De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 309]
| |||||||||||||||||||||||||||
Caput IX
|
I. | Dominium et imperium tolli sublato eo qui ius habuit, nec existente successore: |
II. | Sic et ius familiae extincta familia: |
III. | Sic et populi, si populus esse desinat: |
IV. | Quod fit, sublatis partibus necessariis: |
V. | Sublato corpore toto populi: |
VI. | Sublata forma qua est populus: |
VII. | Non etiam migratione: |
VIII. | Aut mutato regimine: ubi de loco qui debeatur novo regi aut populo liberato. |
IX. | Quid si populi uniantur? |
X. | Quid si dividatur populus? |
XI. | Cuius nunc sint quae Romani imperii fuerunt, nec alienata apparent. |
XII. | De iure heredum. |
XIII. | De iure victoris. |
Quomodo primitus acquirantur, et quomodo transeant tum dominia privata, tum imperia, satis diximus quomodo desinant, videamus. Et quidem derelictione desinere obiter supra demonstratum est, quia voluntate cessante non manet dominium. Est et alius desinendi modus, sublato subiecto in quo est imperium vel dominium, ante alienationem scilicet vel expressam, vel tacitam, qualis est in successionibus ab intestato. Quare siqua persona, nulla edita voluntatis significatione, nullo consanguineo relicto moriatur, omne ius quod habet interit, ac proinde servi (nisi lex humana impediat) erunt liberi: populi qui in ditione eius fuerant sui iuris fient, quia non sunt haec sui natura occupabilia: nisi libertatem suam ultro deserant. res autem aliae fient occupantis.
ii. Idem dicendum si familia defeceritGa naar voetnoot1 quae ius aliquod habebat.
iii. [1] Idem si populus. Dixit IsocratesGa naar voetnoot2, et post eum Iulianus imperatorGa naar voetnoot3, civitates esse immortales, id est esse
posse, quia scilicet populus est ex eo corporum genere quod ex distantibusGa naar voetnoot1 constat, unique nomini subiectum estGa naar voetnoot2, quod habet ἕξιν μίἅν, ut PlutarchusGa naar voetnoot3; spiritum unum, ut Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot4 loquitur. Is autem spiritus sive ἕξις in populoGa naar voetnoot5 est vitae civilis consociatio plena atque perfecta, cuius prima productio est summum imperium, vinculum per quod respublica cohaeret, spiritus vitalis quem tot millia trahunt, ut SenecaGa naar voetnoot6 loquitur. Plane autem corpora haec artificialia instar habent corporis naturalis. Corpus naturale idem esse non desinit particulis paulatim commutatisGa naar voetnoot7
una manente specie, ut AlphenusGa naar voetnoot1 ex Philosophis disserit. [2] Atque ideo commode interpretandum, quod ait SenecaGa naar voetnoot2, neminem nostrum eundem esse in senectute qui fuit iuvenis, ut de materia sola intelligatur; quomodo HeraclitusGa naar voetnoot3 dixerat, citante Platone in CratyloGa naar voetnoot4 et Seneca dicto loco, in idem flumen bis nos non descendere: quod recte sic corrigit Seneca: Manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Sicut et AristotelesGa naar voetnoot5 flumen populo comparans dixit flumina eadem vocari quanquam alia subeat semper aqua, alia decedat. Neque vero manet nomen inane, sed et ἕξις illa quam Conon definit ἕξιν σώματος συνεϰτιϰὴν, Philo πνευματιϰὸν συνέχον, Latini quoque spiritum vocant. Sic ergo populus, auctore Alpheno et Plutarcho de sera numinis vindictaGa naar voetnoot6, idem hoc tempore putatur qui ab hinc centum annis fuit, cum ex illis nemo nunc vivat <: μέχρις ἂν ἡ ποιοῦσα ϰαὶ συνδέουσα ταῖς ἐπιπλοϰαῖς ϰοινωνία τὴν ἑνότητα διαϕυλαττῃ. quamdiu illa quae populum facit et mutuis nexibus vincit communio ius unitatis suae servat, quae eiusdem Plutarchi in hac re verba sunt>Ga naar voetnoot7. Et hinc ortus mos loquendi, ut populum qui nunc est alloquentes ei tribuamus quae eidem populo ante multa saecula acciderunt, ut videre est tum apud historicos, tum et in libris sacrisGa naar voetnoot8, ut Marci x, 3. Ioh. vi, 32. vii, 19. 22. Act. vii, 38, Sic apud TacitumGa naar voetnoot9 Antonius Primus Vespasiano militans milites Tertianos veterum admonet, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios repulissent. [3] Ex odio itaque, non ex vero apud [eundem]Ga naar voetnoot10 TacitumGa naar voetnoot11 Piso negat Athenienses sui temporis, esse AtheniensesGa naar voetnoot12, quippe tot cladibus extinctos, sed illuviem nationum. Nam externa illa accessio de dignitate forte aliquid detraxerat, populum alium non fecerat. <Nec id is ipse ignoravit, cum illis ipsis sui temporis Atheniensibus obiec-
taret vetera quae in Macedonas improspere, violenter in suos fecissent>Ga naar voetnoot1. At sicut particularum mutatio non efficit, ut populus esse desinat qui fuit, ne per annos quidem mille et amplius, ita fieri posse ut intereat populus negari non potest. Fit autem hoc dupliciter, interitu corporis, aut interitu speciei sive spiritus quem dixi.
