De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 295]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput VIII
|
I. | Multa dici iuris gentium quae si proprie loquamur talia non sint. |
II. | Pisces et feras stagnis aut vivariis inclusas in dominio esse iure naturali, contra quam iure Romano proditum est. |
III. | Feras si aufugerint non desinere eorum esse qui ceperant, si recte agnosci possint. |
IV. | Possessio an per instrumenta acquiratur, et quomodo. |
V. | Ut ferae regum sint non esse contra ius Gentium. |
VI. | Rerum aliarum hero carentium quomodo acquiratur possessio. |
VII. | Thesaurus cui cedat naturaliter: et legum circa hoc varietas. |
VIII. | Quae iure Romano de insulis et alluvionibus sunt prodita, nec naturalia esse, nec iuris Gentium. |
IX. | Naturaliter insulam in flumine et alveum exsiccatum eius esse cuius est flumen aut pars fluminis, id est populi. |
X. | Inundatione naturaliter dominium agri non amitti. |
XI. | Alluviones quoque in dubio esse populi: |
XII. | Sed concessas videri his quorum agri alium finem quam flumen non habent: |
XIII. | Idem censendum de relicta ripa et siccata alvei parte. |
XIV. | Quid pro alluvione, quid pro insula habendum. |
XV. | Quando vasallis cedant alluviones. |
XVI. | Solvuntur argumenta quibus Romani ius suum quasi naturale defendunt. |
XVII. | Via naturaliter alluvionem impedit. |
XVIII. | Naturale non esse ut partus solum ventrem sequatur. |
XIX. | Naturaliter ut confusione, ita specificatione ex materia aliena rem fieri communem: |
XX. | Etiam si materia mala fide attrectata sit. |
XXI. | Naturale non esse ut per praevalentiam res minor potiori cedat: ubi et alii Romanorum iurisprudentium errores notantur. |
XXII. | Naturaliter ex plantatione, insitione, aedificatione in alieno communionem nasci. |
XXIII. | Possessorem naturaliter fructus suos non facere; sed impendia imputare posse: |
XXIV. | Etiam qui mala fide possidet. |
XXV. | Traditionem ad dominii translationem naturaliter non requiri. |
XXVI. | Usus hactenus dictorum. |
Perduxit nos ordo ad acquisitionem quae fit iure gentium, distincto a iure naturali, quod ius gentium voluntarium supra diximus. Talis est ea quae fit belli iure, sed de hac re rectius infra agemus ubi belli effectus explicabuntur. Romani Iurisconsulti ubi de acquirendo rerum dominio agunt, complures eius acquirendi recensent modos, quos iuris gentium vocant: sed siquis recte advertat, inveniet eos omnes, excepto belli iure, non pertinere ad ius gentium illud de quo agimus: sed aut referendos ad ius naturae, non quidem merum, sed quod sequatur introductum iam dominium, et legem omnem civilem antecedat, aut ad ipsam legem civilem, non solius populi Romani, sed multarum circa nationumGa naar voetnoot1: credo quia talis legis sive moris origo a Graecis venerat, quorum instituta, ut Halicarnassensis, et alii notant, Italiae ac vicini populi sequebantur. [2] Hoc autem non est iusillud gentium proprie dictum; neque enim pertinet ad mutuam gentium inter se societatem, sed ad cuiusque populi tranquillitatem: unde et ab uno populo aliis inconsultis mutari potuit, imo et hoc evenire ut aliis locis atque temporibus longe alius mos communis, ac proinde ius gentium improprie dictum introduceretur: quod et revera factum videmus ex quo Germanicae nationes Europam ferme omnem invaserunt. Sicut enim olim iura Graeca, ita tunc Germanica instituta passim recepta sunt, et nunc etiam vigent. Primus acquirendi modus qui iuris gentium a Romanis dicitur, est occupatio eorum quae nullius sunt: qui modus haud dubie est naturalis, eo quo dixi sensu, introducto iam dominio, et quamdiu aliud lex nulla constituit. Nam et dominium a lege civili effici potest.
ii. Ad hoc caput refertur primum captura ferarum, avium, piscium. Sed haec omnia quamdiu nullius dicenda sint,
quaestione non caret. Nerva filiusGa naar voetnoot1 pisces qui in piscina sunt possideri a nobis ait, non qui in stagno, et feras quae in vivario sunt inclusae, non quae in silvis circumseptis vagantur. Atqui pisces non minus stagno privato includuntur quam piscina, et feras non minus coercent silvae bene circumseptae quam vivaria, quae Graeci vocant ϑηριοτροϕεῖα: nec alio haec differunt quam quod altera angustior, altera laxior custodia est. Quare nostro seculo rectius contraria opinio praevaluit, ut et ferae silvis privatis et pisces stagnis inclusi, ut possideri, ita et in dominio esse intelligantur.
