De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 389]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XV
|
I. | Publicae conventiones quae: |
II. | Dividuntur in federa, sponsiones, pactiones alias. |
III. | Federum et sponsionum discrimen, et in quid sponsiones obligent. |
IV. | Reiecta divisio federum quam Menippus fecit. |
V. | Federum divisio in ea quae idem statuunt cum iure naturae: et unde id natum. |
VI. | Et ea quae aliquid adiiciunt: quae sunt aequalia: |
VII. | Aut inaequalia, quae rursum dividuntur. |
VIII. | Federa cum his qui alieni sunt a vera religione licita esse iure naturae: |
IX. | Nec universaliter prohiberi lege Hebrae: |
X. | Nec Christiana. |
XI. | Cautiones circa talia federa. |
XII. | Christianos omnes obligariGa naar voetnoot1 ad fedus ineundum adversus hostes Christianismi. |
XIII. | Si plures federatorum bellum gerant, cui potius opem ferri oporteat distinctionibus explicatur. |
XIV. | An tacite renovatum censeatur fedus. |
XV. | An partis alterius perfidia alteram liberet. |
XVI. | In quid teneantur sponsores si sponsio improbetur, ubi de Caudina sponsione. |
XVII. | An sponsio non improbata obliget ex notitia et silentio distinctionibus explicatur, ubi de sponsione Luctatiana. |
Conventiones UlpianusGa naar voetnoot2 divisit in publicas et privatas: et publicam exposuit non ut quidam putant definitione, sed exemplis additis, quae fit per pacem, quod primum exemplum est: quoties inter se duces belli quaedam paciscuntur; quod secundum. Publicas ergo conventiones eas intelligit quae nisi iure imperii maioris aut minoris fieri nequeunt, qua nota differunt non tantum a contractibus privatorum, sed et a contractibus regum circa negotia privata. Quanquam ex privatis quoque istis belli causa nasci solet, frequentius tamen ex publicis. Ideo postquam de conventionibus generaliter a nobis tractata sunt satis multa, quaedam addenda sunt quae ad excellentiorem hanc speciem pertineant.
ii. Publicas has conventiones quas Graeci συνϑήϰας vocant, dividere possumus in federa, sponsiones, pactiones alias.
iii. [1] De federum et sponsionum discrimine adiri potest Livius libr. ix.Ga naar voetnoot1 ubi recte nos docet federa esse quae fiunt iussu summae potestatis, et in quibus ipse populus irae divinae obstringitur si minus stetur dictis. Ea apud Romanos peragi per feciales solebant addito patre patrato. Sponsio <autem>Ga naar voetnoot2 est, ubi hi qui a potestate summa mandatum eius rei non habent aliquid promittunt quod illam proprie tangit. Apud SallustiumGa naar voetnoot3 legimus: Senatus, uti par erat, decrevit, suo atqueGa naar voetnoot4 populi iniussu nullum potuisse fedus fieri. <Hieronymus Syracusarum rex cum Annibale, ut narrat LiviusGa naar voetnoot5, societatem fecerat: At postea Carthaginem misit ad fedus ex societate faciendum>Ga naar voetnoot6. Quare quod apud Senecam patrem estGa naar voetnoot7: Imperator fedus percussit, videtur populus percussisse Romanus, et federe continetur: ad antiquos eos pertinet, qui speciale eius rei mandatum acceperant. At in regnis regum est fedus facereGa naar voetnoot8. Euripides SupplicibusGa naar voetnoot9:
Legendum enim ibi, ut diximus, ὁρϰωτομεῖν, non ὁρϰωτομεῖGa naar voetnoot10. [2] SicutGa naar voetnoot11 autem magistratus populum non obligant, ita nec minor pars populi: quod pro Romanis est adversus Gallos Senonas: nam maior pars populi erat apud Dictatorem
CamillumGa naar voetnoot1. <bifariam autem, ut apud GelliumGa naar voetnoot2 est, cum populo agi non potest>Ga naar voetnoot3. [3] Sed ubi qui ius populi non habent, de eo quod populi est spoponderunt, videamus in quid teneantur. Putet forte aliquis hoc casu sponsores fidem liberasse, si operam omnem dedissent, ut id quod spoponderunt fieret, secundum ea quae de promisso tertii facto supra diximusGa naar voetnoot4: sed negotii huius, cui contractus inest, natura obligationem multo strictiorem desiderat. Nam qui contrahendo aliquid de suo dat aut promittit, is vicissim praestari reipsa sibi aliquid vult: unde et iure civili, quod facti alieni promissiones repudiat, promissio tamen ratam rem haberi, ad id quod interest obstringit.
iv. Federa Menippus regis Antiochi ad Romanos legatus, referenteGa naar voetnoot5 LivioGa naar voetnoot6,Ga naar voetnoot7 magis ex usu suo quam ex praescripto artis ita divisit, ut diceret tria esse eorum federum quae inter se paciscerentur reges civitatesque genera: unum cum bello victis dicerentur leges, quo in genere quid victum habere, quo mulctari eum vellet, victoris esse arbitrium: alterum cum pares bello aequo federe in pacem atque amicitiam venirent. tunc repeti reddique per conventionem res, et si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui, aut ex partis utriusque commodo componi: tertium esse genus, cum qui hostes nunquam fuerint ad amicitiam sociali federe inter se iungendam coeant: quos nec dicere leges, nec accipere.
