum plerumque ait constitisse sexdecim millibus Romanorum, viginti sociorum. at minor quoque numerus implere potest eius nominis mensuram. Nam UlpianusGa naar voetnoot11 exercitui praeesse eum ait qui vel uni legioni cum auxiliis praeest: <id est ut VegetiusGa naar voetnoot12 exponit decem millibus peditum, duobus millibus equitum.>Ga naar voetnoot13 et LiviusGa naar voetnoot14 in octo millibus speciem ponit iusti exercitus. Parimodo de classe erit aestimandum. Sic arx
est locus qui arcere hostilem exercitum ad tempus possitGa naar voetnoot1.
iv. [1] Coniecturis assumtis opus est, ubi verba aut verborum complexio sunt πολύσημα, id est, plures significationes recipiunt. Hunc locum Rhetores vocant ἐξ ἀμϕιβολίας: Dialectici subtilius, si in una voce sensus esse plures possent ὁμωνυμίαν, si in complexione ἀμϕιβολίαν. Similiter coniecturis opus est quoties in pactis est ἐναντιοϕανεία, species quaedam repugnantiae. Tunc enim coniecturae quaerendae sunt quae partes alias aliis concilient si fieri potest. nam si certa sit pugna, quod posterius inter contrahentes placuit prioribus derogabit: quia uno tempore nemo contraria potuit voluisse, et ea natura est actuum qui a voluntate pendent, ut novo actu voluntatis discedi inde possit, sive μονομερῶς ex parte una, ut in lege et testamento, sive coniunctim, ut in contractibus et pactis. Hunc locum Rhetores vocant ἐξ ἀντινομίας. Et his quidem casibus verborum evidens obscuritas cogit recurrere ad coniecturas. [2] Interdum vero ipsae coniecturae ita evidentes sunt, ut sponte se ingerant etiam contra receptiorem verborum significatum. Hunc locum Graeci Rhetores vocant περὶ ῥητοῦ ϰαὶ διανοίας, Latini ex scripto et sententia scripti. Loci autem ex quibus voluntatis coniecturae promuntur, praecipui sunt ex materia, ex effectu, ex coniunctis.
v. Ex materiaGa naar voetnoot2, ut vox diei, si triginta dierum pactae sint induciae, non debet de diebus naturalibus, sed civilibus intelligiGa naar voetnoot3: id enim materiae congruit. Ita verbum donare sumitur pro transigere ex negotii qualitateGa naar voetnoot4. Sic armorum vox, quae modo belli instrumenta, modo milites armatos significat, pro materia, aut hunc aut illum in modum erit interpretanda. Ita homines qui reddere promisit, vivos non mortuos reddere debet contra quam cavillati sunt PlataeensesGa naar voetnoot5. Et ferrum deponere iussi, satis fecerunt si gladium deponant, non et fibulas, quod Pericles argutabatur: et exitus ex urbe liber intelligi debet, ita ut et iter tutum sit, contra quam fecit AlexanderGa naar voetnoot6. Et pars dimidia navium in
divisione, integrarum intelligi debet, non sectarum, contra quam Romani Antiocho feceruntGa naar voetnoot1. De similibus idem esto iudicium.
vi. Ex effectu, in quo praecipuum est si vox ex usu receptiore sumta effectum post se traheret a ratione alienumGa naar voetnoot2. In ambigua enim voce ea potius accipienda est interpretatio quae vitio caretGa naar voetnoot3. Itaque non admittenda Brasidae cavillatioGa naar voetnoot4, qui pollicitus agro Boeoto se decessurum negabat agrum Boeotum esse quem exercitu insideret, quasi de bellica possessione non de finibus antiquis ea vox intelligenda esset; quo sensu inanis fuerat pactio.
vii. Coniuncta sunt, aut origineGa naar voetnoot5, aut etiam locoGa naar voetnoot6. Coniuncta origine sunt quae ex eadem voluntate proficiscuntur, etiamsi alio loco et occasione dicta, unde coniectura nascitur, quia in dubio voluntas creditur sibi fuisse consentiens. Sic apud HomerumGa naar voetnoot7 quod dictum erat inter Paridem et Menelaum, ut victori Helena cederet, ex posterioribus ita erit exponendum, ut victor is demum intelligatur qui alterum occiderit. <Rationem reddit PlutarchusGa naar voetnoot8: οἱ διϰασταὶ τῷ μηδὲν ἀμϕισβητήσιμον ἔχοντι προστίϑενται τὸ ἀσαϕέστερον ἐάσαντες: iudices accedunt ei quod minus ambiguum est omisso eo quod est obscurius>Ga naar voetnoot9.
viii. Inter ea quae et loco coniuncta sunt, vim praecipuam habet ratio legisGa naar voetnoot10, quam cum mente multi confundunt, cum unum sit ex indiciis quibus mentem venamur. Est tamen inter coniecturas haec validissima, si certo constet aliqua ratione tanquam causa unica voluntatem fuisse motam. nam saepe rationes sunt plures: interdum et praeter rationem voluntas semet ex vi libertatis suae determinat, quod ad obligationem producendam sufficit. Hoc modo donatio ob nuptias facta vim non habebit si nuptiae secutae non sint.
ix. Caeterum sciendum est voces multas habere significationes plures, alteram strictiorem, alteram laxiorem: quod multis ex causis evenit, aut quia specierum uni nomen generis adhaeret, ut in vocibus cognationis et adoptionis, item in nominibus masculinis quae etiam pro communibus sumi solent ubi desunt communia, aut quia usus artis latius patet quam usus popularis, ut mors in iure civili ad deportationem produciturGa naar voetnoot1, cum apud populum aliud significet.
x. Simul notandum est eorum quae promittuntur, alia esse favorabilia, alia odiosa, alia mixta, aut mediaGa naar voetnoot2. Favorabilia sunt quae aequalitatem in se habent, et quae communem spectant utilitatem, quae quo maior est, atque latius patet, eo maior est promissi favor, ut eorum quae ad pacem faciunt maior quam ad bellum, et belli ob tuitionem suscepti maior quam aliis de causis. Odiosa sunt quae partem alteram tantum, aut plus altera onerant, et quae poenam in se continent, et quae actus faciunt irritos, et quae de prioribus aliquid immutant. Quod si mixtum sit aliquid, ut mutans quidem priora, sed pacis causa, id pro magnitudine boni, aut mutationis, modo favorabile, modo odiosum censebitur, ita tamen ut, caeteris paribus, favor censeatur potior.
