De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 267]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput VII
|
I. | Leges civiles quasdam iniustas esse, ac proinde domimium non transferre, ut quae naufragorum bona fisco addicunt. |
II. | Lege naturae rem acquiri ei qui alienum accepit ad debiti sui consecutionem: quod quando locum habeat. |
III. | Origo successionis ab intestato quomodo a natura. |
IV. | An aliquid de bonis parentum liberis debeatur iure naturae per distinctionem explicatur. |
V. | In successione liberos defuncti parentibus praeferri, et cur. |
VI. | Origo vicariae successionis, quae repraesentatio dicitur. |
VII. | De abdicatione et exheredatione. |
VIII. | De iure liberorum naturalium. |
IX. | Liberis deficientibus, ubi nec testamentum nec lex certa exstant, bona avita deferenda his a quibus venerunt, aut eorum liberis. |
X. | Bona noviter quaesita proximis. |
XI. | Legum circa successiones diversitas. |
XII. | In regnis patrimonialibus qualis sit successio. |
XIII. | Si ea regna sint individua, praeferri maximum natu. |
XIV. | Regnum ex populi consensu hereditarium in dubio individuum esse: |
XV. | Non durare ultra posteros primi regis. |
XVI. | Non pertinere ad liberos naturales tantum: |
XVII. | In eo mares praeferri feminis in eodem gradu: |
XVIII. | Inter mares praeferri natu maximum: |
XIX. | An tale regnum pars sit hereditatis: |
XX. | Praesumi in regno talem successionem institutam qualis in aliis rebus in usu erat tempore regni inchoati: sive regnum fuerit allodiale: |
XXI. | Sive feudale. |
XXII. | Successio linealis cognatica quae sit, et qualis in ea transmissio iuris. |
XXIII. | Successio linealis agnatica qualis. |
XXIV. | Successio qua semper respicitur proximitas ad primum regem. |
XXV. | An exheredari possit filius ne in regnum succedat. |
XXVI. | An abdicare quis regnum possit pro se et pro liberis. |
XXVII. | Iudicium proprie dictum de successione, nec regis esse, nec populi. |
XXVIII. | Filium qui ante patris regnum natus est post nato praeferendum: |
XXIX. | Nisi alia lege delatum regnum appareat. |
XXX. | An nepos ex filio priore filio posteriori praeferatur, per distinctionem explicatur. |
XXXI. | Item an minor frater superstes regis maioris fratris filio praeferendus sit. |
XXXII. | An fratris filius regis patruo praeferatur. |
XXXIII. | An nepos ex filio praeferatur filiae regis. |
XXXIV. | An minor nepos ex filio nepoti maiori ex filia. |
XXXV. | An neptis ex maiore filio praeferatur filio minori. |
XXXVI. | An filius sororis praeferendus filiae fratris. |
XXXVII. | An filia fratris maioris fratri minori. |
Lege quae fit acquisitio derivativa, sive alienatio, fit aut lege naturae, aut lege gentium voluntaria, aut lege civili. De lege civili non agimus, id enim infinitum foret, et praecipuae de bellis controversiae ex lege civili non definiuntur. Tantum notandum est leges quasdam civilesGa naar voetnoot1 esse plane iniustas, ut quae bona naufragorum fisco addicunt. Nulla enim causa praecedente probabili dominium alicui suum auferre mera iniuria estGa naar voetnoot2. Bene Euripides HelenaGa naar voetnoot3.
Quod enim ius habet fiscus (verba sunt ConstantiniGa naar voetnoot5) in aliena calamitate ut in re tam luctuosa compendium sectetur? <Dion Prusaeensis oratione viiGa naar voetnoot6 de naufragio locutus: μὴ γὰρ εἴη ποτε, ὦ Ζεῦ, λαβεῖν μηδὲ ϰερδάναι ϰέρδος τοιοῦτον ἀπὸ ἀνϑρώπων δυστυχίας. Absit, o Iupiter, ut lucrum captemus tale ex hominum infortunio>Ga naar voetnoot7.
ii. [1] Lege naturae, quae ex ipsa dominii natura ac vi sequitur, dupliciter fit alienatio, expletione iuris et successione. Expletione iuris fit alienatio, quoties id quod meum nondum est, sed mihi dari debet, autGa naar voetnoot8 loco rei meae, aut mihi debitae, cum eam ipsam consequi non possum, aliud
tantundem valensGa naar voetnoot1 accipio ab eo qui rem meam detinet, vel mihi debet. Nam iustitia expletrix quoties ad idem non potest pertingere, fertur ad tantundem, quod est morali aestimatione idemGa naar voetnoot2. Dominium autem hoc modo transferri probatur a fine, quae in moralibus optima est probatio. Neque enim iuris mei explementum consequi potero, nisi dominus fiam. Frustra enim erit rei detentio, si ea uti pro arbitrio non possum. <Antiquum huius rei exemplum est in historia DiodoriGa naar voetnoot3, ubi Hesioneus pro his quae filiae suae ab Ixione promissa non praestabantur, equos ipsius accipit>Ga naar voetnoot4. [2] Legibus quidem civilibusGa naar voetnoot5 scimus vetitum esse sibi ius dicere; adeo quidem ut vis dicatur, siquis quod sibi debitum est, manu reposcat, et multis in locis ius crediti amittat qui id fecerit. Imo etiamsi lex civilis hoc non directe prohiberet, ex ipsa tamen iudiciorum institutione sequeretur hoc esse illicitum. Locum ergo habebit quod diximus ubi iudicia continue cessant; quod quomodo contingat explicavimus supraGa naar voetnoot6: ubi vero momentanea est cessatio, licita quidem erit acceptio rei, puta si alioqui nunquam tuum recuperare possis, aufugiente forte debitoreGa naar voetnoot7. Sed dominium a iudicis addictione erit exspectandum, quod fieri solet in repressaliisGa naar voetnoot8, de quibus infra erit agendi locus. Quod si ius quidem certum sit, sed simul moraliter certum per iudicem iuris explementum obtineri non posseGa naar voetnoot9, puta quia deficiat probatio; in hac etiam circumstantia, cessare legem de iudiciis, et ad ius rediri pristinum verior sententia est.
iii. SuccessioGa naar voetnoot10 ab intestato quae dicitur, posito dominio,
remota omni lege civili, ex coniectura voluntatis naturalem habet originemGa naar voetnoot1. Nam quia dominii ea vis erat, ut domini voluntate transferri in alium posset, etiam mortis causa ac retenta possessione, ut supra diximus siquis voluntatis suae nullam edidisset testationem, cum tamen credibile non esset eius eum mentis fuisse, ut post mortem suam bona occupanti cederent, sequebatur ut eius esse bona intelligerentur, cuius ea esse voluisse defunctum maxime erat probabile. Defunctorum voluntatem intellexisse, inquit Plinius iuniorGa naar voetnoot2, pro iure est. Creditur autem in dubio id quisque voluisse quod aequissimum atque honestissimum est. In hoc autem genere prima est causa eius quod debetur, proxima eius quod etsi non debetur, officio congruit.
iv. [1] Disputant IurisconsultiGa naar voetnoot3 an alimenta a parentibus liberis debeantur. Nam quidam sentiunt esse quidem naturali rationi satis consentaneum, ut a parentibus alantur liberi, debitum tamen non esse. Nos omnino distinguendum arbitramur in voce debiti, quod stricte interdum sumitur pro ea obligatione, quam inducit ius expletorium; interdum laxius, ut significet id quod nisi inhoneste omitti non potest, etiamsi honestas illa non ex iustitia expletrice, sed ex alio fonte proficiscatur. [Est autem id de quo agimus (nisi lex aliqua humana accedat) debitum illo sensu laxiore]Ga naar voetnoot4. Ita accipio, quod dixitGa naar voetnoot5 ValeriusGa naar voetnoot6: Parentes nos alendo, inquiens, nepotum nutriendorum debito alligarunt. <Et Plutarchus in libello elegantissimo de prolis amoreGa naar voetnoot7: <οἱ παῖδες ὡς ὀϕείλημα τὸν ϰλῆρον ἐϰδεχόμενοι: liberi hereditatem ut sibi debitam exspectantGa naar voetnoot8>Ga naar voetnoot9. Qui dat formam dat quae ad formam sunt
necessaria, dictum est Aristotelis: quare qui causa est ut homo existat, is quantum in se est, et quantum necesse est, prospicere ei debet, de his quae ad vitam humanam, id est naturalem ac socialem, nam ad eam natus est homo, sunt necessaria. [2] Ea de causa, instinctu scilicet naturali, caetera quoque animantia proli suae quantum necesse est alimenta suppeditant. Unde Apollonius <TyanaeusGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2 quod ab EuripideGa naar voetnoot3 erat dictum:
ita emendabat:
<plurimis sane allatis argumentis quibus insitum hunc affectum probatGa naar voetnoot4, quae videre est apud Philostratum libro vii, capite septimo et octavoGa naar voetnoot5: cum quo loco optime consentit is qui est apud Oppianum de venatu tertio, et de piscatu primo. Et in Dictye tragoedia idem ille EuripidesGa naar voetnoot6, hanc unam omnium legem esse ait, quae et hominibus inter se et cum caeteris animantibus communis sit:>Ga naar voetnoot7 Hinc Iurisconsulti veteresGa naar voetnoot8 liberorum educationem ad ius naturale referunt, id est ad illud quod cum instinctus naturae aliis quoque animantibus commendat, nobis ipsa praescribit ratio. Naturalis stimulus, ut IustinianusGa naar voetnoot9 loquitur, id est στοργὴ, parentes ad liberorum educationem hortatur. Idem alibiGa naar voetnoot10: Filium vel filiam alere patri necesse est propter ipsam naturam. Diodorus SiculusGa naar voetnoot11: ἀγαϑ ὴ γὰρ ἡ ϕύσις διδάσϰαλος ἅπασι τοῖς ζώοις ἐστὶ πρὸς διατήρησιν οὐ μόνον ἑαυτῶν, ἀλλὰ ϰαὶ τῶν γεννωμένων, διὰ τῆς συγγενοῦς ϕιλοζωίας τὰς διαδοχὰς εἰς ἀίδιον ἄγουσα διαμονῆς ϰύϰλον.