v. [1] At nobis accuratius instituenda partitio est, ut primum dicamus federa alia idem constituere quod iuris est naturalis, alia aliquid ei adiicere. Prioris generis federa non tantum fieri solent inter hostes qui a bello discedunt, sed olim et fiebant saepe, et aliquo modo erant necessaria inter eos qui ante nihil contraxissent. id inde ortum, quod regula illa iuris naturalis, cognationem inter homines quandam esse a natura, ac proinde nefas esse alterum ab altero laedi, ut olim ante diluvium, ita rursus aliquo post diluvium tempore
malis moribus esset obliterata, ita ut latrocinari et praedas agere in externos nullo bello indicto, pro licito habereturGa naar voetnoot1: <quod Σϰυϑισμὸν vocat EpiphaniusGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. [2] Hinc illa apud HomerumGa naar voetnoot4, an praedones estis? amica interrogatio, cuius et Thucydides meminitGa naar voetnoot5, et in Solonis legeGa naar voetnoot6 veteri collegia ἐπὶ λείαν ἐρχομένων; quippe, ut IustinusGa naar voetnoot7 ait, ad Tarquinii tempora latrocinium maris gloria habebatur: et illud in Romano iure, ut si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fedus amicitiae causa factum habeatur, hi hostes quidem non sint: quod autem ex Romano ad eos pervenerat, illorum fiat, et liber homo Romanus ab eis captus servus fiat. idemque sit, siquis inde ad Romanos perveniat: et hoc quoque casu postliminium detur. <Sic Corcyrenses olim ante belli Peloponnesiaci tempora hostes Atheniensium non erant, sed nec pacem cum illis, nec inducias habebant, ut ex oratione Corinthiorum apud ThucydidemGa naar voetnoot8 apparet. De Boccho SallustiusGa naar voetnoot9: nobis neque bello neque pace cognitus>Ga naar voetnoot10. Hinc in barbaros praedam exercere laudatum AristoteliGa naar voetnoot11, et ipsa vox hostis, veteri Latio nihil nisi externum significabat. [3] Sub hoc genere comprehendo et federa quibus cavetur, ut utrinque ius hospitii, ut ius commercii sit, quatenus ista sub iure naturali veniunt, qua de re egimus alibi. <Utitur hoc discrimine Arco, in oratione ad Achaeos apud LiviumGa naar voetnoot12, ubi non de societate ait quaeri, sed de commercio praebendi repetendique iuris: nempe ne servis Macedonum apud se perfugium esset>Ga naar voetnoot13. Hoc genus totum conventionum Graeci stric-
te εἰρήνην vocant, et opponunt σπονδαῖς, ut tum alibi videre est, tum in oratione Andocidis de pace cum LacedaemoniisGa naar voetnoot1. vi. [1] Conventiones quae iuri naturae aliquid adiiciunt, aut aequales sunt, aut inaequales. Aequales suntGa naar voetnoot2 quae utrinque eodem modo se habent, αἳ ἴσως ϰαὶ ϰοινῶς ἐν ἀμϕοτέροις ἔχουσι, ut Isocrates in PanegyricoGa naar voetnoot3 loquitur: quo illud VirgiliiGa naar voetnoot4 pertinet:
Graeci istas vocant modo συνϑήϰας simpliciter, modo συνϑήϰας ἐπὶ ἴσῃ ϰαὶ ὁμοίᾳ, ut apud Appianum et Xenophontem videre est: has magis proprie σπονδὰς, et quatenus minus dignos respiciunt προστάγματα, aut συνϑήϰας ἐϰ τῶν ἐπιταγμάτων, quas Demosthenes in oratione de Rhodiorum libertateGa naar voetnoot5, fugiendas ait his qui libertatem amant, quia ad servitutem accedant proxime. [2] Utriusque modi federa aut pacis, aut societatis alicuius fiunt causa. Aequalia pacis, ut quae de restituendis captivis, rebus captis, et ad securitatem conveniri solent, qua de re agendum erit infra in belli effectibus et consectaneis. Aequalia societatis, aut ad commercia pertinent, aut ad belli communitatem, aut ad res alias. Aequales de commerciis pactiones variae esse possunt, puta utrinque ne vectigal ullum solvatur, quod in vetere erat federe Romanorum et Carthaginiensium, excepto eo quod scribae et praeconi dabatur, aut ne maius solvatur quam in praesens, aut ad certam quantitatem. [3] Sic et in bellica societate ut auxilia praestentur paria equitum, peditum, navium, sive ad omne bellum quod Graeci ξυμμαχίαν vocantGa naar voetnoot6, <et explicat ThucydidesGa naar voetnoot7 τοὺς αὐτοὺς ἐχϑροὺς ϰαὶ ϕίλους νομίζειν eosdem hostes et amicos habere: quod et apud Livium saepe reperiasGa naar voetnoot8, <sive ad tuendos fines duntaxat, quod ἐπιμαχίαν, sive ad certum bellum, aut in certos hostes, aut in omnes quidem, sed
exceptis sociis, ut in federe inter Poenos et Macedonas, quod apud PolybiumGa naar voetnoot1 est <:quomodo et Rhodii Antigono et Demetrio per fedus auxilia promiserunt in hostes quosvis excepto PtolemaeoGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. Potest, ut diximus, aequale fedus et ad res alias pertinere, ut ne in confinio alterius alter arces habeatGa naar voetnoot4, ne subditos alterius alter defendat, ne iter alterius hosti praebeat.
vii. [1] Ex aequalibus qualia sint inaequalia facile est intelligi. Promittuntur autem inaequalia aut ex parte digniori, aut ex minus digna. Ex parte digniori, ut si quis auxilia promittat, nec restipuletur, aut maiora promittat: Ex parte indigniori inaequalia, aut ut Isocrates dicto Panegyrico loquitur, τὰ τοὺς ἑτέρους ἐλαττοῦντα παρὰ τὸ δίϰαιον, suntea quae diximus προστάγματα, aut ἐπιτάγματα vocari. Et haec ipsa aut cum imminutione sunt imperii, aut sine eius imminutione. [2] Cum imminutione imperii, ut in secundo federe Carthaginiensium cum Romanis, ne cui Carthaginienses bellum facerent iniussu populi RomaniGa naar voetnoot5. Ab eo tempore, ut Appianus loquitur, Καρχηδόνιοι Ῥωμαίοις ὑπήϰουον ἔνσπονδοι, Carthaginienses Romanis ex federe morem gerebant. Potest addi huic generi deditio conditionata, nisi quod illa non imminutionem, sed translationem totius imperii continet, qua de re diximus alibi. Talem autem conventionem federis nomine, et alibi Livius appellat, etGa naar voetnoot6 libro ixGa naar voetnoot7: Teates Apuli impetraverunt ut fedus daretur, neque ut aequo tamen federe, sed ut in ditione populi Romani essent. [3] Sine imminutione imperii onera, aut transitoria sunt, aut manentia. Transitoria de solvendo stipendio, de moenibus diruendis, ut locis quibusdam decedatur: ut dentur obsides, elephanti, naves. Manentia, ut de imperio ac maiestate comiter colenda, cuius federis quae sit vis alibi diximus. Huic proximum est ut hostes et amici habeantur quos velit partium altera <: ne cui exercitui, cui cum altero bellum sit per fines transitus, commeatusve detur>Ga naar voetnoot8. Tum illa minora, ne arces certis locis aedificare,
ne exercitum ducere, ne naves habere ultra numerum definitum, ne urbem condere, ne navigare, ne militem certis locis conscribere liceat: <ne socios oppugnare:>Ga naar voetnoot1 ne commeatu hostes iuvare: ne recipere eos qui aliunde veniunt: ut federa prius facta cum aliis dirimantur: quorum omnium exempla apud Polybium, Livium, et alios videre est. [4] Solent autem federa inaequalia contrahi, non tantum inter victores et victos, ut MenippusGa naar voetnoot2 censebat, sed et inter potentiores et impotentiores etiam qui bello inter se experti non sunt.
viii. De federibus frequens est quaestio, licitene ineantur cum his qui a vera religione alieni sunt: quae res in iure naturae dubitationem non habet. Nam id ius ita, omnibus hominibus commune est, ut religionis discrimen non admittat. Sed de iure divino quaeritur, ex quo hanc quaestionem tractant, non TheologiGa naar voetnoot3 tantumGa naar voetnoot4 sed et Iurisconsultorum nonnulli, inter quos Oldradus et DecianusGa naar voetnoot5.