iv. Corpus interit vel sublatis simul partibus sine quibus corpus subsistere nequit, vel sublata corporis rationeGa naar voetnoot2. Ad priorem modum refer populos mari abreptos, ut Atlanticae populos, teste PlatoneGa naar voetnoot3, et alios quorum TertullianusGa naar voetnoot4 meminitGa naar voetnoot5, item eos quos terrae motus hausit penitus, aut chasma; quorum exempla sunt apud SenecamGa naar voetnoot6 et Ammianum MarcellinumGa naar voetnoot7, et alibi: et qui sponte internecioni se dederunt, ut SidoniiGa naar voetnoot8 et SaguntiniGa naar voetnoot9. Ex antiquo Latio liii populos sine vestigiis interiisse ait PliniusGa naar voetnoot10. Quid si ex tali populo tam pauci supersint, qui populum facere nequeant? iam poterit in illis subsistere dominium quod populus habet ad modum privatorum: non siquid populo, ut populo competit. quod et de collegio sentiendum estGa naar voetnoot11.
v. Corporis ratio tollitur si cives aut sponte ob pestilentiam aut seditionem a societate discedant; aut vi ita distrahanturGa naar voetnoot12, ut coire non possint, quod bellis accidit interdumGa naar voetnoot13.
vi. Species interit, sublata, aut omni, aut perfecta iuris communitateGa naar voetnoot14, sive singuli personalem quoque servitutem subeant, ut <Mycenaei ab Argivis, Olynthii a Philippo>Ga naar voetnoot15, Thebani ab Alexandro venditi, Brutii a Romanis publicis servitiis mancipati, sive ea retenta imperio exuantur. Sic de Capua narrat LiviusGa naar voetnoot16 placuisse Romanis, ut tanquam
urbs habitaretur; corpus nullum civitatis, nec senatus, nec plebis concilium, nec magistratus esse, sed sine consilio publico, sine imperio multitudinem, cui praefectus Roma missus ius redderetGa naar voetnoot1. Itaque imaginem reipublicae nullamGa naar voetnoot2 Capuae relictam dicit Cicero priore ad Populum contra RullumGa naar voetnoot3. Idem dicendum de populis in provinciae formam redactis: item de his qui alterius populi ditionem subierunt. Sic a SeveroGa naar voetnoot4 Byzantium Perintho, Antiochia LaodiceaeGa naar voetnoot5 suppositaGa naar voetnoot6 a TheodosioGa naar voetnoot7.
vii. At vero si loco migraverit populus, sive sponte ob inediam, aut alia mala; sive coactus, ut populus CarthaginiensisGa naar voetnoot8 bello Punico tertioGa naar voetnoot9, si species quae dixi maneat, populus esse non desinitGa naar voetnoot10, multoque minus si muri tantum urbis disiecti sunt. <Itaque cum ad pacem Graeciae iurandam Lacedaemonii negarent admittendos Messenios, quod eius urbis muri essent diruti, contra eos a communi sociorum res iudicata estGa naar voetnoot11>Ga naar voetnoot12.