Optima quippe magistra natura est cunctis animantibus non tantum ad sui, sed et ad prolis suae conservationem, ut cognata hac caritate continua successio ad aeternitatis circulum perveniat. <Apud QuintilianumGa naar voetnoot1 filius, partem iure gentium peto. SallustiusGa naar voetnoot2 testamentum quo filius excluditur impium dixit>Ga naar voetnoot3. Et quia naturale est hoc debitum, ideo etiam vulgo quaesitos alere mater debetGa naar voetnoot4. [3] Et quanquam ex damnato legibus concubitu natis nihil relinqui leges Romanae volebant, <sicut et naturalibus nequid relinquere necesse esset caverat lex Solonis>Ga naar voetnoot5, canonesGa naar voetnoot6 Christianae pietatis hunc rigorem correxerunt, qui docent qualibuscumque liberis id recte relinqui <, imo si opus sit relinquendum etiam>Ga naar voetnoot7, quod ad alimenta necessarium est. Nec aliter capiendum quod dici solet, legitimam humanis legibus tolli non posse, quatenus scilicet in legitima insunt alimenta necessaria. Nam quod supra est, tolli potest non repugnante natura. [4] Ali autem debent non tantum liberi primi gradus, sed et secundi, si ita res ferat, et ulterioris: quod ostendit IustinianusGa naar voetnoot8, cum non filios tantum, sed et qui deinceps sunt, alendos propter ipsam naturam pronuntiat: quod ad eos etiam producitur qui per mulieres ex nobis veniunt, si aliunde ali non possunt.
v. [1] Debentur quidem et parentibus alimenta: quod non legibus tantum proditum est, sed etGa naar voetnoot9 vulgari proverbio ἀντιπελαργεῖνGa naar voetnoot10. adeo quidem ut laudetur SolonGa naar voetnoot11, quod qui id non facerent eos notarit infamia. Sed non hoc aeque est ordinarium atque illud quod de liberis diximus; nam liberi cum nascuntur nihil secum afferunt unde vivant: adde quod vivendum diutius habent quam parentes: atque ideo sicut honor et obsequium parentibus debetur, non liberis, ita educatio liberis magis quam parentibus: quo sensu accipio illud LucianiGa naar voetnoot12: ϰαί τοί γε ἡ ϕύσις τοῖς πατράσι τοῦς παῖδας μᾶλλον ἢ τοἰς
παῖσι τοὺς πατέρας ἐπιτάττει ϕιλεῖν. Magis natura iubet a parentibus liberos, quam a liberis parentes diligi. Et illud AristotelisGa naar voetnoot1: μᾶλλον συνῳϰέιωται τὸ ἀϕ᾽ οὗ τῷ γεννηϑέντι, ἢ τὸ γεννώμενον τῷ ποιήσαντι· τὸ γὰρ ἐξ αὐτοῦ οἰϰεῖον τῷ ἀϕ᾽ οὗ. Magis afficitur causa gignens erga genitum, quam genitum erga gignentem. Nam quod ex aliquo ortum est, id ei quasi proprium est. [2] Hinc fit ut etiam citra auxilium legis civilis, prima bonorum successio liberis deferatur; quia creduntur parentes illis, ut corporis sui partibus, non tantum de necessariis, sed et de his quae ad vitam suavius honestiusque transigendam pertinent quam uberrime voluisse prospectum, ab eo maxime tempore quo ipsi rebus suis frui non possent. Ratio naturalis, inquit Paulus IurisconsultusGa naar voetnoot2, quasi lex quaedam tacita liberis parentum hereditatem addicit, velut ad debitam successionem eos vocando. PapinianusGa naar voetnoot3 vero; Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentum debetur hereditasGa naar voetnoot4. Parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit: liberos naturae simul, et parentiumGa naar voetnoot5 commune votum; id est, liberos hereditas sequitur partim quidem ob praecisum debitum naturale, partim ex coniectura naturali qua parentes creduntur id velle, ut liberis quam optime prospectum sit. <Sanguini honorem reliquit ait Valerius MaximusGa naar voetnoot6 de Q. Hortensio qui filiam minus sibi probatam haeredem scripserat>Ga naar voetnoot7. Huc spectat illud Apostoli PauliGa naar voetnoot8: οὐ γὰρ ὀϕ είλει τὰ τὲϰνα τοῖς γονεῦσι ϑησαυρίζειν, ἀλλ᾽ οἱ γονεῖς τοῖς τέϰνοις. Non enim liberparentibus, sed parentes liberis rem congerere et seri vare debent.
vi. Quia vero et hoc ordinarium est, ut pater materque liberis suis prospiciant, ideo dum illi exstant avi aviaeque ad alimenta danda teneri non intelliguntur: ubi illi eorumve
alter defecerit, aequum est ut avus aviaque, pro mortuo filio filiaque curam suscipiant nepotum ac neptium: quod et in parentibus longius remotis pari ratione procedit. Atque hinc ortum traxit ius illud, ut nepos filii loco succedatGa naar voetnoot1, quemadmodum UlpianusGa naar voetnoot2 loquitur. Id ModestinusGa naar voetnoot3 dixit, τὸν τοῦ πατρὸς ἀποϑανόντος τόπον πληροῦν IustinianusGa naar voetnoot4, τὴν πατρῷαν ὑπεισιέναι τάξιν. Isaeus oratione de Philoctemonis haereditateGa naar voetnoot5, hoc ipsum vocat ἐπανιέναιGa naar voetnoot6. Philo IudaeusGa naar voetnoot7: υἱωνοὶ γὰρ πατέρων ἀποϑανόντων ἐν υἱῶν τάξει παρὰ πάπποις ϰαταριϑμοῦνται. Nepotes parentibus mortuis apud avos filiorum obtinentGa naar voetnoot8 locum. Vicariam hanc successionem quae per stirpes fitGa naar voetnoot9, repraesentationem vocare amant recentiores Iurisconsulti; quam valuisse etiam apud Hebraeos, divisio agrorum terrae Iacobi filiis promissae, aperte satis ostendit. <Sicut filius et filia proximi sunt cuique, ita et qui ex filio filiave nascuntur, ait Demosthenes oratione adversus MacartatumGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11.
vii. Quae autem diximus hactenus de coniectura voluntatis, ita locum habent, nisi in diversum indicia suppetant. In hoc indiciorum genere primum habet locum abdicatio quae Graecis, tum exheredatio quae Romanis fuit usitataGa naar voetnoot12. Ita tamen ut ei qui mortem peccatis suis meritus non est, alimenta praestanda sint ob eamGa naar voetnoot13 quam supra attulimus rationem.
viii. [1] Sed et illa regulae exceptio addenda est, si non satis constet hunc illo esse genitum. Verum est de factis nullam esse certam perceptionem: sed ea quae solent in hominum conspectu fieri sui generis certitudinem habent ex testi-
monio: quo sensu mater certa esse dicitur, quia inveniuntur qui quaeve partui et educationi adfuerint: at de patre huius gradus certitudo haberi non potest, quod HomerusGa naar voetnoot1 indicat dicens:
Et eum sequutus MenanderGa naar voetnoot2:
Qui et alibiGa naar voetnoot3:
Ideo ratio aliqua reperienda fuit qua probabiliter constaret quis esset partus cuiusque pater. Ea ratio est coniugium sumtum in terminis naturalibus, id est consociatio qua foemina sub maris custodia constituitur. Sed etsi alio quovis modo constet quis fuerit pater, aut pater id pro explorato habuerit, naturaliter is partus non minus quam alius quivis succedet. Quidni, cum etiam extraneus palam pro filio habitusGa naar voetnoot4, quem adoptatum vocant, succedat ex coniectura voluntatis? [2] Naturales vero etiam, post lege introductum eorum discrimen a legitimis:
ut dixit EuripidesGa naar voetnoot6) possunt tamen adoptari, nisi lex obstet. Atque id olim permittebat lex Romana AnastasiiGa naar voetnoot7Ga naar voetnoot8, sed postea in iusti matrimonii favorem difficilior quaedam ratio eos legitimis aequandi reperta est per curiae oblationem, aut subsequens matrimonium. Exemplum veteris adoptionis naturalium est in Iacobi filiis, qui adaequati a patre sunt
liberarum mulierum filiis, et aequis partibus hereditatem creverunt. [3] Contra evenire potest, non ex lege tantum, sed et ex pactione, ut qui ex coniugio nati sunt, alimenta sola habeantGa naar voetnoot1, aut certe excludantur a praecipua hereditate. Coniugium tali pacto initum, etiam cum libera foemina concubinatum Hebraei vocant, quale erat Abrahami cum Cethura, cuius liberi perinde, ut Ismael ancillae Agaris filius, dona, id est legata quaedam acceperuntGa naar voetnoot2; hereditatem autem non creverunt. Tale est matrimonium ad morgengabicam quod dicitur: a quo non longe abeunt secundae nuptiae apud BrabantosGa naar voetnoot3; nam rerum soli quae exstabant cum matrimonium prius solveretur, proprietas acquiritur prioribus liberis.