xi. Discrimen actuum bonae fidei et stricti iurisGa naar voetnoot3 quatenus ex iure est Romano, ad ius gentium non pertinet. Potest tamen aliquo sensu huc aptari, ut scilicet si quibus in regionibus actus aliqui formam quandam habeant communem, ea quatenus immutata non est, actui inesse intelligatur: in aliis autem actibus qui per se sunt indefiniti, qualis est donatio, et liberalis promissio, magis stetur dictis.
xii. [1] His positis hae tenendae sunt regulae. In non odiosis sumenda verba secundum totam proprietatem usus popularis, et si plures sint eam quae latissima est, quale est ut masculinum sumatur pro genere communi, et indefinita locutio pro universali. Sic verba haec, unde quis deiectus est, etiam ad eum restituendum pertinebunt, qui vi vetitus est ad suum accedere. nam vox laxius sumta fert eam
significationem, ut recte Cicero pro A. Caecina disputat. [2] In favorabilioribusGa naar voetnoot1, si is qui loquitur ius intelligat, aut peritorum iuris consilio utatur, verba laxius sumenda, ut etiam includant significationem artis, aut quam lex dedit. Ad significationes autem plane improprias non recurrendum, nisi alioqui absurdum aliquid, aut pacti inutilitas sequereturGa naar voetnoot2. Ex contrarioGa naar voetnoot3 verba etiam strictius, quam fert proprietas, sumenda erunt, si id necessarium erit ad vitandam iniquitatem vel absurditatem: at si non talis est necessitas, sed manifesta aequitas vel utilitas in restrictione, subsistendum erit intra arctissimos terminos proprietatis, nisi circumstantiae aliud suadeant. [3] In odiosis vero etiam sermo figuratus aliquantulum admittitur, quo onus vitetur. Itaque in donatione et iuris sui remissione, verba, quantumvis generalia, restringi solent ad ea de quibus verisimiliter est cogitatum. Et in hoc rerum genere occupatum nonnunquam id demum intelligetur quod spes sit posse retineri. Sic auxilia promissa ab una tantum parte, intelligentur deberi impendiis eius qui postulabitGa naar voetnoot4.
xiii. [1] Illustris est quaestio, sociorum nomine veniant tantum qui erant federis tempore, an et futuri, ut in federe facto inter populum Romanum et Carthaginiensem post bellum de Sicilia: Utriusque populi socii ab utroque populo tuti sunto. Hinc Romani inferebant, etiamsi fedus cum Asdrubale ictum de Ibero amne non transeundo, nihil ipsis prodesset quod Carthaginienses id ratum non habuissent, tamen si Carthaginienses factum Annibalis oppugnantis Saguntinos, quos post fedus Romani socios adsciverant, probarent, bellum indici ipsis posse tanquam federe violato. Rationes ita LiviusGa naar voetnoot5 exponit: Satis cautum erat Saguntinis, sociis utrorumque exceptis. nam neque additum erat iis qui tunc essent, nec, ne qui postea assumerenturGa naar voetnoot6. Et cum assumere novos liceret socios, quis aequum censeret,
aut ob nulla quenquam merita in amicitiam recipi, aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii, aut sollicitarentur ad defectionem, aut sua sponte desciscentes reciperentur? Quae ferme ad verbum de PolybioGa naar voetnoot1 sumta apparet. Quid dicemus? Quin verbum sociorum et strictam illam de iis qui erant federis tempore, et ampliorem alteram significationem quae ad futuros quoque porrigitur, recipere possit salva ratione recti sermonis, dubitandum non est. Utra ergo praeferenda sit interpretatio, ex regulis ante traditis erit videndum: secundum quas dicimus, futuros non comprehendi, quia agitur de federe rumpendo, quae odiosa est materia: et de adimenda Carthaginiensibus libertate, eos qui iniuriam ipsis fecisse crederentur, armis cogendi; quae libertas est naturalis, nec temere abdicata censeturGa naar voetnoot2. [2] Ergo Romanis adsciscere in societatem Saguntinos, aut adscitos defendere non licuit? Imo vero licuit, non ex vi federis, sed ex iure naturali, quod federe non erat abdicatum: ita ut Saguntini apud utrosque eo essent loco, quasi nihil de sociis convenisset: quo casu nec Carthaginienses contra fedus erant facturi, si in Saguntinos arma moverent quae iusta arbitrarentur, nec Romani si eos defenderent. Plane sicut Pyrrhi tempore inter Carthaginienses et Romanos convenerat, ut si eorum populorum alter cum Pyrrho fedus faceret, ita faceret ut ius auxilia mittendi ei, quem Pyrrhus bello impeteret salvum maneretGa naar voetnoot3. Non dico iustum utrinque bellum esse potuisse: sed nego pertinuisse hoc ad federis violationemGa naar voetnoot4: quomodo in quaestione de auxilio Mamertinis misso a Romanis distinguit PolybiusGa naar voetnoot5, an iustum id fuerit, et an per fedus licuerit. [3] Et hoc ipsum est quod Corcyrenses apud ThucydidemGa naar voetnoot6 dicunt Atheniensibus, licere ipsis sibi auxilia mittere, nec
obstare quod Athenienses habebant cum Lacedaemoniis fedus, quando per id fedus novos socios adsciscere liceret. Atque eam sententiam secuti sunt Athenienses postea, imperato suis, ne in Corinthios pugnarent, nisi ubi ii descendere pararent hostiliter in Corcyram, aut in aliquod solum ditionis Corcyrensium, ne scilicet fedus rumperentGa naar voetnoot1. Non pugnat autem cum federe, ut quos alii offenderent hi defenderentur ab aliis, manente de caetero paceGa naar voetnoot2. <IustinusGa naar voetnoot3 de his temporibus agens: Inducias, quas proprio nomine condixerant, ex sociorum persona rumpebant, quippe quasi minus periurii contraherent, si ferentes sociis auxilia potius, quam si aperto praelio dimicassent. Sic et in oratione de Haloneso quae inter DemosthenicasGa naar voetnoot4 legitur, apparet pace quadam Atheniensium cum Philippo cautum ut quae ea pace non comprehenderentur Graeciae civitates liberae essent: si quis vim inferret, defendere eas in pace comprehensis liceret>Ga naar voetnoot5. Et hoc quidem exemplum est in federe aequali.
xiv. In federe inaequali ponemus alterum, si convenerit ne alter federatorum iniussu alterius bellum gerere possit; quod positum fuisse in federe Romanorum et Carthaginiensium, post bellum Punicum secundum, supra memoravimus. sicut et positum fuit in federe Macedonico cum Romanis, ante Perseum regemGa naar voetnoot6. Cum belli gerendi nomen, et ad omne bellum pertinere possit, et ad id quod infertur non quod repellitur, in dubio arctiorem hic significatum sumemus, ne nimium coarctetur libertas.