viii. [1] Neque refert quomodo gubernetur, regione, an plurium, an multitudinis imperio. Idem enim est populus Romanus sub regibus, consulibus, imperatoribus. Imo etiamsi plenissimo iure regnetur, populus idem erit qui antea erat, cum sui esset iuris, dum rex ei praesit, ut caput istius populi, non ut caput alterius populi. Nam imperium quod in rege est ut in capite, in populo manet ut in toto, cuius pars est caput: atque adeo rege si electus est, aut regis familia extincta, ius imperandi ad populum redit, ut supra ostendimus. Neque est quod AristotelemGa naar voetnoot13 hic mihi quis
obiiciat, qui reipublicae forma mutata negat eandem esse civitatem, sicut, inquit, harmonia non eadem est ubi a Dorico modo in Phrygium transitur. [2] Sciendum enim est unius rei artificialis plures esse posse species, sicut legionis species una est qua regitur, altera qua militat. Ita civitatis species una est, consociatio iuris atque imperii; altera, relatio partium inter se earum quae regunt, et quae reguntur. Hanc spectat Politicus, illam Iurisconsultus: quod nec AristotelemGa naar voetnoot1 latuit cum ita subiicit: an vero exsolvenda sint nomina necne, mutata gubernandi forma, alia inspectio est: artis scilicet alterius quam cum Politica non confundit Aristoteles, ne quod in aliis culpat admittat ipse, μεταβαίνωνGa naar voetnoot2 ἐϰ γένους εἰς γένος, ab uno tractandi genere ad alterum transitum faciens. [3] Non desinit debere pecuniam populus rege sibi imposito quam liber debebat: est enim idem populus, et dominium retinet eorum quae populi fuerant, imo et imperium in se retinet, quanquam iam non exercendum a corpore sed a capite: unde parata est responsio ad controversiam ex facto nonnunquam agitatam, quo loco in conventibus sedere debeat qui summum imperium in populum ante liberum accepit; eodem nimirum quo ipse populus <: sicut in Amphictyonico consessu Phocensium locum accepit Philippus Macedo>Ga naar voetnoot3. sic vicissim qui regis fuerat locus, eum populus liber implebit.
ix. Quod si quando uniantur duo populiGa naar voetnoot4, non amittentur iura, sed communicabuntur, sicut Sabinorum primo, deinde Albanorum ius in Romanos transfusum est, et una facta respublica, ut LiviusGa naar voetnoot5 loquitur. Idemque censendum de regnis quae non foedere, aut eo duntaxat quod regem communem habeant, sed vera unitate iunguntur.
x. Contra evenit, ut quae una civitas fuerat dividatur, aut consensu mutuo, aut vi bellica, sicut corpus imperii Persici divisum est in Alexandri successores. Quod cum fit, plura pro uno existunt summa imperia cum suo iure in partes
singulas. Si quid autem commune fuerit, id aut communiter est administrandum, aut pro ratis portionibus dividendum. Huc referenda et discessio quae ex consensu fit in colonias. Nam sic quoque novus populus sui iuris nascitur: οὐ γὰρ ἐπὶ τῷ δοῦλοι, ἀλλ᾽ ἐπὶ τῷ ὅμοιοι εἶναι ἐϰπέμπονται, inquit ThucydidesGa naar voetnoot1: Non enim ut servi, sed ut pari iure sintGa naar voetnoot2 dimittuntur. <IdemGa naar voetnoot3 secundam coloniam a Corinthiis Epidamnum deductam narrat ἐπὶ τῇ ἴσῃ ϰαὶ ὁμοίᾳ ut pari iure esset>Ga naar voetnoot4. Rex Tullius apud Dionysium HalicarnassensemGa naar voetnoot5: τὸ δὲ ἄρχειν ἐϰ παν τὸς τῶν ἁπάντων τὰς μητροπόλεις ὡς ἀναγϰαῖόν τι ϕύσεως νόμιμον οὔτε ἀληϑὲς οὔτε δίϰαιον ἡξιοῦτο ἀϕ᾽ ἡμῶν. Ut omnino matrices urbes coloniis imperent, quasi naturae lege, id vero nos neque verum neque aequum arbitramur.
xi. [1] Nobilis est et illa quaestio apud historicos et iurisconsultos, de his quae Romani imperii fuerunt cuius nunc sint: multi ea nunc esse volunt Germanici sive regni, ut olim vocabatur, sive imperii (utro autem nomine appelles ad rem non refert) et nescio quam surrogationem huius imperii in illius locum sibi confingunt, cum tamen notum satis sit Germaniam magnam, id est Transrhenanam, totam [maxima temporis parte]Ga naar voetnoot6 fuisse extra complexum Romani imperii. Mihi non praesumenda videtur mutatio aut translatio nisi certis documentis probetur. Quare et populum Romanum eundem esse dico, qui olim fuit, quanquam extraneorum accessione admixtum, et imperium penes eum mansisse, tanquam penes corpus in quo esset ac viveret. Nam quae olim iure potuit facere populus Romanus antequam Imperatores Romani regnarent, idem faciendi ius habuit, ut quisque Imperator mortuus erat, alio nondum existente: Imo et electio Imperatoris ad populum pertinebat; et aliquoties a populo per se, aut per senatumGa naar voetnoot7 facta est:
quae autem a legionibus modo his, modo illis fiebant electiones, non erant ratae ex iure legionum (nam in vago nomine ius certum esse non poterat) sed ex approbatione populi. [2] Cum his non pugnat quod Antonini constitutione quotquot in orbe Romano sunt, cives Romani effecti sunt. Consecuti enim ea constitutione sunt subditi Romani imperii, ea iura quae olim habebant coloniae et municipia, et provinciae togatae, ut et honorum participes essent, et iure Quiritium uterentur: non ut in aliis populis, itidem ut in populo urbis Romae fons imperii essetGa naar voetnoot1: quod facere in potestate Imperatorum non fuit, qui habendi imperii modum ac causam mutare non potuerunt. Nec quod Imperatores postea Constantinopoli quam Romae habitare maluerunt, de iure populi Romani quicquam imminuit. sed tunc quoque electionem factam a parte sui quae Constantinopoli habitabat, unde Byzantinos Quirites vocat ClaudianusGa naar voetnoot2, ratam populus totus habuit: iurisque sui monumentum non tenue servavit in urbis suae praerogativaGa naar voetnoot3, et in honore consulatusGa naar voetnoot4 aliisque rebus. Quare ius omne quod hi qui Constantinopoli habitabant ad eligendum Imperatorem Romanum habere poterant, pendebat a voluntate populi Romani:
et cum illi contra mentem ac morem populi RomaniGa naar voetnoot1 feminae Irenes subiissent imperiumGa naar voetnoot2, ut alias causas omittamus, merito populus Romanus illam concessionem sive expressam sive tacitam revocavit, et per se Imperatorem legit, ac voce primi civis, id est Episcopi sui (quomodo et in Iudaica republica rege non existente prima erat summi Pontificis persona) pronuntiavit. [3] Fuit autem haec electio personalis in Carolum Magnum, et quosdam eius successores: qui ipsi ius imperii quod habebant in Francos, ut et in Langobardos, a iure imperii in Romanos, ut nova ex causa quaesito, sollicite distinxeruntGa naar voetnoot3. Postea vero diviso Francorum populo in Occidentalem qui Galliam nunc obtinet, et Orientalem qui GermaniamGa naar voetnoot4 sive Alemaniam tenet (duo Francorum regna vocat Frisingensis) cum populus Francorum orientalis eligendo sibi reges facere coepisset (nam et ad id tempus Francorum regum successio quasi agnatica, non tam a iure certo, quam a populi suffragiis pependerat)Ga naar voetnoot5 placuit populo Romano, quo certius praesidium haberet, regem non proprium sibi sumere, sed eum quem Germani fecissent; ita tamen ut ius sibi aliquod retineret probandae vel improbandae electionisGa naar voetnoot6, quantum scilicet ea res ad se pertinebat. [4] Haec quoque approbatio per Episcopum edici et solemniter testata fieri peculiari
coronatione solebat. quare ex electione septem principum qui Germaniae corpus referunt, qui lectus est ius habet imperandi Germanis secundum eorum mores: ex approbatione vero populi Romani fit idem rex, aut Imperator Romanus, aut, ut historici saepe loquuntur, rex regni ItaliaeGa naar voetnoot1: atque eo titulo sub se habet quaecumque populi Romani fuerunt, neque pactionibus, aut derelicti occupatione, aut victoriae iure in aliorum populorum imperium concesserunt. Unde illud quoque intelligi facile potest, quo iure episcopus Romanus vacante imperio, investituras tribuat feudorum imperii RomaniGa naar voetnoot2, quia scilicet in populo Romano, tali tempore libero, primas obtinet. Solent autem quae sunt corporis alicuius per primam personam corporis nomine expediriGa naar voetnoot3, ut alibi quoque diximus. Neque vero male Cynus et Raynerius tradidere, si imperator Romanus morbo aut captivitate impediretur fungi imperio, posse ei vicarium dari ab ipso populo Romano.
xii. Heredis personam, quoad dominii tam publici quam privati continuationem, pro eadem censeri cum defuncti persona, certi est iuris.
xiii. Victor autem victo quatenus succedat, infra in effectibus belli explicabitur.
- voetnoot1
- Si familia defecerit] Ut Danica olim. Crantz. Vand. viii, 23. Rugia. Crantzius idem Vand. viii, 12. Pelasgorum et Thessalorum. Gregoras lib. vii [c. 13]. Usanchanidarum in Perside. Leunclavius xvi. Adde Leonem lib. ii Africanorum [p. 136] de Tarodento: et, si vis, Ernestum Cothmannum Cons. xli, num. 1, et sequentibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- De pace [39].
- voetnoot3
- [Iulianus, Epistola 35 p. 411].