ix. [1] Ubi desunt liberi, quibus naturaliter deferatur successio, minus expeditum est, nec ulla in parte magis variant leges. Tota tamen varietas ad duos maxime fontes referri potest; quorum alter respicit proximitatem gradus, alter bona redire vult unde venerant; quod dici solet, Paterna paternis, materna maternis. Nobis omnino distinguendum videtur inter bona paterna avitaqueGa naar voetnoot4, ut dici solebat in formula qua prodigo bonis interdicebatur, et inter noviter quaesitaGa naar voetnoot5, ut in illis locum habeat Platonis illudGa naar voetnoot6: ἐγὼ οὐν νομοϑέτης ὢν οὐϑ᾽ ὑμᾶς ὑμῶν αὐτῶν εἶναι τίϑημι, οὔτε τὴν οὐσίαν ταὔτην, ξύμπαντος δὲ το ῦ γένους ὑμῶν, τοῦ τε ἔμπροσϑεν ϰαὶ τοῦ ἔπειτα ἐσομένου. Ego legum conditor neque vos vestri iuris esse scisco, neque patrimonium vestrum, sed totius vestri generis, tum quod fuit, tum quod futurum est. Qua de causa Plato ϰλῆρον πατρῷον salvum esse vult generi, unde venit. Quod non ita accipi velim, quasi naturaliter de bonis paternis, avitisque testari non liceat (saepe enim indigentia amici alicuius efficit, ut id non laudabile modo sitGa naar voetnoot7, sed etiam necessarium) sed ut appa-
reat quae in dubio credenda sit fuisse voluntas intestati. Concedimus enim plenum dominium esse penes eum de cuius voluntate agimus. [2] Sed cum post mortem dominium hoc retinere non possit, et omnino pro certo haberi debeat, noluisse eum perdere beneficii materiam, videndum est quis sit in beneficiis ordo maxime naturalis. Bene AristotelesGa naar voetnoot1: ε ὐεργέτη ἀνταποδοτέον χάριν μᾶλλον ἢ ἑταίρῳ δοτέον. Potius est gratiam referri ei qui benefecit, quam amico conferre beneficium. Et CiceroGa naar voetnoot2: Nullum officium referenda gratia magis necessarium est. ItemGa naar voetnoot3: Cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est; non reddere bono viro non licet, modo id facere possit sine iniuria. AmbrosiusGa naar voetnoot4: Pulchrum est propensiorem haberi eius rationem qui tibi, aut beneficium aliquod, aut munus contulit. Et mox: Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Gratia autem refertur, aut viventibus, aut defunctisGa naar voetnoot5. Defunctis, <ut ostendit Lysias oratione funebriGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7, refertur gratia in eorum liberis, qui naturaliter pars sunt parentum, et quibus si viverent parentes maxime vellent benefieri. [3] Et hanc aequitatem sequuti sunt Iustinianei iuris conditoresGa naar voetnoot8 aequitatis studiosissimi in quaestione inter fratres plenos, et consanguineos, et uterinos, et aliis quibusdam. AristotelesGa naar voetnoot9, ἀδελϕοὶ ἀλλήλους ϕιλοῦσι τῷ ἐϰ τῶν αὐτῶν πεϕυϰέναι· ἡ γὰρ πρὸς ἐϰεῖνα ταυτότης ἀλλήλοις ταυτοποιεῖ. Fratres se invicem diligunt quatenus ex iisdem nati sunt; nam ortus communis ipsos quasi eosdem facit. <Valerius MaximusGa naar voetnoot10: Ut merito primum amoris vinculum ducitur, plurima et maxima beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. Gentium commune ius ut frater fratri succedat dicitur apud
IustinumGa naar voetnoot1>Ga naar voetnoot2. [4] Quod si non reperiatur is a quo proxime bona venerunt eiusve liberi, restat ut gratia referatur his quibus minus quidem, sed tamen post illum proxime debentur, id est parenti superioris gradus, eiusque liberis, praesertim cum eo modo maneatur intra proximos, et eius de cuius hereditate agitur, et eius a quo proxime bona venerunt. Idem ille AristotelesGa naar voetnoot3: ἀνεψιοὶ δὲ ϰαὶ οἱ λοιποὶ συγγενεῖς ἐϰ τούτων συνοιϰειοῦνται· τῷ γὰρ ἀπὸ τῶν αὐτῶν εἶναι γίγνονται οἱ μὲν οἰϰειότεροι, οἱ δὲ ἀλλοτριώτεροι. Patrueles vero et caeteri cognati coniunguntur per parentes, quatenus ex iisdem ortum habent: ita ut alii coniunctiores sint, alii minus coniuncti pro ortus ratione. x. [1] At in bonis noviter quaesitis quae περίοντα τοῦ ϰλήρου PlatoniGa naar voetnoot4, cum cesset gratiae referendae officium; superest ut ei deferatur successio qui defuncto carissimus fuisse creditur. Is autem est qui gradu cognationis proxime defunctum attingitGa naar voetnoot5. <Sic IsaeusGa naar voetnoot6 apud Graecos receptum ait, τοῖς ἐγγυτάτω γένους τὰ τοῦ τελευτήσαντος γενήσεσϑαι: defuncti bona ei cedere qui genere sit proximus: addit: τί ἂν, τί διϰαιότερον ἢ τοῖς συγγενέσι τὰ τοῦ συγγενοῦς; quid iustius quam ut quae cognati fuerant cognatis cedant?>Ga naar voetnoot7 <Idem sensus est apud Aristotelem libri ad Alexandrum capite ii>Ga naar voetnoot8. Optime, inquit CiceroGa naar voetnoot9, societas hominum coniunctioque servabitur, si ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferatur. Qui et alibiGa naar voetnoot10 post liberos ponit bene convenientes propinquos, ut et TacitusGa naar voetnoot11: Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Idem Cicero alibiGa naar voetnoot12 de cognatis agens: necessaria praesidia vitae debentur his maxime. Debentur scilicet non ex iure expletorio, sed ϰατ᾽
ἀξίαν: Et alibiGa naar voetnoot1 cum de affectione erga propinquos egisset: Ex hac animorum affectione, subdit, testamenta commendationesque morientium natae sunt. <IdemGa naar voetnoot2 copias nostras proximis quam alienis et suppeditari et relinqui aequius esse ait>Ga naar voetnoot3. AmbrosiusGa naar voetnoot4 quoque: Est etiam illa probanda liberalitas, ut proximos seminis tui non despiciasGa naar voetnoot5. [2] Successio autem ab intestato de qua agimus, nihil aliud est quam tacitum testamentum ex voluntatis coniectura. <Quintilianus pater in declamationeGa naar voetnoot6: Proximum locum a testamentis habent propinqui: et ita si intestatus quis ac sine liberis decesserit. Non quoniam utique iustum sit, ad hos pervenire bona defunctorum; sed quoniam relicta et velut in medio posita, nulli propius videntur contingere>Ga naar voetnoot7. Quod de bonis noviter quaesitis diximus ea naturaliter proximis deferri, idem locum habebit in bonis paternis avitisque, si nec ipsi a quibus venerunt, nec eorum liberi exstent, ita ut gratiae relatio locum non inveniat.
xi. [1] Haec vero quae diximus quamquam naturali coniecturae maxime sunt consentanea, non sunt tamen iure naturae necessaria; ac proinde ex diversis causis voluntatem humanam moventibus, variari solent pactis, legibus, moribus: qui subitionem in locum in nonnullis gradibus admittunt, in aliis non admittuntGa naar voetnoot8; alibi distinguunt unde bona veniant, alibi id insuper habent. Est ubi primogeniti plus postgenitis ferunt, ut apud Hebraeos: est ubi inter se aequantur. Est ubi agnatorum habetur ratio; est ubi cognati quilibet cum agnatis tantundem ferunt. Etiam sexus alicubi momentum habet, alicubi non habet <:et alibi cognationis ratio habetur intra propiores gradus: alibi longius extenditur>Ga naar voetnoot9 quae longum esset exsequi, nec instituti nostri.
