De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 340]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput XII
|
I. | Divisio actuum humanorum qui aliis hominibus utiles sunt: ac primum, in simplices ac mixtos |
II. | Simplicium in beneficos meros, aut cum mutua obligatione: |
III. | Et permutatorios: tum qui dirimunt: |
IV. | Tum qui communionem adferunt |
V. | Mixtos esse principaliter, |
VI. | Aut per accessionem |
VII. | Qui actuum contractus dicantur |
VIII. | Aequalitatem in contractibus requiri primum circa actus praecedaneos: |
IX. | Ad scientiam: |
X. | Ad libertatem volendi |
XI. | Secundo in ipso actu, si sit permutatorius: |
XII. | Tertio in eo de quo agitur: quod explicatur |
XIII. | Quae aequalitas locum habeat in actibus mere aut partim beneficis |
XIV. | Quomodo aestimandum rei pretium in venditione, et ex quibus causis iuste crescat aut minuatur |
XV. | Quando naturaliter perfecta sit venditio: et quando dominium transeat |
XVI. | Monopolia quae sint contra ius naturae, aut diligendi legem |
XVII. | Pecunia functionem quomodo recipiat |
XVIII. | De conductionis mercede naturaliter nihil remittendum ob sterilitatem et similes casus: et quid si conductore primo impedito uti, res alii locata sit? |
XIX. | Iusta merces quomodo crescat et minuatur |
XX. | Quo iure vetitae sint usurae |
XXI. | Quae commoda usurae nomine non veniant |
XXII. | Legum civilium quae circa hanc rem vis sit |
XXIII. | Qualis aestimatio facienda in contractu aversi periculi, sive assecurationis |
XXIV. | Qualis in societate, ubi multae eius species explicantur |
XXV. | De societate navali |
XXVI. | Iure gentium inaequalitatem in quam consensum est, quoad actus exteriores non attendi: et quo sensu id naturale dicatur. |
Actuum humanorum qui ad aliorum hominum utilitatem tendunt, alii sunt simplices, alii compositi.
ii. Simplices alii benefici, alii permutatoriiGa naar voetnoot1. Benefici aut meri, aut cum mutua quadam obligatione. Benefici meri, aut in praesens absolvuntur,
aut in futurum prominent. In praesens absolvitur factum utile, de quo nihil loqui necesse est, quando utilitatem quidem parit, sed nullum iuris effectum: item donatio, qua dominium transfertur, qua de re egimus supra cum de dominii acquisitionibus ageretur. In futurum prominent promissiones tum dandi, tum faciendi, de quibus iamiam egimus. Benefici actus cum obligatione mutua sunt, qui aut de re disponunt sine alienatione, aut de facto ita ut aliquis effectus supersit. Talis est circa rem usus concessio, qui commodatio dicitur: in factis praestatio operae sumtuosae, aut obligatoriae, quae dicitur mandatum, cuius species est depositum, praestatio scilicet operae in re custodienda. His autem actibus similes sunt actuum promissiones, nisi quod, ut diximus, hae in futurum prominent: quod et de actibus iam explicandis intellectum volumus.
iii. [1] Actus permutatorii, aut dirimunt partes, aut communionem adferunt. Actus eos qui diremtorii sunt recte dividunt Iurisconsulti Romani in Do ut des, facio ut facias, facio ut des: de quibus videri potest Paulus Iurisconsultus in l. Naturalis: Digestis, Praescriptis verbisGa naar voetnoot1. [2] Sed Romani ab hac divisione eximunt quosdam contractus quos ipsi nominatos vocant, non tam quod proprium habeant nomen (habet enim hoc et permutatio quam a nominatorum numero excludunt) quam quod ob usum frequentiorem vim quandam et naturam accepissent talemGa naar voetnoot2, quae etiamsi nihil esset dictum specialiter, ex ipso nomine satis posset intelligi: unde etiam certae de illis proditae erant actionum formulae: cum in caeteris contractibus minus frequentibus hoc tantum inesset quod dictum erat, ac proinde non communis aliqua et usitata, sed accomodata ad ipsum factum daretur formula quae ideo praescriptis verbis dicebatur. Ob eandem causam usus frequentioris, in conventionibus nominatis, si requisita quaedam adessent, ut in venditione si de pretio convenissetGa naar voetnoot3, etiam re integra, id est antequam a partium altera praestitum esset aliquid, iniungebatur
implendi necessitas: cum in illis rarioribus re integra daretur poenitendi libertas, id est impunitas, quia lex civilis vim coactricem subtrahebat illis conventionibus, ut sola contrahentium fide starent. [3] At ius naturae ignorat haec discrimina: neque vero qui innominati ab illis dicuntur contractus, aut minus sunt naturales, aut minus antiqui. imo permutatio, quae innominatis accensetur, emtione et simplicior est et antiquiorGa naar voetnoot1. <Et Eustathius ad Iliados xGa naar voetnoot2, ubi de certamine publico agitur, cui praemium constitutum est, quod apud Homerum est ἄρνυσϑαι, interpretatur ἀντιϰαταλλάττεσϑαι, addens συνάλλαγμα γάρ τι ϰαὶ τὰ τοιαῦτα: nimirum facio ut des>Ga naar voetnoot3. Nos ergo naturam sequentes, contractus omnes diremtorios, nullo nominatorum aut innominatorum discrimine, ad tria quae diximus genera revocabimus. [4] Dicemus proinde dari ut detur, statim quidem rem pro re, ut in ea quae specialiter dicitur permutatio, antiquissimum haud dubie commercii genusGa naar voetnoot4: aut pecuniam pro pecuniaGa naar voetnoot5, quod collybum Graeci vocant, mercatores hodie cambium: aut rem pro pecunia, ut in emtione ac venditione: aut usum rei pro re: aut usum rei pro usu rei: aut usum rei pro pecunia, quod postremum locatio conductio dicitur. Usus autem nomine hic intelligimus tum nudum usum, tum eum qui cum fructu coniunctus est, sive is sit temporarius, sive personalis, sive hereditarius, sive alio quovis modo circumscriptus, ut apud Hebraeos is qui durabat ad annum Iubi-
laeum. Datur vero, ut interposito tempore tantundem, et genere idem detur, in mutuo, quod locum habet in his, quae pondere, numero, mensura constant, tam rebus aliis quam pecunia. [5] Facti cum facto permutatio innumeras habere potest species pro factorum diversitate. At facio ut des, aut pecuniam, atque id quoque in factis quotidianae utilitatis locatio conductio dicitur, in facto praestandae indemnitatis circa casus fortuitos aversio periculi, vulgo assecuratio, qui contractus olim vix cognitus nunc est inter receptissimos; aut ut des rem, aut usum rei.
iv. Actus autem communicatorii, aut facta communicant, aut res, aut hinc res, inde facta ad utilitatem communem, quae omnia veniunt societatis nomine: in quo genere comprehenditur et bellica societas, qualis illa apud nos frequens navium privatarum coitio adversus piratas, aut alios invasores, quam vulgo Admiralitatem nuncupant, Graeci σύμπλοιαν <aut ὁμόπλοιαν>Ga naar voetnoot1 vocabantGa naar voetnoot2.