- voetnoot1
- Ex distantibus] Seneca Epistola cii [§ 6]: quaedam continua esse corpora, ut hominem: quaedam composita, ut navem, domum, omnia denique quorum partes diversae iunctura in unum sunt coactae: quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt tanquam exercitus, populus, senatus. Sumta haec ex Achille Statio [Tatio], cuius ad Aratum haec sunt verba [c. 14] ex Conone illo cuius repertum est coma Berenices: παρετήρησε δὲ ϰόνων ὁ μαϑηματιϰὸς, σώματα λέγεσϑαι ὅσα ὑπὸ μιᾶς ἕξεως ἡνωμάνα ϰρατεῖται, οἶον λίϑος, ξύλον. ἔστι δὲ ἕξις πνεῦμα σώματος συνεϰτιϰόν· συ νημμένα δὲ ὅσα οὐχ ὑπὸ μιᾶς ἕξεως δέδεται, ὡς πλοῖον ϰαὶ οἰϰία· τὸ μὲν γὰρ ἐϰ πολλῶν σανίδων, ἡ δὲ ἐϰ πολλῶν λίϑων σύγϰειται· διεστῶτα δὲ ὡς χορός· τῶν δὲ τοιούτων διτταὶ αἱ διαϕοραὶ. τὰ μὲν γὰρ ἐξ ὡρισμένων σωμάτων ϰαὶ ἀριϑμῷ ληπτῶν ὡς χορός· τὰ δὲ ἐξ ἀορίστων ὡς ὀχλος. Observavit Mathematicus Conon, corpora dici quae uno tenore unum fiunt. est autem tenor spiritus corpus continens. connexa vero quae non uno tenore iuncta sunt, ut navis, ut domus: nam et illa ex multis est tabulis, et haec ex lapidibus multis: distantia ut chorus: sed et haec duum generum inter se differentium. sunt enim alia ex corporibus definitis et quae numerum habent cognitu facilem [ut chorus]: alia ex infinitis, ut populus. Apparet hinc sumpta quae habet Pomponius L. Rerum de usurp. et usucap. [l. 30 D. xli, 3] et quod Paulus dicit statuam uno spiritu contineri L. in rem. §. item [scil. D. de rei vind.: l. 23 § 5. D. vi, 1], ubi similiter distinguit inter corpora cohaerentia et quae sunt ex distantibus. Usi et alii. Philo de Mundo [§ 4]: ἕξις ἐστὶ πνεῦμα ἀναστρέϕον ἐϕ᾽ ἑαυτῷ. Tenor est spiritus in semet se revolvens, etc. item [§ 18]: ἕξις ἐστὶ πνευματιϰὸς τόνος, δεσμὸς οὐϰ ἄρρηϰτος, ἀλλὰ μόνον δυσδιάλυτος. Tenor est spiritualis continentia, vinculum non insolubile, sed solutu difficile. Vide et Boethium 1 Arithmeticorum [c. 1]: et nota cum de populo ἕξιν aut spiritum dicimus non sumere nos vocem in suo rigore, ut Conon fecit, sed ἀναλογιϰῶς, comparatione quadam, quali utimur etiam cum populum corpus appellamus. Spiritum hunc rei speciem vocat Alfenus in L. Proponebatur D. de iudiciis [l. 76 D. v, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. Rerum. D. usuc. Ach. Stat. ad Arat. [vide n. praeced].
- voetnoot3
- [Plutarch., de Animae procreatione 1025 C.].
- voetnoot4
- [L. 23 § 5 D. vi, 1].
- voetnoot5
- Is autem spiritus sive ἕξις in populo] ἡ πολιτεία, βίος πόλεως. Aristoteles Polit. iv, 11 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Sen. l. 1 de Clem. c. 4.
