De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 379]
| |||||||||||||||||||||||||||||
Caput XIV
|
I. | Refellitur sententia statuens restitutiones in integrum ex iure civili venientes ad regum actus qua tales sunt pertinere: item regem ex iuramento non teneri. |
II. | Ad quos regum actus leges pertineant distinctionibus explicatur. |
III. | Iureiurando rex quando teneatur, aut non teneatur. |
IV. | Quatenus rex teneatur his quae sine causa promisit. |
V. | Usus eius quod de legum vi circa regum contractus dictum est. |
VI. | Rex subditis obligari naturaliter tantum aut et civiliter quo sensu recte dicatur. |
VII. | Ius quaesitum subditis licite quomodo auferatur: |
VIII. | Reiecta hic distinctio quaesiti ex iure naturali aut civili. |
IX. | Contractus regum an leges sint, et quando. |
X. | Quomodo ex regum contractibus teneantur omnium bonorum heredes. |
XI. | Quomodo ex iisdem contractibus obligentur qui in regnum succedunt: |
XII. | Et quatenus. |
XIII. | Beneficia regum quae revocabilia sint, quae non, distinctione explicatur. |
XIV. | Contractibus invasorum imperii an teneatur cuius erat imperium. |
Promissa, contractus et iuramenta Regum et qui alii iis pares ius in republica summum obtinent, peculiares habent quaestiones, tum de eo quod ipsis in actus suos licet, tum de eo quod in subditos, tum de eo quod in successores. Quod primum caput attinet, quaeritur an ipse rex, ut subditos suos, ita se quoque restituere in integrum, aut contractum irritum facere, aut a iureiurando se exsolvere possit. BodinusGa naar voetnoot1 censet iisdem ex causis Regem sive aliena fraude ac dolo, sive errore circumventum, sive metu, restitui posse ex quibus subditus restitueretur, tum in iis quae ad iura maiestatis imminutae, tum in iis quae ad privata commoda pertinent. Addit ne iureiurando quidem teneri regem, si eiusmodi sint pacta conventa a quibus discedere lex patiatur, etiamsi pacta honestati sint consentanea: non
enim ideo teneri quia iuraverit, sed quia iustis conventionibus quisque teneatur quatenus alterius intersit. [2] Nos ut alibi distinximus, ita hic quoque distinguendum censemus inter actus Regis qui regii sunt, et actus eiusdem privatos. Nam in regiis actibus quae rex facit eo loco habenda sunt quasi communitas faceret: in tales autem actus sicut leges ab ipsa communitate factae vim nullam haberent, quia communitas seipsa superior non est, ita nec leges regiae. Quare adversus hos contractus restitutio locum non habebit: venit enim illa ex iure civili. Non admittenda igitur exceptio regum adversus contractus quos minores fecissent. ii. [1] Plane si populus regem fecerit non pleno iure, sed additis legibus, poterunt per eas leges contrarii actus irriti fieri, aut omnino, aut ex parte, quia eatenus populus ius sibi servavit. De iis autem actibus regum qui pleno iure regnant, sed regnum non ut proprium possident, quibus regnum aut regni pars aut res fiscales alienantur, egimus supraGa naar voetnoot1, et ostendimus hos actus ipso naturae iure nullos esse ut factos de re aliena. [2] At privati actus regis considerandi sunt, non ut actus communitatis, sed ut actus partis, ac proinde facti eo animo ut communem legum regulam sequantur. Unde etiam leges, quae actus quosdam aut simpliciter, aut si is qui laesus est velit, irritos faciunt, locum et hic habebunt, quasi sub ea conditione contractum foret. Sic videmus reges quosdam adversus foenebre malum sibi consuluisse iuris remediis. Poterit tamen rex ut aliorum ita suos actus his legibus, solvere; quod an facere voluerit ex circumstantiis erit aestimandum. Si fecerit, iudicanda res erit ex mero iure naturali. Hoc addendum, si quae lex actum irritum faciat, non in favorem agentis, sed in poenam, hanc in regum actibus locum non habituram, ut nec alias leges poenales et quicquid vim habet cogendi. Nam punitio et coactio non possunt procedere nisi a voluntatibus diversis: itaque cogens et coactum requirunt distinctas personas, neque sufficiunt distincti respectus.