xv. Eiusdem generis est illud, quod Romani promiserant liberam fore CarthaginemGa naar voetnoot7: quod quanquam ex natura actus de plenissima potestate intelligi non poterat, (belli enim suscipiendi ius et alia quaedam pridem omiserant)
aliquamGa naar voetnoot1 tamen illis relinquebat libertatem, et minimum tantam ut alieno imperio urbem sedibus transferre non tenerentur. Frustra ergo vocem Carthaginis urgebant Romani, dicentes civium multitudinem non urbem significari: (quod quanquam improprium concedi potest, ob attributum quod civibus magis quam urbi convenit.) Nam in voce, liberam relinqui, αὐτόνομον, ut AppianusGa naar voetnoot2 ait, manifesta erat captio.
xvi. [1] Huc et illa frequens quaestio referenda est de pactis personalibus ac realibus. Et siquidem cum populo libero actum sit, dubium non est quin quod ei promittitur sui natura reale sit, quia subiectum est res permanens. Imo etiamsi status civitatis in regnum mutetur, manebit fedus, quia manet idem corpus, etsi mutato capite, et ut supraGa naar voetnoot3 diximus imperium quod per regem exercetur non desinit imperium esse populi. Excipiendum erit, si appareat causam fuisse propriam ei statui, ut si liberae civitates libertatis tutandae causa fedus contrahant. [2] At si cum rege contractum sit, non statim personale erit censendum fedus: nam ut recte dictum est a Pedio et UlpianoGa naar voetnoot4, plerumque persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur cum quo pactum factum est. Quod si adiectum sit federi ut perpetuum sit aut factum in bonum regni, aut cum ipso et successoribus [: sicut solere adiici in federibus, ϰαὶ τοῖς ἐϰγόνοις, et posteris ait Libanius in defensione Demosthenis:]Ga naar voetnoot5 aut ad tempus definitum, iam satis apparebit reale esse. Tale videtur fuisse fedus Romanorum cum Philippo Macedonum RegeGa naar voetnoot6, quod cum Perseus eius filius ad se pertinere negaret, bellum eo nomine exortum est. Sed et alia verba, et ipsa interdum materia coniecturam suppeditabunt non improbabilem. [3] Quod si pares sint in utrumque coniecturae, supererit, ut favorabilia credantur esse realia, odiosa vero personalia. Federa pacis causa facta, aut commerciorum favorabilia sunt. Quae belli causa,
non odiosa omnia, ut quidam censent, sed ἐπιμαχίαι, id est federa tuendi se causa propius ad favorem accedunt, ξυμμαχίαι magis ad onera. Ad quae accedit quod in federe ad bellum quodvis, praesumitur ratio habita prudentiae et pietatis eius quicum agitur, ut qui non modo non iniuste, sed nec temere bellum suscepturus videretur. [4] Quod vero dici solet, societates morte finiri, huc non adfero: pertinet enim hoc ad societates privatas, et iuris est civilisGa naar voetnoot1. Iure ergo an iniuria FidenatesGa naar voetnoot2, LatiniGa naar voetnoot3, Etrusci, Sabini a federe discesserint mortuis Romulo, Tullo, Anco, Prisco, Servio diiudicari a nobis recte non potest, cum non exstent federum verba. Cui non dissimilis est illa apud IustinumGa naar voetnoot4 controversia, an civitates quae Medorum tributariae fuerant, mutato imperio conditionem mutassent. Spectandum enim an in conventione fidem Medorum elegissent. Minime vero admittenda est BodiniGa naar voetnoot5 argumentatio, federa ad regum successores non transire, quia iuramenti vis personam non exeat. Potest quippe iuramenti obligatio personam tantum obstringere, et ipsa promissio obligare heredem. [5] Neque enim verum est quod sumit, federa iureiurando veluti firmamento inniti, cum plerumque in ipsa promissione satis sit efficaciae, cui maioris religionis causa iusiurandum additur. <P. Valerio Consule iuraverat plebs Romana conventuros se iussu Consulis. Mortuo illi succedit L. Quintius Cincinnatus. Cavillantur tribuni quidam quasi non teneretur religione populus. Sequitur LiviiGa naar voetnoot6 iudicium: Nondum haec quae nunc tenet saeculum negligentia Deum venerat: nec interpretando sibi quisque iusiurandum et leges aptas faciebant, sed suos potius mores ad ea accommodabant>Ga naar voetnoot7.
xvii. Sane cum rege initum fedus manet, etiamsi rex idem
aut successor regno a subditis sit pulsus. Ius enim regni penes ipsum manet, utcunque possessionem amiserit <: quo pertinet LucaniGa naar voetnoot1 illud de Senatu Romano:
xviii. Contra si alieni regni invasor volente vero rege, aut oppressor populi liberi antequam sufficiens populi consensus accedat bello impetatur, nihil eo fiet contra fedus: quia hi possessionem habent, ius non habentGa naar voetnoot3. Et hoc est quod Nabidi dicebat T. QuintiusGa naar voetnoot4. Amicitia et societas nobis nulla tecum, sed cum Pelope rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo facta est. Qualitates autem istae in federibus, regis, successoris et similes ius proprie significant, et odiosa est invasorum causa.
xix. Tractaverat olim ChrysippusGa naar voetnoot5 hanc quaestionem, an praemium promissum ei qui primus ad metam pervenisset, debeatur utrique si simul pervenerint, an neutri. Et sane vox primi ambigua estGa naar voetnoot6, nam aut eum significat qui omnes antecedit, aut quem nemo. Sed quia virtutum praemia favorabilia sunt, verius est concursuros ad praemium, quanquam liberalius ScipioGa naar voetnoot7, Caesar, Iulianus his qui pariter muros ascenderant solida praemia tribuerunt. Et haec quidem dicta sunto de interpretatione ea quae verborum significationi propriae vel impropriae aptatur.