[2] Illud tamen tenendum est, quoties voluntatis expressiora indicia nulla sunt, credi quemque id de sua successione statuisse, quod lex aut mos habet populi, non tantum ex vi imperii, sed ex coniectura, quae etiam in eos valet quorum in manu est summum imperium. Nam et hi probabiliter creduntur in rebus suis aequissimum iudicasse, quod aut legibus sanxerunt ipsi, aut moribus probant; in iis dico rebus in quibus de nullo ipsorum damno agitur.
xii. Sed in regnorum successione distingui debent regna quae pleno modo possidentur, et in patrimonio sunt, ab his quae modum habendi accipiunt ex populi consensu. quo de discrimine egimus supraGa naar voetnoot1. Prioris generis regna dividi possunt etiam inter maresGa naar voetnoot2 et foeminas, ut in Aegypto et BritanniaGa naar voetnoot3 olim factum videmus:
ait LucanusGa naar voetnoot4: de Britannis TacitusGa naar voetnoot5, Neque enim sexum in imperiisGa naar voetnoot6 discernunt>Ga naar voetnoot7. nec adoptati minus veris liberis succedent ex praesumta voluntate; <Sic Aepalio Locrorum regi Hyllus Herculis filius per adoptionem in regnum successitGa naar voetnoot8. Molossus nothusGa naar voetnoot9 ex patris Pyrrhi legitimos liberos
non habentis iudicio successit in regnum EpiriGa naar voetnoot1: de adoptando in successionem Scythiae Philippo egit rex AtheasGa naar voetnoot2>Ga naar voetnoot3: Iugurtha nothus sed adoptatus successit in regno NumidicoGa naar voetnoot4: sicut et in regnis quae Gothi et Langobardi armis quaesierant, adoptionem valuisse legimusGa naar voetnoot5. Imo etiam ad eos proximos ultimi possessoris regnum perveniet, qui primum regem sanguine non attingunt, si talis successio in iis locis recepta sit <: sicut Paphlagoniam regum domesticorum interitu haereditariam patri suo obvenisse ait apud IustinumGa naar voetnoot6 Mithridates>Ga naar voetnoot7.
xiii. Quod si dictum sit ne dividatur regnum, nec cui cedere debeat expressum sit, ut quisque natu est maximusGa naar voetnoot8, mas aut foemina, regnum habebit. <In Thalmudico titulo de regibus legitur: Qui praecipuum ius habet in haereditate, is et in possessione regni. Ideo filius natu maior praefertur minori:>Ga naar voetnoot9 Νομιζόμενον πρὸς πάντων ἀνϑρώπων τὸν πρεσβύτατον τὴν ἀρχ ὴν ἔχειν, inquit HerodotusGa naar voetnoot10: Mos omnium populorum est ut natu maximus imperium habeat. <Idem alibi saepe νόμον legem sive consuetudinem regnorum hoc vocat. LiviusGa naar voetnoot11 duorum fratrum Allobrogum de regno contendentium minorem ait iure minus, vi plus potuisse>Ga naar voetnoot12. Apud Trogum PompeiumGa naar voetnoot13, Artabazanes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat: quod et ordo nascendi, et natura ipsa gentibus dedit. Idem alibiGa naar voetnoot14 ius gentium vocat; <ut et LiviusGa naar voetnoot15 qui et
ordinem appellat aetatis atque naturae:>Ga naar voetnoot1 quod intellige nisi pater aliud iusserit, ut Ptolemaeus apud eundem TrogumGa naar voetnoot2. Qui autem in regno tali succedit, coheredibus tenebitur pro ipsorum partibus aestimationem rependere, si et quatenus id fieri potest.
xiv. At ea regna quae populi libero consensu facta sunt hereditaria, ex praesumta populi voluntate deferuntur. Praesumitur autem populus id voluisse quod maxime expedit. Hinc primum illud nascitur, ut ni aliud lex aut mos feratGa naar voetnoot3 (sicut Thebis Boeotiis regnum fuisse inter mares dividuum ex <Zethi et AmphionisGa naar voetnoot4, itemque ex>Ga naar voetnoot5 Oedipodis filiorum historia apparet, <et vetus Attica inter Pandionis liberos divisa est, et quae circa Rhodum inter Camirum, Ialysum, Lindum fratres, et regnum Argivum inter quatuor Persei filios>Ga naar voetnoot6) individuum sit regnum, quia id ad tuendum regnum et civium concordiam plurimum valet. <Iustinus libro xxiGa naar voetnoot7, Firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter filios divideretur, arbitrabantur>Ga naar voetnoot8.
xv. Alterum, ut successio stet intra eos qui descendunt a primo rege: ea enim familia ob nobilitatem electa censetur, eaque finita regnum redire ad populum. <Curtius libro xGa naar voetnoot9, In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse: haereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: assuetos esse ipsum nomen colere, venerarique: nec quenquam id capere nisi genitum ut regnaret>Ga naar voetnoot10.
xvi. Tertio, ne succedant nisi qui nati sunt secundum
patriae leges: non naturales tantum, quia ad contemtum patent, quorum matrem pater iusto coniugio dignatus non est, et praeterea quia minus certi habentur: at in regnis expedit populo haberi maximam certitudinem quae haberi potest ad vitandas controversias: <quae causa fuit cur Macedones Demetrio minori potius quam Perseo maiori regnum deberi existimaverint, quod Demetrius iusta matrefamilias natus essetGa naar voetnoot1. Et apud OvidiumGa naar voetnoot2 legimus:
sed nec adoptivi, quia nobilitas generis vere regii magis reverendos efficit reges, maiorque de eis spes concipitur:
xvii. Quartum, ut inter eos qui pariter in hereditatem admitterentur, sive quia unius sunt gradus, sive quia in parentum suorum gradum succedunt, praeferantur mares foeminisGa naar voetnoot5; ideo quod mares tum ad bella, tum ad alias imperii partes magis idonei foeminis censentur.
xviii. [1]. Quintum, ut inter mares aut inter foeminas, ubi mares deficiunt, praeferatur natu maximusGa naar voetnoot6; quod is iudicio aut perfectior iam esse, aut prius futurus creditur. <Cyrus apud XenophontemGa naar voetnoot7: τὸ προηγεῖσϑαι προστάττω τῷ προτέρῳ γενομένῳ, ϰαὶ πλειόνων ϰατὰ τὸ εἰϰὸς ἐμπείρῳ: imperium relinquo maiori natu ut quem par est rerum esse peritiorem>Ga naar voetnoot8. Quia vero haec aetatis praestantia temporaria est duntaxat, sexus autem perpetua, ideo sexus praerogativa potior est quam aetatis.
<Sic HerodotusGa naar voetnoot1 cum dixisset Andromedae filium Persam Cepheo in regnum successisse, causam reddit: ἐτύγχανε γὰρ ἄπαις ἐὼν ὁ Κηϕεὺς ἄρσενοςGa naar voetnoot2 γόνου: nullos enim Cepheus habebat liberos mares. Et DiodoroGa naar voetnoot3 narrante Teuthras Mysiae regnum filiae Argiope reliquit ἄπαις ὢν ἀρρένων non habens mares liberos>Ga naar voetnoot4. Sic TrogusGa naar voetnoot5 dixit ad filiam pertinuisse Medorum imperium; quod nullum Astyagi virilis sexus genus erat. <Similiter Cyaxares apud XenophontemGa naar voetnoot6 Mediam filiae suae deberi: οὐδὲ γὰρ ἔστι μοι, inquiens, ἄρρην παῖς γν ήσιος: neque enim est mihi legitimus filius mas. De Latino rege VirgiliusGa naar voetnoot7:
Sic ante Heraclidarum imperium apud Lacones Eurotae successit Sparte filiaGa naar voetnoot9, aut eius liberi, ut Tyndareo Helenae liberi, quia mares filii non extabant, et Eurystheo in Mycenarum imperium successit Atreus eius avunculus, notante ThucydideGa naar voetnoot10. Eodem iure regnum Athenarum ad CreusamGa naar voetnoot11, Thebanum ad Antigonen pervenisse notatur quod mares deficerent. Et regnum Argolicum ad Argum Phoronei ex filia nepotemGa naar voetnoot12Ga naar voetnoot13. [2] Unde et illud intelligere datur, quanquam liberi nonnullis gradibus parentum praemortuorum vicem impleant, id tamen duntaxat intelligendum, ut capaces sint iuxta caeteros, salva tamen sexus primum, deinde aetatis praerogativa inter capaces. Nam qualitas et sexus, et aetatis, quatenus in hac re a populo consideratur, ita personae adhaeret, ut avelli inde nequeat.
xix. Quaeritur an regnum, ubi hunc in modum defertur, pars sit hereditatis. Et verius est esse hereditatem quandamGa naar voetnoot14
sed separatam ab aliorum bonorum hereditate, qualis hereditas peculiaris in feudis quibusdam, emphyteusi, iure patronatus et iure praecipui quod dicitur conspicitur. Unde sequitur, ut regnum ad eum pertineat qui et bonorum heres esse possit si velit, sed ita ut etiam sine bonis et eorum onere possit adiri. Ratio est, quia populus regnum voluisse creditur quam optimo iure deferri; nec quicquam eius refert hereditas a rege adeatur necne, cum hereditarium ordinem non ob hoc elegerit, sed ut certi quid esset, et reverentia conciliaretur ex sanguine: simulque ex genere et educatione spes esset praeclarae virtutis, et regni possessor regnum magis curaret animosiusque defenderet, si idipsum iis esset relicturus quos ipse ob acceptum beneficium, aut ob caritatem maximi faceret.
xx. Ubi vero mos succedendi diversus est in allodiis et feudis, si regnum non sit feudale, aut certe primitus non fuerit, etiamsi postea hominium pro eo praestetur, succeditur ex lege, qua, in allodiis succedebatur tempore regni instituti.
xxi. In iis autem regnis, quae primitus data sunt in feudum ab eo qui plene dominus erat, sequenda erit lex successionis feudalis; non semper Langobardica illa quam perscriptam habemus, sed quae in gente quaque recepta fuit quo tempore data est prima vestitura. Nam Gothi, Vandali, AlemanniGa naar voetnoot1, Franci, Burgundiones, Angli, Saxones, nationes omnes Germanicae, qui partes optimas imperii Romani bello occuparunt, suas singuli leges, aut mores de feudis non minus quam Langobardi habuerunt.