iii. Iuramentum autem Rex irritum reddere antecedenter
potest ut privatus, si se ipse potestate tale quid iurandi plane privaverit priore iuramento: consequenter non potest, quia hic quoque personarum distinctio requiritur. Nam quae consequenter irrita redduntur, iam antea exceptionem in se habebant, nisi superior noluerit. at ita iurare ut tenearis nisi ipse nolis, perabsurdum est et naturae iurisiurandi contrarium. Etsi vero ex iureiurando ius quaeri alteri non possit, ob aliquod vitium in persona, tamen eum qui iuraverit Deo obstringi supra ostendimus: quod ad reges non minus quam ad alios pertinet, contra quam sentit dicto loco Bodinus.
iv. Promissa quoque plena et absoluta atque acceptata naturaliter ius transferre demonstratum supra est, quod itidem ad reges non minus quam ad alios pertinet, ita ut improbanda sit hoc quidem sensu eorumGa naar voetnoot1 sententia qui negant regem teneri unquam his quae sine causa promisit; quod tamen quo sensu locum habere possit mox videbimus.
v. Caeterum quod diximus supra, leges civiles regni locum non habere in regum pactis et contractibus, id recte vidit et VasquiusGa naar voetnoot2. Sed quod infert emtionem et venditionem sine certo pretio, locationem et conductionem non expressa mercede, emphyteusin sine scriptura si a regibus fiant valitura, non concedendum est: quia hi actus non a rege qua rege, sed ab eo quasi alio quovis fieri solent. In quo actuum genere tantum abest ut communes regni leges vim nullam habeant, etiam leges oppidi ubi Rex habitat valere credimus: quia speciali ratione rex ibi se habet, ut illius coetus membrum. Quae tamen ut diximus ita procedunt nisi circumstantiae ostendant placuisse regi suum actum ab illis legibus immunem facere. Aliud vero exemplum quod idem adfert Vasquius de promissione quolibet modo facta, bene convenit, et ex his quae supra diximus explicari potest.
vi. [1] Contractibus quos rex cum subditis iniit obligari eum naturaliter tantum, non civiliter IurisconsultiGa naar voetnoot3 ferme
omnes sentiunt. quod loquendi genus perobscurum est. Nam naturalis obligatio interdum a iuris auctoribus dicitur per abusionem de eo quod fieri natura honestum est, quanquam non vere debitum, ut legata integra sine detractione Falcidiae praestare, solvere debitum quo quis in poenam creditoris erat liberatus, vicem beneficio rependere, quae omnia cessare faciunt condictionem indebiti: Interdum vero magis proprie id quod vere nos obligat, sive inde ius alteri oriatur, ut in pactis, sive non oriatur ut in plena et firma pollicitatione. Maimonides Hebraeus libro iii ducis dubitantium capite 54, tria haec apte distinguit, et quae non debentur ait venire benignitatis nomine, id est דסח <quam alii interpretes ad Prov. xx, 28 explicant הבוטה תנלפ abundantiam bonitatisGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2, quae debentur ex iure stricte sumto טפשמ iudicium Hebraeis vocari, quae ex honestate iustitiam הקדצ id est aequitatem, <ἔλεον, ϰρίσιν, πίστιν dixit interpres Matthaei xxiii, 23. ubi πίστιν vocat quae Hellenistis plerunque est διϰαιοσύνη. Nam ϰρίσιν pro eo quod stricte debetur reperias etiam Macc. vii, 18, et 32>Ga naar voetnoot3. [2] Civiliter quoque obligari ex actu suo dici quis potest, aut eo sensu ut obligatio procedat non ex mero iure naturali, sed ex iure civili, vel ex utroque, aut eo sensu, ut in foro actio inde detur. Dicimus ergo ex promisso et contractu Regis quem cum subditis iniit nasci veram ac propriam obligationem quae ius det ipsis subditisGa naar voetnoot4: ea enim est et promissorum et contractuum natura, ut supra ostendimus: etiam inter Deum et hominem. Quod si tales sint actus qui a rege, sed ut a quovis alio fiant, etiam civiles leges in eo valebunt: sin actus sit regis qua regis, ad eum civiles leges non pertinent.