iii. Feras simul atque naturalem libertatem recipiunt, nostras esse desinere aiunt Romani IurisconsultiGa naar voetnoot2: Atqui in rebus omnibus aliis a possessione quod incipit dominium, non ideo amissa possessione amittiturGa naar voetnoot3; imo ius dat etiam ad repetendam possessionem. Res autem nostras alius a nobis auferat, an ipsae sese, ut servus fugitivus, non multum refert. Quare verius est non per se amitti dominium, eo quod ferae custodiam evaserint, sed ex probabili coniectura, quod ob difficillimam persecutionem eas pro derelictis habere credamurGa naar voetnoot4, praesertim cum internosci quae nostrae fuerint ab aliis non possint. Sed haec coniectura per alias coniecturas elidi potest, ut si addita sunt ferae γνωρίσματαGa naar voetnoot5, sive crepundiaGa naar voetnoot6, qualia scimus habuisse cervos quosdam et accipitres, atque inde agnitos et dominis redditos. Requiritur autem corporalis quaedam possessioGa naar voetnoot7 ad dominium adipiscendumGa naar voetnoot8; atque ideo vulnerasse non sufficit, ut recte contra TrebatiumGa naar voetnoot9 placuit. <Hinc proverbium: Aliis leporem excitastiGa naar voetnoot10. Et Ovidio Metamor-
phoseon quintoGa naar voetnoot1 aliud est scire ubi sit, aliud reperire>Ga naar voetnoot2.
iv. Sed possessio illa potest acquiri non solis manibus, sed instrumentis, ut decipulis, retibus, laqueis, dum duo adsint; primum, ut ipsa instrumenta sint in nostra potestate, deinde ut fera ita inclusa sit, ut exire inde nequeat. ad quem modum definienda est quaestio de apro qui in laqueum incideritGa naar voetnoot3.
v. Haec ergo locum habebunt si lex nulla civilis intervenerit: Valde enim falluntur recentiores IurisconsultiGa naar voetnoot4, qui haec ita putant naturalia, ut mutari nequeant: sunt enim naturalia non simpliciter, sed pro certo rerum statu, id est si aliter cautum non sit. Germaniae autem populi cum principibus ac regibus bona quaedam essent assignanda, unde dignitatem suam sustinerent, sapienter existimarunt ab illis rebus incipiendum quae sine damno cuiusquam tribui possintGa naar voetnoot5 cuiusmodi sunt res omnes quae in dominium nullius pervenerunt. <Quo iure usos et Aegyptios videoGa naar voetnoot6. Nam et ibi regum procurator quem ἴδιον λόγον vocabant, vindicabat res eius generis>Ga naar voetnoot7. Potuit autem lex etiam ante occupationem harum rerum dominium transferre, cum ad dominium producendum lex sola sufficiatGa naar voetnoot8.
vi. Quo modo ferae, eodem acquiruntur et alia ἀδέσποταGa naar voetnoot9, id est, res hero carentes. Nam et hae, si naturam solam sequimur, sunt invenientis et occupantis. Sic AcanthosGa naar voetnoot10 insula deserta adiudicata est Chalcidensibus qui priores intraverant; non Andriis qui priores iaculum immiserant: quia possessionis initium est corporis ad corpus adiunctio, qualis circa res mobiles, maxime fit manibus, circa res soli pedibus. [Scire ubi res est, non est reperire, ut habemus apud Ovidium Metam. v.]Ga naar voetnoot11.
vii. Inter ἀδέσποτα sunt et thesauri, id est, pecuniae quarum
dominus ignoraturGa naar voetnoot1. quod autem non apparet pro eo est quasi non sit: quare et thesauri naturaliter fiunt inventoris, id est eius qui loco moverit apprehenderitque. Neque tamen id obstat quo minus legibus aut moribusGa naar voetnoot2 aliud constitui possit. PlatoGa naar voetnoot3 magistratibus indicium fieri vult, et oraculum consuli: et ApolloniusGa naar voetnoot4 thesaurum quasi Dei beneficium ei adiudicabat qui ipsi optimus videbatur. Apud Hebraeos receptum, ut domino agri thesaurus cederetGa naar voetnoot5, videtur colligi posse ex Christi parabola, quae extat Matthaei xiii. <idemque in Syria iuris fuisse colligo ex historia quae est apud Philostratum libro vi, capite xviGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7. Romanorum Imperatorum leges valde hac in parte variarunt; quod partim constitutiones ostendunt, partim historiaeGa naar voetnoot8 LampridiiGa naar voetnoot9, Zonarae, CedreniGa naar voetnoot10. Germaniae populi thesauros, ut et alia ἀδέσποτα, addixerunt principi: atque id nunc ius commune est, et quasi gentium. Nam et in GermaniaGa naar voetnoot11, et Gallia, et Anglia, et Hispania, et in Dania id observatur. Quod cur iniuriae accusari non possitGa naar voetnoot12 satis iam diximus.
viii. Veniamus ad fluvialia incrementa, de quibus complura extantGa naar voetnoot13 Iurisconsultorum veterum rescripta, recentiorumGa naar voetnoot14 etiam integri commentariiGa naar voetnoot15. Quae vero in hoc argumento
ab ipsis sunt tradita, ea magnam partem omnia sunt ex instituto quarundam gentium, neutiquam a naturali iure, quanquam ipsi saepe sua instituta eo nomine venditant. Nam plurimae eorum definitiones hoc fundamento nituntur, quod et ripae sint proximos fundos possidentium, et ipsi alvei simulatque a flumine derelicti suntGa naar voetnoot1 cui consequens est, ut et insulae in flumine natae sint eorundem. Tum vero in fluminis inundatione distinguunt, ut levis quidem dominium non auferat, maior auferat. sed ita ut si fluvius uno recedat impetu, postliminio fundus qui mersus fuerat ad dominum redeat; si paulatim, non item: imo proximis possessoribus accedatGa naar voetnoot2. quae omnia lege potuisse introduci, et utilitate quadam muniendarum riparumGa naar voetnoot3 defendi, non nego; naturalia esse, quod ipsi sentire videntur, minime concedo.