xxii. [1] Frequens autem in regnis est alia quaedam successio, non hereditaria, sed quae linealisGa naar voetnoot2 dicitur; in qua
observari solet, non ius illud subitionis in locum quae repraesentatio dicitur, sed ius transmittendi futuram successionem, quasi delatam, lege scilicet ex spe, quae nihil ex se et naturaliter operatur, ius quoddam verum excitante. quale scilicet ius est in his quae ex stipulatione conditionataGa naar voetnoot1 debenturGa naar voetnoot2: ita ut hoc ipsum ius in posteros ex primo rege venientes necessario transeat, sed ordine certo, ut primum vocentur liberi ultimi possessoris primi gradus, tam qui vivunt quam qui mortui sunt: tum vero inter vivos et mortuos ratio habeatur sexus primum, deinde aetatis: Mortuorum autem ius si praevaleat transeat ad eos qui ab ipsis descendunt, pari rursum inter pares praerogativa sexus, ac deinceps aetatis, salvaque semper transmissione [mortuorum in vivos,]Ga naar voetnoot3 vivorum in mortuos. Si liberi eius desint, venitur ad alios qui proximi sunt, aut si viverent essent simili transmissione et inter pares in eadem linea observato discrimine sexus et aetatis, ita ut ob sexum et aetatem nunquam transeatur de linea in lineam. Cui consequens est ut filia ex filio praeferatur filio ex filia, et filia ex fratre filio ex sorore, item filius maioris fratris fratri minori, atque ita in caeteris. Haec est successio regni Castellae, ad cuius exemplum etiam maioratus iura in eo regno constituta suntGa naar voetnoot4. [2]. Successionis autem huius linealis argumentum, si lex et exempla desint, sumi poterit ex ordine qui in publicis coetibus servatur. Nam si in eo ratio habeatur linearum, id signum erit spem a lege in ius animatam, ita ut a morientibus in superstites transeat. Haec autem est successio linealis cognatica, in qua foeminae et foeminis nati non excluduntur, sed postponuntur in eadem linea, ita ut etiam regressus ad eas sit, si propiores aut pares caetera mares
aut ex maribus defecerint. Fundamentum autem huius successionis, quatenus ab hereditaria differt, est spes populorum de optima educatione eorum qui spem regni habent iustissimam; quales sunt quorum parentes si viverent essent successuri.
xxiii. Est et alia linealis successio agnatica, duntaxat marium ex maribus; quae ex nobilissimi regni exemplo successio iuris FranciciGa naar voetnoot1 vulgo appellatur. Haec quatenus a cognatica differt in hoc maxime introducta est, ne per foeminarum matrimonia ad peregrinum sanguinem imperium deveniret. In utraque autem lineali successione in infinitum admittuntur etiam qui ab ultimo possessore remotissimo gradu distant, dum a primo rege descendant. Est et ubi deficiente agnatica substituitur successio cognaticaGa naar voetnoot2Ga naar voetnoot3.
xxiv. Possunt et alii successionum modi introduciGa naar voetnoot4, aut populi voluntate, aut etiam eius qui regnum ita in patrimonio habet, ut alienare possit. Licet enim exempli causa constituere, ut qui sibi quoque tempore futuri sunt proximiGa naar voetnoot5 suc-
cedant in regnum, sicut apud NumidasGa naar voetnoot1 olim, puto tali ex causa, fratres liberis ultimi possessoris praeferebantur. <Idem in Arabia felice usurpatum olim fuisse ex StraboneGa naar voetnoot2 colligo. De Taurica Chersoneso idem recentiores prodidere>Ga naar voetnoot3. Nec ita dudum est cum apud Afros Maroci et Fessae regesGa naar voetnoot4 idem est factitatumGa naar voetnoot5. Atque hoc in dubio observandum in fideicommisso quod familiae relinquitur, verior est sententia, Romanis quoque legibusGa naar voetnoot6 congruens, quanquam eas interpretes alio detorquent. His bene cognitis facile erit respondere ad controversias de regnorum iure, quae ob differentes Iurisconsultorum sententias difficillimae putantur.
xxv. Primum quaeritur an filius a patre exheredari possit, ut ne in regnum succedat. In quo distinguenda sunt regna alienabilia, id est, patrimonialia a non alienabilibus. Nam in alienabilibus dubium non est quin exheredatio procedat, cum a bonis aliis nihil differant: atque ideo quae legibus aut moribus obtinent de exheredatione, hic quoque habebunt locum: et si nullae proferantur leges aut mores, tamen naturaliter licita erit exheredatioGa naar voetnoot7 usque ad alimenta, aut etiam sine ea exceptione si crimen morte dignum filius admiserit, aut alioqui graviter peccaverit, et sit unde ali possit. Sic Ruben a Iacobo ob culpam privatus estiure primi natiGa naar voetnoot8, Adonia regno a DavideGa naar voetnoot9. Imo etiam pro tacite exheredato habebiturGa naar voetnoot10, qui grave crimen commiserit in patrem, si nulla sunt condonatae culpae indicia. Sed in non aliena-
bilibus, quanquam hereditariis, idem non procedet, quia populus viam quidem elegit hereditariam, sed hereditariam ab intestatoGa naar voetnoot1. Multo minus procedet exheredatio in lineali successione, ubi nulla imitatione hereditatis ex dono populi regnum pervenit ad singulos praescripto ordine.
xxvi. Similis est quaestio, an abdicari possit regnum, aut ius succedendi in regnum. Et quin pro se quisque abdicare possit non est dubium: an et pro liberis magis controversum, sed quod eadem distinctione expediri debet. Nam in hereditariis qui ius a se abdicat, in liberos nihil potest transferre. At in lineali successione patris factum nocere non potest liberis natis, quia simul atque existere coeperunt ius proprium eis quaesitum est ex lege: sed nec nascituris, quia impedire non potest, quin ad illos quoque suo tempore ius pertineat ex populi dono. Neque obstat de transmissione quod diximus. Est enim ea transmissio necessaria, non voluntaria, ad parentes quod attinet. Illud interest inter natos et nascituros, quod nascituris nondum quaesitum sit ius, atque ideo auferri iis possit populi voluntate, si etiam parentes quorum interest ius ad filios transire, ius illud remiserint; quo pertinent ea quae de derelictione supraGa naar voetnoot2 diximus.
xxvii. [1] Solet et hoc quaeri, an de successione regni iudicare possit, aut rex qui nunc regnat, aut populus per se, aut per iudices datos. Negandum utrumque est de iudicio iurisdictionis. Nam iurisdictio non est nisi apud superiorem, non nuda ratione habita personae, sed causae simul, quae spectanda est cum suis circumstantiis. Est autem causa successionis non subiecta regiGa naar voetnoot3 nunc regnanti: quod inde apparet, quod rex nunc regnans nulla lege obligare potest successorem. Successio enim imperii non est sub iure imperii, ac proinde mansit in statu naturali, quo nulla erat iurisdictio. [2] Attamen si controversi iuris sit successio, recte et pie facient qui ius vindicant, si de arbitris inter se
conveniant; quod alibi tractabitur. Populus vero omnem a se iurisdictionem in regem, et regiam familiam transtulit, nec ea durante ullas eius habet reliquias. De vero regno loquor, non de principatu. Attamen si de primaeva populi voluntate quaestio incidat, non abs re erit populumGa naar voetnoot1 qui nunc est, quique idem cum eo qui olim fuit censetur, suum super ea re sensum exprimere, qui sequendus erit nisi satis certo constet olim aliam fuisse populi voluntatem, et ex ea ius quaesitum. Sic Euphaes rex Messeniis permisit dispicere quem ex regali AepytidarumGa naar voetnoot2 genere regnare oporteretGa naar voetnoot3: Et de Xerxis et Artabazanis controversia populus cognovitGa naar voetnoot4. xxviii. Ut ad alia veniamus, filium qui ante regni adeptionem natus est, in regno individuo praeferendum, ei qui in regia fortuna natus est, in quavis successionis specie verum estGa naar voetnoot5. Nam in regno dividuo haud dubie partem feret, ut in bonis caeteris in quibus nunquam distinguitur quo tempore sint quaesita. Qui autem partem ferret in dividuo, et in individuo aetatis privilegio praefertur: quare et feudum sequitur filium qui ante primam vestituram natus est. Sed et in lineali successione simul atque regnum quaesitum est, spes aliqua parta est liberis ante natis: nam fac alios postea natos non esse, nemo prius natos excludendos dixerit. In hoc autem genere successionis spes semel parta ius facit, nec ex post facto cessat, nisi quod ex sexus privilegio suspenditur in cognatica successione. Obtinuit haec quam diximus sententia in Perside inter Cyrum et ArsicamGa naar voetnoot6, in Iudaea inter Antipatrum Herodis magni filium et eius fratresGa naar voetnoot7; in Hungaria cum Geissa regnum adiit, et in Germania, non sine armis tamen, inter OttonemGa naar voetnoot8 primum et HenricumGa naar voetnoot9.