ix. [1] Videamus primum de iure divino veteri, acturi deinde de novo. Fedus non nocendi causa cum alienis a religione contrahere ante Mosis legem licuit. Exemplum est in federe Iacobi cum LabaneGa naar voetnoot6: ut iam de Abimeleco nihil dicam, quando non satis constat eum fuisse idololatramGa naar voetnoot7. Neque id lex per Mosem data mutavit. Exemplo sint Aegyptii haud dubie tuncGa naar voetnoot8 idololatrae. Hos tamen aversari vetantur HebraeiGa naar voetnoot9. Excipiendi sunt populi septem divina sententia damnati, cuius sententiae exsecutores erant delegati IsraelitaeGa naar voetnoot10. nam his in idololatria perstantibus, et imperium detrectantibus parcere vetantur, quibus itidem decreto divino additi sunt AmalecitaeGa naar voetnoot11. [2] Federa quoque commerciorum, et quae his similia ad utilitatem communem, aut alterius partis pertinent, inire cum profanis licet per legem. nihil enim reperitur quod obstet. Et exempla habemus
federum quae David et Solomo cum Hiromo Tyriorum rege feceruntGa naar voetnoot1: ac notandum in sacra historiaGa naar voetnoot2 dici fedus hoc a Solomone factum iuxta sapientiam quam Deus ei dederat. [3] Lex quidem MosisGa naar voetnoot3 specialiter imperat benefacere popularibus, ἀγαπᾷν τὸν πλησίον: praeterea peculiaris victus et morum ratio Iudaeis praescripta familiarem cum hominibus caeteris consuetudinem vix patiebatur. At hinc non sequitur aut benefacere extraneis non licuisse, aut etiam laudabile id non esse, quod male inde collegit posteriorum magistrorum prava interpretatio: unde illud IuvenalisGa naar voetnoot4 de Iudaeis:
quo loco exemplum monstrandae viae minime molesta neque sumtuosa beneficia indicat, quae ignotis etiam tribuenda CiceroGa naar voetnoot5 dicit et SenecaGa naar voetnoot6. Eodem pertinet TacitiGa naar voetnoot7 illud de iisdem: Apud ipsos fides obstinata, misericordia in promtu, adversus omnes alios hostile odium. Sic in novi federis historia legimus saepe non solitos Iudaeos convivere, συγχρῆσϑαι, συνεσϑίειν, ϰολλᾶσϑαι, προσέρχεσϑαι alienigenis. Et Apollonius MoloGa naar voetnoot8 Iudaeis obiiciebat, ὅτι μὴ παρεδέχοντο τοὺς ἄλλαις προϰατειλημμένους δόξαις περὶ Θεοῦ, μηδὲ ϰοινωνεῖν ἢϑελον τοῖς ϰαϑ᾽ ἑτέραν συνήϑειαν βίου ζῆν προαιρουμένοις: non admitti ab eis qui de Deo sentirent alia, nec quicquam ipsis commune esse cum his qui institutis differrent: <Amici Antiochi apud DiodorumGa naar voetnoot9 Iudaeos accusant: μόνους ἁπάντων ἐϑνῶν ἀϰοινωνήτους εἶναι τῆς πρὸς ἄλλο ἔϑνος ἐπιμιξίας ϰαὶ πολεμίους ὑπολαμβάνειν πάντας: solos ex omnibus populis insociabiles esse extraneis, ita ut caeteros pro hostibus ducant. Sequitur de iisdem μηδενὶ ἄλλῳ ἔϑνει τραπέζης ϰοινωνεῖν τὸ παράπαν, μηδὲ εὐνοεῖν, cum nulla gente alia mensam habere communem, neque bene eos aliis velle. Mox eis tribuitur μισανϑρωπία odium humani generis. Et apud PhilostratumGa naar voetnoot10 Tyanensis de Iudaeis: οἱ βίον ἄμιϰτον εὑρόντες, οἷς μήτε ϰοινὴ πρὸς ἀνϑρώπους τράπεζα: vitae genus adeo secretum ab humano commercio repererunt, ut ne mensam quidem cum aliis communem
habeant>Ga naar voetnoot1. Sicut et passim Iudaeis apud Iosephum obiicitur, τὸ ἄμιϰτον, τὸ ἀσύμϕυλον, ἡ διαίτης ἀμιξία, insociabilis vivendi ratio. [4] At hunc non esse legis sensum Christus nos docuit exemplo suo, cum a SamaritideGa naar voetnoot2 femina aquam accipere non recusavit, legis ubique observantissimus. Sed et olim David apud populos irreligiosos perfugium sibi quaesiverat, nusquam eo nomine reprehensus. <Apud IosephumGa naar voetnoot3 Solomoni templum dedicanti et oranti ut Deus ibi etiam alienigenarum preces exaudiret, haec tribuitur oratio: ἡμεῖς οὐϰ ἀπάνϑρωποι τὴν ϕύσιν ἐσμὲν, οὐδὲ ἀλλοτρίως πρὸς τοὺς οὐϰ ὁμοϕύλους ἔχομεν: non sumus inhumano ingenio neque male affectiGa naar voetnoot4 erga extraneos>Ga naar voetnoot5. [5] Excipiendi ab hac regula non illi tantum populi quos supra diximus, sed insuper Ammonitae et Moabitae de quibus scriptum est Deut. xxiii, 6; Non quaeres prosperitatem eorum (ita rectius hoc loco verteris סמלש quam pacem eorum) nec bonum eorum ullis diebus tuis unquam. Quibus verbis federa benefica cum illis populis vetantur, non etiam ius belli conceditur: aut certe, quae Hebraeorum quorundam sententia est, vetatur pax ab illis peti, non etiam oblata accipi. Certe ius belli in Ammonitas Hebraeis negaturGa naar voetnoot6 Deut. ii, 19: neque Iephthes arma in eos movit nisi post tentatas aequae pacis viasGa naar voetnoot7, neque David nisi atrocibus iniuriis lacessitusGa naar voetnoot8. De societate bellica quaestio superest. [6] Ante legem, hanc quoque non illicitam fuisse cum profanis gentibus exemplo apparet AbrahamiGa naar voetnoot9 impios Sodomitas bello adiuvantisGa naar voetnoot10. Nec lege Mosis quicquam generaliter hac in re mutatum legitur. Atque ita videmusGa naar voetnoot11 sensisse Asmonaeos, legis et peritos et reverentes admodumGa naar voetnoot12, ut ex religiosa Sabbathi observatione, permissa