ix. [1] NamGa naar voetnoot4 si id quod plerumque est respicimus, prius populi terras occuparuntGa naar voetnoot5, nec imperio tantum, sed et dominio, quam in privatos agri describerentur. Fines, inquit SenecaGa naar voetnoot6, Atheniensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt. Sic et CiceroGa naar voetnoot7: Sunt autem privata nulla natura: sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria, ut qui bello potitiGa naar voetnoot8 sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte: ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatum dicatur, Tusculanus Tusculanorum: similisque est privatarum possessionum descriptio. <Dion Prusaeensis RhodiacaGa naar voetnoot9: πολλά ἐστιν εὑρεῖν, ἃ ϰοινῇ μὲν ἀπεγράψατο ἡ πὸλι ς, διῄρηται δὲ εἰς τοὺς ϰατὰ μέρος, ὅλως δὲ οὐϰ: multa inveniri possunt, quae universim civitas sua censet, in singulos autem dominos partitim divisa sunt. Tacitus de GermanisGa naar voetnoot10: Agri pro numero cultorum ab universis per vicos (male vices legitur) occupantur, quos mox inter se secundum dignationem parti-
untur>Ga naar voetnoot1. Quamobrem quae primitus a populo sunt occupata, neque postmodum distributa, ea censenda sunt propria esse populi: ac sicut in privati iuris flumine nata insula, aut derelictus alveus privatorum est, ita in publico utrumque est populi, aut eius cui populus dedit. [2] Quod autem de alveo diximus, idem et de ripa tenendum estGa naar voetnoot2, quae pars est extima alvei, id est quo naturaliter flumen excurrit. Atque ita videmus nunc passim usurpari. In Hollandia et vicinis regionibus, ubi frequentissimae antiquitus fuerunt huius generis controversiae ob depressum solum; magnitudinem amnium, et vicinitatem maris, limum hinc recipientis, illuc revehentis per aestuum vices; semper constitit insulas quae vere insulae essent, esse in patrimonio publico. Nec minus derelictos alveos totos Rheni ac Mosae, quod saepius iudicatum est: et ratione optima nititur. [3] Nam et ipsi Romani IurisconsultiGa naar voetnoot3 concedunt insulam quae in flumine natatGa naar voetnoot4, puta virgultis sustentata, esse publicam; quia cuius iuris sit flumen, eius esse debeat et insula in flumine nata. Atqui alvei et fluminis eadem est ratio, non ea tantum ex parte quam Romani Iurisconsulti considerant, quia alveus flumine tegitur, verum alia, quam supra attulimus, quod haec simul a populo occupata sunt, nec in privatum dominium transierunt: quare nec illud recipimus ut naturale, quod aiunt, si limitati fuerint agri, insulam esse occupantisGa naar voetnoot5. Id enim ita demum haberet locum, si flumen ipsum et cum eo alveus a populo occupati non essentGa naar voetnoot6, sicut in mari nata insula fit occupantis.
x. [1] Nec magis admittendum est illud de graviore inun-
datione, si naturalem tantum rationem sequimur: Nam ut maxime summa pars agri in arenam dissolvatur, manet tamen solida pars fundi inferior: et ut de qualitate aliquid mutet, substantiam non mutat, non magis quam pars agri quae a lacu hauritur, cuius ius non mutari Romani recte sentiuntGa naar voetnoot1. Neque illud naturale est quod aiunt flumina censitorum vice fungiGa naar voetnoot2, et de publico in privatum, de privato in publicum addicere. Melius <Aegyptii de quibus haec sunt apud StrabonemGa naar voetnoot3: ἐδέησε δὲ τῆς ἐπ᾽ ἀϰριβὲς ϰαὶ ϰατὰ λεπτὸν διαιρέσεως διὰ τὰς συνεχεῖς τῶν ὅρων συγχύσεις, ἃς ὁ Νεῖλος ἀπεργάζεται ϰατὰ τὰς αὐξήσεις ἀϕαιρῶν ϰαὶ προστιϑεὶς, ϰαὶ ἐναλλάττων τὰ σχήματα ϰαὶ τἄλλα σημεῖα ἀποϰρύπτων, οἷς διαϰρίνεται τό τε ἀλλότριον ϰαὶ τὸ ἴδιον· ἀνάγϰη δὴ ἀναμετρεῖσϑαι πάλιν ϰαὶ πάλιν. Opus fuit exacta et subtili agrorum divisione, eo quod Nilus per incrementa sua addens minuens, faciemque ac signa immutans confundat terminos quibus suum atque alienum alibi internoscitur. Ideo et repetenda saepe fuit dimensio. [2] Ab hac sententia non dissentit quod ipsi Romani> auctoresGa naar voetnoot4 tradiderunt quod nostrum est nostrum esse non desinere nisi facto nostro, adde aut lege. Sub factis autem et non facta comprehendi supra diximus, quatenus coniecturam adferunt voluntatis. Quare hoc damus, si gravissima sit inundatio, neque alia signa sint, quae retinendi dominii animum notent, facile praesumi agrum habitum derelictui: quae aestimatio sicut naturaliter indefinita est ob varietatem circumstantiarum, et viri boni arbitrio permittenda, ita legibus civilibus definiri solet. Sic in Hollandia derelictus habetur ager qui per decem annos mersus fuerit, si non aliqua extent signa continuatae possessionis: quo in genere receptum apud nos non immerito est, quod RomaniGa naar voetnoot5 reiiciunt, ut si aliter nequeat, vel piscando retineri possessio censeatur. Sed solebant principes tempus praefigere intra quod veteres agrorum possessores siccare agros deberent: qui ni id facerent tum monebantur
qui in agros ius pignoris habebant; deinde hi qui iurisdictionem aut civilem tantum, aut etiam criminalem: qui si omnes in mora essent, tum eorum ius omne ad principem deferebatur: atque is aut ipse agros siccabat, suique patrimonii faciebat, aut aliis siccandos dabat retenta parte.