- voetnoot7
- Particulis paulatim commutatis] Exemplum in navi dat Alfenus dicto iam loco. et Ulpianus in lege Quid tamen D. quibus modis ususfructus amittatur [l. 10 D. vii, 4]. Navem eandem esse aiunt si per partes refecta sit. Aliud si dissoluta et recomposita. L. qui res §. Aream, D. de Solutionibus [l. 98 § 8 D. xlvi, 3]. Plutarchus Theseo [cap. 23]: τὸ δὲ πλοῖον ἐν ᾦ μετὰ τῶν ἡιϑέων ἔπλευσε ϰαὶ πάλιν ἐσώϑη τὴν τριηϰόντορον, ἄχρι τῶν Δημητρίου τοῦ Φαληρέως χρόνων διεϕύλαττον οἱ ἀϑηναῖοι, τὰ μὲν παλαιὰ τῶν ξύλων ὑϕαιροῦντες, ἄλλα δὲ ἐμβάλλοντες ἰσχυρὰ, ϰαὶ συμπηγύντες οὕτως ὥστε ϰαὶ τοῖς ϕιλοσόϕοι ς εἰς τὸν αὐξόμενον λόγον ἀμϕιδοξούμενον παράδειγμα τὸ πλοῖον εἶναι, τῶν μὲν ὼς τὸ αὐτὸ, τῶν δὲ ὡς οὐ τὸ αὐτὸ διαμένει λεγόντων. Navem autem in qua cum dilecta iuventute navigavit salvusque rediit Theseus, triginta aptam remis, conservarunt Athenienses adusque tempora Demetrii Phalerensis, subtrahendo ligna vetustate cariosa, subiiciendo alia, ita ut cohaererent, unde et exemplum haec navis facta est philosophis disputantibus de ea quaestione quae de augescentibus dicitur, in qua hanc navem ad ultima tempora eandem fuisse affirmant hi, illi negant. In hac controversia a philosophis decertata prudenter Iurisconsulti aientem partem praetulere: Et Tertullianus iuris valde peritus libro de Resurrectione carnis [60]: Navem procella dissipatam vel carie dissolutam, redactis et recuratis omnibus membris, eandem saepe conspeximus, etiam titulo restitutionis gloriantem. intellige manente carina, quomodo vox resoluta etiam sumenda in Pauli verbis L. inter stipulantem §. Sacram D. de Verb. Oblig. [l. 83 § 5 D. xlv, 1] Idque et apud Tertullianum praecedentia, et apud Paulum sequentia evincunt. Philo de Mundo [§ 22]: οὐ γὰρ δήπουϑεν οὖ πάντα (τὰ) μέρη ϕϑείρεται, ϕϑαρτὸν ἐστιν ἐϰεῖνο, ἀλλ᾽ οὖ πάντα τὰ μέρη ἅμα ϰαὶ ἐν ταυτῷ ἄϑρόα ϰατὰ τὸν αὐτὸν χρόνον. Non cuius partes pereunt utique interitui obnoxium est, sed cuius omnes partes simul et eodem tempore pereunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Proponebatur. de iudiciis [l. 76 D. v, 1].
- voetnoot2
- Epist. 58 [§ 22].
- voetnoot3
- Quomodo Heraclitus] Et Epicharmus apud Diogenem Laertium [iii, 12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plato, Crat. 402 A].
- voetnoot5
- iii [iv, ed. 1625] Pol. ii [imo c. 3].
- voetnoot6
- [Plut., de Sera num. vind. 559 A].
- voetnoot7
- [μέχρις - sunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- In libris sacris] Adde Matth. xxiii, 35. Act. iii. 22. [add. edd. 1642, 1646]. i Cor. xv, 52. i Thess. iv, 17 ad. ed. 1642].
- voetnoot9
- Hist. l. iii [ii, ed. 1632] [24] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [eundem, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Ann. l. ii. [55] [Tac.] [omiserunt edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Negat Athenienses sui temporis esse Athenienses] Contra de iisdem Atheniensibus Iulianus Misopogone. [‘Nil de Atheniensibus in libro illo’. Barbeyrac] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Nec - fecissent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Vel sublatis partibus sine quibus corpus consistere nequit, vel sublata corporis ratione] Servius in Fuldensibus Excerptis ad i Aeneidos [70]: Duobus generibus deletur exercitus, aut internecione aut dispersione [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plato, Timaeus 3].
- voetnoot4
- L. de pallio [2].
- voetnoot5
- Et alios quorum Tertullianus meminit] Myunta apud Vitruvium [iv, 1]: Helicen et Burin apud Pausaniam [vii, 25], Strabonem [i, 3, 18], Senecam Naturalium quaestionum libro v [imo vi] c. 23. et 32, et in Anthologia [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot6
- Ep. 92 [imo Ep. 91, 9].
- voetnoot7
- Lib. xvii rerum gest. [cap. 7].
- voetnoot8
- Diod. xvi. Bibl. [45].
- voetnoot9
- [Livius xxi, 14].
- voetnoot10
- [Plin., Nat. Hist. iii, 5].
- voetnoot11
- L. Sicut. § ult. D. quae cuiusque: univers. n. [l. 7 § 2 D. iii, 4].
- voetnoot12
- Aut vi ita distrahantur] Philo dicto iam libro de Mundo [de Incorrupt. Mundi § 16]: τὰ μὲν ἐϰ διεστηϰότων αἰπόλια, βουϰόλια, χοροὶ, στρατεύματα ἢ πάλιν ἐϰ συναπτομένων σώματα παγέντα τῇ διαστάσει ϰαὶ διαιρέσει λύονται. Quae ex distantibus sunt, ut greges, armenta, chori, exercitus, non minus quam corpora ex connexis in unum coacta divortio ac dissolutione intereunt. vide quae supra [p. 310 n. 7] de navi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- L. in bello. §. si plurium. D. de capt. [l. 12 § 13 D. xlix, 15].
- voetnoot14
- Arist. iii Pol. ii [imo c. 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Mycenaei - Philippo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot16
- Lib. xxvi [16, 9-10].