sola sui tutela, non alio armorum usu, apparet. Et hi tamen cum Lacedaemoniis et Romanis fedus pepigereGa naar voetnoot1, approbantibus sacerdotibus et populo <: imo et pro eorum salute sacra publice fecerunt>Ga naar voetnoot2. Quae vero contra adferuntur, causas habent peculiares. [7] Nam si quos reges aut populos, extra eos qui in lege expressi erant, exosos sibi et infortunio damnatos per Prophetas Deus significasset, eorum tutelam suscipere, aut cum iis arma sociare haud dubie nefas erat. Huc illud pertinet ProphetaeGa naar voetnoot3 ad IosaphatumGa naar voetnoot4 de rege Israelis: Tene improbo opitulari, et eos diligere qui Deum oderuntGa naar voetnoot5 ? At ob hoc ipsum exarsit in te Dei ira. <Nam infelicem belli exitum Micheas Propheta iam ante praedixerat>Ga naar voetnoot6. Et alterius ProphetaeGa naar voetnoot7 ad Amasiam: Ne ito tecum exercitus Israelitarum: nam non adest Deus Israelitis, ulli inquam Ephraimitarum. Hoc vero non venire ex natura federis, sed ex personae peculiari quadam qualitate, vel hinc evincitur, quod graviter increpitus est IosaphatusGa naar voetnoot8 etiam diris additis eo nomine quod commercii causa societatem iniisset cum OchoziaGa naar voetnoot9 rege Israelitarum similemGa naar voetnoot10 ei quam David et Solomo inierant cum Hiromo, quos eo nomine partim non reprehensos, partim laudatos diximus. <Nam quod additur Ochoziam impie egisse, debet ad totam eius vitam referri ob quam Deus ipsi omnibusque eius conatibus infensus fuerit: quomodo haec historia explicatur in libro cui nomen constitutiones Clementis vi, capite xviii>Ga naar voetnoot11. [8] Notandum et hoc, peiorem fuisse causam eorum qui a Iacobo orti Deum bene cognitum deseruerant, quam populorum extraneorum. Nam in defectores illos caeteri
populares armabantur lege quae exstat Deut. xiii, 13Ga naar voetnoot1. [9] Est et ubi culpantur federa ob animi vitium unde procedebant: ita a Propheta reprehensus Asa quod ad societatem Syri se contulisset, Deo diffisusGa naar voetnoot2: quod ostenderat cum res Deo sacratas ad Syrum mitteret. Sed nempe rex idem culpatus quod in medicis spem posuisset non in DeoGa naar voetnoot3. Non ergo ex hac historia magis sequitur per se, aut generaliter malum esse societatem contrahere cum talibus quales erant Syri, quam medicos consulere. Multa enim non illicita vitiat animus, ut censum in DavideGa naar voetnoot4, thesaurorum ostensionem in EzechiaGa naar voetnoot5. Sic alibiGa naar voetnoot6 fiducia in Aegyptio posita reprehenditur, cum tamen Solomoni cum Aegyptio affinitatem contrahere licueritGa naar voetnoot7. [10] Quibus et hoc addendum est, Hebraeos sub statu legis veteris disertas habuisse promissiones victoriaeGa naar voetnoot8 si legem observarent, quominus recurrendum habebant ad humana auxilia. Exstant quidem et apud SolomonemGa naar voetnoot9 sententiae non paucae de vitandis consortiis impiorum. Sed haec prudentiae monita sunt, non legis praecepta: et illa ipsa monita, ut moralia pleraque, plurimas habent exceptiones.
x. [1] Lex autem Euangelii nihil hac in parte mutavit: imo magis etiam favet federibusGa naar voetnoot10 quibus hi qui a religione alieni sunt in causa iusta sublevantur, quia beneficentiam in quosvis homines data occasione, non liberam modo reliquit et laudabilem, sed et sub praecepto posuit. Nam Dei exemplo, qui solem oriri facit bonis et malis, et pluvia utrosque humectatGa naar voetnoot11, iubemur nullum hominum genus a beneficiis nostris excludere. Bene TertullianusGa naar voetnoot12: Quamdiu intra Israelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat. At ubi Christo dedit gentes hereditatem et possessionem terminos terrae, et coepit expungi quod dictum est Osee: Non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam con-
secuta, Natio scilicet; exinde Christus in omnes legem fraternae benignitatis extendit, neminem excludens in miseratione sicut in vocatione. [2] Quae accipi oportet salva gradus differentia, ut in omnes simus benefici, praecipue tamen in religionis consortesGa naar voetnoot1. <In Clementis constitutionibusGa naar voetnoot2 legimus: πᾶσιν οὖν δίϰαιον δίδοναι ἐξ οἰϰείων πόνων· προτιμητέον δὲ τοὺς ἁγίους. Omnibus largiendum de nostra opera: sed ita ut sanctorum potior habeatur ratio>Ga naar voetnoot3. Perfecta liberalitas, inquit AmbrosiusGa naar voetnoot4, fide, causa, loco, tempore commendatur, ut primum opereris circa domesticos fidei. Simile est illud AristotelisGa naar voetnoot5; οὐ γὰρ ὁμοίως προσήϰει συνήϑων ϰαὶ ὀϑνείων ϕροντίζειν. Neque enim par est aequalem curam subiri pro externis et pro amicis. [3] Convictus etiam familiaris cum hominibus qui alieni sunt a religione non prohibetur: ac ne cum illis quidem quorum peior causa est, et qui a disciplinae Christianae regula deficiunt, omne interdicitur commercium, sed familiare extra necessitatem, non etiam quod emendandis ipsis spem praebetGa naar voetnoot6. Illud vero quod apud PaulumGa naar voetnoot7 est, Ne iugum ducite cum alienis a fide: quod enim consortium est iustitiae cum iniquitate, aut quae commixtio est luci cum tenebris, aut quae concordia est Christo cum Satana, aut quae pars credenti cum non credente? ad eos pertinet qui in idoliis convivabantur, atque ita aut idololatriam committebant, aut certe committentium speciem praebebant. Ostendunt sequentia: Quae consensio Templo Dei cum idolis? similia illis quae in priore ad CorinthiosGa naar voetnoot8 eosdem: Non potestis fieri participes mensae Domini et mensae daemoniorum. [4] Neque ab eo quod subeunda sponte non sunt profanorum imperia, nec coniugia cum eis, contrahenda, recte procedet argumentum. Nam in utroque hoc casu apparet maius periculum, aut certe plus difficultatis iniici veraeGa naar voetnoot9 religionis usui. adde quod magis perpetua sunt ista vincula: et in matrimonio liberior electio, cum federa ex temporum et locorum occasione sumenda sint. Sicut autem benefacere profanis malum non est, ita
nec opem eorum implorareGa naar voetnoot1, sicut Caesaris et Tribuni auxilium Paulus invocavit.
