De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 319]
| |||||||||||||||||||||||||||
Caput X
|
I. | Obligatio reddendae domino rei alienae unde et qualis. |
II. | Obligatio de reddendo eo quod quis lucri fecit ex alieno: quae multis exemplis illustratur. |
III. | Bonae fidei possessorem ad restitutionem non teneri si res perierit: |
IV. | Eundem teneri ad restituendos fructus exstantes: |
V. | Et consumtos, nisi alias consumturus non fuerit: |
VI. | Non eos quos neglexit percipere: |
VII. | Non teneri eundem ad restitutionem rei quam donavit alii, cum distinctione: |
VIII. | Nec si rem emtam vendiderit, similiter cum distinctione. |
IX. | Quando pretium aut eius partem servare possit qui rem alienam bona fide emit. |
X. | Rem alienam emtam restitui venditori non posse. |
XI. | Qui rem habet cuius ignoretur dominus, nemini teneri eam concedere. |
XII. | Ob causam turpem aut alioqui debitam acceptum non esse restituendum naturaliter. |
XIII. | Refellitur sententia statuens rerum quae pondere, numero, mensura constant, dominium sine consensu domini transire. |
Explicato quantum instituto nostro sufficit, iure eo quod in personas, aut res nobis competit, videndum etiam quae exinde nascatur obligatio adversum nos. Nascitur autem haec aut e rebus exstantibus (rerum nomine iam comprehendam, etiam ius in personas qua utile nobis esse potest) aut non exstantibus. [2] E rebus exstantibus obligatio haec nascitur, qua tenetur is qui rem nostram habet in sua potestate, efficere quantum in se est, ut in nostram potestatem veniatGa naar voetnoot1. Quantum in se est dico; neque enim
obligatur ad impossibile, neque ad reddendam rem suis impensis: sed indicare tenetur, ut alter recipere suum possit. Nam sicut in rerum communium statu observanda erat aequalitas quaedam, ut huic non minus quam alteri rebus communibus uti liceret; ita introducto dominio haec quasi societas inter dominos contracta est, ut qui rem alienam in sua haberet potestate, eam domino redderet. Nam si dominii ea tantum fuisset vis, ut poscenti domino reddenda res esset, nimis debile futurum fuisset dominium, et nimis sumtuosa custodia. [3] Neque hic consideratur bona quis an mala fide rei possessionem nactus sit: alia enim obligatio est ex delicto, alia ex re. Lacedaemonii delicto se liberaverant, damnato Phoebida qui Cadmeam Thebanorum arcem contra foedus ceperat, sed ipsi iniustitiae accusatiGa naar voetnoot1 quod arcem nihilominus retinerentGa naar voetnoot2. <Eamque iniustitiam, ut singularem, etiam singulari Dei providentia vindicatam notavit XenophonGa naar voetnoot3. Sic M. Crassum et Q. Hortensium reprehendit CiceroGa naar voetnoot4 quod hereditatis partem retinuissent ex testamento, quod falsum sed sine eorum culpa confectum erat>Ga naar voetnoot5. [4] Quia vero haec obligatio tanquam ex contractu universali omnes homines tenet, et ius quoddam rei domino parit, eo fit ut singulares contractus, quippe tempore posteriores, exceptionem inde accipiant. Inde lucem accipit illud TryphoniniGa naar voetnoot6: Latro spolia quae mihi abstulit, posuit apud Seium inscium de malitia deponentis: utrum latroni, an mihi restituere Seius debeat. Si per se dantem, accipientemque intuemur, haec est bona fides ut commissam rem recipiat is qui dedit: Si totius rei aequitatem, quae ex
omnibus personis, quae negotio isto continguntur, impletur, mihi reddenda sunt, quoi (male legitur quo) facto scelestissimo ademta sunt. Recte autem addit: Et probo hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae iustiore repetitione. Iustior nimirum est repetitio domini ex iure illo quod ipsi dominio aequaevum diximus: unde etiam illud sequitur quod apud eundem Tryphoninum est, ut qui rem suam ignorans depositam accepit, reddere eam non teneatur: et quod ibidem paulo ante quaerebatur de bonis depositis ab eo cuius bona erant publicata, hinc potius quam ex eo quod de poenarum utilitate adfert Tryphoninus, definiendum est. [5] Nam ad dominii naturam nihil refert ex gentium an ex civili iure oriatur: semper enim secum habet quae sibi sunt naturalia, inter quae est obligatio cuiusvis possessoris ad rem domino restituendam. <Et hoc est quod ait MartianusGa naar voetnoot1 iure gentium condici posse res ab his qui non ex iusta causa possident>Ga naar voetnoot2. Ex hoc fonte oritur illud quod ab UlpianoGa naar voetnoot3 est proditum, qui rem alienam invenit eum ita ad eam domino reddendam teneri, ut εὕρετρον, hoc est praemium inventionis petere non possit. Reddendi autem sunt et fructus salvis impensis.