- voetnoot1
- Cui praefectus Roma missus ius redderet] Vide Festum voce Praefecturae. Velleius libro ii [44]: Ius his restitutum post annos circiter clii quam bello Punico a Romanis Capua in formam Praefecturae redacta erat. adde exempla in textu et notis allata ad Libri i, c. 1 [imo c. iii] § 8 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Imaginem reipublicae nullam] Severus ius buleutarum dedit Alexandrinis, qui sine publico consilio vixerant sub iuridico [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Cic. i. contra Rullum [6, 19] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- A Severo] Vide Xiphilinum Severo [lxxiv, 14]: Herodianum libro iii [6]. adde quae infra hoc libro ii, cap. xxi, §. vii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Theod. v. histor. Eccl. c. 9 [c. 20]. Zon. in Valent. et Theod. [xiii, 18]. Herodian. lib. v hist. [imo iii, 6].
- voetnoot6
- Antiochia Laodiceae supposita] Vide Zonaram [xiii, 18] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Sic Antiochia - Theodosio, et Byzantium Perinthiis datum., ed. 1625; Sic. a Severo Byzantium Perintho, Antiochia - Theodosio., edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Carthaginiensis, edd. 1625, 1631; Carthaginensis, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Flor. lib. ii. cap. 15.
- voetnoot10
- Populus esse non desinit] Ut Geloi Phiatiada translati. Diodorus Siculus in fragmentis Peiresianis [frgm. xxii, 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Plut. Agesilao [616 A] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Itaque - est, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [d.c. 3. Pol. lib. ii [imo iii].
- voetnoot1
- [Ibidem].
- voetnoot2
- [ϰαταβαίνων, ed. 1625].
- voetnoot3
- [sicut - Macedo, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Uniantur duo populi] Ut ex Celtis et Iberis facti Celtiberi, narrante Diodoro [v, 33]. Vide, si vacat, de hoc argumento Reinkingium libro i, classe iv, c. 17, n. 95, et quae ibi citata [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Libro i [13 et 28].
- voetnoot1
- Libro i [34].
- voetnoot2
- Ut pari iure sint] Salva tamen reverentia matricibus debita, de qua egimus lib. i. c. iii, §. xxi. Curtius libro iv [2, 10]: Carthaginem Tyrii condiderunt, semper parentum loco culti [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Thuc. i, 27].
- voetnoot4
- [Idem - esset, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Libro iii [11].
- voetnoot6
- [maxima temporis parte, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Per se aut per Senatum] Exempla passim electionum factarum a Senatu aut probatarum in Adriano, Pertinace, Iuliano, Severo, Macrino, Maximino Balbino, Aureliano, Tacito, Floriano, Probo, apud Dionem, Spartianum, Capitolinum, Lampridium, Vopiscum. Ante Aurelianum sex menses imperium fuit sine principe, eiusque electionem miles Senatui detulit iterum atque iterum. Pro Senatus iure egregia Albini epistola apud Capitolinum [in vita Clodii Albini 13] et Senatus epistola pro Gordianis [Capitolinus in vita Maximini 15]. Macrinus in oratione: Detulerunt ad me imperium: cuius ego, Patres conscripti, interim tutelam recipio, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit (Capitolinus in vita Opilii Macrini 6]. Tacitus Imperator apud Vopiscum in Probo [7]: Me quidem Senatus principem fecit, de prudenti exercitus voluntate. Apud eundem Vopiscum [ibidem ii] Probus: Recte atque ordine, Patres conscripti, proximo superiore anno factum, ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis. Maiorinus ad Senatum in Novellis [tit. i, init.]: Imperatorem me factum, Patres conscripti, vestrae electionis arbitrio et fortissimi exercitus ordinatione agnoscite [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
-
Fons imperii esset] Senatus pro Gordiano apud Herodianum [vii, 7] provincias hortatur πείϑεσϑαι ῥωμαίοις ὧν δημόσιον ἄνωϑεν τὸ ϰράτος ἐστὶν, αὐτά τε ϕίλα ϰαὶ ὑπήϰοα ἐϰ προγόνων. Parere Romanis, quorum ab antiquo esset imperium, quibus veteri iure gentes aliae amorem obsequiumque praestarent. Apud eundem [viii, 7] Maximus in allocutione ad milites: οὐ γὰρ ἑνὸς ἀνδρὸς ἴδιον ϰτῆμα
ἡ ἀρχὴ, ἀλλὰ ϰοῖνον τοῦ
ῥωμαίων δήμου ἄνωϑεν, ϰαὶ ἐν ἐϰείνῃ τῇ πόλει ἡ τῆς βασιλείας ἵδρυται τύχη· ἡμεῖς δὲ διοιϰεῖν ϰαὶ διέπειν τὰ τῆς ἀρχῆς μεϑ᾽ ὑμῶν ἐγϰεχειρίσμεϑα. Non enim unius viri possessio est hoc imperium, sed antiquitus res est populi Romani: in hac urbe principatus fortuna sita est. nos vero vobiscum, milites, in id electi sumus ut ea quae imperii sunt curemus ac tueamur. Claudianus de Roma [de Cons. Stilich. iii, 136]:
Armorum legumque parens quae fudit in omnesImperium [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Claudian., in Eutropium ii, 136].