xxix. Quod autem Spartae aliter factum legimus, ex lege propria est eius populi, quae ob educationem magis accuratam natos in regno praeferebat. Idem accidere poterit ex peculiari lege vestiturae primaevae, si imperium detur in feudum vasallo et ex eo nascituris: quo argumento nixus videtur fuisse Ludovicus adversus Galeatium fratrem in controversia ducatus Mediolanensis. Nam in Perside XerxesGa naar voetnoot1 qui contra fratrem Artabazanem obtinuit regnum, ut HerodotusGa naar voetnoot2 notat, potentia Atossae matris magis quam iure valuit. Atque in eadem Perside cum eadem postea controversia nata esset, ut iam attigimusGa naar voetnoot3, inter Artaxerxem Mnemona et Cyrum Darii et Parisardis filios, Artaxerxes ut natu maior, quanquam in privata fortuna genitus, rex dictus est.
xxx. [1] NonGa naar voetnoot4Ga naar voetnoot5 minus agitatum etiam bellis et pugnis singularibus, an nepos ex filio priore, filio posteriori sit praeferendusGa naar voetnoot6. Sed hoc in lineali successione difficultatem nullam habet: ibi enim mortui pro vivis habentur in hoc, ut in liberos transmittant: quare in tali successione sine ullo aetatis respectu praeferetur filius, imo in cognaticis regnis et filia, primo nati: quia nec aetas nec sexus efficiunt, ut deseratur linea. At in hereditariis dividuisGa naar voetnoot7 concurrent ad partes, nisi in istis regionibus ubi subitio in locum non observaturGa naar voetnoot8, ut olim in GermaniaGa naar voetnoot9 apud populos plerosque: sero enim nepotes admissi sunt cum filiis ad hereditatem. At in dubio credendum potius est locum esse vicariae isti successioni, quia natura ei favet, ut supra diximus.
[2] Quod si aperte iure civili regionis introducta sit subitio in locum mortui parentis, locum habebit etiam si in aliqua lege proximi fiat mentio. Rationes quae ex legibus Romanis adferuntur ad hanc rem minus firmae sunt: quod apparebit leges ipsas inspicienti. Sed haec ratio optima est, quod in materia favorabili dictionum significatio extendenda est ad omnem proprietatem, non vulgarem tantum, sed et artificialem, ita ut sub nomine filiorum comprehendantur adoptivi, et sub nomine mortis mors civilis, quia leges ita loqui consueverunt. Quare merito proximi nomine veniet is quem lex in proximum gradum perducit. In regnis vero hereditariis individuis, ubi subitio in locum exclusa non est, neque semper nepos, neque semper filius secundo genitus praeferuntur, sed ut inter pares, quippe iuris effectu quoad gradus adaequatos, potior erit is qui aetate praecedit: nam in aetatis privilegium non succedi in regnis hereditariisGa naar voetnoot1 supra diximus. <Apud Corinthios succedebat ὁ πρεσβύτατος ἀεὶ τῶν ἐϰγόνων ex liberis defuncti regis is qui natu esset maximus, ut ex Diodori Siculi libro sexto exscripsit Georgius Monachus>Ga naar voetnoot2Ga naar voetnoot3. Sic <et>Ga naar voetnoot4 apud VandalosGa naar voetnoot5, cauto ut heres esset qui sanguine proximus et maximus esset natu, praelatus filius secundus natu maior filii primi filioGa naar voetnoot6. Sic in SiciliaGa naar voetnoot7 Robertus praelatus est MartelliGa naar voetnoot8 fratris maioris filio, non ea proprie ratione quam excogitavit Bartolus, quod feudum esset Sicilia, sed quod regnum esset hereditarium. [3] Extat similis successionis vetus in Francorum regno exemplum in GuntranoGa naar voetnoot9, sed id ex electione potius populi contigit, quae eo tempore nondum plane desierat. At postquam sine ulla electione linealis agnatica successio introducta est, res caret controversia, ut olim apud Spartanos, ubi ad Heraclidas regno delato similis exstitit successio linealis agnatica. Ideo Areus ex fratre maiore Cleonymo natus patruo suo Cleonymo antepositus estGa naar voetnoot10. Sed et in cognatica
lineali successione praeferetur nepos: ut in Anglia Ioannes Eduardi neposGa naar voetnoot1 ex primogenito eiusdem Eduardi filiis Hemoni et Thomae: quod et in Castellaeregno lege cautum est.
xxxi. Pari distinctione respondendum est ad quaestionem inter fratrem superstitem ultimi regis, et fratris maioris filium, nisi quod sciendum est multis in locis inter liberos successionem in gradum mortui esse receptam, ubi recepta non sit in limite transverso. Sed ubi ius non est manifestum, in partem eam quae liberos parentibus surrogat, potius inclinandum estGa naar voetnoot2, quia eo nos ducit aequitas naturalis, in bonis nempe avitis. Nec obstat quod hoc ius in fratrum filiis προνόμιον vocat IustinianusGa naar voetnoot3: id enim facit non ratione habita aequitatis naturalis, sed iuris antiqui Romanorum. Percurramus alias quaestiones quas profert Emanuel CostaGa naar voetnoot4.
xxxii. Defuncti fratris filium, aut etiam filiam patruo regis praeferri ait: recte, non in lineali tantum successione, sed et in hereditariaGa naar voetnoot5, in regnis ubi subitio in locum mortui observatur: non item in regnis quae verbis praecisis gradum naturalem spectant: in his enim vincet qui sexu aut aetate erit potior.
xxxiii. Addit nepotem ex filio filiae praeferri: recte, ob sexum scilicet: cum hac exceptione, nisi quaestio sit in ea regione quae etiam inter liberos gradum solum spectet.
xxxiv. Adiicit minorem nepotem ex filio praeferri nepoti maiori ex filia; quod in lineali cognatica successione verum estGa naar voetnoot6, in hereditaria non item, nisi lex specialis ostendatur. Nec ratio allegata sufficit, quia pater huius illius matrem fuerat exclusurus; id enim evenisset ob praestantiam mere personalem quae non transit.
xxxv. Quod addit verisimilius sibi videri, ut neptis ex filio primogenito filium excludat, in regnis hereditariis recipi non potest, etiam admissa in vicem mortui subitione: ea enim efficit, ut capax sit successionis: sed inter capaces valere debet sexus privilegium.
xxxvi. Atque ideo in Arragoniae regnoGa naar voetnoot1 filius sororis filiae fratris praelatus estGa naar voetnoot2.
xxxvii. Eundemque ad modum in regnis hereditariis postponenda erit filia fratris maximi natu, fratri regis natu minori.
- voetnoot1
- Leges quasdam civiles] Ut olim apud Anglos, Armoricos, Siculos. Vetus talis legis in Graecia mentio apud Sopatrum et Syrianum in Hermogene. Christianus rex Daniae, lege de naufragorum bonis confiscandis abrogata, dicebat sibi periisse annua c. aureorum millia. meminit et Brigitta mali huius moris viii, 6 et speculum Saxonicum ii, 29, de Dania agens: et c. Excommunicationis de raptoribus [c. 3 Decretal. v, 17]. Tum vero Crantzius Vandalicorum xiii, 40. xiv, 1. Cromerus Polonicorum xxi [pag. 509. ed. a. 1555.] add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Auth. naufragia. C. de furtis [post l. 18 C. vi, 2].
- voetnoot3
- [Eurip., Helena 449].
- voetnoot4
- Spoliare quod genus est nefas] Adde L. nequid, D. de incendio, ruina, naufragio. [l 7 D. xlix, 9]. Nicetas Choniates in Andronici imperio [ii, 3]. vocat ἔϑος ἀλογώτατον· vide et Cassiodorum iv, 7. Quid in mentem venit Bodino, ut talia defenderet? idem scilicet qui Papinianum reprehendit, quod mori quam conscientiam laedere maluerit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- L. 1. C. de naufr. l. xii [l. 1 C. xi, 6].
- voetnoot6
- [Dio Chrysost., Orat. vii p. 109].
- voetnoot7
- [Dion - infortunio, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [id quod meum nondum est, sed mihi dari debet, aut, quae habent edd. 1631, 1632, 1642, 1646, expunxit Barbeyrac].
- voetnoot1
- Aliud tantundem valens] Vide quae infra libro iii, c. vii, §. 6. Sic ipso naturae iure defendit Hebraeos Irenaeus [contra Haer. iv, 30] quod in compensationem operae res Aegyptiorum ceperint. Aegyptii enim, inquit, populi erant debitores non solum rerum sed et vitae suae. Tertullianus idem tractans secundo adversus Marcionem [20]: Reposcunt Aegyptii de Hebraeis vasa aurea et argentea. Contra Hebraei mutuas petitiones instituunt allegantes sibi mercedes restitui oportere illius operariae servitutis. Et ostendit minus multo exactum quam debebatur. Apud Diodorum Siculum libro iv [69] narratur Hesioneus pro his quae filiae suae ab Ixione promissa erant neque praestabantur, equos eius accepisse. Cum his cohaerent ea quae dicentur libro iii, c. ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Syl. in verbo Bellum, p. 2. q. 13.
- voetnoot3
- L. Si ex stipulatione D. de acq. poss. [l. 5 D. xli, 2]. l. 2. hac actione. D. vi bon. raptor. [l. 2 § 18 D. xlvii, 8]. l. Extat. D. quod metus [l. 13 D. iv, 2]. l. creditor. l. fin. D. ad l. Iul. de vi priv. [l. 7 et 8 D. xlviii, 7]. Thom. 2. 2, 66. art. 50 [art. 5].