v. Mixti autem actus sunt, aut principaliter, aut per accessionem alterius. Sic si sciens rem maioris emam, et quod plus est in pretio alteri condonem, partim donatio erit, partim emtio: si fabro pecuniam promittam ut de suo auro mihi annulos faciat, partim emtio erit, partim conductio. Sic et in societate accidit ut alter factum et pecuniam, alter pecuniam tantum contribuat. Et in feudali contractu rei feudalis concessio beneficium est, pactio autem militaris operae pro tutela, est facio ut facias. Quod si onus pensionis accedat, eatenus miscetur cum emphyteusi. Foenus quoque nauticum mixtum quid est ex contractu mutui et periculi aversi.
vi. Per accessionem ad alterum actum fit mixtio, ut in fideiussione et pignoris datione. Nam fideiussio, si negotium spectes quod inter fideiussorem et principalem debitorem geritur, plerumque mandatum est: sin negotium quod inter creditorem et fideiussorem qui nihil recipitGa naar voetnoot3 geritur, videtur actus mere liberalis: sed quia contractibus onerosis accedit, inde censeri solet. Pignoris quoque datio per se videtur
actus liberalis, qua detentio rei conceditur. sed haec quoque naturam trahit ex contractu cui securitatem praestat.
vii. Omnes autem actus aliis utiles extra mere beneficos contractuum nomine appellanturGa naar voetnoot1.
viii. In contractibus natura aequalitatem imperat, et ita quidem ut ex inaequalitate ius oriatur minus habenti. Haec aequalitas partim consistit in actibus, partim in eo de quo agitur; et in actibus, tum praecedaneis, tum principalibus.
ix. [1] Ad praecedaneos actus pertinet, quod is qui cum aliquo contrahit vitia sibi notaGa naar voetnoot2 rei de qua agitur significare debet: quod non civilibus tantum legibusGa naar voetnoot3 constitui solet, sed naturae quoque actus congruit. nam inter contrahentes propior quaedam est societas quam quae communis est hominum. Atque hoc modo solvitur quod dicebat Diogenes BabyloniusGa naar voetnoot4 hoc tractans argumentum, non celari omnia quae tacentur: nec quicquid tibi audire utile est idem mihi dicere necesse esse, ut de rebus coelestibus. nam contractus natura utilitatis causa reperta propius quiddam exigitGa naar voetnoot5. Bene AmbrosiusGa naar voetnoot6: In contractibus etiam vitia eorum quae veneunt prodi iubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in ius emptoris transcripserit, doli actione vacuantur. <LactantiusGa naar voetnoot7 dixerat: Qui vendentis errorem non redarguit, ut aurum parvo emat, aut qui non profitetur fugitivum servum, vel pestilentem se domum vendere, lucro et commodo suo consulens, non est ille sapiens, ut CarneadesGa naar voetnoot8 videri volebat, sed callidus et astutus>Ga naar voetnoot9. [2] At non idem dicendum est de his quae rem non continguntGa naar voetnoot10: ut si quis sciat multas naves in cursu esse quae frumentum advehunt. nam tale quid indicare est quidem officiosum ac laudabile, saepe adeo ut omitti ne-
queat nisi ut caritatis regula violetur; non tamen iniustum, id est non pugnans cum iure eius quicum negotium est: ita ut locum hic habere possit illud quod idem ille Diogenes non incommode dicebat referente M. TullioGa naar voetnoot1: Advexi, exposui: vendo meum, non pluris quam caeteri: fortasse etiam minoris cum maior est copia. cui fit iniuria? Non ergo generaliter sequendum illud eiusdem Ciceronis, celare esse cum tu quod scias id ignorare emolumenti tui causa velis eos quorum intersit scire: sed tum demum id locum habet cum de iis agitur quae rem subiectam per se contingunt, ut si domus sit pestilens, si a magistratu deiici iussa, quae exempla ibidem videas. [3] At vitia ei quicum agas, nota, ut servitutem aedium quas M. Marius Gratidianus C. Sergio Oratae vendebatGa naar voetnoot2 ab ipso prius emtas, dici nihil attinetGa naar voetnoot3. scientia enim utrinque par pares facit contrahentesGa naar voetnoot4. <HoratiusGa naar voetnoot5:
Quod notatum et Platoni undecimo de legibusGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7.
x. Neque vero tantum in intellectu rerum, sed et in voluntatis usu quaedam contrahentibus inter se aequalitas debetur: non quidem ut si quis antecessit metus iuste incussus, is demi debeat; id enim contractuiGa naar voetnoot8 extrinsecum est: sed nequis incutiatur contrahendi causa, aut si incussus est, ut dematur. <Hoc spectantes Lacedaemonii resciderunt emtionem agri quam Elei possessoribus metu expresserant, γνόντες μηδὲν διϰαιότερον εἶναι βίᾳ πριαμένους ἢ βίᾳ ἀϕελομένους παρα τῶν ἡττόνων λαμβάνειν: Arbitrati nihilo iustius esse infirmioribus per emtionis titulum quam vi mera rem extorquere, quae XenophontisGa naar voetnoot9 verba sunt>Ga naar voetnoot10. Quod tamen quam exceptionem ex iure gentium habeat, suo loco videbimus.
xi. [1] In ipso actu principali haec desideratur aequalitas, ne plus exigatur quam par est. Quod in contractibus bene-
ficis locum vix potest habere. Nam si quis pro commodato aut opera in mandato aut deposito exhibenda aliquid mercedulae stipuletur, non iniuriam faciet, sed contractum miscebit, id est ex gratuito efficiet semipermutatoriumGa naar voetnoot1. At in permutatoriis omnibus sollicite id observandum est. nec est quod dicat quispiam id quod pars altera amplius promittit donatum censeri. Neque enim solet hic esse tales contractus ineuntium animus, nec praesumendus est nisi appareat. Quod enim promittunt aut dant credendi sunt promittere aut dare tanquam aequale ei quod accepturi sunt, utque eius aequalitatis ratione debitum. [2] <Iohannes ChrysostomusGa naar voetnoot2: ὅταν γὰρ ἐν τοῖς συμβολαίοις ϰαὶ ἡνίϰα δ᾽ ἂν ἀγοράσαι δέῃ τιGa naar voetnoot3 ἢ ϰαὶ ἀποδόσϑαι ϕιλονειϰῶμ εν ϰαὶ βιαζώμεϑα ἔλαττον τῆς ἀξίας ϰαταλαβεῖν ϰαὶ πάντα ὑπὲρ τούτου ποιῶμεν, οὐ λῃστεία τὸ πρᾶγμά ἐστιν; Quoties enim in contractibus et quoties emendum quid aut dependendum est, contendimus, omnique modo laboramus ut minus aequo pretio demus, nonne huic facto quoddam inest furtum? Scriptor vitae Isidori apud PhotiumGa naar voetnoot4 Hermiam narrat, ubi quod emere vellet iusto forte minoris esset indicatum adiecisse quod iusto pretio deerat, quod existimaret aliter agere iniustitiae esse speciem, sed talis quae plurimos lateret. Et in hunc sensum interpretantur Hebraei legem quae est Levit. xxv, 14, et 17Ga naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6.