xi. De alluvione, hoc est de adiectione particularum, quae a nullo vindicari possunt, quia unde veniant nesciturGa naar voetnoot1 (alioqui enim naturaliter dominium non mutabunt) certum haberi debet hanc quoque esse populi, si modo populus flumen dominio occupaverit, quod in dubio credendum est; alioqui occupantis.
xii. [1] Sed populus ut aliis, ita et proxima praedia possidentibus ius illud concedere potest, et concessisse haud dubie videtur, si agri illi non alium finem ea ex parte quam naturalem, id est, flumen ipsum habeant. Quare non contemnenda est hac in parte RomanorumGa naar voetnoot2 diligentia, qui limitatum agrum ab aliis agris distinxerunt, dummodo meminerimus agrum mensura comprehensum hac in re paris iuris esse cum limitato Nam quae de imperiis supra diximus, cum de eorum occupatione ageremus, eadem et in agris privatis obtinent: sed hoc adhibito discrimine, quod imperia in re dubia credenda sunt esse arcifinia, quia id territorii naturae maxime convenit. at agri privati magis est ut arcifinii non credantur, sed aut limitati, aut certa mensura terminati, quia hoc privatarum possessionum naturae est congruentius. [2] Neque tamen negamus fieri posse, ut populus agrum assignet eo iure quo ipse occupaverat, id est ad flumen usque; et si id appareat, ius esse alluvionis: quod in Hollandia ante saecula aliquot iudicatum est de agris ad Mosam et Isalam sitis; quia et in literis mancipationum, et in libris censualibus semper dicti erant ad flumen pertingere. Et tales agri si vendantur, quamvis in lege emtionis mensura aliqua nominata fuerit, dum tamen vendantur, non ad mensuram, sed suo corporis nomine naturam
suam et ius alluvionis retinent. quod Romanis quoque legibusGa naar voetnoot1 proditum est, passim usurpatur.
xiii. Quod de alluvione diximus, id et de relicta ripa et siccata parte alvei censendum est, ut in non occupatis sint ea occupantis; in fluminibus occupatis, populi: privatorum autem ita demum, si a populo aut ius populi habente agrum ad flumen excurrentem qua talem acceperint.
xiv. Sed cum aliud esse ius dixerimus insulae, aliud vero alluvionis, frequens hinc controversia oritur, utro nomine censendum sit, quod, cum emineat nonnihil, cum proximis praediis ita cohaeret, ut tamen interiecta planities aquis superfundatur: quod passim apud nos ob locorum inaequalitatem videmus accidere. Mores hic variant. In Gelria praediis accedit addita occupatione id quod plaustro onerato adiri potest: In agro Putteno id quo pedes gladium exsertum tenens potest pertingereGa naar voetnoot2. Maxime naturale est ut discretum videatur id qua maiori temporis parte navigio transiri solet.
xv. [1] Nec minus trita usu quaestio est inter Principem qui iure populi utitur, et eius vasallos qui imperium summo minus acceperunt. In imperii sola concessione fluvialia incrementa non inesse satis apertum est. Sed notandum est horum vasallorum nonnullos cum illo definito imperio simul accepisse agrorum universitatem, salvo eo quod privatis competit, puta quod ager is olim populi aut principis fuerit, aut a principe siccatus. Et hoc casu dubium non est quin vasalli ius habeant quod populi aut principis fuit. Ac sic videmus in Zelandia vasallos, etiam qui de civilibus tantum iudices dant, pro tota agrorum universitate tributum pendere: cuius partem a singulis pro privatarum possessionum modo ferunt. Et his de alluvionibus non movetur controversia. Sunt quibus flumen ipsum datum est qui proinde insulas sive limo aggestas, sive factas ex alveo quem amnis
circumluit, suas recte dicunt. [2] Sunt alii in quorum investitura nec hoc nec illud comprehensum est, et horum adversus fiscum mala causa est, nisi aut mos regionis illis faveat, aut longi satis serie temporis possessio, accedentibus quae oportet, ius pepererit. Quod si non imperium, sed ager in feudum datus sit, videndum quae sit agri natura, ut supra diximus. Nam is si est arcifinius, alluvio feudo comprehensa censebitur, non ex iure peculiari principis, sed ex agri qualitate: nam et usufructuaria tali casu alluvio prodessetGa naar voetnoot1.