xx. [1] Est et aliud interpretandi genus ex coniecturisGa naar voetnoot8 extra significationem verborum, eorum scilicet quibus promissio continetur: idque duplex, vel extendens, vel coarctans. Sed quae extendit interpretatio difficilius procedit, facilius quae arctat. Nam sicut in rebus omnibus ut effectus non sequatur satis est unam deesse causarum, ut nascatur
omnes convenire oportet; ita et in obligatione coniectura extendens obligationem non temere admittenda est: multoque hic difficilius quam in casu de quo supra dicebamus, ubi verba largam aliquam significationem, etsi minus receptam admittunt. Nam hic extra verba promittentia coniecturam quaerimus, quae valde certa esse debet, ut obligationem inducat, nec ratio similis sufficit, sed oportet eadem sit; nec id semper satis est, ut dicamus ex ratione faciendam extensionem: quia ut modo dicebamus, saepe ratio ita movet ut voluntas tamen sit causa per se sufficiens, etiam sine ratione illa. [2] Ut ergo talis extensio recte fiat, opus est ut constet rationem sub quam venit casus quem volumus comprehendere, esse causam unicam et efficacem quae promittentem moverit, eamque rationem ab eo consideratam in sua generalitate, quia alioqui promissio futura fuisset iniqua aut inutilis. Haec quoque pars tractari solet a Rhetoribus in loco περὶ ῥητοῦ ϰαὶ διανοίας, cuius speciem unam ponunt, quoties semper eandem sententiam dicimus: sed et alter locus ϰατὰ συλλογισμὸν per ratiocinationem huc pertinet <: nimirum ubi ex scripto ducimus quod scriptum non est ut loquitur QuintilianusGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2. Et quae a Iurisconsultis traduntur de his quae in fraudem fiuntGa naar voetnoot3. [3] Exemplum sit in pactione ne quis locus muris cingatur, facta eo tempore cum non aliud esset muniendi genusGa naar voetnoot4. Is locus ne aggere quidem cingi poterit, si satis constet prohibendi muros unicam fuisse causam ne muniretur is locus. Vulgo solet exemplum adferri de conditione, si posthumus sit mortuus, ab eo scripta qui posthumum omnino exspectabat, ut sententia dispositionis producatur ad eum casum,
si is posthumus natus non esset, quia constet voluntatem loquentis motam fuisse consideratione non exstiturae prolis: quod ipsum non apud Iurisconsultos tantum, sed et apud CiceronemGa naar voetnoot1Ga naar voetnoot2 et Valerium MaximumGa naar voetnoot3 invenire est. [4] Cicero causam hanc adfert oratione pro CaecinaGa naar voetnoot4. Quid? verbis satis hoc cautum erat? minime. quae res igitur valuit? voluntas: quae si tacitis nobis intelligi posset, verbis omnino non uteremur: quia non potest, verba reperta sunt non quae impedirent, sed quae indicarent voluntatem. Mox in eadem oratione dicit idem ius esse ubi perspicitur una atque eadem causa aequitatisGa naar voetnoot5, id est rationis quae sola moverat: Ita interdictum, unde tu me vi deieceris hominibus coactis armatisve, locum habere adversus omnem vim quae ad caput et vitam pertineat. Ea enim, inquitGa naar voetnoot6, plerumque fit per homines coactos armatosque: quae si alio consilio, eodem periculo facta sit, eodem iure esse voluerunt. <In declamatione patris QuintilianiGa naar voetnoot7 exemplum hoc est: Caedes videtur significare sanguinem et ferrum: siquis alio genere homo fuerit occisus, ad illam legem revertemur. Si inciderit in latrones, aut in aquas praecipitatus, si in aliquam immensam altitudinem deiectus fuerit, eadem lege vindicabitur, qua ille qui ferro percussus sit. Similis est argumentatio Isaei oratione de Pyrrhi hereditateGa naar voetnoot8, cum ex eo quod testamentum Attica lege vetitum esset fieri filia invita, infert, ne adoptionem quidem ea invita permitti>Ga naar voetnoot9.
xxi. Atque hinc solvenda est celebris illa quaestio quae et apud GelliumGa naar voetnoot10 est de mandato, an impleri possit non per idem, sed per aliud aeque utile, aut utilius quam erat id quod mandator praescripserat. Id enim ita demum licet si constet quod praescriptum erat, non praescriptum fuisse
sub speciali sua forma, sed sub consideratione generalioreGa naar voetnoot1 quae aliter quoque obtineri possit: quomodo eum qui fide iubere erat iussus, mandare posse creditori, ut tertio pecuniam numeret, a ScaevolaGa naar voetnoot2 responsum est. <Caeterum ubi de eo non satis constat, retinendum est quod apud Gellium eo loco legitur, dissolvi imperantis officium, siquis ad id quod facere iussus est, non obsequio debitoGa naar voetnoot3, sed consilio non desiderato respondeat>Ga naar voetnoot4.
xxii. Restringens interpretatio extra significationem verborum quae promissionem continent, aut ex defectu petitur originario voluntatis, aut ex casus emergentis repugnantia cum voluntate. Defectus voluntatis originarius intelligitur ex absurdo quod alioqui evidenter sequeretur; ex cessatione rationis quae sola plene et efficaciter movit voluntatemGa naar voetnoot5; et ex materiae defectu. Primum in eo fundamentum habet, quod nemo credendus est velle absurda.
xxiii. Secundum, ex eo quod contentum in promissione, ubi ratio talis additur, aut de ea constat, non consideratur nude, sed quatenus sub ea ratione venit.
xxiv. Tertium, in eo quod materia de qua agitur, semper intelligenda est obversari animo loquentis, etiamsi verba latius pateant. Haec quoque interpretandi ratio a Rhetoribus tractatur in loco περὶ ῥητοῦ ϰαὶ διανοίας, et titulum habet, cum dicitur non semper eadem sententia.
xxv. [1] Sed de ratione notandum est sub ea comprehendi saepe quasdam res, non secundum existentiam, sed secundum potentiam moraliter consideratam, quae ubi locum habet, restrictio facienda non est. Sic si cautum sit, ne exercitus aut classis aliquo ducatur, non poterit duci, etiam animo non nocendi. Quia in pactione non certum damnum, sed periculum qualecunque spectatum est. [2] Solet et hoc disputari, an promissa in se habeant tacitam conditionem,
si res maneant quo sunt loco: quod negandum est, nisi apertissime pateat, statum rerum praesentem in unica illa quam diximus ratione inclusum esse. Sic passim in historiis legimus legatos a suscepto itinere domum rediisse deserta legatione, quod res ita mutatas intelligerent, ut tota legationis materia aut causa cessaretGa naar voetnoot1.