ii. [1] De rebus non exstantibus hoc humano generi placuitGa naar voetnoot4, ut si tu ex re mea factus es locupletior, me rem non habente, in tantum tenearis, in quantum es factus locupletior; quia quatenus ex meo lucratus es, plus habes, cum ego minus habeam: introducta autem sunt dominia ad servandam aequalitatem in eo scilicet, ut quisque suum haberet. Contra naturam esse ait TulliusGa naar voetnoot5, ex hominis incommodo suum augere commodumGa naar voetnoot6. Et alibiGa naar voetnoot7: Illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus. [2] Est huius dicti tanta aequitas, ut multa hinc definiant IurisconsultiGa naar voetnoot8 extra legum praescripta, semper ad ipsam
aequitatem, ut evidentissimam, provocantes. Ex actu servi institoris tenetur qui praeposuit, ita nisi denunciaverit ne ei crederetur. At etiam si sit facta denunciatio, et servus ex eo contractu peculium habeat, aut in rem domini versum sit, replicabitur de dolo. Videtur enim, inquit Proculus, dolum malum facere qui ex aliena iactura lucrum quaeratGa naar voetnoot1. Ubi doli mali vox id omne significat, quod naturali iuri et aequitati repugnat. Qui matre iubente pro filii defensore fideiussit, adversus defensorem mandati actionem non habet, nec proprie eius gessit negotium, quia contemplatione matris fideiussit. Attamen ex PapinianiGa naar voetnoot2 sententia dabitur actio negotiorum gestorum (utilis ni fallor) in defensorem, quia pecunia fideiussoris liberatur. Sic uxori quae maritoGa naar voetnoot3 pecuniam donavit, quam ex lege posset repetere, datur condictitia aut utilis vindicatio in rem ex pecunia comparatam; quia, inquit UlpianusGa naar voetnoot4, locupletiorem esse maritum negari non potest: et hoc quaeritur quid ex re mulieris possideat. Si consumseris nummos quos mihi meus servus surripuerat, peculiares putans, condictio eo nomine mihi adversus te competit, quasi res mea ad te sine causa perveneritGa naar voetnoot5. Pupilli non tenentur commodati secundum leges Romanas; tamen utilis actio dabitur si pupillus locupletior factus sitGa naar voetnoot6. Sic si aliena res pignori data et a creditore vendita fuerit, quantum ad creditorem, pro pretii accepti quantitate, liberatur debitor: quia, inquit TryphoninusGa naar voetnoot7, ex quali quali obligatione, occasione debitoris redactum pretium aequius debitori proficiet quam creditoris lucro cederet: sed emtori debitor tenebitur ne ex aliena iactura lucrum sibi quaerat: nam et si maiores fructus a possessore creditor abstulisset universos in quantitatem accepto ferre deberet. Similiter si cum debitore meo, non tanquam meo, sed alienum debitorem putans egisti, et mutuam ab eo accepisti pecuniam, obligaris, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes
fieri non potest) sed quia pecunia mea quae ad te pervenit eam mihi a te reddi bonum et aequum estGa naar voetnoot1. [3] Posteriores quoque iuris interpretes ad facta similia haec recte producunt: nempeGa naar voetnoot2 ut cuius latitantis bona venum ierant, cum exceptionem haberet, is ad pecuniam ex bonis suis redactam admittatur; etGa naar voetnoot3 ut qui pecuniam patri credidit ad alendum filium, si pater solvendo non sit, in ipsum filium bona materna habentem actionem habeat. His regulis duabus recte intellectis non difficilis erit responsio ad eas quaestiones quae et a IurisconsultisGa naar voetnoot4 et a Theologis internum animi tribunal instruentibus proponi solent.
iii. Primum enim apparet bonae fidei possessorem (nam malae fidei possessor ultra rei rationem ex facto suo tenetur) non teneri ad ullam restitutionem si res perierit: quia nec res ipsa apud eum est, nec lucrum ex re.
iv. Secundo, bonae fidei possessorem teneri ad restituendos etiam fructus exstantes rei: dico fructus rei; nam industriae fructus etiam si sine re non procederent, rei tamen non debentur. Causa huius obligationis est ex dominio. nam qui dominus est rei, idem naturaliter dominus est fructuum rei.