xvi. Solent Romani ut ius, quo utuntur ipsi, probent esse naturale, tritum illud pronuntiatum afferre: Secundum naturam est ut cuiusque rei eum sequantur commoda, quem sequuntur incommoda: quare cum amnis de agro meo saepe partem deterat, aequum esse ut eius beneficio utar. Sed ea regula locum non habet, nisi ubi ex re nostra commoda existunt: at hic existunt e flumine quod alienum est. Quod autem perit, domino perire id vero naturale est. Denique non esse universale quod adferunt, ipsa ostendit admissa ab ipsis agrorum limitatorum exceptio: ut iam omittam ita plerumque evenire, ut alios flumen ditet, alios pauperet. <LucanusGa naar voetnoot2:
xvii. Sed et quod aiunt viam publicam non intercedere alluvioni, rationem naturalem nullam habet; nisi ager privatus sit qui viam debeat.
xviii. Est et acquirendi modus inter eos qui iuris gentium vocantur per genituram animantium. qua in re quod a RomanisGa naar voetnoot4, et aliis quibusdam gentibus est statutum, ut partus ventrem sequatur, non est naturale, ut supra diximus, nisi quatenus plerumque pater ignoratur. At si probabili ratione de eo constaret, cur non partus ex parte ad
eum pertineat nihil potest afferri. Nam et patris partem esse quod nascitur certum est. Plusne vero de patre, an de matre habeat inter Physicos disputatur <PlutarchusGa naar voetnoot1 ea de re sic disserit: ἡ ϕύσις μίγνυσι διὰ τῶν σωμάτων ἡμᾶς, ἵν᾽ ἐξ ἑϰατέρων μέρος λαβοῦσα ϰαὶ συγχέασα, ϰοινὸν ἀμϕοτέροις ἀποδῶ τὸ γενόμενον· ὥστε μηδέτερον διορίσαι, μηδὲ διαϰρῖναι τὸ ἴδιον, ἢ τὸ ἀλλότριον· Natura sexuum corpora miscet, ut ita de utroque parte sumta confundat et commune utrisque reddatGa naar voetnoot2 quod nascitur, ita ut neuter possit quid suum sit, quid alienum discernere>Ga naar voetnoot3. [Et hoc secutaeGa naar voetnoot4 sunt veteres Francorum et LangobardorumGa naar voetnoot5 leges]Ga naar voetnoot6.
xix. [1] Si ex aliena materia speciem quis fecisset, Sabiniani dominium eius esse volebant, qui materiae fuisset dominus; Proculus eius qui speciem fecisset, quia per eum esse coepisset quod ante non existeret: arrepta tandem est media sententia, ut si reverti ad priorem speciem materia posset, materiae dominus rem haberet; si non posset, tum is haberet qui speciei esset auctor. Quod ipsum improbat ConnanusGa naar voetnoot7, et hoc unum videri vult, plusne sit pretii in opere an in materia, ut quod pluris est id praevalentia sua quod minus est ad se trahat, argumento eorum quae a Romanis quoque Iurisconsultis de accessione tradita sunt. [2] At si naturalem veritatem respicimus, sicut confusis materiis communionem induci pro rata eius quod quisque habeat, Romanis quoque Iurisconsultis placuit, quia res alium exitum naturaliter reperire non poterat; ita cum res constent materia et specie tanquam suis partibus, si alterius sit materia, alterius species, sequitur naturaliter rem communem fieri pro rata eius quanti unumquodque est. Species enim pars est substantiae, non substantia tota: quod UlpianusGa naar voetnoot8 vidit, cum dixit mutata forma prope interemtam substantiam.
xx. Ut autem qui mala fide materiam alienam attrectant,
speciem perdantGa naar voetnoot1, est quidem non inique constitutum, sed poenale, atque ideo non naturale. Natura enim poenas non determinat, nec ob delictum per se dominia aufert, quanquam naturaliter poena aliqua digni sunt qui delinquunt.
xxi. Ut vero rei maiori acquiratur res minor, quo fundamento Connanus nititur, naturale est facti, non iuris: atque ideo qui fundi pro vicesima parte est dominus, tam manet dominus quam qui partes habet novemdecim. Quare quod de accessione ob praevalentiam, aut certis in casibus lex Romana constituit, aut in aliis etiam constitui potest, id naturale non est, sed civile, ad commodius transigenda negotia; natura tamen non repugnante, quia lex dandi dominii ius habet. Vix autem ulla est tractatio iuris in qua tot discrepantes sint Iurisconsultorum sententiae, et errores. Nam quis concedat si aes et aurum mixtum fuerit, alterum ab altero diduci non posse, quod scripsit UlpianusGa naar voetnoot2, aut ferruminatione confusionem fieri, quod PaulusGa naar voetnoot3; aut aliam esse scripturae, aliam picturae rationem, ut huic tabula cedat, illa tabulaeGa naar voetnoot4?
xxii. Plantata et consita ut solo cedant, similiter est iuris constituti, cuius ratio est quod ista solo alantur. Nam ideo et de arbore distinguitur, an radices egerit. Atqui alimentum rei iam ante existentis partem duntaxat facit: atque ideo sicut ex alimento ius quoddam in rem soli domino nascitur; ita domino seminis, plantae aut arboris ius suum naturaliter certe ob id non perit. Quare et hic communio locum habebit: nec minus in aedificio, cuius partes sunt solum et superficies: nam si mobile sit, nullum in eo ius habebit soli dominus, quod et ScaevolaeGa naar voetnoot5 placuit.