quod discrimen a Vasquio non satis observatum est. neque tamen eo minus ex utrovis actu nascetur actio, nempe ut declaretur ius creditoris, sed coactio sequi non poterit, ob statum eorum quibuscum negotium est: nam subditis cogere eum cui sunt subditi non licet, sed aequalibus in aequales id ius est a natura, superioribus in subditos etiam ex lege.
vii. Sed hoc quoque sciendum est, posse subditis ius etiam quaesitum auferri per regem duplici modo, aut in poenam, aut ex vi supereminentis dominiiGa naar voetnoot1: sed ut id fiat ex vi supereminentis dominii primum requiritur utilitas publica; deinde, ut si fieri potest, compensatio fiat ei qui suum amisit ex communi. Hoc ergo sicut in rebus aliis locum habet, ita et in iure quod ex promisso aut contractu quaeritur.
viii. Neque ullo modo hic admittenda est distinctio quam adferunt nonnulli, iuris quaesiti ex vi iuris naturalis, et eius quod venit ex lege civili. nam in utrumvis par ius est Regis, nec hoc magis quam illud sine causa tolli potest. Ubi enim dominium, aut ius aliud alicui legitimo modo partum est, id ne sine causa ei auferatur iuris est naturalis. Contra si rex faciat, haud dubie tenetur reparare damnum datum: facit enim contra verum ius subditi. Hoc ergo differt ius subditorum et ius exterorum, quod ius exterorum (hoc est qui nulla ratione subditi sunt) supereminenti dominio nullo modo subest: nam de poena infra videbimus: subditorum autem ius ei dominio subest quatenus publica utilitas desiderat.
ix. Ex his quae diximus et hoc apparet, quam falsum sit quod quidamGa naar voetnoot2 tradunt contractus Regum leges esse. Nam ex legibus nemini ius adversus Regem nascitur: ideo si eas revocet nemini facit iniuriam. Peccat tamen si sine iusta causa id faciat. At ex promissis et contractibus ius nascitur. Contractibus ligantur contrahentes tantum; legibus subditi omnes. Possunt tamen quaedam esse mixta ex contractibus
et legibus, ut contractus cum vicino rege, aut cum publicano factus, qui simul pro lege publicatur, quatenus ei insunt quae subditis observanda sunt.
x. Veniamus ad successoresGa naar voetnoot1: de quibus adhibenda distinctio est, sintne omnium simul bonorum heredes, ut qui regnum quod in patrimonio est testamento vel ab intestato accipiunt; an successores regni duntaxat, puta ex electione nova, aut ex praescripto, sive imitatione quadam vulgaris hereditatis, sive aliter: an vero mixto iure succedentes. Nam qui bonorum omnium ita ut regni heredes sunt, quin promissis et contractibus teneantur dubitandum non est. Pro debitis enim etiam personalibus bona defuncti ut obligata sint ipsi rerum dominio coaevum est.
xi. [1] At qui in ius regni duntaxat succeduntGa naar voetnoot2, aut partim in bona, in ius regni vero in solidum, quatenus obligentur, tam dignum est quaeri, quam confuse hactenus tractatum est. Directe, hoc est ἀμέσως hos successores regni qua tales non obligari satis est manifestumGa naar voetnoot3. quia ius non accipiunt ab eo qui proxime decessit, sed a populo, sive ea successio propius accedat ad ius hereditatumGa naar voetnoot4 vulgarium, sive absit longius: de quo discrimine supra egimus. [2] Sed ἐμμέσως, id est per interpositam civitatem obliganturGa naar voetnoot5 etiam tales successores: quod sic intelligetur. Coetus quilibet non minus quam personae singulares ius habet se obligandi per se aut per maiorem sui partem. Hoc ius transferre potest tum expresse, tum per consequentiam necessariam, puta imperium transferendo. nam in moralibus qui dat finem, dat ea quae ad finem perducunt.