- voetnoot4
- [Antiquum - accipit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Lib. iv [69] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Lib. i c. iii § ii].
- voetnoot7
- L. Generali. C. de Decur. [l. 54 C. x, 32]. l. siquis curialis. C. de ep. et cler. [l. 12 C. i, 3.]. DD. in 1. Quintus Mutius, alias l. quamvis alienum. in fin. D. ad l. Aquil. [l. 39 § 1 in fin. D. ix, 2].
- voetnoot8
- Bart. in tr. repress. q. 59.
- voetnoot9
- [posse, edd. 1625, 1631; posset, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Soto de Iust. q. 3. art. 2. Caiet. d. q. 66.
- voetnoot1
- Ex coniectura voluntatis naturalem habet originem] Ideo fidei commissa dari possunt ab intestato succedentibus, quoniam creditur paterfamilias sponte sua his relinquere legitimam haereditatem, ait Paulus L. conficiuntur §. 1. D. de iure codicillorum [l. 8 § 1 D. xxix, 7] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. iv. ep. 10 et. l. ii. ep. 16. et l. v. ep. 7 [et l. ii - 7, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Franc. Pisci. de stat. exc. fem. n. 133. Mench. in auth. novissima. C. de inoff. test. [post l. 6 c. iii, 28] n. 296. Tell. Fernandes in l. 10. Tauri n. q. 4.
- voetnoot4
- [Est autem id quo agimus - laxiore, add. edd. 1632, 1642; Est autem id de quo agimus - laxiore, add. ed. 1646].
- voetnoot5
- [Hoc sensu debitum dixit, edd. 1625, 1631; Ita accipio, quod dixit, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Valer. Max. ii, 9, 1].
- voetnoot7
- [Plutarch., de Amore prolis 497 B].
- voetnoot8
- Liberi haereditatem ut sibi debitam exspectant] Iulianus Caesaribus [p. 334 D] παισί τε γὰρ νόμιμον ἐπιτρέπειν τὰς διαδοχὰς᾽ Aequum liberis haereditatem relinqui. Etiam filiabus quas iuxta filios haeredes parentum fuisse more antiquissimo testatur Iobi historia in fine. Hanc aequitatem respiciens Augustinus, ne ab Ecclesia quidem recipi vult bona eorum qui liberos suos exhaeredabant. Loca sunt libro ii de vita clericorum [imo i c. 3] et sermone lii, ad fratres in eremo, si tamen id opus Augustini est. Posuit ea Gratianus in causa xiii, quaest. ii [can. 7], et causa xvii, quaest iv, in fine [can. 43]. Procopius Persicorum i [11], οἱ νόμοι τῷ διαλλάσσοντι ἀλλήλοις ἀεὶ ἐν πᾶσιν ἀνϑρώποις μαχόμενοι, ἐνταῦϑα ἔν τε ῥωμαίοις ϰαὶ πᾶσι βαρβάροις ξυνίασί τε ϰαὶ ξυνομολογοῦντες ἀ λλήλοις ϰυρίους ἀποϕαίνουσι τοὺς παῖδας εἶναι τοῦ πατρὸς ϰλήρου᾽ Leges quae caeterum inter homines plurimis differentiis invicem pugnant, in hac re tam apud barbaros quam apud Romanos consentiunt atque conspirant, ut liberos dominos pronuntient rerum a patre relictarum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Et - exspectant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Philostrat., Vita Apoll. Tyan. vii, 14].
- voetnoot2
- [Tyanaeus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Eurip., Androm. 418 sq.].
- voetnoot4
- Quibus insitum hunc affectum probat] Plinius [Nat. Hist.] x, 33. de hirundinibus. In foetu summa aequitate alternant cibum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Pilostrat. Vita Apoll. Tyan. vii, 14, 15].
- voetnoot6
- [Stobaeus 83, 17].
- voetnoot7
- [plurimis - sit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Inst. de iure nat. in pr. [pr. Inst. i, 2]. l. Ius naturale. D. de iust. et iure [l. 1 § 3 D. i, 1].
- voetnoot9
- L. un. § taceat. vers. sileat. C. de rei ux. act. [l. uu. § 5c C. v. 13].
- voetnoot10
- l. ult. C. de bon. quae lib. § ipsum [l. 8 § 4d C. vi, 61].
- voetnoot11
- [Diod. Siç, ii, 50].
- voetnoot1
- [Quint., Inst. or. vii, 1, 46].
- voetnoot2
- [Sallust., Ep. Mithridatis 8].
- voetnoot3
- [Apud - dixit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- L. Siquis. § Ergo. D. de agn. liberis [l. 5 § 4 D. xxv, 3].
- voetnoot5
- [sicut - Solonis, add. edd. 1631, 1632, 1642 1646].
- voetnoot6
- C. Cum haberet. de eo qui dux. quam poll. adult. [can. 5 Decretal. iv, 7].
- voetnoot7
- [imo - etiam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- § Ipsum. l. ult. C. de bon. quae lib. [l. 8 § 4d C. vi, 61]. l. Si quis. §. Sed utrum, et §. Item Divus Pius l. non quemadmodum. D. de ag. lib. [l. 5 § 1 et 5, l. 8 D. xxv, 3].
- voetnoot9
- [et, omisit, ed. 1646].
- voetnoot10
- Ἀντιπελαργεῖν] Vide Leonem Afrum libro ix [p. 388], de Nestor [lege: Nesro] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Diog. Laert. in Solon. [i, 2, 55].
- voetnoot12
- [Lucian., Abdic. 19].
- voetnoot1
- Nic. viii [14].
- voetnoot2
- L. Cum ratio. D. de bon. damn. [l. 7 D. xlviii, 20].
- voetnoot3
- [l. 7 § 1 D. xxxviii, 6].
- voetnoot4
- Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentum debetur hereditas] Philo de vita Mosis iii [§ 32]: ἐπειδὰν ὁ νόμος ϕύσεώς ἐστι ϰληρονομεῖσϑαι τοὺς γονεῖς ὑπὸ παίδων, ἀλλὰ μὴ τούτους ϰληρονομεῖν, τὸ μὲν ἀπευϰταῖον ϰαὶ παλίμϕημον ἡσύχασε. Cum lex sit naturae ut liberi parentibus non parentes liberis in bona succedant, Moses id quod contra vota parentum malique ominis erat texit silentio. Xenophon libro ii Socraticorum [ii, 2, 5]: ὁ μ ὲν ἀνὴρ τοῖς μέλλουσιν ἔσεσϑαι παισὶ προϰατασϰευάζει πάντα ὅσα ἂν οἴηται συνοίσειν αὐτοῖς πρὸς τὸν βίον ϰαὶ ταῦτα ώς ἂν δύνηται πλεῖστα· Vir iis quos habiturus est liberis parat omnia quae usui fore ad vitam putat, et quidem quam maxima potest in copia [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [parentum, ed. 1646].
- voetnoot6
- Lib. v. c. 9 [§ 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Sanguini - scripserat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- ii [iv, ed. 1625] Corinth. xii. 14.
- voetnoot1
- Ut nepos filii loco succedat] Quod Hebraei dicunt, filius etiam in sepulchro succedit: item: filii filiorum sunt tanquam filii. Meminit eius iuris ut naturalis Iacchiades ad Daniëlem v. 2. Aequissimum esse videtur nepotes neptesque in patris sui locum succedere ait Iustinianus titulo institutionum de Haereditatibus quae ab intestato deferuntur [§ 6 Inst. iii, 1]. Pietati id asscribit Eginhardus in vita Caroli Magni [c. 9]. ϰατιόντας εἰς τὸν ἰδίου γονέως τόπον ὑπεισελϑεῖν· Posteros in sui quemque parentis locum subire, dixit Michael Attaliata [Synops. 41] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. Si qua poena. D. de iis qui s.v. al. iur. s. [l. 7 D. 1, 6].
- voetnoot3
- L. 2 §. Nec totum. D. de exc. tut. [l. 2 § 7 D. xxvii, 1].
- voetnoot4
- Novel. ut fratrum filii [127], in pr.
- voetnoot5
- [Isaeus, Orat. vi, 44].
- voetnoot6
- [Isaeus - ἐπανιέναι, add. in Addendis ed. 1625].
- voetnoot7
- Legatione ad Caium [§ 5].
- voetnoot8
- [obtineat, ed. 1625].
- voetnoot9
- Quae per stirpes fit] Sic in sortiendis urbibus inter Heraclidas Proclo et Eurystheni, ut ab Aristodemo venientibus una sors fuit, contra Temenum et Cresphontem. meminit Apollodorus libro ii [8, 4], Pausanias Corinthiacis [imo Messen. 3], Strabo viii [5, 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Demosth., adv. Macartatum 25].
- voetnoot11
- [Sicut - Macartatum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Exhaeredatio quae Romanis usitata] Vide Baba Kama cap. ix, § 10, vide infra §. xxv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [alimenta necessario debeantur ob eam, edd. 1625, 1631; alimenta praestanda sint ob eam, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Hom., Odyssea i, 216].
- voetnoot2
- [Menander apud Eustath. ad Hom. Od. i, 221].
- voetnoot3
- [Stobaeus 76, 7].
- voetnoot4
- Extraneus palam pro filio habitus] Aut nepos in filium adoptatus, ut a Iacobo nepotes Ephraim et Manasses [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [soboles, ed. 1625; sobole, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6)
- [Eurip., frgm. 142].