- voetnoot3
-
In urbis suae praerogativa] Ait Zonaras [xiii, 3] Romae servata πρεσβεῖα, praelationem, quod inde venisset imperium. Ammianus lib. xiv [6, 6] de Roma: Per omnes tamen, quotquot sunt partes, ut domina conspicitur, et regina. Claudianus [de vi. Cons. Honor. 407-8]. Honorio agente Ravennae:
Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestasExsulat, imperiumque suis a finibus errat? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Et in honore consulatus] Nam alter consulum ex urbe Romana, et is quidem priorem habebat locum. Procopius in Arcana historia [26] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Contra mentem ac morem populi Romani] Nero in xiv [11] Annalium Taciti matrem accusat: Quod consortium imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortes, idemque dedecus Senatus et populi speravisset. Priscus in excerptis legationum [gent. ad Rom. 7]: οὐ γὰρ ϑηλειῶν, ἀλλ ἀρρένων ἡ τῆς ῥαμαϊϰῆς βασιλείας ἀρχὴ. Non enim feminarum, sed marium est, Romani imperii principatus. Lampridius post mortem Heliogabali [18]: Cautum ante omnia, ne unquam mulier Senatum ingrederetur, utque inferis eius caput dicaretur devovereturque per quem id esset factum. Trebellius Pollio Herenniano [xxx Tyranni c. 27]: Zenobia usurpato sibi imperio, diutius quam feminam decuit, rempublicam obtinuit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Feminae Irenes subiissent imperium] Dicto etiam ei sacramento, quod habet Zonaras [xv, 11] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Qui ipsi ius imperii quod habebant in Francos, ut et in Langobardos a iure imperii in Romanos, ut nova ex causa quaesito, sollicite distinxerunt] Vide Synodum Pontigenensem inter capitula Caroli Calvi [Mon. Germ. Hist., Leg. i, 532]. Et Paulum Aemilium lib. iii de Carolo Magno [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Postea diviso Francorum populo in Occidentalem, qui Galliam nunc obtinet, et Orientalem qui Germaniam] Vide Withikindum libro i, et ibi notata Meibomii [Rerum German. tomi iii, 1 p. 678 sq.]: et pactum Caroli et Henrici post capitula Caroli Calvi et ad id notas viri magno iudicio doctrinaque praediti Iacobi Sirmundi. Occidentalem illam Franciam Latinam Wibbo [Vita Conradi Salici] vocat, quod ibi sermo Romanenesis vigeret, ut et nunc viget, cum Transrhenanae nationes lingua Germanica uterentur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Nam et ad id tempus Francorum regum successio quasi agnatica, non tam a iure certo, quam a populi suffragiis pependerat] Observatum id Prisco in excerptis legationum, et Reginoni ad annum iɔcccxvi. [add. edd. 1642, 1646] Carolus Magnus in Testamento: Quod si filius cuilibet horum trium filiorum, [Carolus - filiorum, add. ed. 1646].
- voetnoot6
- Ita tamen ut ius sibi aliquod retineret probandae vel improbandae electionis] Verissima res et aperte testata Wibboni vita Conradi Salici [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Rex regni Italiae] Sic in excommunicatione Henrici distincte nominat Papa regnum Teutonicorum et Italiae. Vide Ottonis privilegium Alderamo datum editum a Meibomio post Withikindi Saxonica: et Crantzium Saxonicorum v [13], in iuramento Ottonis quod Gratianus intulit in Distinctionem lxiii [can. 33]: In Roma nullum placitum sive ordinationem faciam de omnibus quae ad te (Papam) aut Romanos pertinent, sine tuo consilio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Investituras tribuat feudorum imperii Romani] Nempe ut in Imperio Germanico Palatinus et Saxo Vicarii imperii, divisis partibus. Vide Serranum Ludovico xii [p. 505 ed. 1627] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Per primam personam corporis nomine expediri] Nam et in Poloniae interregno Archiepiscopus Gnesnensis Regis locum tenet, in solio regio sedet, tanquam primus inter ordines. Philippus Honorius in dissertatione de regno Poloniae [in Thesauro Polit. p. 526 ed. 1617] [add. edd. 1642, 1646].