xii. [1] Restat aequalitas in eo de quo agitur, in hoc consistens, ut etiamsi nec celatum quicquam sit quod dictum oportuit, nec plus exactum quam deberi putabatur, in re tamen deprehendatur inaequalitas, quanquam sine culpa partium, puta quod vitium latebat, aut de pretio errabatur, ea quoque sit resarcienda, et demendum ei qui plus habet reddendumque minus habenti: quia in contractu id utrimque propositum aut fuit, aut esse debuit, ut uterque tantundem haberent. [2] Lex Romana hoc constituit non in quavis inaequalitate, minima enim non persequitur, imo et occur-
rendum censet multitudini litium, sed in satis gravi, ut quae dimidium iusti pretii excedit. Nimirum leges, ut ait CiceroGa naar voetnoot1, iniqua tollunt quatenus teneri manu possunt, philosophi quatenus ratione et intelligentia. Hi vero qui legibus civilibus subiecti non sunt, id sequi debent quod aequum esse ipsis ratio recta dictat: imo et illi qui legibus subiecti sunt, quoties de eo quod fas piumque est agitur, si modo leges non ius dant aut tollunt, sed iuri duntaxat ob certas causas auxilium suum denegant.
xiii. [1] Sed notandum est quandam rei aequalitatem spectari et in contractibus beneficis, non quidem omnimodam ut in commutatoriis, sed ex suppositione eius quod agitur, ne quis scilicet ex beneficio damnum sentiat: ob quam rationem mandatarius indemnis praestari debet a sumtibus factis et damno in quod ex causa rei mandatae incidit: et commodatarius rem tenetur resarcire si periitGa naar voetnoot2, quia non solius rei ratione domino tenetur, id est ex vi dominii, quomodo quivis possessor teneretur, ut supra didicimus, sed et ratione beneficae acceptionis: quod ita verum est nisi omnino et apud dominum fuisset perituraGa naar voetnoot3. Hoc enim casu nihil per commodatum domino abest. Contra depositarius praeter fidelitatem nihil recepit: ideo si periit res, non tenebitur: non rei ratione, quia non exstat, nec locupletior est; nec acceptionis ratione, quia accipiendo beneficium non accepit, sed dedit. In pignore, ut et in locato, media via sequenda est, ut qui rem accepit, nec de casu quovis teneatur, ut commodatarius, et maiorem tamen diligentiam quam depositarius praestare debeat: quia pignoris acceptio est quidem gratuita, sed accedere solet contractui oneroso. [2] Quae omnia Romanis quidem congruunt legibus, sed non ex illis primitus, sed ex aequitate naturali veniunt. Quare eadem apud alias quoque gentes reperire est. Inter caeteros apud Hebraeum Mosem Maimonidem libro iii. Ductoris dubitantium capite 43Ga naar voetnoot4. Spectavit huc SenecaGa naar voetnoot5
cum dixit alios fidem debere, alios tutelam. Ad hanc vero formam de caeteris quoque contractibus iudicium est faciendum. Sed generali tractatione quantum instituto nostro sufficit absoluta, speciales quasdam contractuum quaestiones percurramus.
xiv. [1] Mensura eius quod res quaeque valeat maxime naturalis est indigentia, ut AristotelesGa naar voetnoot1 recte ostendit: quod in permutationibus rerum apud barbaros populos maxime spectatur. Non tamen haec unica est mensura. Nam hominum voluntas, quae rerum domina est, multas res magis desiderat quam sunt necessariae. Margaritis, inquit PliniusGa naar voetnoot2, pretiaGa naar voetnoot3 luxuria fecitGa naar voetnoot4. <Et Cicero Verrina de SignisGa naar voetnoot5: Qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis>Ga naar voetnoot6. Et contra evenit ut res maxime necessariae minoris sint propter copiam: Quod Seneca multis exemplis ostendit libro de Beneficiis vi, cap. 15; ubi et hoc addit: Pretium cuiusque rei pro tempore est. cum bene ista laudaveris, tanti sunt quanto pluris venire non possunt. Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot7: Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter fungunturGa naar voetnoot8 <: id est, ut alibiGa naar voetnoot9 explicat, quanti omnibus valeret>Ga naar voetnoot10. Hinc fit ut res tanti aestimetur quantum pro ea communiter offerri aut dari solet, quod vix est ut non aliquam latitudinem habeat, intra quam plus minusve dari aut exigi possit, nisi ubi lex certum rebus pretium ἐν στιγμῇ, ut Aristoteles loquitur, id est in puncto constituit. [2] In communi autem illo pretio ratio haberi solet laborum et expensarumGa naar voetnoot11 quas mercatores
faciunt: soletque subito quoque mutari ex copia et inopia ementium, pecuniae, mercium. Caeterum possunt et quaedam esse rei accidentia aestimabilia, ob quae res liciteGa naar voetnoot1 supra aut infra commune pretium ematur vendaturve, puta ob damnum consequens, lucrum cessans, affectum peculiarem, aut si in gratiam alterius res vendatur ematurve alioqui non emenda aut vendenda; quae ipsa accidentia ei cum quo agitur indicanda sunt. Eius quoque damni aut lucri cessantis ratio haberi potest, quod ex pretii solutione dilata aut anticipata nascitur.
xv. [1] De venditione et emtione notandum etiam sine traditione ipso contractus momento transferri dominium posse, atque id esse simplicissimum. ita SenecaeGa naar voetnoot2 venditio alienatio est et rei suae iurisque sui in alium translatio: nam et ita fit in permutatione. Quod si actum sit ne statim dominium transeat, obligabitur venditor ad dandum dominium, atque interim res erit commodo et periculo venditoris: quare quod venditio et emtio constat praestando, ut habere liceat et evictionem, item quod res periculo est emtoris et ut fructus ad eum pertineant antequam dominium transeat, commenta sunt iuris civilis, quod nec ubique observatur: imo plerisque legum conditoribus placuisse, ut ad traditionem usque res commodo et periculo venditoris sit, notavit Theophrastus in loco qui apud Stobaeum estGa naar voetnoot3, ubi et multa alia instituta reperias de solennitate venditionis, de arrhabone, de poenitentia, multum differentia a iure Romano <: sicut et apud Rhodios perfici solitam venditionem et contractus quosdam alios relatione in acta, notavit in Rhodiaca Dion PrusaeensisGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. [2] Illud quoque sciendum, si res bis sit vendita, ex duabus venditionibus eam valituram quae in se continuit praesentem dominii translationem, sive per traditionem, sive aliter. Per hanc enim facultas moralis in rem abiit a venditore: quod non fit per solam promissionem.