xii. [1] Non tamen in infinitum hoc abit. neque enim obligandi infinita potestas ad imperium recte exercendum necessaria est, ut nec ad tutelam aut curationem, sed quatenus
eius potestatis natura exigit. Tutor domini loco habetur, inquit IulianusGa naar voetnoot1, cum rem administrat, non cum pupillum spoliatGa naar voetnoot2. quo sensu et illud intelligendum quod dixit UlpianusGa naar voetnoot3, magistri societatis pactum societati non prodesse tantum, sed et obesse. Neque tamen, ut quidamGa naar voetnoot4 existimant, res haec ad naturam negotiorum gestorum exigenda est, ut tum demum ratus sit habendus actus si utiliter gestus sit. Nam ad tales angustias reipublicae imperantem redigere ipsi reipublicae esset periculosum. Quare nec sensisse hoc credendus est populus, cum imperium detulit. Sed quod a Romanis ImperatoribusGa naar voetnoot5 in causa civitatis responsum est, valere transactionem quam magistratus fecissent in re dubia, non si indubitate id quod deberi possit remissum sit, idem ad nostram de populo toto quaestionem referri debet ac potest, sed servata proportione. [2] Sicut ergo leges non quaevis subditos obligant, possunt enim etiam extra eas quae iubent quod illicitum est, esse quaedam evidenter stultae atque absurdaeGa naar voetnoot6, sic et contractus regentium ita obligant subditos si probabilem habeant rationem; quod in dubio ob regentium auctoritatem praesumi debetGa naar voetnoot7. Quae distinctio multo est melior, quam illa quae a multisGa naar voetnoot8 afferri solet de exitu modicae aut immodicae laesionis. Non enim exitus in hac re, sed probabilis ratio rei gerendae spectanda
est. Quae si adsit, et populus ipse obligabitur, si quo casu sui iuris esse inceperit, et successores ut populi capita. Nam et si quid populus liber contraxisset, obligaretur is qui postea regnum plenissimo iure acciperet. [3] Laudatur Caesar Titus hoc nomineGa naar voetnoot1 quod beneficia a superioribus concessa a se peti passus non est, cum Tiberius et eum secuti non aliter rata habuissent superiorum beneficia, nisi eadem iisdem et ipsi dedissent. <Titi exemplum secutus Imperator optimus Nerva in edicto quod apud PliniumGa naar voetnoot2 exstat sic ait: Nolo existimet quisquam quae alio principe vel privatim vel publice est consecutus, ideo saltem a me rescindi, ut potius mihi debeat si illa rata et certa fecero, nec gratulatio ullius instauratis eget precibus. At vero de Vitellio cum narrasset TacitusGa naar voetnoot3, eum nulla posterum cura lacerasse imperium, vulgo ad magnitudinem beneficiorum accurrente, quibusdam et pecunia emercantibus, addit: Apud sapientes cassa habebantur, quae neque dari, neque accipi salva republica poterantGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. [4] Illud hicGa naar voetnoot6 addendum est si quo casu contractus incipiat vergere non ad damnum
modo aliquod, sed ad perniciem publicam, ita ut ab initio contractus in extensione ad illum casum censendus fuisset iniustus et illicitus, tunc non tam revocari eum contractum posse, quam declarari eum non ultra obligareGa naar voetnoot1, quasi factum sub conditione sine qua iuste fieri non potuit. [5] Quae de contractibus diximus, eadem intelligenda sunt de alienationeGa naar voetnoot2 pecuniae populi, aut rei alterius quam secundum leges rex alienare bono publico possit. Nam hic quoque similis adhibenda est distinctio, an probabilis donandi, aut aliter alienandi fuerit ratio. [6] At si contractus ad regni eiusve partis aut patrimonii regalis, quatenus id regi permissum non est, alienationem pertineant, non valebunt ut facti de re aliena. Tantundem erit in regnis restrictis si quam materiam, aut actuum genus populus a potestate regia exceperit. Nam ut tales actus valeant populi per se aut per eos qui populum legitime referunt consensus requiritur, ut ex iis quae de alienatione supraGa naar voetnoot3 diximus intelligi potest. Quibus distinctionibus adhibitis facile iudicari poterit, iustae, an iniustae fuerint exceptiones regum qui priorum regum nomina exsolvere recusarunt, quorum heredes non fuerant: quarum exempla apud BodinumGa naar voetnoot4 videre est.