xi. [1] Nulla ergo hic intrinseca aut universalis est pravitas, sed ex circumstantiis aestimandaGa naar voetnoot2. Cavendum enim ne nimia commixtio contagium adferat infirmis; quam ad rem utile erit sedes distingui, sicut Israelitae seorsim ab Aegyptiis habitarunt. Neque enim ratione caret illud AnaxandridaeGa naar voetnoot3:
Quo pertinent et ea quae alibiGa naar voetnoot4 attulimus de religione Iudaeorum et Christianorum in commilitio cum paganis. [2] Sed et si ex societate tali profanae opes magnum sint habiturae incrementum, abstinendum erit extra summam necessitatemGa naar voetnoot5: In qua locum habet, quod in simili re dixit ThucydidesGa naar voetnoot6: ἀνεπίϕϑονον δὲ ὅσοι ὥσπερ ϰαὶ ἡμεῖς ὑπὸ τῶν Ἀϑηναίων ἐπιβουλευόμεϑᾳ, μὴ ἕλληνας μόνον, ἀλλὰ ϰαὶ βαρβάρους προσλαβόντας διασωϑῆναι. His qui insidiisGa naar voetnoot7 impetuntur, ut nos ab Atheniensibus, invidia fieri non debet si salutem quaerunt non Graecorum modo, sed et barbarorum auxiliis. Non enim ius quodvis sufficit ad id committendum quod religioni, si non directe, indirecte tamen nociturum putetur. Quaerendum enim primo loco est regnum coelesteGa naar voetnoot8, id est Euangelii propagatio. [3] Optandum esset ut multi hodie Principes ac populi in animum admitterent liberam et piam vocem Fulconis Archiepiscopi quondam Remensis Carolum Simplicem sic admonentisGa naar voetnoot9: Quis non expavescat vos inimicorum Dei amicitiam velleGa naar voetnoot10, ac in cladem et ruinam nominis
Christiani, pagana arma et federa suscipere detestanda? Nihil enim distat utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola colat. <Exstat qpud ArrianumGa naar voetnoot1 dictum Alexandri: ἀδιϰεῖν μέγαλα τοὺς στρατενομένους ἐναντία τῇ Ἑλλάδι παρὰ τοῖς βαρβάροις παρὰ τὰ δόγματα τὰ τῶν Ἑλλήνων: graviter eos delinquere qui adversum Graecos barbaris militarent, contra Graecorum iura>Ga naar voetnoot2.
xii. Illud hic addam, cum omnes Christiani unius corporis membra sint quae iubentur alia aliorum dolores ac mala persentiscereGa naar voetnoot3, sicut id ad singulos pertinet, ita et ad populos qua populi sunt, et ad reges qua reges pertinere. Neque enim pro se quisque tantum, sed et pro mandata sibi potestate servire Christo debet. Hoc autem praestare reges et populi non possunt, grassante armis hoste impio, nisi alii aliis auxilio sintGa naar voetnoot4: quod commode fieri nequit, nisi fedus eo nomine ineatur: quod fedus iam olim initum fuit, et princeps eius creatus consensu communi Romanus Imperator. Debent ergo Christiani omnes ad causam hanc communem pro virium modo viros aut pecunias conferre: quod quominus faciant non video quomodo possint excusari, nisi si qui bello inevitabili <aut non dissimili malo>Ga naar voetnoot5 domi distinentur.
xiii. [1] Solet saepe et illa incidere quaestio, si plures bellum gerant, utri potius opem ferre debeat qui utrique est federatus. Hic primum sciendum est, quod et supra diximus, ad iniusta bella nullam esse obligationem. Quare qui federatorum iustam habet belli causam praeferendusGa naar voetnoot6, si cum extraneo res sit. Etiam si cum alio federato: <Sic oratione de Megalopoli ostendit DemosthenesGa naar voetnoot7 Messeniis sociis contra Lacedaemonios item socios opem ferri ab Atheniensibus debere si ab his incipiat iniuria. Sed id ita verum>Ga naar voetnoot8, nisi convenerit hoc quoque ne adversus eum auxilia mittere
liceat. In pactione Hannibalis cum Macedonibus eratGa naar voetnoot1: Hostium hostes erimus, exceptis regibus, civitatibus et portubus quibuscum fedus nobis et amicitia est. [2] Quod si federati inter se committantur causis utrinque iniustis, quod, accidere potest, utraque parte abstinendum erit. <Sic in Leuctrica Aristidis quintaGa naar voetnoot2 dicitur εἰ μὲν ἐπ᾽ ἄλλους ἐϰάλουν, ῥαδίως ἂν· ἐπ᾽ ἀλλίλους δὲ ϰαλούντων, οὐϰ ἐϑέλειν παρεῖναι: siquidem in alios auxilium poscerent, facile esse negotium: sin sociorum alter in alterum, nolle se misceri>Ga naar voetnoot3. [3] Quod si federati in alios bellent iusta quisque de causa, si utrique auxilia mitti possunt, puta in milite aut pecunia, mittenda erunt, ut fit circa creditores personales. At si ipsius qui promisit praesentia requiritur quae individua est, ratio postulat ut praeferatur cum quo antiquius est fedusGa naar voetnoot4, quod Acarnanes Spartanis dicunt apud PolybiumGa naar voetnoot5: eodemque pertinet Consulis Romani responsum Campanis datumGa naar voetnoot6: amicitias ita institui par est ne qua vetustior amicitia ac societas violeturGa naar voetnoot7. [4] Sed addenda exceptio, nisi fedus posterius ultra promissionem aliquid habetGa naar voetnoot8 quod quasi dominii translationem in se contineatGa naar voetnoot9, puta subiectionis aliquid. Nam et sic in venditioneGa naar voetnoot10 dicimus priorem praeferri, nisi posterior dominium transtulerit. Sic Nepesinis apud LiviumGa naar voetnoot11 deditionis quam societatis fides sanctior. Distinguunt haec alii subtilius, sed quae dixi, ut simpliciora ita veriora arbitror.
xiv. Finito tempore fedus tacite renovatum intelligi non debetGa naar voetnoot12, nisi ex actibus qui nullam aliam interpretationem recipiunt. non enim facile praesumitur nova obligatio.
xv. Si pars una fedus violaverit, poterit altera a federe discedereGa naar voetnoot13: nam capita federis singula conditionis vim habent. Exemplo sit illud apud ThucydidemGa naar voetnoot14: λύουσι τὰς σπονδὰς οὐχ οἱ δι᾽ ἐρημίας ἄλλοις προσίοντες, ἀλλ᾽ οἱ μὴ βοηϑοῦντες οἷς ἂν ξυνομόσωσι.
Soluti federis culpam sustinent, non qui deserti ad alios se conferunt, sed qui quam iurati promiserant opem re non praestant. <Alibi apud eundemGa naar voetnoot1: ὅ,τι δ᾽ ἂν τούτων παραβαίνωσιν ἑϰάτεροι ϰαὶ ὁτιοῦν, τότε λελύσϑαι τὰς σπονδάς. Si vel tantillum ex dictis pars alterutra transgrederetur, rupta fore pacta>Ga naar voetnoot2. Sed hoc ita verum est, ni aliter convenerit: quod fieri interdum solet ne ob quasvis offensas a federe discedere liceat.