xvi. MonopoliaGa naar voetnoot1 non omnia cum iure naturae pugnantGa naar voetnoot2. nam possunt interdum a summa potestate permitti iusta de causa et pretio constituto: cuius rei exemplum nobis illustre praebet Iosephi historia cum is vice regia Aegypto praeesset. <Sic et sub Romanis Alexandrini Indicarum et Aethiopicarum mercium habebant, ut Strabo loquiturGa naar voetnoot3, μονοπωλείαν>Ga naar voetnoot4: PotestGa naar voetnoot5 et a privatis institui, aequo duntaxat compendioGa naar voetnoot6. At qui, ut in Velabro olearii, de compacto id aguntGa naar voetnoot7, ut res supra pretium id quod summum nunc est in communi pretio vendantur, aut vi, aut fraude impediunt, ne maior copia importetur, aut ideo merces coemunt ut vendant pretio quod tempore venditionis iniquum sit, iniuriam faciunt, atque eam reparare renentur. Quod si alio modo impediunt invectionem mercium, aut ideo coemunt ut pluris vendant, pretio tamen pro temporis ratione non iniquo, faciunt quidem adversus caritatis normam, quod multis evincit Ambrosius libro officiorum tertioGa naar voetnoot8, sed proprie ius alterius non violant.
xvii. De pecunia sciendum, eam naturaliter functionem recipere, non in materia sola, nec in speciali appellatione aut forma, sed in genere magis communiGa naar voetnoot9, qua scilicet comparatur ad res aut omnes aut maxime necessarias: quae aestimatio, si aliud non convenerit, facienda erit tempore ac loco solutionis. Michael Ephesius ad quintum NicomachiorumGa naar voetnoot10: ὡς ἐπὶ τῆς χρείας τοῦτο ἐπὶ τοῦ νομίσματος ῖδοι ἄν τις γενόμενον. ὡς γὰρ ἐπ· ἐϰείνης οὐϰ ἀεὶ ὁμοίως δεόμεϑα ϰαὶ ἐν χρείᾳ τῶν ἀλλοτρίων ἐσμὲν, οὕ τως οὐδὲ τὸ νόμισμα ὰεὶ ἴσον δύνάται, ἀλλὰ μεταπίπτει, ϰαὶ τὸ πρότερον πλεῖον δυνάμενον ὕστερον ἢ ἔλαττον ἢ οὐδὲν ἰσχύει. ὁμῶς μᾶλλόν γε τοῦν γε διαμένει ϰαὶ δεῖ
ὡς μέτρῳ αὐτῷ τῶν ἀλλασσομένων χρῆσϑαὶ. Quod de indigentia accidit, idem in nummo videre est. Nam sicut ea non eadem semper, nec enim alienis rebus aeque semper opus est nobis, sic nec nummus idem semper valet, sed mutatur, et cum prius plus valuerit, postea aut minus, aut nihil valet: diuturnius autem est nummi pretiumGa naar voetnoot1: eoque ut mensura aliarum quae comparantur rerum uti solemus. Cuius loci hic sensus est: quicquid adhibetur in hoc ut mensura sit rerum aliarum, debet esse tale ut per se minime flectatur. talia autem sunt in genere aestimabilium, aurum, argentum, aes. per se enim ferme tantundem ubique, et semper valent: sed prout res aliae, quibus indigent homines, copiosae sunt aut rarae, ita eadem pecunia ex eadem facta materia, eodem pondere, nunc plus, nunc minus valet.
xviii. Locatio et conductio, ut recte a CaioGa naar voetnoot2 dictum est, proxima est venditioni et emtioni, eisdemque regulis consistit. Respondent enim pretium pensioni sive mercedi, et rei dominium facultati utendi. Quare sicut res domino perit, ita naturaliter sterilitas, et alii casus qui usum impediunt, damno sunt conductoris: neque eo minus locator ius habebit ad pecuniam promissam, quia ipse facultatem utendi tradidit, quae eo tempore tantum valebat. qnanquam et legibus et pactis immutari id potest. Si tamen locator, cum conductor primus re uti impeditus esset, alii eam locaverit, quicquid consecutus inde fuerit rependet primo conductori, ne ex re aliena fiat locupletior.
xix. Et quod de venditione supra diximus pluris rem vendi minorisve emi posse, si in gratiam alterius vendatur ematurve, alias non vendenda aut emenda, idem et de re aut opera locata conductave intelligendum est. Quod si una opera pluribus utilis esse possit, ut itineris susceptio, et locator pluribus se in solidum singulis obstrinxerit, poterit de singulis mercedem pacisci quam ab uno exigeret, ubi lex non obstat: quia quod illa opera secundo quoque utilis est, extrinsecum est contractui qui cum primo est initus, neque respectu primi quicquam minuit de aestimatione.
xx. [1] Circa mutuum quaeri solet quo iure vetitae sint usurae: et quanquam iure naturali vetitas esse receptior est sententia, contrarium tamen sentit AbulensisGa naar voetnoot1. Neque vero videntur argumenta quae in alteram adferuntur partem talia esse ut assensum extorqueant. Nam quod de mutuo dicitur gratuitum esse, tantundem et de commodato dici potestGa naar voetnoot2: cum tamen pro usu rei pretium exigere illicitum non sit, sed efficiat ut contractus in aliud nomen transeat. Nec magis urget quod suapte natura sterilis est pecunia. Nam et domos et res alias natura infoecundas hominum industria fructuosas fecitGa naar voetnoot3. Illud speciosius quod hic res pro re reddatur, usus autem rei a re distingui non possit, cum in abusu consistat, ac proinde pro eo nihil debeat exigi. [2] Sed notandum est cum rerum quae usu pereunt, aut in alterius dominium transeunt, ususfructus Senatusconsulto introductus dicitur, non tamen effectum, ut proprius ususfructus essetGa naar voetnoot4, de voce ususfructus agi quae certe secundum suam proprietatem tali iuri non congruit; non tamen sequi inde ius tale nihil esse, aut non aestimabileGa naar voetnoot5, cum contra certum sit, si quis proprietario tale ius cedat, pecuniam posse exigi eo nomine. Sic et ius illud nonnisi post tempus certum reddendi pecuniam aut vinum, est aliquid aestimabile: minus enim solvit qui tempore minus solvit. <Atque ideo ἐν ἀντιχρήσειGa naar voetnoot6 usus pecuniae cum fructibus praedii compensatur>Ga naar voetnoot7. Quae vero a Catone, Cicerone, Plutarcho, et aliisGa naar voetnoot8 contra usuras dicuntur, ea respiciunt non tam quod intrinsecum ei est, quam quod plerumque ei adest, eamque consequitur. [3] Sed quicquid hac de re sentire libeat, sufficere nobis debet lex a Deo Hebraeis data, quae vetat Hebraeos Hebraeis pecuniam dare foenori. Est enim huius legis materia si non
necessaria, certe honesta moraliterGa naar voetnoot1, unde et aliis maxime moralibus annumeratur Psalmo qui apud Hebraeos est decimus quintus, apud Latinos decimus quartusGa naar voetnoot2, et apud Ezechielem capite decimo octavoGa naar voetnoot3. quae autem huius generis sunt, Christianos quoque obligant, quippe vocatos ad maiora virtutum specimina: et quae tunc officia homini Hebraeo aut alioqui circumciso (nam huius cum Hebraeo par causa erat) praestari iubentur, ea nunc praestanda sunt homini cuivis, omni populorum discrimine per Euangelium sublatoGa naar voetnoot4, latiusque extenso proximiGa naar voetnoot5 intellectu: quod praeter caetera ostendit insignis Christi de homine Samarita apologus. Itaque LactantiusGa naar voetnoot6 de officiis tractans hominis Christiani, Non dabit, inquit, in usuras pecuniam. hoc est enim de alienis malis lucra captare. AmbrosiusGa naar voetnoot7: Subvenire non habenti humanitatis est; duritiae autem plus extorquere quam dederisGa naar voetnoot8. Ipse Caesar AugustusGa naar voetnoot9 notavit aliquos quod pecunias levioribus usuris mutuati graviori foenore collocassent.