xxvi. [1] Repugnantia casus emergentis cum voluntate solet et ipsa ab oratoriae artis magistris referri ad eum quem dixi locum περὶ ῥητοῦ ϰαὶ διανοίας. Est autem duplex: nam aut voluntas colligitur ex naturali ratione, aut ex alio signo voluntatis. Diiudicandae voluntati ex naturali ratione AristotelesGa naar voetnoot2, qui hanc partem accuratissime tractavit, propriam virtutem tribuit in intellectu γνώμην, sive εὐγνωμοσύνην, id est aequiprudentiam, in voluntate vero ἐπιείϰειαν, id est aequitatem, quam sapienter definit, correctionem eius in quo lex deficit ob universalitatemGa naar voetnoot3: quod ad testamenta quoque et pacta suo modo referri debet. Nam quia casus nec praevideri omnes possunt, nec exprimi, ideo libertate quadam opus est eximendi casus quos qui locutus est si adesset eximeret: non tamen temere; id enim esset dominum se facere actus alieni; sed ex sufficientibus indiciis. [2] Certissimum indicium est, si quo casu sequi verba illicitum esset, id est pugnans cum naturalibus aut divinis praeceptis. Talia enim cum obligationis capacia non sint, eximenda sunt necessario. <Quaedam, ait Quintilianus paterGa naar voetnoot4, etiamsi nulla significatione legis comprehensa sint, natura tamen excipiuntur>Ga naar voetnoot5. Ita qui promisit depositum gladium reddere, non reddet furenti, ne aut ipsi periculum creet, aut aliis innocentibus. Sic nec reddetur res deposita ei qui deposuit, si dominus eam repetat Probo, inquit TryphoninusGa naar voetnoot6, hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae iustiore repetitione. Ratio est, quia, ut alibiGa naar voetnoot7 notavimus, introducti semel dominii ea
vis est, ut rem domino cognito non reddere, omnino iniustum sit.
xxvii. [1] Secundum erit indicium, si verba sequi non quidem per se et omnino illicitum sitGa naar voetnoot1, sed aeque rem aestimanti nimis grave atque intolerabile: sive absolute spectata conditione humanae naturae, sive comparando personam et rem de qua agitur, cum ipso fine actus. Sic qui rem ad dies aliquot commodavit, intra eos dies repetere eam poterit, si ipse valde egeat: quia actus tam benefici ea est natura, ut non credendus sit quisquam ad magnum suum incommodum se voluisse obligare. Sic qui auxilium federato promisit, excusabitur quamdiu ipse domi periclitatur, in quantum copiis opus habet. Et concessio immunitatisGa naar voetnoot2 vectigalium et tributorum intelligetur de quotidianis et anniversariis, non de iis quae summa necessitas exigit, et quibus carere respublica non potestGa naar voetnoot3. [2] Ex quibus apparet nimis laxe dictum a CiceroneGa naar voetnoot4, non servanda promissa quae sint iis quibus promiseris inutilia, nec si plus tibi noceant quam illi prosint cui promiseris. Nam an res utilis sit futura ei cui promissa est, iudicare promissor non debet, nisi forte in casu furoris de quo supra diximus: et ut promissum promissorem non obliget, non satis est quodlibet nocumentum in promissorem, sed tale oportet sit quod pro natura actus credi debeat exceptumGa naar voetnoot5. Sic qui operas vicino ad dies aliquot promisit, non tenebitur, si eum morbus sonticus patris aut filii detineat. Et hoc recte Cicero de Officiis primoGa naar voetnoot6: Si constitueris te cuipiam advocatum in rem praesentem esse venturum, atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere quod dixeris. [3] In eundem sensum accipiendum,
nec ultra trahendum est, quod apud SenecamGa naar voetnoot1 legimusGa naar voetnoot2: Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si cum omnia eadem sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum. alioqui quicquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi, et meam fidem liberat. Promisi advocationem: postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri. promisi me peregre una iturum: sed iter infestari latrociniis nuntiatur. In rem praesentem venturus fui: sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet. Omnia esse debent eadem quae fuerint cum promitterem, ut promittentis fidem teneas. Omnia intellige pro actus eius de quo quaeritur natura, ut iam modo exposuimus.
xxviii. Diximus alia quoque esse posse signa voluntatis quae ostendant casum eximendum. Inter ea signa nihil validius est quam verba alio loco posita, non ubi directe pugnant, quae est ἀντινομία, cuius supra meminimus, sed cum velut insperato ex ipso rerum eventu inter se committuntur, quam Rhetores Graeci vocant, τὴν ἐϰ περιστάσεως μάχην.
xxix. [1] In hac disceptatione utra pars scripti cum ex casu fit collisio praevalere debeat, regulas quasdam ex antiquis auctoribus Cicero posuitGa naar voetnoot3, quae ut spernendae neutiquam sunt, ita mihi non suo ordine videntur collocatae. Nos eas hunc in modum digeremus. Ut quod permittit cedat ei quod iubetGa naar voetnoot4: quia qui permittit aliquid ita permittere videtur, nisi aliud quid obstet, quam de quo ibi agitur <: ideoque, ut ait Scriptor ad HerenniumGa naar voetnoot5, plus valet sanctio permissione>Ga naar voetnoot6.
Ut quod faciendum est certo tempore ei praeferatur, quod quovis tempore fieri potest: unde sequitur ut plerumque pactio vetans vincat iubentem, quia pactio vetans obligat ad quodvis tempus, iubens non item, nisi aut tempus sit expressum, aut iussio tacitam prohibitionem contineat. Inter eas pactiones quae supradictis qualitatibus pares sunt, ut praeferatur quod magis est peculiare, et ad rem propius accedit: nam solent specialia efficaciora esse generalibus. et in prohibitionibus, ut quae poenam adiunctam habet ei quae poena vacat, et quae maiorem poenam minatur ei quae minorem, praeferatur. Tum vero ut superet quod causas habet, aut magis honestas, aut magis utiles. Extremo loco, ut quod postremo dictum est vincat. [2] Illud ex superioribus hic repetendum est, pactorum iuratorum eam esse vim, ut intelligi debeant secundum receptissimam proprietatem, et ut omnes restrictiones tacitas, et ex natura rei non omnino necessarias, quam maxime repudient. Quare et si iuratum pactum cum non iurato pugnet certo eventu, praeferendum erit cui adest iurisiurandi religioGa naar voetnoot1.
xxx. Solet et hoc quaeri, an in dubio contractus perfectus censeri debeat antequam scriptura confecta sit, et tradita. Nam id MurenaGa naar voetnoot2 causabatur adversus ea quae inter Syllam et Mithridatem convenerant. Mihi apertum videtur, ni aliud convenerit, credendum, scripturam adhiberi, ut monumentum contractus, non ut substantiae eius partemGa naar voetnoot3. <Alioqui exprimi id solet, ut in induciis cum Nabide: Ex qua die descriptae conditiones editae Nabidi forentGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5.
xxxi. Illud vero non admittam quod quibusdamGa naar voetnoot6 placuit,
contractus regum et populorum quantum fieri potest interpretandos ex iure Romano: nisi appareat inter quosdam populos ius illud civile in his quae iuris sunt gentium, etiam pro iure gentium receptum esse: quod temere praesumendum non est.
xxxii. De eo vero quod Plutarchus in symposiacisGa naar voetnoot1 movet, conditionem offerentis, an accipientis verba attendi magis debeant, ita videtur, cum accipiens hic sit qui promittit, eius verba formam dare negotio, si absoluta et in se perfecta sint. Nam si per affirmationem respiciant verba offerentis, tunc ea ipsa ex natura vocum relativarum repetita in promissione videbuntur. Antequam vero accepta sit conditio, ne eum quidem teneri qui obtulit, certum est. nullum enim adhuc ius quaesitum est, ut ex his quae de promissione supraGa naar voetnoot2 diximus apparet. Et haec oblatio conditionis minus est promissione.