xvi. [1] Sponsionum tot esse materiae possunt quot federum. Distant enim haec personarum facientium potestate. Sed duo sunt quae de sponsionibus quaeri solent: Primum si improbetur a rege, aut civitate sponsio, in quid teneantur sponsores, ad id quod interest, an ad restituendam rem in eum statum in quo erat ante sponsionem, an ad corpus dedendum. Prima sententia videtur iuri civili Romano congruere: secunda aequitati quam in Caudina controversia tribuni plebis L. Livius et Q. Melius urgebant: tertia usu probata est, ut exemplis sponsionum duarum nobilium Caudinae et Numantinae apparuit. Sed illud ante omnia tenendum, eum qui summum imperium habet nullam in partem obligari: Bene enim Romanis PosthumiusGa naar voetnoot3: Hosti nihil spopondistis: civem neminem pro vobis spondere iussistis. nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis. Bene idemGa naar voetnoot4: Iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat: et hocGa naar voetnoot5 non minus recte: si quid est in quod obligari populus possit, in omnia potest. [2] Ergo nec ad id quod interest, nec ad restitutionem populus tenebatur: cum quo si negotium sibi esse voluissent Samnites, retinere exercitum apud Furculas Caudinas debuerant et Romam legatos mittere qui cum Senatu ac populo de pace ac federe agerent, ut quanti ipsis esset exercitus incolumitas id ipsi aestimarent. Tum demum si pactis statum non esset, potuissent dicere quod et ab ipsis et a Numantinis dictum ait Velleius, publicae violationem fidei non debere unius lui sanguine. [3] Maiori specie dici potest milites omnes
fuisse obligatosGa naar voetnoot1. Et certe aequum id esset, si ipsorum iussu ac nomine contractum foret a sponsoribus, ut in pacto quod Hannibal fecit cum Macedonibus factum videmus. Quod si fide sponsorumGa naar voetnoot2 et sexcentorum quos imperarunt obsidumGa naar voetnoot3 fuerunt contenti Samnites, habent quod sibi imputent. Rursum si sponsores prae se tulerunt potestatem publico nomine contrahendi, ex damno per dolum dato ad restitutionem tenebantur. Si id non apparet, tenebantur ad id quod intererat ex vi negotii ratum haberi. Et hoc casu non corpora tantum, sed et bona sponsorum fuissent obligata Samnitibus, nisi poenam vice eius quod interest expressissent. Nam de obsidibus convenerat, ut capite luerent si pacto non staretur. De sponsoribus an eadem dicta sit poena in obscuro est. Poenae autem stipulatio tali modo facta efficit, ut si factum praestari nequeat, nihil aliud sit in obligatione: succedit enim certum loco incerti quod interest. Erat autem communis istorum temporum sententia, etiam vitam valide posse obligari. [4] Apud nos autem qui aliter sentimus existimo tali sponsione bona primum ad id quod interest, et si ea non sufficiant corpus ad servitutem obligari. Fabius olim MaximusGa naar voetnoot4 cum pactum quoddam eius cum hostibus factum Senatus improbasset, fundum suum ducentis millibus vendidit, et fidei satisfecitGa naar voetnoot5. Samnites vero Brutulum PapiumGa naar voetnoot6 induciarum ruptorem simul cum bonis suis dedendum recte censueruntGa naar voetnoot7.
xvii. [1] Altera quaestio est, an sponsio obliget summam potestatem ex notitia et silentio. Hic distinguendum primum an pure facta sit sponsio, an sub conditione si rata haberetur
a summa potestate. Nam haec conditio non impleta (debent autem conditiones diserte impleri) nullam facit sponsionem. Quod recte convenit in sponsionem Luctatii cum PoenisGa naar voetnoot1: accedebat quod ea se populus, quia suo iniussu facta erat, teneri negaverat: itaque publico consilio aliud de integro fedus factum erat. [2] Videndum deinde, an praeter silentium res aliqua accesserit. nam sine re aut facto aliquo silentium non satis probabilem voluntatis coniecturam suppeditat, ut ex his quae de dominii derelictione supra diximus intelligi potest. Sed si actus aliqui accesserint qui ad aliam causam probabiliter referri nequeant, tum recte intelligetur actus ratus esse habitus <: quomodo probatum id quod cum Gaditanis convenerat, notat Cicero pro BalboGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3. [3] Silentium adversus Carthaginienses urgebant Romani de pactione cum Asdrubale factaGa naar voetnoot4. Sed cum illa pactio verbis concepta esset negantibus, ne Poeni amnem Iberum transirent, vix erat ut silentium solum ad inducendam ratihabitionem facti alieni valeret, quippe cum factum proprium nullum secutum esset, nisi aliquando Poenus Iberum transire volens prohibitus a Romanis esset, eorumque dicto Poeni paruissent. talis enim actus vim habet actus positivi, nec manet intra fines nude abnutivos. Quod si Luctatii pactio plures habuisset partes et caeteras partes a iure communi abeuntes observatas a Romanis semper appareret, iam satis firma esset coniectura, probatae pactionis. [4] Restabat hic dicere aliquid de pactionibus quas duces et milites non de eo quod summi est imperii, sed de re privata sua aut sibi permissa faciunt: sed de his agendi oportunior erit locus ubi ad ea quae in bello accidunt perventum erit.
- voetnoot1
- [obligari, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; obligatos, ed. 1646].
- voetnoot2
- L. Conventionum. D. de pactis [l. 5 D. ii, 14].
- voetnoot1
- [Livius ix, 5]
- voetnoot2
- [autem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Sallust., Bell. Iug. xxxix, 3].
- voetnoot4
- [atque, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; suique, ed. 1646].
- voetnoot5
- Lib. xxiv [6, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Hieronymus - faciendum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Quod apud Senecam patrem est] Contr. iv, 29 [viii, 2, 15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
-
In regnis regum est fedus facere] Vide quae infra lib. iii, cap. xx, §. ii, et sequentibus. Servius ad illus ii Aeneidos [160 sq.].
Servataque servesTroia fidem;
Quia quod rex promittit videtur respublica promittere. Et ubi Aeneas singulari certamine pugnaturus prius cum Latino fedus facit [in Aen. xii, 212]; Turnum, ait, non inducit iurantem, quia praesente rege non habet potestatem [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Eurip., Suppl. 1188-1190].
- voetnoot10
- [ὁρϰωμοτεῖν, non ὁρϰωμοτεῖ, ed. 1631; ὁρϰωτομεῖν, non ὁρϰωτομεῖ, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [continetur: non ad antiquos illos Imperatores pertinet, id est belli duces, sed ad Caesares qui ius omne populi in se transferebant. Sicut, ed. 1625; continetur: ad antiquos - ὁρϰωτομεῖ. Sicut, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Livius v, 49].
- voetnoot2
- [Gell. xiii, 16].
- voetnoot3
- [bifariam - potest, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Supra diximus] Hoc libro, c. xi. §. xxii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [referente eodem, edd. 1625, 1631, 1632; referente, edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xxxiv [57, 6 sqq].
- voetnoot7
- Livio] Adde Diodorum Siculum Exc. leg. iv. [legat. gentium p. 397] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ita ut latrocinari et praedas agere in externos, nullo bello indicto, pro licito haberetur] Caesar de Germanis [Bell. Gall. vi, 23]: Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt. Accedit testis Tacitus de moribus Germaniae [14], et Saxo libro xiv, et alibi. Idem de Tyrrhenis scriptum est Servio ad viii [429]. et x Aeneidos, et de aliis gentibus ad primum Aeneidos. Diodoro Siculo [v, 34] de Lusitanis: quicum Plutarchus consentit Mario [408 D]: τὸ ληστεύειν οὔπω τότε τῶν ἰβήρων οὐχὶ ϰάλλιστον ἡγουμένων ad id tempus Hispanis latrocinari inter pulcherrima habebatur. Simile est quod Iudaei damnum datum ei qui nec Iudaeus sit, nec Iudaeis federatus, sarciendum negant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Epiph. adv. Haeres. praef. et Lib. i p. 4].