xxi. Observandum tamen est esse quaedam quae ad usurae speciem accedantGa naar voetnoot10, ac vulgo usurae esse videantur,
cum tamen pacta sint generis alterius: ut de repensando damno quod facit qui pecuniam dat mutuam eo quod diu pecunia careat: item de lucro ob mutui dationem cessante, deducto scilicet incerto spei, et labore qui subeundus fuerat: Sic etiam pro impensis eius qui multis dat mutuam pecuniam, et in hoc paratam habet: et pro periculo amittendae sortis, ubi idonee non cavetur, si quid exigitur, usura vere non est. <Demosthenes oratione in PantaenetumGa naar voetnoot1, eum qui quod ex mercatura aut honesta opera quaesivit sub modico lucelloGa naar voetnoot2 elocat, partim ut suum servet, partim ut gratum faciat alteri, negat feneratorum odio praegravandum>Ga naar voetnoot3.
xxii. Leges vero humanae quae concedunt aliquid stipulari pro usu pecuniae, aut rei alterius; ut apud Hollandos iampridem concessum est aliis quidem octo nummos in centumGa naar voetnoot4, mercatoribus autem duodecim pro usu annali exigere, siquidem vere stant intra compensationem eius quod abest, aut abesse potest, non pugnant cum naturali aut divino iure: sin eum modum excedunt, impunitatem praestare possuntGa naar voetnoot5, ius dare non possunt.
xxiii. Contractus avertendi periculi, quem assecurationemGa naar voetnoot6 vocant, omnino nullus erit si contrahentium alter rem de qua agitur, aut salvam quo destinabatur pervenisse, aut periisse sciverit: non tantum ob paritatem quam exigit contractuum permutatoriorum natura, sed quia propria materia huius contractus est damnum sub ratione incerti. Periculi autem huius pretium ex communi aestimatione petendum est.
xxiv. [1] In societateGa naar voetnoot7 negotiatoria, ubi confertur pecunia
cum pecunia, si pecuniae aequales sint, aequales esse etiam oportet partes in damno et lucro: sin inaequales fuerint partes quoque fient pro rata. <quod Aristoteles fine octavi NicomachiorumGa naar voetnoot1 sic extulit: ἐν χρημάτων ϰοινωνίᾳ πλείω λαμβάνουσιν οἱ συμβαλλόμενοι πλείω>Ga naar voetnoot2. Atque idem habebit locum si operae aut aequales aut inaequales conferantur. Sed et opera cum pecunia, aut cum pecunia et cum opera, conferri potest, ut dici solet:
[2] Sed haec collatio non uno modo fit: nam aut opera confertur cum solo pecuniae usu, quo casu sors domino perit, et si salva est domino salva est; aut opera confertur cum ipso dominio pecuniae, quo casu qui operam impendit particeps fit sortisGa naar voetnoot4. In prima specie comparatur cum opera non sors, sed periculum amittendae sortis, et lucrum quod probabiliter ex ea sperari poterat. In altera operae pretium habetur quasi sorti adiectum, et pro eo quod valet in ipsa sorte partem habet qui operam praestat. Quod de opera diximus, idem et de labore ac periculo navigationis, et similibus intelligi debet. [3] Ut autem sociorum aliquis lucri sit particeps, immunis damni, est quidem praeter naturam societatis: potest tamen ita conveniri sine iniuria. fiet enim mixtus contractus ex societate et ex contractu aversi periculi, in quo ita servabitur aequalitas si tanto plus lucri ferat quam alioqui laturus fuerat qui in se damnum recepit. Ut autem quis damnum sentiat sine lucro, ideo admittendum non est, quia ita naturalis est societati utilitatum communioGa naar voetnoot5, ut sine ea nequeat societas consistere. Quod autem dictum est a IurisconsultoGa naar voetnoot6 non expressis partibus aequales intelligi, ita demum pro vero habendum est si quae conferuntur sint aequalia. In societate autem universorum bonorum non id quod hinc aut illinc obvenit, sed quod probabiliter sperari poterat comparandum est.
xxv. In societate navali adversus piratas utilitas communis
est ipsa defensioGa naar voetnoot1: interdum et praeda. Solent autem aestimari naves, et quae in navi sunt, atque ex his summa confici, ut damna quae eveniunt, in quibus sunt et vulneratorum impendia, ferantur a dominis navium et mercium pro parte quam habent in ea summaGa naar voetnoot2. Et haec quidem quae diximus hactenus ipsi iuri naturae sunt consentanea.