xxiii. Bonae fidei possessor, ut fructus omnes ex re suos faciat quos percepitGa naar voetnoot6, naturale itidem non est, sed hoc tantum ut ius habeat, impendia in rem facta et operam utilem imputandi, ac pro iis deducendi fructus perceptos; imo et extantes, si aliter non fiat ei restitutio, retinendiGa naar voetnoot7.
xxiv. Atque idem dicendum videtur de malae fidei possessore, ubi lex poenalis non intercedit. Benignius est, ait Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot1, etiam in praedonis persona haberi rationem impensarum; non enim debet petitor ex aliena iactura lucreum facere.
xxv. Ultimus acquirendi modus qui iuris gentium dicitur est per traditionem. Atqui supraGa naar voetnoot2 diximus ad dominii translationem naturaliter traditionem non requiriGa naar voetnoot3; quod et ipsi Iurisconsulti in quibusdam casibus agnoscunt, ut in re donata usufructu retentoGa naar voetnoot4, aut in eum collata, qui possideatGa naar voetnoot5, aut commodatam servetGa naar voetnoot6; in iactis missilibus: imo etiam ante adeptam possessionem nonnullis casibus nunc quoque transit dominium, ut hereditatisGa naar voetnoot7, legatorumGa naar voetnoot8, rei donatae ecclesiis et piis locisGa naar voetnoot9, aut civitatibus, aut causa alimentorumGa naar voetnoot10, bonorum quorum universalis societas contracta estGa naar voetnoot11.
xxvi. Haec ideo annotavimus, nequis reperta iuris gentium voce apud Romani iuris auctores statim id ius intelligat quod mutari non possit: Sed diligenter distinguat naturalia praecepta ab his quae pro certo statu sunt naturalia, et iura multis populis seorsim communia, ab his quae societatis humanae vinculum continent. Caeterum illud sciendum est, si hoc iure gentium improprie dicto, aut uniusGa naar voetnoot12 etiam populi lege introductus sit modus acquirendi, sine discrimine civis et peregrini, iam inde quoque exteris ius nasci: et si iuris consecutio impediatur, iniuriam etiam talem quae iustam belli causam praebere possit.
- voetnoot1
- Aut ad ipsam legem civilem, non solius populi Romani, sed multarum circa nationum] Qualis consensus gentium incertis ex causis etiam in aliis moribus ad ius nihil facientibus notatur a Plinio [Nat. Hist.], ut hominem non cremari priusquam genito dente vii, 16. ut Ionum literis uterentur vii, 57. uti tonsoribus vii, 59. in horarum observatione vii, 60. genibus tribuere quandam religionem xi, 45. fulgetra poppysmis adorare xxviii, 2 add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Possideri § Item feras. D. de acq. poss. [l. 3 § 14 D. xli, 2].
- voetnoot2
- L. Quod enim. D. de acqui. dom. § 1 [l. 3 § 1 D. xli, 1].
- voetnoot3
- L. Pomponius D. de acq. poss. [l. 13 D. xli, 2].
- voetnoot4
- Quod ob difficillimam persecutionem eas pro derelictis habere credamur] שואי Hebraeis id dici notavimus supra ad caput iv, § v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Γνωρίσματα] Donatus ad Eunuchum iv, 6 [753]. monumenta sunt quae Graeci dicunt γνωρίσματα, seu σπάργανα [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Crepundia] Usurpat hoc sensu hanc vocem Apologetico Apuleius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Requiritur autem corporalis quaedam possessio] Harmenopulus lib. ii, tit. i [§ 21]. μὴ ἑτέρωσε γὰρ τὸν τρώσαντα γενέσϑαι δεσπότην τοῦ ϑηρὸς εἰ μὴ τούτου δράξεται. non aliter enim dominus ferae fit qui vulneravit nisi et ceperit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [apiscendum, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; adipiscendum, ed. 1646].
- voetnoot9
- L. Naturalem. D. de acquir. poss. [imo acq. rer. dom. sc.: l. 5 § 1 D. xli, 1].
- voetnoot10
-
Aliis leporem excitasti] Est apud Petronium [c. 131]. Ovidius [Ars am. iii, 662]:
Et lepus hic aliis exagitatus erit.
Langobardorum iure qui feram ab alio vulneratam occidit aut reperit, aufert dextrum [dextrum omiserunt edd. 1642, 1646] armum cum septem costis. in reliqua is qui vulneravit ius habet, sed non nisi intra horas xxiv [l. 1 tit. xxii l. 4, 6] [add. edd. 1642, 1946].
- voetnoot1
- [Ovid., Metam. v, 474 sqq.].
- voetnoot2
- [Hinc - reperire, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. In laqueum. D. de acquir. rer. dom. [l. 55 D. xli, 1].
- voetnoot4
- Host. et alii in c. non est de decimis [c. 22 Decretal. iii, 30]. Iason cons. 119.
- voetnoot5
- Sapienter eϰistimarunt ab illis rebus incipiendum, quae sine damno cuiusquam tribui possunt] Sed de vitioso usu huius iuris vide Sarisberiensem Policratico [1, 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Strabo xvii [1, 12] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Quo - generis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Covar. in c. peccatum, part. 2. §. 8.
- voetnoot9
- Et alia ἀδέσποτα] balenae eiectae regis sunt in Lusitania. Georgius de Cabedo decis. Lusit. parte ii, dec. xlviii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Plut. quaest. Gr. 29 [30; 298 A] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Scire - Metam. v, add. ed. 1646. Supra § iii in fine eadem fere verba].