v. Tertio, bonae fidei possessorem teneri ad restitutionem et rei et fructuum consumtorum, si modo alias quoque tantumdem consumturus fuerat: nam in hoc locupletior censetur. Sic laudatur circa initia imperii C. Caesar CaligulaGa naar voetnoot5, quod quibus regna restituit, adiecit et fructus medii temporis.
vi. Quarto, non teneri eum ad fructus quos percipere neglexit: quia nec rem habet, nec quicquam quod rei loco succedit.
vii. Quinto, si talis possessor rem sibi donatam alii donaverit, non teneri eum nisi omnino etiam sine hac re donaturus tantundem fuisset: tunc enim lucrum erit rei suae pepercisse.
viii. Sexto, si rem emtam vendiderit, non teneriGa naar voetnoot6, nisi quatenus forte pluris vendideritGa naar voetnoot7: quod si donatam vendi-
derit, teneri ad restituendum pretiumGa naar voetnoot1, nisi forte prodegerit pretium, alias non prodacturus.
ix. [1] Septimo, rem alienam bona fide emtam restituendam, nec posse erogatum pretium repetiGa naar voetnoot2. cui regulae haec addenda mihi videtur exceptio nisi quatenus dominus rei suae possessionem recipere sine impendio aliquo probabiliter non potuitGa naar voetnoot3, ut puta si res apud piratas fuerit. Tunc enim deduci poterit quantum dominus impensurus libenter fuerat. ipsa enim facti possessio, praesertim recuperatu difficilis, est aliquid aestimabile, et in hoc dominus post rem amissam censetur factus locupletior. <Et ideo cum rei suae emtio ordinario iure non valeat, valere tamen eam ait Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot4, si ab initio id convenit, ut possessio quae apud alterum est ematur>Ga naar voetnoot5. Neque hic requiro ut emta res sit cum animo ut domino restituereturGa naar voetnoot6, quo casu negotiorum actionem nasci sunt qui aiant, sunt qui negentGa naar voetnoot7. Nam negotiorum gestorum actio ex lege civili nascitur: nullum enim habet eorum fundamentorum ex quibus natura obligationem inducit. Nos autem id quod naturale est hic quaerimus. [2] Non dissimile est quod de funeraria scripsit UlpianusGa naar voetnoot8, iustum iudicem in ea non meram negotiorum gestorum actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi, cum hoc ei actionis natura indulgeatGa naar voetnoot9. Et quod alibi idem ait, si quis negotia mea gesserit, non
mei contemplatione, sed sui lucri causa, et circa res meas aliquid impenderit, non quidem in id quod deditGa naar voetnoot1, sed in id quod ego locupletior sum, habiturum actionemGa naar voetnoot2. Sic enim et domini rerum quarum iactu levata est navis, partem recuperant ab aliis quorum res iactu servatae sunt: quia et qui rem alioqui perituram servavit, in hoc videtur locupletior.
x. Octavo, eum qui rem alienam emit, non posse eam restituere venditori, ut pretium servet, quia ex quo res in eius fuit potestate, iam, ut diximus, coepit obligatio restituendi.
xi. Nono, eum qui rem habeat cuius dominus ignoratur, non teneri naturaliter eam rem pauperibus dare: quanquam valde hoc pium sitGa naar voetnoot3, et recte multis in locis constitutum. Ratio est, quia ex dominio nemo ius habet praeter dominum. Non esse autem, et non apparere tantundem valent quoad eum cui non apparet.
xii. Decimo, naturaliterGa naar voetnoot4 quod ob causam turpem aut honestam, ad quam quis obligabatur, acceptum est, non esse restituendum. quanquam hoc quoque non immerito legibus quibusdam introductum est. RatioGa naar voetnoot5 est quia ratione rei nemo tenetur, nisi res sit aliena. hic autem dominium transiit ex prioris domini voluntate. Aliud erit si in ipso accipiendi modo vitium fuerit, puta extorsioGa naar voetnoot6. hoc enim est aliud obligationis principium de quo hic non agimus.
xiii. Addamus et hoc mendose a MedinaGa naar voetnoot7 traditum, rerum alienarum in nos dominium transire sine consensu domini, si res sint tales quae pondere, numero et mensura aestimari soleant. Nam res eius generis functionem quidem recipere dicuntur, id est restitui posse per id quod genere idem est, sed ita demum si consensus praecesserit, aut ex lege aut more praecessisse intelligatur, ut in mutuo; aut etiam si res, utpote consumta, exhiberi nequeat. At extra talem consensum, vel expressum, vel praesumtum, et extra necessitatem functio ista locum non habetGa naar voetnoot8.