- voetnoot1
- De Off. i [13, 40] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Isocrat., adv. Callimachum 12].
- voetnoot3
- Lib. i [24, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Utique hic ea rectissime intellecta sunt] Vota interpretanda ut communiter sumuntur notant Hebraei ad Num. xxx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Non Grammatica quae est ex origine] Bene Procopius Vandalicorum i [11], ubi de voce agit Federatorum: τοῦ χρόνου τὰς προσηγορίας, ἐϕ᾽ ὦν τέϑεινται, ἥϰιστα ἀξιοῦντος τηρεῖν· ἀλλὰ τῶν πραγμάτων ἀεὶ περιϕερομένων ᾗ ταῦτα ἄγειν ἐϑέλουσιν ἄνφρωποι, τῶν πρόσϑεν ὠνομασμένων ὀλιγωροῦντες. longa dies non solet servare voces in quo [quibus, edd. 1642, 1646] primum datae sunt sensu. vertuntur enim res ipsae qua volunt homines, vocabula illa primitus imposita rebus nihil curantes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Horat., Ars. Poet. 72].
- voetnoot1
- Locri] Polybius lib. xii [6]. Simile quod Boeoti urbem polliciti reddere non stantem, sed eversam reddidere. Thucyd. v [42], et quod Mahumetes Sultanus, Euboea capta, eum dissecuit, cui caput incolume fore promiserat [add, edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Polyaen. ii, 6; vii, 34].
- voetnoot3
- De Officiis iii [32, 113] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Eiusmodi - periurium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- In artium autem vocabulis] Augustinus in rhetoricis [Principia rhetorices 9]: Ut multa nova tam a technicis et mathematicis quam a philosophis cognominantur, accipere debemus non tam solito usu consuetudinis, quam pro conditione praecepti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Cic., Acad. i. 7, 25].
- voetnoot7
- [Vere - artium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Parad. vi [45] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Cicero - auxilia, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Polyb. i, 16].
- voetnoot11
- L. 2. D. de his qui not. infamia [l. 2 D. iii, 2].
- voetnoot12
- Libro iii, cap. i [add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot13
- [id - equitum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- Livius, lib. xxv [6, 14] [omittunt, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Arx est locus qui arcere hostilem exercitum ad tempus possit] Servius ad i Aeneidos [20]: Arces dictae ab eo quod est arceo, quod inde hostes arcentur, hoc est prohibentur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ex materia] Tertullianus de pudicitia [8]: ex materia dicti dirigendus est sermo. idem habet libro de Resurrectione Christi [Carnis 37] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Everh. in loco a subiecta materia.
- voetnoot4
- L. si uno. D. Loc. conducti [l. 15 § 4 D. xix, 2].
- voetnoot5
- [Thucyd. ii, 5].
- voetnoot6
- [Plutarch., Alex. 698 C].
- voetnoot1
- [Valer. Max. vii, 3, 4].
- voetnoot2
- Everh. in loco ab absurdo.
- voetnoot3
- L. In ambigua. D. de legibus [l. 19 D. i, 3].
- voetnoot4
- Thuc. iv [98].
- voetnoot5
- Everh. in loco a coniunct. duarum leg.
- voetnoot6
- Coniuncta sunt aut origine, aut etiam loco] Bene Augustinus contra Adimantium c. 4 [imo c. 14]: Particulas quasdam de scripturis eligunt, quibus decipiant imperitos non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex quibus voluntas et intentio scriptoris possit intelligi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Homer., Iliad. iii, 92 sq.].
- voetnoot8
- Plut. symp. ix [ix, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646], 13 [743 A].
- voetnoot9
- [Rationem - obscurius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Ratio legis] Cicero pro A. Caecina [20]: non alia est ratio iuris in hoc genere duntaxat, utrum me tuus procurator deiecerit, is qui legitime procurator dicitur omnium rerum eius qui in Italia non sit, absitve reipublicae causa, quasi quidam [quidem, ed. 1646] paene dominus, hoc est alieni iuris vicarius: an tuus colonus, aut vicinus, aut cliens, aut libertus, aut quivis, qui illam vim, deiectionemve tuo rogatu, aut tuo nomine fecerit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Mors in iure civili ad deportationem producitur] Vide Guicciardinum libro xvi. ubi de pactis Caroli v ad Mediolanensem Ducatum pertinentibus sermo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Alc. v, resp. 17.
- voetnoot3
- Gl. in l. Non possunt. D. de legibus [l. 12 D. i, 3].
- voetnoot1
- Bart. in l. Si is qui pro emptore. D. de usuc. [l. 15 D. xli, 3].
- voetnoot2
- Ad significationes autem plane improprias non recurrendum nisi alioqui absurdum aliquid aut pacti inutilis [lege inutilitas] sequeretur] vide exemplum in L. cum virum, C. de Fidei commissis [l. 16 C. vi, 42] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Covar. iii. Var. c. 3. n. 5. Tiraq. in leg. connub. Gl. 5. n. 115.
- voetnoot4
- Barb. iv. cons. 62.
- voetnoot5
- Lib. xxi [19, 4 sqq.].
- voetnoot6
- Nec, ne qui postea assumerentur] quod additum in pace Peloponnesiaca inter Lacedaemonios et Athenienses. Thuc. lib. v. [18] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Hist. l. iii [29].
- voetnoot2
- Quae libertas est naturalis, nec temere abdicata censetur] Romani, Samnitibus Sidicinos bello petere volentibus petentibusque ut id per Romanos fieri liceret, responderunt, nihil intercedi, quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. Livius lib. viii [2, 3]. In Antiochi federe est: Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferrent Antiocho, vim ei arcendi ius esto: dum ne quam urbem aut belli iure teneat, aut in amicitiam accipiat. Livius xxxviii [38, 16]. Polybius in excerptis legationum 35 [legat. gent. 27] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Pol. hist. iii [25].