- voetnoot1
- L. iii. de acq. poss. [l. 3 D. xli, 2].
- voetnoot2
- Legibus aut moribus] Bibliorum Lex, quod non posuisti ne tollas. Probat id Apollonius apud Philostratum [Vita Apoll. Tyan. ii, 39] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plato, Leg. xi, 1].
- voetnoot4
- Philostr. ii, 15 [Vita Apoll. Tyan. ii, 39] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
-
Ut domino agri thesaurus cederet] id ius etiam Romae obtinuisse videtur Plauti tempore. ait enim Callicles [Trinumm. 178]:
Qui emisset eiusne est ea pecunia?
deinde [ibid. 1146]:Atque eum a me lege populi patrium posceret,emtor aedium, thesaurum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Philostr., Vita Apoll. Tyan. ii, 39].
- voetnoot7
- [Idemque - xvi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Historiae] Vide Tacitum de thesauris in Africa quos Nero spe devoraverat, Annalium xvi [1]. vide Philostratum de vita Attici [Vitae Soph. ii, 1, 2], quem locum Zonaras transcripsit in Nerva [xi, 20] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lampridii] in Adriano [18] et Severo [46; sed Severi vita Spartianum auctorem habet, non Lampridium] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Cedrenus, in Nicephoro].
- voetnoot11
- In Germania] vide speculum Saxonicum c. 35. Constitutiones in Sicilia Friderici lib. i tit. lviii et ciii [Mon. Germ. Hist., Leg. ii]. Idem Gotthis mos. Rex Theuderichus apud Cassiodorum [Var.] iv, 34: Non est cupiditas eripere quae nullus se dominus ingemiscat amisisse idem vi, 8, Depositiones quoque pecuniae, quae longa vetustate competentes dominos amiserunt, inquisitione tua nostris applicentur aerariis, ut quia sua cunctos patimur possidere, aliena nobis debeant libenter offerre, sine damno quidem inventa perdit, qui propria non amittit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Th. 2. 2. 66. 5. et ib. [§ 16 in textu ed. 1625; et ib., corr. in Erratis ed. 1625] Caiet. Covar. in c. peccatum p. 3. §. 2.
- voetnoot13
- [extant, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; erant, ed. 1646].
- voetnoot14
- Bart, Tyber. Bapt. Aymus de all. iure. Conan. l. iii. iur. civil. c. 5.
- voetnoot15
- Recentiorum etiam integri commentarii] Iohannis Boreo, Antonii Marsae, Iohannis Gryphiandri, praeter ea quorum nomina sunt in textus margine [scil. in nota praecedente] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Adeo D. de acq. rer. dom. [l. 7 D. xli, 1].
- voetnoot2
- d.l. adeo § quod si [l. 7 § 5 D. xli, 1]. 1. Ergo. 1. Martius eod. tit. [l. 30 et l. 38 ibidem].
- voetnoot3
- Utilitate quadam muniendarum riparum] vide locum Cassii apud Urbicum [c. viii]. et Boetium [de Geometr. ii] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vide supra hoc libro c. iii in fine [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Prius terras populi occuparunt] vide quae supra in textu et notis cap. iii, §. 19 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- De ben. l. vii, c. 4 [§ 3] [l. iv. edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot7
- De off. l. 1 [7, 21].
- voetnoot8
- [petiti, edd. 1625, 1631; potiti, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Dio Chrysost., Or. xxxi p. 325].
- voetnoot10
- [Tac., Germania 26].
- voetnoot1
- [Dion - partiuntur, add. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Idem et de ripa tenendum est] Sic in Gallia obtinet. Sanction des Eaux et Forests Lib. ii, c. i. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. Si epistolam. §. 1 et §. ult. de acqu. rer. dom. [l. 65 § 1 et 4 D. xli, 1]. L. 1. § simili modo D. de flum. [l. 1 § 7 D. xliii, 12].
- voetnoot4
- Quae in flumine natat] Descriptio natantium insularum apud Senecam Naturalium iii, 25 [§ 7]. Plinium maiorem [Nat. Hist] lib. ii, c. xcvii [cap. 95]. Macrobium i Saturnalium 1, 7 [§ 28 sq.]. Elegans talium in Vadimone lacu insularum descriptio apud Plinium minorem [Epist.] lib. viii, c. xx. et Flandricarum in libro lectu digno Chiffletii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. i. §. Si insula. D. de flum. [l. 1 § 6 D. xliii, 12].
- voetnoot6
- Si flumen ipsum et cum eo alveus a populo occupati non essent] Siculus Flaccus libro de conditionibus agrorum [p. 18]: In quibusdam regionibus fluminis modus assignationi cessit: in quibusdam autem tantum subsecivus relictus est. Aliis autem exceptus, inscriptumque, Flumini illi tantum. de subsecivis vide egregia quae habet, ut omnia sunt illius, Salmasius ad Solinum. de toto hoc argumento fluviorum et fluvialium incrementorum videat, si cui vacat, Rosenthalium de iure Feudorum cap. v, corol. 23. Sixtinum de Regalibus libro ii, cap. 3. Caepollam de servitutibus rusticorum praediorum c. 31 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Lacus D. de acq. rerum dom. [l. 12 D. xli, 1]. L. Vicinus. §. fin. D. de acquir. pl. [l. 24 § 3 D. xxxix, 3]. L. Rutilia Polla. D. de contr. empt. [l. 69 D. xviii, 1].