- voetnoot1
- Tenetur is qui rem nostram habet in sua [sua] omiserunt edd. 1642, 1646] potestate, efficere quantum in se est, ut in nostram potestatem veniat] Inter praecepta iubentia legis Hebraeis datae est ut res inventa restituatur domino. Praecepto iubente lxxiv. Fundamentum id habet tum in aequitate naturali, tum in Deuteronomii loco xxii, i. Chrysostomus i cor. v, 8 [Homil. xv, 5]. ταῦτα δὲ ϰαὶ οὶ τῶν ἔξωϑεν ἴσασι νόμοι, οἵ τοὺς ἀρπάσαντας ϰαὶ ἀϕελομένους ἀϕέντες, ἐϰείνους ϰελεύουσιν ἀπαιτεῖν, παρ᾽ οἶς ἂν εὔροι τις τὰ αὑτοῦ ϰείμενα ἅπαντα. Hoc et seculi probant leges quae ius nobis faciunt, omisso raptore aut fure, eos compellare qui res nostras, qualescunque eae sint tenent. Hieronymus [imo Origenes, Hom. iv] ad Leviticum [c. 6]: Multi sine peccato putant esse si alienum quod invenerint teneant, et dicunt: Deus mihi dedit. Cui habeo reddere? Discant hoc peccatum simile esse rapinae, si quis inventa non reddat. Augustinus Sermone xix de verbis Apostoli: Si quid invenisti et non reddidisti, rapuisti. Deinde: Qui alienum negat, si posset et tolleret. Utrunque Gratianus retulit in causae xiv quaestionem v [c. 6 et 8] idem Augustinus de fide et operibus [c. 7]: Sicut iure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum: cum vero scierit, nec ab alieno recesserit, tunc malae fidei possessor perhibetur, tunc iuste iniustus possessor vocabitur. Pertinet huc et lex Wisigotthorum lib. ix, tit. i, c. 9. Interdum vero ob causas graves lex civilis intendit augetque hanc obligationem, ut in servo fugitivo lex Burgundica libro i, tit. vi. Bona quae dominis per iniuriam ademerat Domitianus, Nerva restitui iussit. Habet id Xiphilinus [lxviii, 2]. Apud Procopium Gotthicorum ii [6] Belisarius: οἶμαι δ᾽ ἔγωγε τόν τε βιασάμενον, ϰαὶ ὂς ἃν τὰ τοῦ πέλας ἐϰουσίως μὴ ἀποδιδῷ τὸν αὐτὸν ἐϰών γε εἶναι. Mihi ita libet credere, pari loco esse res alienas sponte retinentem, et non reddentem, cum raptore [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Iniustitiae accusati] Ita iudicat Diodorus libro xv [20]. Plutarchus Agesilao [609 A]: τὴν πόλιν ἔπεισεν εἰς αὐτὴν δέξασϑαι τὸ ἀδίϰημα; ϰαὶ ϰατέχειν τὴν ϰαδμείαν δι᾽ ἑαυτῆς. Civitati persuasit ut in se culpam transferret, retinendo sibi arcem Cadmeam. Simile facinus Baiazetis in Nicopoli apud Leunclavium libro vi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Diod. l. xv [20]. Plut. Pelopida [280 B] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Hist. Cyri lib. v [imo Hist. Graec. v, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- De officiis iii [18, 73] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Eamque - erat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Bona fides. D. depositi [l. 31 § i D. xvi, 3].
- voetnoot1
- L. rerum. D. de act. rer. amotar. [l. 25 D. xxv, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Et hoc - possident, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. Falsus. §. quid ergo. D. de furtis [l. 43 § 9 D. xlvii, 2].
- voetnoot4
- Caietan. ad Th. 2, 2, 62. Art. 6. 1. Item veniunt §. praeter haec. D. de petit. hered. [l. 20 § 6 D. v, 3].
- voetnoot5
- De Off. iii [5, 21].
- voetnoot6
- Contra naturam esse ex hominis incommodo suum augere commodum] Cassiodorus x, 16: Hoc nostris temporibus confitemur inimicum, ut alter alterius laetetur incommodo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Cic., de Off. iii, 5, 22].
- voetnoot8
- L. Iure naturae. D. de reg. iuris [l. 206 D. l, 17]. et ibi interpretes [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Siquis mancipiis. D. de inst. act. [l. 17 § 4 D. xiv, 3].
- voetnoot2
- L. Quamquam ad SC. Vell. [l. 7 D. xvi, 1].
- voetnoot3
- [cui maritus, in text. ed. 1625, corr. in Erratis ed. 1625 quae marito].