xiii. Illud quoque a multisGa naar voetnoot5 traditumGa naar voetnoot6, beneficia Principum quae liberaliter sunt concessa semper posse revocari, sine distinctione transmittendum non est. Sunt enim quaedam beneficia quae rex de suo facit, et quae, nisi adsit precarii clausula, vim habent perfectae donationis. Haec revocari non possuntGa naar voetnoot7 nisi quod subditos attinet in poenam, aut ob utilitatem publicam cum compensatione si fieri potest. Sunt alia quae vinculum duntaxat legis demunt sine ullo contractu. Et haec sunt revocabilia. Quia sicut lex sublata universaliter reponi universaliter semper potest, ita et par-
ticulariter sublata particulariter reponi. Nullum enim hic ius quaesitum est adversus legis auctorem.
xiv. Contractibus vero eorum qui sine iure imperium invaserunt, non tenebuntur populi aut veri reges. nam hi ius obligandi populum non habuerunt. De in rem verso tamen tenebuntur, id est quatenus locupletiores facti sunt.
- voetnoot1
- Lib. i. c. 8.
- voetnoot1
- [C. vi § iv].
- voetnoot1
- Ang. l. Lucius, D. de eviction. [l. 11 D. xxi, 2]. Curt. Iun. cons. 138 n. 4.
- voetnoot2
- Libro ii. Contr. Ill. c. 51, n. 34. Suar. libro iii, c. 35 n. 14.
- voetnoot3
- Bal. l. 1. D. de pactis [l. 1 D. ii, 14]. L. Princeps legibus. D. de legibus [l. 31 D. i, 3]. L. ult. C. de trans. [l. 43 C. ii, 4]. L. si aquam. C. de servit. [l. 2 C. iii, 34]. Dd. in in c. l, de Const. [c. l Decretal. 1, 2]. Bal. L. Si pecuniam. C. de condict. ob causam [l. 10 C. iv, 6]: et in l. ex imperfecto. C. de testamentis [l. 3 D. vi, 23]. L. Si poenae. D. de cond. ind. [l. 19 D. xii, 6]. L. l, C. ad l. Falc. [l. 1 C. vi, 50]. L. Sed et si lege. §. consuluit D. de pet. hered. [l. 25 § 11 D. v, 3]. [Huius notae pars prior, Bal. - D. de legibus, in edit. 1632 invenitur in imo margine laterali pag. 177, altera pars in summo marg. lat. p. 178. Illi subscripsit qui editionem curavit: ‘Reliqua vid. pag. seq.’. Quae verba eodem loco repetita sunt in edd. 1642 et 1646, quamquam haec nota ibi aliter inter margines duarum paginarum subsequentium divisa est].
- voetnoot1
- Abundantiam bonitatis] Huc pertinent ea quae non ob aliam causam fiunt quam ut liberalitas et munificentia exerceantur, ut loquitur lex 1. D. de donationibus [l. 1 D. xxxix, 5]. χρηστότης ἐϰ πηγῆς πλουσίας ἀπορρεῖ τῆς ἡμερότ ητος. Ex ubere fonte mansueti ingenii manat beneficentia. Plutarchus Catone maiore [339 A] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [quam - bonitatis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [ἔλεον - 32, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Ias. lib. v, de cond. causa dat. Castal. de Imperio q. iii vers. 81. Vasq. lib. i, contr. Ill. c. 3, n. 1. Bod. i, c 8 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Vasq. lib. i. contr. Ill. c. 5, in pr. et l. i, freq. contr. [iv. 1]. Castr. lib. i. cons. 229.