xxvi. [1] Nec in his iure gentium voluntario quicquam mutatum apparet: uno excepto, quod inaequalitas rerum, in quam consensum est, ubi nec mendacium intercessit, nec eius quod dictum oportuit reticentia, in actionibus exterioribus pro aequalitate habetur: ita ut quomodo iure civili ante constitutionem Diocletiani actio in foro nulla dabatur adversus talem inaequalitatem, ita nec inter eos qui iure gentium solo sociantur exactio aut coactio sit eo nomine. Hoc enim est quod ait PomponiusGa naar voetnoot3, in pretio venditionis et emtionis naturaliter licere se mutuo circumvenire: ubi licere est non quidem fas esse, sed ita permitti ut nullum contra proditum sit remedium in eum qui se pacto velit defendere. [2] Naturaliter autem eo in locoGa naar voetnoot4, ut et alibi interdum, positum est, pro eo quod recepti passim moris est, quomodo apud Apostolum PaulumGa naar voetnoot5 ipsa natura docere dicitur viro turpe esse comam alere, cum tamen id neque repugnet naturae, et multos apud populos usitatum sit. Sic idolorum cultores, non autem quosvis homines ϕύσει ματαίους, id est natura vanos appellat scriptor libri SapientiaeGa naar voetnoot6, et τέϰνα ϕύσει ὀργ ῆς Paulus ApostolusGa naar voetnoot7, non tam ex sua quam ex Romanorum, apud quos tum vivebat, persona loquens. EuenusGa naar voetnoot8 poeta vetus:
<Eiusdem sensus dictum vetus apud Galenum exstat:
ἐπίϰτητοι ϕύσεις τὰ ἔϑη consuetudo adscititia est natura>Ga naar voetnoot1. Apud ThucydidemGa naar voetnoot2 simili notione dicitur τῶν νόμων ϰρατήσασα ἡ ἀνϑρωπεία ϕύσις, humana natura legum victrix. Sic πεϕυσιωμέναGa naar voetnoot3 dicunt Graeci tum virtutes, tum vitia postquam altas radices egeruntGa naar voetnoot4. <Apud Diodorum vero SiculumGa naar voetnoot5 legimus: τῆς ϕύσεως ὑπὸ τῆς ἀνάγϰης ἡττωμένης, cum necessitas naturam, id est robur animi, vinceret>Ga naar voetnoot6. Sic Pomponius IurisconsultusGa naar voetnoot7 cum dixisset ius Romanum non pati eundem in paganis et testato et intestato decedere, addidit earum rerum naturaliter inter se pugnam esse, cum tamen ea regula e solis Romanorum moribus pendeat, neque apud alios populos locum habeat, ac ne apud ipsos quidem Romanos in militum testamentoGa naar voetnoot8. [3] Evidens autem fuit utilitas eius quod dixi iuris introducendi, ad praecidendas controversias infinitas, et, ob incerta rerum pretia inter eos qui communem iudicem non habent, inexplicabiles, quae vitari non poterant si ob inaequalitatem a pactis discedere licuisset. Haec est emtionis atque venditionis substantia (aiunt ImperatoresGa naar voetnoot9 substantiae nomine morem perpetuum significantes) quod emtor viliore comparandi, venditor cariore distrahendi votum gerentes ad hunc contractum accedant, vixque post multas contentionesGa naar voetnoot10, paulatim venditore de eo quod petierat detrahente, emtore autem huic quod obtulerat addente ad certum consentiant pretium. SenecaGa naar voetnoot11 ait hoc ius respiciens: Quid interest quanti sint, cum de pretio inter ementem et vendentem convenerit? Nihil venditori debet qui bene emit. <Andronicus RhodiusGa naar voetnoot12 sensu eodem: τὸ γὰρ ἐν τοῖς ἑϰουσίοις συναλλάγμασι ϰέρδος οὔτε ἄδιϰόν ἐστιν, οὔτε εὐϑύνεται· τούτων γὰρ ἄδειαν ἔδωϰεν ὁ νόμος: Lucrum quod voluntate contrahentium percipitur, nec iniustum est, nec corrigitur. Eius enim rei licentiam
lex concessit. [4] Is quem indicavi paulo ante scriptor vitae IsidoriGa naar voetnoot1 minoris iusto emere aut pluris vendere vocat ἀδιϰίαν ὑπὸ μὲν τοῦ νόμου ἀϕειμένην, τὸ δὲ δίϰαιον ἀνατρέπουσαν: iniustitiam a lege quidem permissamGa naar voetnoot2, sed quae reipsa iustum pervertat>Ga naar voetnoot3.
- voetnoot1
- Simplices alii benefici, alii permutatorii] Aristoteles [Rhetor. i, 5] illa omnia δόσεως, haec πράσεως nomine comprehendit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [l. 5 D. xix, 5].
- voetnoot2
- Vim quandam et naturam accepissent talem] Vide Vasq. lib. controv. c. x, in fine [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot3
- Si de pretio convenisset] Apud Hebraeos perfecta non censetur venditio ante traditionem veram vel imaginariam [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Simplicior est et antiquior] Apparet id ex Homeri versibus [Il. vii, 472 sqq., vi, 234 sq.] productis L. 1. D. de contrahenda emptione [l. 1 D. xviii, 1]. Tacitus de Germanis [Germ. 5]: Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Servius ad Eclogam iv [39] ad illud: mutabunt merces. quia antiqui res rebus mutabant. Et ad illud Georg. iii [307]; Vellera mutentur. ingenti pretio comparentur. Nam apud maiores omne mercimonium permutatione constabat, quod et Caius Homerico confirmavit exemplo. Plinius libro xxxiii, 2 [imo cap. 1, Nat. Hist.]: quantum feliciore aevo cum res ipsae permutabantur inter se, sicut et Troianis temporibus factitatum Homero credi convenit. Libro sexto, cap. xxii, de Seribus: Ulteriore ripa merces propositas iuxta venalia tolli ab his si placeat permutatio. Mela de iisdem [iii, 7, 10]: Seres intersunt, genus plenum iustitiae ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit. de iisdem Ammianus libro xxiii [6, 68]: Cum ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint [transierunt, ed. 1646]. advenae, nulla sermonum vice, propositarum rerum pretia, solis oculis aestimantur. Mela de Sarmatis [ii, 1, 95]: Vice rerum commercia exercent [Mela de Sarmatis - exercent, add. ed. 1646]. De Colchis vide Busbequium epistola exoticarum iii. de Lapponibus Olaum Magnum libro iv, c. 5 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Hom., Il. xxii, 160].
- voetnoot3
- [Et - des, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Aristotel. v. Eth. 8. et i Pol. 9. [et 1 Pol. 9, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646] D. de contrahen. emt. l. 1 [l. 1 D. xviii, 1].
- voetnoot5
- Pecuniam pro pecunia] de eo vide Procopium arcana historia [25]. Nummus Illyrico advectus quondam in Italia mercis loco. Plinius libro xxxiii, c. 3, [Nat. Hist.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [aut ὁμόπλοιαν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [vocant, ed. 1625, vocabant, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [recepit, edd. 1625, 1631; recipit, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Labeo. D. de verb. sign. [l. 19 D. L, 16].
- voetnoot2
-
Vitia sibi nota] vide Scholiasten ad illud Horatii [Sat. ii, 3, 285]:
mentem nisi litigiosusExciperet dominus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. 1. D. de act. emti et venditi [l. 1 D. xix, 1].
- voetnoot4
- Cic. de Off. iii [12, 52].
- voetnoot5
- Contractus natura utilitatis causa reperta propius quiddam exigit] Valerius Maximus lib. viii, c. ii, 1: bonae fidei venditorem, nec commodorum spem augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet. Agitur ibi de aedibus dirui iussis ab auguribus, quod emtorem venditor celaverat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Off. ii, c. 10 [imo iii, 10, 66].
- voetnoot7
- Libro v [17] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Carniades, ed. 1631; Carneades, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Lactantius - astutus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Th. 2. 2. 78 art. 3. Bal. l. 1. de aed. ed. [l. 1 D. xxi, 1]. Covarr. ad c. peccatum. p. 2. § 4. n. 6.
- voetnoot1
- d. loco [Cic., de Off. iii, 12, 51].
- voetnoot2
- [Cic., de Off. iii, 16, 67].
- voetnoot3
- D.l.D. de contr. emt. [imo l. 1 D. xix, 1] in fine.
- voetnoot4
- Scientia utrinque par, pares facit contrahentes] Edictum Theuderici, cap. 141 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Horat., Ep. ii, 2, 17].