- voetnoot3
- [quod - Epiphanius, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Apud Homerum] Odysseae γ. [iii, 71] ubi Scholiastes οὐϰ ἄδοξον ἦν παρὰ τοῖς παλαιοῖς τὸ ληστεύειν, ἀλλ᾽ ἔνδοξον. Latrocinari apud antiquos non tantum infamia carebat sed insuper gloriosum ducebatur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Cuius et Thucydides meminit] Libro i [5]. additque οὐϰ ἔχοντός πω αἰσχύνην τούτου τοῦ ἔργου, ϕέροντος δέ τι ϰαὶ δόξης μᾶλλον: nondum infamiam habebat id vitae genus, quin potius laudi tribuebatur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. ult. D. de collegiis [l. 4 D. xlvii, 22].
- voetnoot7
- Lib. xliii [3, 5].
- voetnoot8
- [Thucyd. 1, 40].
- voetnoot9
- [Sallust., Bell. Iug. xix, 7].
- voetnoot10
- [Sic - cognitus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Aristot., Polit. 1, 8].
- voetnoot12
- Liv. libro xli, [24, 15 sq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Utitur - esset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Andocid., Orat. iii, 4].
- voetnoot2
-
Aequales sunt] Sic Plinius [Hist. Nat. vi 25] Parthos ait cum Scythis ex aequo degere. Pompeius apud Lucanum [viii, 231 sq.] de eadem Parthorum gente:
SolusEx aequo me Parthus adit
[add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Isocr., Panegyr. 47].
- voetnoot4
- [Virgil., Aen. xii, 190 sq.].
- voetnoot5
- [Imo Isocrates, in Archidam. 22. ‘Error huc translatus e Mari libero cap. 13’. Barbeyrac].
- voetnoot6
- ξυμμαχίαν vocant] Veteres ὁμαιχμίαν. Zosimus. lib. v [42] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Thucyd. iii, 75].
- voetnoot8
- [et explicat - reperias, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Polyb. vii, 2].
- voetnoot2
- Plut. Demetrio [899 A] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [quomodo - Ptolemaeo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ut ne in confinio alterius alter arces habeat] Exemplum vide apud Procopium Persicorum i [2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Livius xxx, 37, 4].
- voetnoot6
- [ut, edd. 1625, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Livius ix, 20, 7 sq.].
- voetnoot8
- [ne - detur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [ne - oppugnare, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Livius xxxiv, 57, 7].
- voetnoot3
- Th. 2, 2. q. 10. art. 10.
- voetnoot4
- Non theologi tantum] puta Antoninus, Caietanus, Toletus, Molina, Valdesius, Malderus [add. edd, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Oldr. cons. 71. Deci. iii. cons. 20.
- voetnoot6
- Gen. xxi 27. Gen. xvi 28 [omiserunt edd. 1631, 1632, 1642, 1646]. Gen. xxxi, 44.
- voetnoot7
- [Exempla sunt in federe Abrahami cum Abimeleco, Isaaci cum eodem, Iacobi cum Labane, ed. 1625; Exemplum - idololatram (ut in textu), edd. 1631, 1632. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [tunc, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Deuteron. xxiii [imo xxxiii], 7.
- voetnoot10
- Deut. vii, 1.
- voetnoot11
- Deut. xxv, 17.
- voetnoot1
- ii Sam. v, 11.
- voetnoot2
- i Reg. v, 12.
- voetnoot3
- Levit. xix. 8 [imo 18]. Deut. xxii, 1.
- voetnoot4
- [Iuvenal., Sat. xiv, 103].
- voetnoot5
- Off. i [16, 51].
- voetnoot6
- De benef. vi, 9 [imo iv, 29].
- voetnoot7
- Hist. v [5].
- voetnoot8
- [Ioseph., contra Apionem ii, 36].
- voetnoot9
- [Diod., Exc. lib. xxxiv, 1 princ.].
- voetnoot10
- [Philostr., Vita Apoll. Tyan. v, 33].
- voetnoot1
- [Amici - habeant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Joh. iv. 9., in marg. ed. 1625; omiserunt edd. 1631, 1632 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ant. viii, 2 [imo viii, 4, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [effecti, edd. 1631, 1632; affecti, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Apud - extraneos, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [conceditur. Imo diserte ius belli in Ammonitas illis negatur, ed. 1625; conceditur: aut certe - Hebraeis negatur, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Iud. xi, 16.
- voetnoot8
- ii Sam. x.
- voetnoot9
- Abrahami] Idem cum Escole et Anero fedus fecit [Gen. xiv, 13]. Sic. et David cum Achi et Naaso. Solomon cum Aegyptiis. Asa cum Benadado [i Sam. xxvii. ii Sam. x, 2. i Reg. iii, i. et xv, 19] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [adiuvantis, edd. 1625, 1631, 1632, 1646; adiuvantibus ed. 1642].
- voetnoot11
- [apparet, ed. 1625; videmus, edd. 1631, 1632. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Asmonaeos legis et peritos et reverentes admodum] Laus eorum est in Thargume Chaldaico, in libris Maccabaicis, in epistola ad Hebraeos. Horum exemplum secuti Imperatores et reges Christiani federa aut cum non Christianis, aut cum non sane Christianis fecere, Constantinus cum Gothis et Vandalis, Iustinianus cum Langobardis, cum Saracenis, Alanis, Gepidis, Francis, Suevis, Vandalis Theodosius, Honorius, Leo, Heraclius, Basilius, Isaacius Angelus, Palaeologus: cum Mauris reges Hispaniae Alfonsus Hispalensis, Ramirus, Alfonsus Castus, Sanctius Castellae, Ferdinandus cognomine Sanctus: Petrus Legionis rex: Alfonsus Castellae rex prudentissimus: cum Tartaris Rodolphus Habspurgensis. Adi Iohannem de Carthagena libro iii de Iure Belli Romani Pontificis, c. i. Iulius ii Pontifex Turcis usus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [i Maccab. 8 et 12].
- voetnoot2
- [imo - fecerunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- ii Paralip. xix, 2.
- voetnoot4
- Ad Iosaphatum] Iosephus [Antiq. Iud. ix, 1, 1]: ᾐτιᾶτο τῆς πρὸς Ἄχαβον συμμαχίας ἄνϑρωπον ἀσεβῆ ϰαὶ πονηρὸν: accusabat eum societatis initae cum Achabo homine impio ac scelerato [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Qui Deum oderunt] Gratianus Valenti patruo contra Scythas opem petenti scripsit ὡς οὐ δεῖ τῷ ἐχϑρῷ τοῦ ϑεοῦ συμμαχεῖν fas non esse socialia arma iungere cum eo qui Dei sit hostis. Zonaras [xiii, 17] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Nam - praedixerat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- ii Paralip. xxv, 7.