- voetnoot4
- Nego pertinuisse hoc ad federis violationem] Procopius Persicorum ii [1]. ἔϕασϰέ τε ὡς αὐτὸς οὐ λύει τὰς Περσῶν τε ϰαὶ Ῥωμαίων σπονδὰς, ἐπεὶ αὐτὸν εἰς ταύτας οὐδέτεροι ἐσεγράψαντο. dicebat Alamundarus rex Saracenorum, non violari a se quae inter Persas Romanosque convenerant, quandoquidem ipse a neutra parte conventis inscriptus esset [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Polyb. iii, 26].
- voetnoot6
- Libro i [35].
- voetnoot1
- Ibidem [i, 45].
- voetnoot2
- Manente de caetero pace] Sic post tempora memorata Corcyrenses decrevere Ἀϑηναίοις μὲν ξύμμαχοι εἶναι ϰατὰ [μετὰ, ed. 1646] τὰ ξυγϰείμενα, Πελοποννησίοις δὲ ϕίλοι. Velle se Atheniensibus ex pactis societatem armorum praestare et cum Lacedaemoniis servare amicitiae iura [Thucyd. iii, 70] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. iii [7, 14] add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Demosth., de Haloneso 30].
- voetnoot5
- [Iustinus - liceret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Liv. lib. 42 [c. 25, 4].
- voetnoot7
- Liberam fore Carthaginem] Diodorus Siculus sic refert excerpto legationum 27 [leg. gent. 26]. mansura illis νόμους, χώραν, ἱερὰ, τάϕους, ἐλευϑερίαν. leges, regionem, sacra, sepulchra, libertatem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [actus de summo imperio intelligi non poterat, aliquam, ed. 1625; actus de plenissima potestate - omiserant) aliquam, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Appian., Punica 83].
- voetnoot3
- [C. ix § viii].
- voetnoot4
- L. iure gentium. §. pactum. D. de pactis [l. 7 § 8 D. ii. 14].
- voetnoot5
- [: sicut solere adiici in federibus, ϰαὶ τοῖς ἐϰγόνοις, et posteris ait Libanius in defensione Demosthenis, add. ed. 1646].
- voetnoot6
- Fedus Romanorum cum Philippo Macedonum rege] Livius libr. xlii [25]. praesumitur ratio habita prudentiae et pietatis eius quicum agitur. Vide Parutam libro v, et vii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Dec. lib. i, cons. 22 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Fidenates] Vide Dionysium Halicarnassensem libro iii [6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Latini] de Appulis et Latinis, idem eodem libro iii [49]. de Turno Hordeanio et Latinis idem libro iv [46]. Ammianus libro xxvi [4, 6]. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos ad suam ditionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste: causando quod post Ioviani excessum, cum quo fedus firmaverat et pacem nihil obstare debeat, quominus ea recuperaret, quae ante ad maiores suos pertinuisse monstrabat. Similia de Iustiniani pactis cum Saracenis vide apud Menandrum Protectorem [Excerpt. leg. Rom. 5]. Adde quae Helvetii causantur post mortem Henrici iii apud Thuanum libro xcvii [18], in anno ciɔiɔlxxxix. vide et insignem locum apud Camdenum in anno ciɔiɔlxxii, ubi de federe antiquo Gallorum cum Scotis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Iustin. i, 7, 2].
- voetnoot5
- Lib. v, c. ult.
- voetnoot6
- Lib. iii [20, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [P. Valerio - accommodabant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Lucan., Phars. v, 29 sq.].
- voetnoot2
- [: quo - loco, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Hi possessionem habent, ius non habent] Sic Valens non accepit excusationem Gotthorum regis, qui Procopio purpurae invasori auxilia se misisse dicebat. excusationem vanissimam dicit Ammianus lib. xxvii [5, 1 sq.]. Apud Graecos scriptores eadem historia, sed sub Scytharum nomine. ita enim Gotthos vocabant. Sic Iustinianus negabat fedus se rupturum cum Gizericho factum, si Gelimerem bello impeteret, qui iusto regi Ildericho cum regno libertatem eripuerat [Procopius, Vandal. 1, 9]. Vide Cardinalem Tuschum pp. verbo Tyrannus concl. 309 [imo 304]. num. 6. Cacheranum decis. lxxix, n. 35 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Livius lib. xxxiv [32, 1].
- voetnoot5
- [Plutarch., de Stoicorum repugnantiis 1045 D].
- voetnoot6
- Vox primi ambigua est] Vide Albericum de Rosato de Statutis quaest. 106 et 107 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Scipio] Capta Carthagine Nova in Hispania [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Everh. in loco a ratione legis ad restrictionem, et in loco a ratione legis ad extensionem.
- voetnoot1
- [Quint., Instit. orat. vii, 8].
- voetnoot2
- [: nimirum - Quintilianus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- De his quae in fraudem fiunt] Bene Seneca excerptis controversiarum vi, 3: Circumscriptio semper crimen sub specie legis involvit: quod apparet, in illa legitimum est: quod latet insidiosum. Quintilianus controversia cccxliii. Neque enim unquam decurritur ad hanc legem (nempe de circumscriptione) nisi cum rectum ius nequitia exclusum est. Exemplum habes apud Plinium historiae naturalis libro xviii [3]: quippe etiam lege Stolonis Licinii incluso modo iɔ iugerum et ipso sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret. est eadem historia apud Valerium Maximum viii. c. vi, 3. vide aliud exemplum apud Tacitum Annalium xv [19], de fictis adoptionibus. Aliud in Novella Emanuelis Comneni quae est in iure Graecoromano [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- In pactione nequis locus muris cingatur, facta eo tempore cum non aliud esset muniendi genus] Fuscus Arellius in Controversia quae est apud Senecam decima libro ii [§ 5]: hunc enim animum fuisse sine dubio iurantium, ut vi non diducerentur, cum illud quoque caverint, ne morte dividerentur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Apud Ciceronem] Etiam de Inventione ii [42, 122] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. i [39, 180] et ii [32, 141] de Orat. Bruto [52, 195 et 53, 197]: et pro Caec. [18, 53] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Valer. Max. vii, 7, 1].
- voetnoot4
- [Cic., pro Caecina 18, 53].