- voetnoot6
- [Plato, de Leg. xi, 2].
- voetnoot7
- [Horatius - legibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [contractui, edd. 1625, 1631, 1646; contractu, edd. 1632, 1642].
- voetnoot9
- Histor. Gr. iii [2, 31] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Hoc - sunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Inst. de mandato. § ult. [§ 13 Inst. iii, 26]. L. 1. §. Siquis servum. D. depositi [l. 1 § 9 D. xvi, 3].
- voetnoot2
- [Ioh. Chrysost., in Iohann. Homil. lxi, 6].
- voetnoot3
- [τι, omisit ed. 1632].
- voetnoot4
- [Photius, Cod. 242].
- voetnoot5
- Levitici xxv, 14, 17] Vide Mosem de Kotzi, Praecepto iubente lxxxii [add. edd. 1642, 1646]. [In textu edd. 1631, 1632: Levit. xxv, 17; edd. 1642, 1646: Levit. xxv, 4, et 7; in annotatt. ed. 1642: Levitici xxv, 4 et 7; ed. 1646: Levitici xxv, 14 et 17, unde textum correximus].
- voetnoot6
- [Iohannes - 17, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- d. loco [Cic., de off. iii, 17, 68].
- voetnoot2
- Silvestr. in verbo Bellum, p. 1 n. 7. Th. 2, 2, 62. art. 6.
- voetnoot3
- Quod ita verum est, nisi omnino et apud dominum fuisset periturum] Lex Wisigotthorum lib. v, tit. v, c. 1, 2, 3 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Capite 42] Convenit cum Exodi loco c. xxii, 6 [7], 10, 11, 12, 13. Moses de Kotzi praeceptis iubentibus lxxxviii et lxxxix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- vii. De Beneficiis. 19.
- voetnoot1
- Mor. Nic. v, 8.
- voetnoot2
- ix, 35 [Nat. Hist.].
- voetnoot3
- [pretium, edd. 1625, 1631, 1632; pretia, edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Pretia luxuria fecit] idem libro xxxvii [c. 6] de gemmis: Singulorum libido singulis modum facit et maxime regum. Et libro xxxii [c. 2]: Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, tantum apud Indos in curalio, namque ista persuasione gentium constant. Augustinus de civitate Dei libro xi, cap. 16: Sed quid mirum, cum in ipsorum etiam hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerunque carius comparetur equus quam servus, gemma quam famula? ita libertate iudicandi plurimum distat ratio considerantis a necessitate indigentis, seu voluptate cupientis, cum ista quid per se ipsum in rerum gradibus pendat, necessitas autem quid propter quid expetat, cogitet et ista quid verum luci mentis appareat, voluptas vero quid iucundum corporis sensibus blandiatur, exquirat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., in Verrem iv, 7, 14].
- voetnoot6
- [Et - aestimationis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. pretia. D. ad l. Falc. [l. 63 D. xxxv, 2].
- voetnoot8
- Communiter funguntur] Plin. [Nat. Hist.] lib. xviii, c. 31: Aequi patrisfamilias modus est, annona cuiusque anni uti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. Si servum D. ad legem Aquil. [l. 33 D. ix, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [id - valeret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Ratio haberi solet laborum et expensarum] Nec improbat id Augustinus ad Ps. lxx [§ 17]: Sed ait ipse mercator: Affero ex longinquo merces: mercedem laboris mei unde vivam peto. dignus est enim mercenarius mercede sua. de mendacio et periurio agitur, non de negotio [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot1
- [licitae, ed. 1631; licite, edd. 1625, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Senecae] de Beneficiis v. 10 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Apud Stobaeum est] titulo de legibus [44, 22] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Dio Chrysost., Orat. xxxi p. 326].
- voetnoot5
- [sicut - Prusaeensis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Arist. Pol. 1, c. vii [imo c. 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Non omnia cum iure naturae pugnant] Nota Thaletis historia de olivitate. Pythoclis inventum de plumbo Tyrio coemendo unde lucrum faceret Atheniensis populus, est apud Aristotelem oeconomicon ii [in fine]. de monopolio erinaceorum, quibus expoliuntur vestes, vide Plinium [Nat. Hist.] viii, 37. de monopolio Serici, Procopium in historia arcana [25] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ut Strabo loquitur] Libro xvii [l. 13]. vide et Cassiodorum ii, 4, et 26 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Sic - μονοπωλείαν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Possunt, ed. 1625; Potest, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Verba ‘cuius rei exemplum - praeesset’, leguntur post ‘compendio’ in ed. 1625; in edd. 1631, 1632, 1642, 1646 loco quo supra].
- voetnoot7
- De compacto id agunt] Lex aequa et prudens est C. de monopoliis [C. iv, 59] et locus notabilis apud Lysiam [Orat. xxii init.] adversus frumenti venditores, qui pretium falsis rumoribus incendebant. Adde Cassiodorum ix, 5. et c. quicunque causa xiv, quaestione iv [c. 9 Causa xiv qu. 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- C. 6.
- voetnoot9
- Non in materia sola, nec in speciali appellatione aut forma sed in genere magis communi] non tam ex substantia quam ex quantitate L. i. D. de contrah. emtione [l. 1 D. xviii, 1]. non corpora hic cogitanda sed quantitas. L. Si is cui § 1. D. de solutionibus [l. 94 § 1 D. xlvi, 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Mich. Ephes. ad Eth. Nic. v, 8].
- voetnoot1
- Diuturnius est nummi pretium] publica ac perpetua aestimatio. d.L. 1. D. de cont. empt. [l. 1 D. xviii, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. ii D. Locati [l. 2 D. xix, 2].
- voetnoot1
- In cap. 25 Matthaei q. 171 et 172.
- voetnoot2
- Tantundem et de commodato dici potest] valde enim affinia commodatum et mutuum, ut locatio et feneratio. in L. unica C. Theod. quod iussu [l. 1, ii, 31] est, pecuniam commodat. Iustinianus [l. 13 C. iv, 26] edidit mutuam dat. Nummos autem foenore sumptos, conductos dixit Horatius lib. i, Sat. 2 [vers. 9], ubi Scholiastes merces, usura [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Hominum industria fructuosas fecit] Nec enim debet sterilis esse pecunia. L. quid ergo. § Usuras. D. de contr. tutela [l. 3 § 4 D. xxvii, 4]. L. debitor. D. de Usuris [l. 7 D. xxii, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. ii, D. de usufructu ear. rer. quae usu consum. [l. 2 D. vii, 5].
- voetnoot5
- L. 1. §. si ususfructus D. ad legem Falc. [l. 1 § 9 D. xxxv, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Ἐν ἀντιχρήσει] L. cum debitor. D. in quibus causis pignus [l. 8 D. xx, 2]. L. ea pactione. c. de Usuris [l. 14 C. iv, 32] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Atque - compensatur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Et aliis] Ut Appiano in civilibus [1, 54] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Honesta moraliter] Hebraei censent voce ךשנ significari usuram in pecunia: voce תיברת et תיברמ in quavis specie. Hieronymus ad xvii Ezechielis [Comment. in Ezech. vi, c. 18]: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia: quod providens scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non capias, quam dedisti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Dciimus quartus] Et Ps. cii [imo xii, 5], χρηστὸς ἀνὴρ ὸ οἰϰτείρων ϰαὶ ϰιχρῶν. Vir bonus est, que alterius miseretur, eique pecuniam dat mutuam [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Ezech. xviii, 8].