- voetnoot4
- L. Uxor marito. D. de dona. int. vir. et ux. [l. 55 D. xxiv, 1].
- voetnoot5
- L. Servus. in prin. vers. secundum quae. D. de act. emt. et ven. [l. 30 pr. vers. secundum quae D. xix, 1].
- voetnoot6
- L. Sed mihi D. Commodati [l. 3 D. xiii, 6].
- voetnoot7
- L. Rescriptum. §. 1, de dist. pignorum [l. 12 § 1 D. xx 5].
- voetnoot1
- L. Si me et Titium. D. de reb. cred. [l. 32 D. xii, 1].
- voetnoot2
- Acc. in d.l. rescriptum [l. 12 D. xx, 5].
- voetnoot3
- Iason in d.l. si me et Titium [l. 32 D. xii, 1].
- voetnoot4
- Soto l. iv. q. 7. art. 2. Covar. ad c. peccatum. par. 11, §. 1. Silv. in verbo Restituta. n. 3. quae. 6. Medina de contr. q. 10. Less. l. ii, c. 14. Navar. c. 17, n. 7.
- voetnoot5
- Suet. c. 16 [Calig].
- voetnoot6
- L. Qui vas. § ult. D. furti [l. 48 § 7 D. xlvii, 2.
- voetnoot7
- L. si et rem. D. de petit. hereditatis [l. 22 D. v, 3]. L. Sed et si lege. D. eod. [l. 25 D. v, 3].
- voetnoot1
- L. Si eum servum, D. de rebus creditis [l. 23 D. xii, 1].
- voetnoot2
- L. Mater tua. L. Si mancipium C. de rei vindicatione. [l. 3 et l. 23 C. iii, 32]. L. Suae. D. de cont. emt. [l. 16 D. xviii, 1]. L. 1, D. de evictionibus [l. 1. D. xxi, 2]. L. Si laborante. §. Si navis. D. ad legem Rhodiam [l. 2 § 3 D. xiv, 2] [L. Si laborante - Rhodiam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646] Aegid. Reg disp. 31, dub. 7, num. 126. Host. tit. de poen. v. quid de praedam ementibus.
- voetnoot3
-
Nisi quatenus dominus rei suae possessionem recipere sine impendio aliquo probabiliter non potuit] Apud Terentium Heautontimorumeno Actu iv, Scena iv [790 sqq.]:
Sed illud quod tibiDixi de argento quod ista debet Bacchidi;Id nunc reddendum est illi. neque tu scilicetEo nunc confugies. quid mea? num mihi datum est?Num iussi? num illa oppignerare filiamMeam me invito potuit? verum illud, ChremeDicunt: ius summum summa saepe iniuria.
Ubi et Eugrafium vide. Haec aequitas etiam ab Hebraeorum magistris probatur et a Wisigotthis libro i, tit. ix, c. 9, et c. 15. [add. edd. 1642, 1646]. Alc. iii Praes. 29. Menoch. v Praes. 29. num. 26. Straccham parte ii, num. 18. [Alc. - 18, add. ed. 1646].
- voetnoot4
- L. si in emtione, § rei. D. de contr. emt. [l. 34 D. xviii, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Et ideo - ematur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Cum animo ut domino restitueretur] Speculum Saxonicum ii, 37. Landrecht tit. xv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Baldus et Castr. lib. i D. de neg. gest. [l. i D. xxxv, 5].
- voetnoot8
- L. et siquis § idem Labeo. D. de relig. et f. [l. 14 § 12 D. xi, 7]. Balsamo ad can. x. Greg. Thauma [Balsamo - Thauma, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- L. si pupilli. § sed siquis. D. Neg. gest. [l. 6 § 3 D. xxvii, 5].
- voetnoot1
- [debet, edd. 1625, 1631, 1632; dedit, edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Caiet. 2, 2, 62, 6. Soto l. 4. q. 7. art. 2. Covar d. loco [p. 249 n. 4]. L. i D. ad l. Rhod. [l. i D. xiv, 2].
- voetnoot3
- Quanquam valde hoc pium sit] Chrysostomus indicato iam loco [p. 319 n. 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Thom. 2, 2, 62, art. 5. ad 2. Caiet. ibi. Covar. p. 2. § 2, ad c. peccatum.
- voetnoot5
- i Samuel. xii, 5, 6.
- voetnoot6
- De rest. qu. 10.
- voetnoot7
- Aliud erit si in ipso accipiendi modo vitium fuit, puta extorsio] Optime haec distinguit Augustinus epistola liv [Ep. cliii] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- L. Rogasti § ult. D. si cert. pet. [l. ii § 2 D. xii, 1].