- voetnoot5
- Una atque eadem causa aequitatis] Sic in sponsam alterius, adulterium committi probat Philo de specialibus legibus [§ 12] addita causa: αἱ γὰρ ὁμολογίαι τοῖς γάμοις ἰσοδυναμοῦδι. idem valent sponsalia quod nuptiae. Sic in lege per Mosem data sub bovis nomine intelliguntur omnia animantia mansueta: sub nomine putei, fossa quaevis, Exodi xxi, 28 et 35 [add. edd. 1642, 1646]. Chassanaeus Catalogo Gloriae mundi v parte, consid. 49 [Chassanaeus - consid. 49, add. ed. 1646].
- voetnoot6
- [Cic., pro Caecina 22, 63].
- voetnoot7
- [Quint., Declam. 350].
- voetnoot8
- [Isaeus, Orat. iii, 68 sqq.].
- voetnoot9
- [In declamatione - permitti, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Libro i, c. xiii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Sed sub consideratione generaliore] Quintilianus controversia clvii [imo cclvii]: Servi quaedam liberius sub bona mente faciunt, et aliquando indicium fidei putant pretio emta mancipia, non paruisse. Exemplum habes in excerptis legationum in illa parte quomodo legationes obeundae accipiendaeque sint, et in iis quae Iohannes Iustinianeorum ducum unus fecit contra Belisarii verba [Procopii] Gotthicorum ii [10] et iv [23] add. add. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. ult. D. Mandati [l. 62 D. xvii, 1].
- voetnoot3
- [debito, edd. 1631, 1632; dedito, edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Caeterum - respondeat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Quae sola plene et efficaciter movit voluntatem] Exemplum in L. Adigere §. quamvis D. de iure patronatus [l. 6 § 2 D. xxxvii, 14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Paschal. legato. c. 49 [imo c. 57].
- voetnoot2
- [Arist., Eth. magna ii, 2].
- voetnoot3
- In quo lex deficit ob universalitatem] Seneca iv, controversia 27 [ix, 4, 9]: in lege, inquis, nihil excipitur. sed multa quamvis non excipiantur, intelliguntur. et scriptum legis angustum est, interpretatio diffusa. quaedam vero tam manifesta sunt, ut nullam cautionem desiderent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Quintil., Declam. 315].
- voetnoot5
- [Quaedam - excipiuntur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Bona fides. D. depositi [l. 31 D. xvi, 3].
- voetnoot7
- [C. x, § 1, 2].
- voetnoot1
- Molin. disp. 294. Silv. verb. commodatum. n. 4. Less. l. ii. c. 27. dub. 5.
- voetnoot2
- Concessio immunitatis] Vide Rosenthalium de Feudis cap. v, concl. lxxviii, num. 2 Heig. illustrium xviii, num. 16. parte i. Cothmannum cons. xi, 32. Clarum §. Feudum. xxix, 2. Andream Knich de vestitis pactis parte ii, c. 5, num. 20. Henricum Bocer de collectis cap. iv, 12 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ang. ad l. 7 ad l. Rhod. [l. 7 D. xiv, 2]. Vasq. contr. Ill. c. 31.
- voetnoot4
- [Cic., de Off. i, 10, 32].
- voetnoot5
- Quod pro natura actus credi debeat exceptum] Vide Carolum Molinaeum ad consuetudines Parisienses tit. i, §. 2. gl. iv, n. 3. Ferd. Vasquium de successionum creatione libro ii, §. xviii, num. 80. Antonium Fabrum rerum in Sabaudia iudicatarum libro iv, tit. 30. Zasium in l. stipulatio hoc modo. num. 3, de verborum obligationibus [l. 61 D. xlv, i]. Adde C. quemadmodum de iureiurando [c. 25 Decretal. ii, 24] et Alciatum ad C. cum contingat [c. 28], eodem titulo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Cic., de Off. i, 10, 32].
- voetnoot1
- De benef. libro iv, c. 35.
- voetnoot2
- Quod apud Senecam legimus] eiusdem haec sunt capite xxxix libri iv de Beneficiis: Ad caenam quia promisi ibo, etiamsi frigus erit. Surgam ad sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim, sed non si febricitavero. sponsum descendam, quia promisi: sed non si spondere in incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest inquam tacita exceptio, si potero, si debebo, si haec ita erunt. Effice ut idem status sit cum exigitur, qui fuit, cum promitterem. destituere levitas non erit, sialiquid intervenit novi. quid miraris, cum conditio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium? eadem mihi omnia praesta et idem sum. Vadimonium promittimus: tamen deseritur. Non in omnes datur actio, deserentem vis maior excusat. Usi saepe hoc effugio Angli. Vide Camdenum in anno ciɔiɔxcv. tum in controversia cum Batavis, tum in altera cum Ansiaticis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Cicero posuit] de Inventione secundo [ii, 49, 144], et ibi Marius Victorinus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ut quod permittit, cedat ei quod iubet] Quintilianus declamatione ccclxxiv: Semper potentior lex est quae vetat, quam quae permittit. Donatus Phormione Actu i. Sc. 2 [126]: Bene iubet: minorem enim vim habet ea lex quae aliquid permittit, quam illa quae aliquid iubet. vide Ciceronem Verrina ii [cap. 51], et quae habet Connanus libro i, c. 9 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Libro ii [10, 15] [add. edd. 1631, 1632, 1642] [Libro 13, ed. 1646].
- voetnoot6
- [: ideoque - permissione, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
-
Praeferendum erit, cui adest iurisiurandi religio] Acontius apud Ovidium [Heroid. xix. 159-162]:
Promisit pater hanc: haec et iuravit amanti:Ille homines, haec est testificata Deam.Hic metuit mendax, haec et periura vocari.Num dubitas, hic sit maior, an ille metus? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ap. Mithr. [64].
- voetnoot3
- Credendum scripturam adhiberi, ut monumentum contractus, non ut substantiae eius partem] L. in re et L. si res gesta D. de Fide Instrumentorum [l. 4 et l. 5 D. xxii, 4]. L. pactum quod bona fide, C. de pactis [l. 17 C. ii, 3]. sic legem contractus quae est C. de Fide Instrumentorum [l. 17 C. iv, 21] interpretantur Bartolus et Iohannes Faber, Salicetus [hoc nomen add. ed. 1646], quorum sententia in iudiciis contra Baldum et Castrensem praevaluit. Mynsingerus Decade x, cons. xci. Neostadius de pactis antenuptialibus observatione xviii. quare non satis probabile est quod Ligniacus adfert de instrumento a rege subscripto, sed nondum addito sigillo et Secretarii manu, Libro ii. rerum Italicarum Guicciardini [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Livius libro xxxiv [35, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Alioqui - forent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Alc. v. cons. 17.