- voetnoot4
- Omni populorum discrimine per Euangelium sublato] Christianos Arnobius libro iv [c. 36] ait esse communicatores rei et cum omnibus, quos solidet germanitatis necessitudine copulatio. alibi: qui omnes homines pro fratribus diligunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Luc. x, 29.
- voetnoot6
- Epit. Inst. c. 2 [c. 59] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- De Officiis iii, c. 2 [iii, 3, 20].
- voetnoot8
- Plus extorquere quam dederis] Cyprianus de Lapsis [c. 6] gravia peccata enumerans, addit usuris multiplicantibus foenus augere. Chrysostomus de ieiunio v: ἐὰν νηστεύσῃς, βλέπε μὴ δανείσῃς τὸ ἀργύριόν σου ἐπὶ τόϰῳ. νηστεύεις; διάρρ ηξον βιαίων συναλλαγμάτων χειρόγραϕον. Si ieiunes, vide ne pecuniam tuam colloces foenori. ieiunas? rumpe violentorum pactorum cautiones. idem in caput ultimum i ad Corinthios [Homil. xliii, 4] pecuniam foenore partam non magis si in Eleemosynam detur Deo acceptam esse ait, quam si detur ex quaestu meretricio. Augustinus epist. liv [imo ep. cliii, 25]: quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent. ita crudelior est, qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem foenore. Maximus homilia iii de quadragesima: recte frater frequentabis Ecclesiam, si gressus tuos lethalibus laqueis avida illa non implicet et involvat usura. His adde Basilium in Sermones Domini in monte [imo in Psal. xiv adv. Foeneratores], et quae ex Conciliis sanctisque scriptoribus collegit Gratianus causa xiv, quaest. iii. et iv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Suet. c. 39.
- voetnoot10
- Quae ad usurae speciem accedant] Et si cum iuris Romani consultis loqui volumus, foenus odiosum nomen est, usura non item. Usurae non propter lucrum petentium sed propter moram solventium infliguntur. L. cum quidam. D. de Usuris [l. 17 § 3 D. xxii, 1]. Cuiacius in paratitlo de Nautico foenore: Foenus est quod praeter sortem accedit lucri causa: usura quod accedit ne in damno versetur creditor. Sed quia plerique etiam usurarum abusi sunt nomine, coepit et hoc in sequiorem sumi partem: in bonum autem sensum substitui vox eius quod interest. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Demosth., in Pantaenet. 54].
- voetnoot2
- Sub modico lucello] Procopius Gotth. iii [40], in laudibus Germani, qui Iustiniano propinquus: χρήματα τοῖς δεομένοις ἅπασι δεδανειϰὼς μεγάλα ϰαὶ τόϰον οὐδ᾽ ὅσον λόγῳ ϰεϰομισμένος πρὸς αὐτῶν πώποτε. pecunias omnibus opus habentibus magnas dabat utendas, usuram autem, quae quidem talis dici mereretur, nunquam ab ipsis sumebat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Demosthenes - praegravandum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Octo nummos in centum] Idem in Imperio constitutum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Impunitatem praestare non possunt] Ideo permissas ante se usuras ad normam aequiorem reducere Iustinianus sui officii censuit: Novellis xxxii, xxxiii, xxxiv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Assecurationem] Id damnum in se suscipere dixit Suetonius Claudio [18] [add. edd. 1642, 1646]. Sic Cicero pecuniae publicae praedes accepit, ut populo cautum esset sine vecturae periculo. Epistola xii, 17, [ii, 17, 4]. [Sic Cicero - 17, add. ed. 1646].
- voetnoot7
- In societate] Exemplum societatis habes in delphinis apud Plinium [Nat. Hist.] Lib. ix, c. 8 et in pinna ac pinnotere ix, 40 [imo 42]. meminit et Cicero de Finibus [iii, 19, 63] [Verba ‘Exemplum - Plinium’ pro lemmate add. edd. 1642, 1646; omissis ‘In societate’].
- voetnoot1
- [Aristot., Eth. Nic. viii, 16].
- voetnoot2
- [quod - πλείω, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plaut., Asinaria 172].
- voetnoot4
- Navarr. 17 num. 250. Covar. iii. var. cap. 2. Less. lib. ii, 2, 25, du. 3. [l. ii c. 25 dub. 3].
- voetnoot5
- Angelus verb. Societas i, §. 7. Silv. verbo Societas 1 q. 2. Nava. 17. n. 255. Covarr. et Less. d. locis.
- voetnoot6
- L. si non. D. pro socio [l. 29 D. xvii, 2].
- voetnoot1
- Livius libro xxxix [imo xxiii, 49]. Arist. iii Polit. c. 6 [imo c. 9].
- voetnoot2
- Pro parte quam habent in ea summa] Vide simile in L. Wisigotthorum libro v, tit. v, c. 5 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. in causae cognitione D. de minoribus [l. 16 § 4 D. iv, 4]. L. Item si pretio. D. locati [l. 22 D. xix, 2] [Item - locati, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Naturaliter autem eo in loco] Sic Gellius lib. ix, c. 10, de actu coniugali: rem naturae lege operiendam [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- i. Corinth. xi, 14.
- voetnoot6
- xiii, 1.
- voetnoot7
- Eph. ii, 3.
- voetnoot8
- [Euenus, frgm. 4].
- voetnoot1
- [Eiusdem - natura, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. iii [84].
- voetnoot3
- [πεϕυσιοῦσϑαι, ed. 1625].
- voetnoot4
- [Sic - egerunt, add. in Addendis ed. 1625; in textum receperunt ceterae edd.].
- voetnoot5
- [Diod. Sic. xvi, 18].
- voetnoot6
- [Apud - vinceret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. ius nostrum D. de R.I. [l. 7 D. l, 17].
- voetnoot8
- In militum testamento] Imo et in paganorum testamentis saepe ubi inofficiosi querela instituitur, L. mater. L. nam etsi. L. circa. D. de inoff. Testamento [l. 19, l. 15, l. 24 D. v, 2], addita L. cum duobus. C. eodem titulo [l. 13 C. iii, 28] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. Si voluntate C. de rescind. vend. [l. 8 C. iv, 44].
- voetnoot10
- Post multas contentiones] Festus [i.v. Coctiones]: Cociones dicti videntur a cunctatione quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad iusti pretii finem. itaque apud antiquos prima syllaba per U literam scribebatur. Quintilianus declamatione pro civibus [xii, 21] diu cocionatus est [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Lib. vi. de benef. 15.
- voetnoot12
- Nic. v, 5 [in fine] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].