- voetnoot8
- ii Paralip. xx, 37.
- voetnoot9
- [Achazia, ed. 1625, Ochozia, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [plane similem, edd. 1625; similem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Nam - xviii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lege quae exstat Deut. xiii, 13]. Adde exemplum Iosue c. xxii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- ii Paralip. xvi, 2, 7. Esa. viii, 6.
- voetnoot3
- ii Paral. xvi, 12. Ambr. ad Rom. cap. 3. Auctor. imperfect. ad Mat. c. xvi.
- voetnoot4
- ii Sam. xxiv.
- voetnoot5
- ii Reg. xx, 13.
- voetnoot6
- Esa. xxxi, 1.
- voetnoot7
- i Re. iii, 1.
- voetnoot8
- Deuteron. xxviii, 7.
- voetnoot9
- Prov. i, 15; xiii, 20; xxii, 24; xxiv, 1.
- voetnoot10
- Victoria de Indis relect. i. n. 15, et 17. Franc. Arius de bello n. 192. Caiet. 2, 2. q. 40. art. i. Molina tract. ii, disp. 112.
- voetnoot11
- Matthaei v, 45.
- voetnoot12
- [Tertull., adv. Marcionem, iv, 16].
- voetnoot1
- Gal. vi, 10.
- voetnoot2
- libro vii, cap. iii [imo vii, 1 in fine] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [In - ratio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Off. i, c. 3 [imo de Off. i, 30, 148].
- voetnoot5
- [Nic. iv [12].
- voetnoot6
- ii Thessal. i, 15 [imo iii, 15].
- voetnoot7
- ii Corinth. vi, 14.
- voetnoot8
- i Corinth. x, 21.
- voetnoot9
- [verae, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; veri, ed. 1646].
- voetnoot1
- Silvestr. verb. bellum. i, n. 9, concl. 3. Pan. in c. quod super. de voto [c. 8 Decretal. iii, 34].
- voetnoot2
- Ex circumstantiis aestimanda] Vide orationem Phartazae ad Lazos apud Agathiam iii [11]. Saxo libro ix [p. 158 ed. 1576]. in verbis Ludovici regis Francorum ad Huraldum. Nullam posse animorum intervenire concordiam dissona sacra complexis. quamobrem petitorem opis, primum religionis contubernio opus habere, neque magnorum operum consortes existere posse, quos supernae venerationis formula disparasset [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Athen., Deipnosoph. vii, 55. In textu ed. 1646, Alexandridae].
- voetnoot4
- Lib. i, c. 2 [§ ix, 3].
- voetnoot5
- Silvestr. in verbo Bellum, p. i, n. 9, v. 3 [2, ed. 1632].
- voetnoot6
- Libro i [82].
- voetnoot7
- [armis, ed. 1625; insidiis, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Matthaei vi, 33.
- voetnoot9
- Frod. l. iv. historiae Remensis c. 6 [historiae - c. 6, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Inimicorum Dei amicitiam velle] Exemplum in Mancafa apud Nicetam rebus Isaaci Angeli lib. ii [c. 3]. Praedicatur pietas Emanuelis Ducis Sabaudiae, qui Cyprum ope Turcae recuperare cum posset, noluit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Arrian., Exp. Alex. i, 16].
- voetnoot2
- [Exstat - iura, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- i Cor. xii, 18, 26.
- voetnoot4
- Nisi alii aliis auxilio sint] Ad hanc rem vide Marianam libro xxx [23]. Parutam libro iv. Bizarum vii, et xii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [aut - malo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Qui federatorum iustam habet belli causam praeferendus] Vide infra libro iii [imo ii], c. xxv. §. 4. In fidelitate Feudali dicitur: Et si scivero velle te aliquem iuste offendere et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus, meum tibi, sicut potero, praestabo auxilium [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Demosth., pro Megalop. 8 sqq.].
- voetnoot8
- [Sic - verum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Polyb. l. vi [imo vii, 2].
- voetnoot2
- [Aristid., Leuctrica v p. 220].
- voetnoot3
- [Sic - misceri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ut praeferatur cum quo antiquius est fedus] Vide de Feudis lib. iv, cap. 31 [Feud. ii, 28 § 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. ix [31].
- voetnoot6
- [Livius vii, 31, 2].
- voetnoot7
- Ne qua vetustior amicitia ac societas violetur] χρὴ ϕίλοις ϰατ᾽ έχϑρῶν συμμαχεῖν, οὐ ϰατὰ ϕίλων. amicis auxilia ferenda contra hostes, non contra amicos, dicit Ptolemaeus Atheniensibus apud Appianum in legationum excerptis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Sylvest. in verb. bellum p. i, n. 7.
- voetnoot9
- Quod quasi dominii translationem in se contineat] Vide Radevicum ii, 7 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Nam et sic in venditione] Edicto Theodorici c. 138 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Lib. vi [10, 4].
- voetnoot12
- Dec. cons. 407.
- voetnoot13
- Dec. cons. 265, Cep. 451, 455, 461.
- voetnoot14
- Libro i [71].
- voetnoot1
- [Thucyd. iv, 23].
- voetnoot2
- [Alibi - pacta, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Livius ix, 9, 16 sq.].
- voetnoot4
- [Livius ix, 9, 4].
- voetnoot5
- [Livius ix, 9, 7].
- voetnoot1
- Milites omnes fuisse obligatos] Sic Numantini, si sponsio non probaretur, exercitum sibi dedendum censebant, ea sponsione liberatum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Fide sponsorum] ii erant Consules duo, quaestores duo, praefecti iv, tribuni xii, narrante Appiano [Excerpta leg., gent. 2]. Hi omnes dediti ex Caudino sponsu: ex Numantino Consul solus, caeteris parcitum ob Tiberium Gracchum, ut in Gracchorum vita narrat Plutarchus [Tib. Gracch. 827 A] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Sexcentorum quos imperarant obsidum] Pontius filius apud Appianum [loco laudato]: τῶν τε ἱππέων έπιλέξομαι τοὺς ἐπιϕανεστάτους, ὄμηρα τῶνδε τῶν συνϑηϰῶν, ἔως ἅπας ὁ δήμος ἐπιψηϕίξῃ equitum potissimos deligam, qui obsides sint, donec populus pacta firmet. Satis esse obsides tenentis arbitrio relinqui, censuere Lusitani in re simili. Mariana xxi, 12. qui deditos accipiunt, poenam remittere censentur. Polybius excerpto cxxii [legat. gent. 105] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Fabius olim Maximus] Diodorus Siculus in excerptis Peiresianis [imo Dio Cassius, in Exc. de Virt. et Vitiis 32], Valerius Maximus iv, c. viii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Scriptor de vir. Ill. cap. 43 [S. Aurelius Victor]. Plut. Fabio Maximo [178 F.] [Plut. - Maximo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Brutulum Papium] Dion excerpto legationum v [legat. gent. i] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Livius libro viii et ix [viii, 39, 15].