- voetnoot2
- Bal. in l. Caesar. D. de publicanis [l. 15 D. xxxix, 4]. Bart. in l. sicut. D. quod cuiusque universitatis [l. 7 D. iii, 4]. las. cons. i, col. 4, vol. i. et alii allegati a Vasquio. d.c. 3, n. 5.
- voetnoot1
- Veniamus ad successores] Vide Scriptores quibus utitur Reinkingius lib. i, classe iii, cap. 10 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- At qui in ius regni duntaxat succedunt] Vide Aymonium editum a Frehero p. 373 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Directe, hoc est ἀμέσως hos successores regni qua tales sunt non obligari satis manifestum est] Sic Solomo obligatus non fuit eo promisso quod Semei David fecerat. [1 Reg. ii, 9] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [hereditatium, edd. 1625, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Per interpositam civitatem obligantur] Similia vide c. 1. de solutionibus [c. 1 Decretal. iii, 23], Propius ad rem facit c. Abbate de sententiis et re iudicata [c. 3, 11, 14 in vio], ubi notanda verba: Cum tam supradicti avi donatio, quam locorum acquisitio praemissorum fuerint nomine regni factae. vide et Treutl. parte i, disp. vi, thesi 7. Syr. de pace religionis concl. 19 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. qui fundum. § si tutor. D. pro emto [l. 7 § 3 D. xli, 4]. L. ab agnato. D. de curatoribus [l. 12 D. xxvii, 10]. L. 22 pactum [22 pactum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]. C. de pactis [l. 22 C. ii, 3]. L. Contra, §. [Contra §, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]. si curator. D. de pactis [l. 28 § 1 D. ii, 14].
- voetnoot2
- Tutor domini loco habetur, inquit Iulianus, cum rem administrat, non cum pupillum spoliat] Huc pertinent ea quae habet Camdenus parte iv Elisabethae anno ciɔiɔxcv, et quae Cromerus habet de Georgii Bohemiae regis aere alieno imprudenter suscepto a Wladislao Lib. xxvii [p. 593] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. Item, D. de pactis [l. 14 D. ii, 14].
- voetnoot4
- L. Praeses. C. de transactionibus [l. 12 C. ii, 4].
- voetnoot5
- Alph. de Castro, l. 1. de leg. poenalibus, c. 5. Vict. in Relect. de potest. Papae, et conc. nu. 18.
- voetnoot6
- Esse quaedam evidenter stultae atque absurdae] Ut lex Cabadis Persarum regis apud Procopium [Pers. i, 5] et Agathiam [iv, 27]. Hoc legis argumentum ad alienationes aptat Petrus legatus Iustini ii, ad Chosroen agens de iis quae Iustinianus Saracenis promisisse videbatur: οὐ γὰρ ἑνὸς ἀνδρὸς ἔϑος, φημὶ δὲ τὸ πλέον ϰαὶ νόμῳ μὴ λυσιτελοῦντι, ϰαὶ εἰ πέφυϰε βασιλεὺς ὁ τὸ ἔϑος ἰσχυροποιήσας ἢγουν νομοϑετήσας, πολιτεία ϰ αταδιϰασϑήσεταί ποτε· Non enim ex unius hominis consuetudine, aut etiam lege non utili, etiam si Imperator sit, qui morem talem firmaverit, aut lege sanxerit, respublica unquam condemnabitur [Menander Protector in Exc. Legat., ad gentes 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Quod in dubio ob regentium auctoritatem praesumi debet] Sidonius lib. v, epistola xvii: Quicquid spoponderit princeps, semper redhibet principatus. Vide Ambrosium in laudibus Theodosii [de Obitu Theodosii 5]. Symmachum lib. iv, epist. 7, et 19. lib. v, 37. Conc. Toletanum v, c. 6. C. caeterum de donationibus [c. 3 Decretal, iii, 24]. debita Iustiniani qui aes magnum reliquerat a Iustino imperii Successore persoluta narrat Corippus libr. ii [389] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Th. 1, 2, q. 95, art. 3. Pan. in c. cum ecclesiarum [c. 7 Decretal. i, 2], nu. 14 Felin. n. 60. Turrecrem. in c. sententia ii, q. 3 [c. i Causa xi qu. 3]. concl., 6, et 7 n. 8, et 9 Alii in c. licet. de voto [c. 6 Causa iii qu. 34]. Aguirre Apolog. p. 1. n. 70.