- voetnoot2
- Flumina censitorum vice fungi] de agri mensore Cassiodorus [iii, 52]: More vastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis iura concedit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Strabo xvii, 1, 3].
- voetnoot4
- [Melius eidem autores, ed. 1625; Melius Aegyptii - Romani auctores, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. Si ager. D. quibus mod. ususfr. amitt. [l. 23 D. vii, 4].
- voetnoot1
- L. siquis nec causam. D. si certum pet. [l. 4 D. xii, 1]. L. Ergo §. tribus D. de acq., rer. dom. [l. 30 § 2 D. xli, 1]. L. adeo § praeterea eodem tit. [l. 7 § 1 ibidem].
- voetnoot2
- L. in agris. D. de acq. rerum dom. [l. 16 D. xli, 1]. L. 1. § si insula. D. de flum. [l. 1 § 6 D. xliii, 12]. Bald. in c. si quis de manso § 1. si de iure feud. contr. fuerit.
- voetnoot1
- L. Iulianus §. Si Titius fundum. D. de act. emt. et vend. [l. 13 § 14 D. xix, 1].
- voetnoot2
- Id quo pedes gladium exsertum tenens potest pertingere] ex vetustissimo Germanicarum gentium more Paulus Warnafredi [de Gestis Langob. iii, 31] de Authari rege Langobardorum: Usque ad eam (columnam in mari) equo sedens accessit Autharis eamque de hastae suae cuspide tetigit, dicens, usque hic erunt Langobardorum fines. similem historiam habes de lancea qua in mare iacta Otto Imperator fines imperii in freto Baltico designare se dixit, apud Saxonem libro x [p. 165 ed. 1576], et alios [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Item si fundi §. huic vicino. D. usufr. [l. 9 § 4 D. vii, i].
- voetnoot2
- [Lucan. vi, 277, 8].
- voetnoot3
- [Lucanus - Pado, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Quod a Romanis] cum quibus consentit c. 31 Caroli Calvi Edicto Pistensi [Mon. Germ. Hist. Legum sect. ii, tom. ii p. 324]. de aliorum circa hanc rem legibus vide quae supra in textu et notis c.v. huius libri §. 29 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Plutarch., Coniug. praec. 140 E].
- voetnoot2
- Commune utrisque reddat] vide appositum ad hanc rem locum Galeni ii de semine, et quae ibi ex Athenaeo. Chrysostomus ad v Ephesiorum [Homil. xx, 4]: μιγέντων τῶν σπερμάτων τίϰτεται ὁ παῖς. mixta genitura foetus oritur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plutarchus - discernere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [secuta, ed. 1632; secutae, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Longobardorum, edd. 1632, 1642; Langobardorum, ed. 1646].
- voetnoot6
- [Et - leges, add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. iii, c. 6.
- voetnoot8
- L. Iulianus. §. sed si quis D. ad exhib. [l. 9 § 3 D. x, 4].
- voetnoot1
- L. De eo exhibendo. § si quis. D. ad exhib. [l. 12 § 3 D. x, 4].
- voetnoot2
- L. Idem. §. i. D. de rei. vend. [l. 5 § 1 D. vi, 1].
- voetnoot3
- L. si rem. §. item D. eod. [l. 23 § 5 D. vi, 1].
- voetnoot4
- Inst. de rer. div. §. literae et §. si quis [l. 33 et 34 Inst. ii, 1].
- voetnoot5
- L. Titius. D. de acqui. rer. dom. [l. 60 D. xli, 1].
- voetnoot6
- L. Sed et si §. consuluit. D. de petit. hered. [l. 25 § ii D. v, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Imo et exstantes, si aliter non fiat ei restitutio, detinendi] vide hac de re speculum Saxonicum in quo multa aequitatis plenissima ii, 46. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Plane D.d. hered. petit [l. 38 D. v, 3].
- voetnoot2
- [C. vi § 1].
- voetnoot3
- Naturaliter traditionem non requiri] Non sane. vide legem Wisigotthicam lib. v, tit. ii, c. 6. Tum videtur vera esse traditio, quando iam apud illum scriptura donationis habetur. et apud veteres Romanos res mancipi alienabantur plene per aes et libram. vide Varronem libr. iv de Lingua Latina [vii, 105]: Festum Pompeium in voce Rodus: Ulpianum institutionum tit. xix. Boethium ad Topica Ciceronis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. Quisq. C. de don. [l. 28 C. viii, 53].
- voetnoot5
- L. Si servus. D. de acq. re. dom. [l. 21 D. xli, 1].
- voetnoot6
- Inst. de rer. div. §. Interdum [§ 44 Inst. ii, 1].
- voetnoot7
- L. Cum heredes. D. de ac. pos. [l. 23 D. xli, 2].
- voetnoot8
- L.a. Titio. D. de furtis [l. 65 D. xlvii, 2].
- voetnoot9
- L. ut inter C. de SS. Eccl. [l. 23 C. i, 2].
- voetnoot10
- L. Si doceas. C. de don. quae sub modo [l. 1 C. viii, 54].
- voetnoot11
- L. 1. § 1. et l. 2. D. pro socio [l. 1 et 2 D. xvii, 2].
- voetnoot12
- [unius, edd. 1625, 1631; unus, edd. 1632, 1642, 1646].