- voetnoot1
-
Laudatur Caesar Titus hoc nomine] Historia apud Suetonium c. 8. apud Xiphilinum ex Dione [lxvi, 19] et apud Victorem [Caes. 10]. Simile c. Iustitiae causa xxv, quaest. 1. [c. 15 Causa xxv qu. 1]. Gail. obs. ii, lx. 15. Vide et Radevici historiam. Guntherus [Guilielmus, ed. 1646] Ligurino lib. v [569 sqq.],
Neve secuturi factum subvertere regesAut revocare queant, regali tuta sigilloArgumenta Duci, monumentaque certa reliquit.
Et libro viii [579 sqq.],Tanta tamen clari fuit indulgentia regis,Ut quicunque bona priscorum munera regumHactenus ista fide possederat, idque probareLegitimis poterat vel demonstrare tabellis,Principis assensu titulo gavisus eodemNunc quoque possideat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Apud Plinium] x, epist. 66 [imo ep. 58] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Hist. iii [55] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Quae neque dari, neque accipi salva republica poterant] Laudat et applicat Mariana ad immensam munificentiam Friderici regis Neapolitani xxiv, 16. a Nerone donata etiam ab emtoribus repetiit Galba relicta decima. Tacitus historiarum i [20]. et Plutarchus [Galba 1060 A]. Pertinax etiam a libertis ea exegit quae sub specie venditionis Commodo principe lucrifecerant [Capitolinus, Pertinax 8]. Basilius Macedo Imperator repetiit quae Michaël Imperator elargitus fuerat. Zonaras de eo [xvi, 8]: ἐψήφιστο παρὰ π άντων τοὺς ἐξ οὐδεμίας χρήματα λάβοντας εὐλόγου λαβῆς, ἀναδιδόναι ταῦτα, ἢ τόγε δὴ μετριώτερον ἡμίσυ· Communi consensu placuit, ut qui pecunias nulla probabili ex causa accepissent, partim totas, partim dimidium redderent. Vide eundem Isaacio Comneno [xviii, 4]. de donationibus Ludovici xi. vide Serranum Carolo viii [p. 413], de eiusdem donationibus etiam quae Ecclesiis factae non servatis Philippum Cominaeum lib. ix. Marianam vero de donationibus quas Arragoniae rex Ramirus fecerat, rescissis, libro x, c. 16. de Isabellae donationibus rescissis per ipsam xxvii. ii. Cromerum de Casimiri regis Poloniae testamento partim probato, partim improbato, xii, [imo xiii p. 322] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Titi - poterant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Illud tamen hic, ed. 1625; Illud hic, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Quam declarari eum non ultra obligare] c. Suggestum est de decimis [c. 9 Decretal. iii, 30]. Exemplum in Actis Alfonsi et Sanctii apud Marianam lib. xii, c. ultimo: apud Camdenum dicto anno ciɔiɔxcv, et anno ciɔiɔxcvii, in controversia Hansiatica [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- De alienatione] Habes huc pertinentia in Conciliis Galliae Tomo iii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Cap. vi].
- voetnoot4
- Lib. i, c. 8, §. Neque enim.
- voetnoot5
- Curt. Iun. cons. 138. n. 4. cons. 157, n. 18 Cravetta de ant. temp, 2. p. 1. partis princ. n. 38. Bell. in spec. prin. rubr. 26. Ant. Gabr. lib. i. tit. de iure quaes. non tollendo, concl. 6. n. 20 et concl. 7.
- voetnoot6
- A multis traditum] Vide citatos per Reinkingium libro ii, classe ii, c. 8. num. 26, et sequentibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Haec revocari non possunt] Vide Afflictum decis. cxxviii, num. 10 [add. edd. 1642, 1646].