- voetnoot7
- L. Iubemus C. de natural. lib. [l. 6 C. v, 27].
- voetnoot8
- [Athanasii, edd. 1625, 1631; Anastasii, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ut qui ex coniugio nati sunt, alimenta sola habeant] Ut olim filii post primum geniti in Mexicanis terris [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Gen. xxv. 6.
- voetnoot3
- Apud Brabantos] Vide legem similem veterum Burgundionum, Lib. i, Tit. i, n. 2. [Lex Romana i, l. 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Bona paterna avitaque] Hebraeis השרומ [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Noviter quaesita] Hebraeis הלחנ. discrimen hoc vide in lege Burgundica lib. i, Tit. i, num. i [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Plato, Leg. xi, 6].
- voetnoot7
- Saepe enim indigentia amici alicuius efficit ut id non laudabile modo sit] Seneca de Beneficiis libro, iv, c. ii: Quid cum ipso vitae in fine constitimus, cum testamentum ordinamus, non beneficia nobis nihil profutura dividimus? quantum temporis consumitur, quamdiu secreto agitur, quantum et quibus demus? quid enim interest quibus demus a nullo recepturi? Atqui nunquam diligentius damus, nunquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus, solum ante oculos honestum stetit? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Aristot., Eth. Nic. ix, 2].
- voetnoot2
- [Cic., de Off. i, 15, 47].
- voetnoot3
- [Cic., de Off. i, 15, 48].
- voetnoot4
- Off. i, c. 31.
- voetnoot5
- Aut defunctis] Sic moriturus apud Procopium Pers. i [4], τὰ παιδία ὠϕελῶν, ὠϕελήσεις ἐμὲ. In me conferes quicquid in liberos meos contuleris. vide exemplum in facto Theodosii patrem Valentiniani iunioris in ipso Valentiniano remunerantis apud Zosimum libro iv [47]. Lege Mosis succedebat post fratres patruus, ut primo possessori propior quam fratrum filii. Num. xxvii, ii [10] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Lysias, Orat. fun. 20].
- voetnoot7
- [ut - funebri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- L. Quod satis. C. de bon. quae lib. [l. 3 C. vi, 61]. l. de emancipatis §. Cum enim c. de legit. hered. [l. 13 § 2 C. vi, 58]. l. Sancimus. C. com. de success. [l. ii. C. vi, 59]. Novel. de cons. et uter. frat. [84].
- voetnoot9
- [Arist., Eth. Nic. viii, 14].
- voetnoot10
- Lib. 5, c. 5 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. x [7, 2 Curtii, non Iustini] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Valerius - Iustinum, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Arist., Eth. Nic. viii, 14].
- voetnoot4
- [Plato, Leg. xi, 7].
- voetnoot5
-
Is autem est, qui gradu cognationis proxime defunctum attingit] Vide Deut. xv, 11. xxiii, 7. Prov. xi, 17. Tractat hoc Servius ad illud Aeneidos vi [611]:
Nec partem posuere suis.
Hierocles: ἡ δὲ τῶν ἀγχιστέων (τιμὴ) πρὸς τὴν τῆς ϕύσεως ἐγγύτητα παραμετ ρήσει τὴν ϑεραπείαν, τοσοῦτον τῆς μετὰ γονέας τιμῆς ἑϰάστῳ τῶν συγγενῶν νέμουσα, ὅσον ἂν ἡ πρὸς ἐϰείνους ἐγγύτης ἀπ οϕαίνῃ. Cura autem propinquorum mensuram suam accipiet a propinquitate naturali, ut post parentes tantum cognatorum cuique deferatur, quantum ad parentes propinquitas exigit [in Aurea Carm. 4]. Possidius de Augustino [c. 24]: Iustum et aequum esse videbat, ut a mortuorum vel filiis vel parentibus vel affinibus magis possiderentur, Haereditates scilicet, de quibus ibi agit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Isaeus. Or. iii].
- voetnoot7
- [Sic Isaeus - cedant, add. in Addendis, ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Idem - capite ii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Off. i [16, 50].
- voetnoot10
- Qui et alibi] Duo haec loca ex Cicerone posterius producta sunt ex eodem libro officiorum primo [i, 16, 50] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Tac., Agricola 31].
- voetnoot12
- [Cic. de Off. i, 17, 58].
- voetnoot1
- [Cic. de Fin. iii, 20, 65].
- voetnoot2
- [Cic. de Off. i, 14, 44].
- voetnoot3
- [Idem - ait, add. edd. 1631 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- De Off. i. cap. 30 [§ 150].
- voetnoot5
- Ut proximos seminis tui non despicias] Ex Esaia sumptum lviii, 7. Paria habes apud Chrysostomum i Cor. iv, 7 [imo i Tim. v, 8], et apud Augustinum de Doctrina Christiana lib. ii, 12 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Quint., Declam. 308].
- voetnoot7
- [Quintilianus - contingere, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- In aliis non admittunt] Veteres Germanorum mores subitionem istam sive repraesentationem ignorarunt etiam inter liberos. introduxit primus id ius in Franciam Childebertus edicto: in Transrhenanas partes Otho Henrici filius, teste Withekindo lib. ii. vide legem Langobardicam lib. ii, tit. xiv, 18. Scoticum quoque ius vetus, solam spectabat gradus proximitatem. vide Pontanum Danicorum septimo, ubi narrat a rege Angliae arbitro sumto ita pronuntiatum [in rebus anni 1291] [add. edd. 1641, 1646].
- voetnoot9
- [et alibi - extenditur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Lib. i c. iii § xi].
- voetnoot2
- Dividi possunt etiam inter mares] In Asia fratres simul regnabant, sic ut uni praecipuum esset ius diadematis. Polybius Exc. legationum xciii [leg. gent. 79]. Invenies et apud Livium [xlix, 19; xlv, 11] eundemque Polybium [Exc. leg. l. 1. 77]. Aegyptum inter fratres Ptolemaeos divisam. Filii Attilae gentes sibi dividi aequa sorte poscebant, Iornandes de rebus Gotthicis [50]. Gregoras libr. vii [c. 5 Hist. Byz.], de Irene Andronici Palaeologi uxore: τὸ δὲ ϰαινότερον, ὅτι οὐ μοναρχίας τρόπῳ ϰατὰ τὴν ἐπιϰρατήσασαν ῥωμαίοις ἀρχῆϑεν συνήϑειαν, ἀλλὰ τρόπον λατιν ιϰὸν, διανειμαμένους τὰς ῥωμαίων πόλεις ϰαὶ χώρας, ἄρχειν ϰατὰ μέρος τῶν υἱέων ἕϰαστον, ὡς οἰϰείου ϰλήρου ϰαὶ ϰτήματος τοῦ λαχόντος ἐϰ πατρῶν μὲν ἐς αὐτοὺς ϰατὰ τὸν περιϰρατήσαντα νόμον ταῖς περιουσίαις ϰαὶ ϰτήσεσι τῶν βαναύσων ἀνϑρώπων ϰατιόντος· παραπεμπομένου δ᾽ ἔπειϑ᾽ ὁμοίως εἰς τοὺς ἐϕεξῆς παῖδας ϰαὶ διαδόχους· λατίνων γὰρ οὔσα γέννημα ϰαὶ παρὰ τούτων εἰληϕυῖα τουτὶ τὸ νεώτερον ἔϑος ἐπάγειν ἐβούλετο. Quod maxime mirandum erat, voluit, ut non unus imperaret secundum morem Imperii Constantinopolitani veterem, sed adinstar principum in occidente civitates et regiones dividerentur in singulos filiorum, ut sic regnum tanquam proprium cuiusque patrimonium a patribus ad ipsos perveniret, ita ut in plebeiorum hominum bonis fieri solet, ac sic perpetuo ad cuiusque liberos haeredesque descenderet. Ipsa enim cum ex occidentis partibus ortum haberet, morem quem ab ipsis acceperat huc sine exemplo introducere animo agitabat. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Et feminas ut in Aegypto et Britannia] De Alexandro et Laodice vide Polybium excerptis legationum cxl [leg. gent. 117]. de Auletae filia Strabonem xvii [1. 11]. In Asia post Semiramidem feminas regnasse plures narrat Arrianus ἀναβάσει [i, 23, 7]. Talis Nitocris Babylone, Artemissa Halicarnassi, Tomyris apud Scythas. Servius ad primum Aeneidos [654]: Quia ante etiam feminae regnabant. Idem apud Rutulos obtinuisse docet ad ix Aeneidos [596] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Lucan. x, 91, 2].
- voetnoot5
- [Tac. Agric. 16].
- voetnoot6
- [imperii, ed. 1642].
- voetnoot7
- [nullo - discernunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Strabo l. ix [4, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Nothus] Apud Tartaros nothi et legitimi pares. de Persis vero Herodotus [iii, 2]: νόϑον οὔ σϕι νόμος ἐστι βασιλεῦσαι, γνησίου παρέοντος. Mos non [omis. edd. 1642, 1646] est illis ut nothus regnet dum legitimus aliquis reperitur. In Hispania Wandali regnarunt duo Gontharis legitimus, Zigerichus nothus Godigiscli teste Procopio [Vandal. [1, 3]: ex septentrionalium nimirum gentium more veteri cuius testes Adamus Bremensis historiae Ecclesiasticae c. 106. Helmoldus Slavicis Lib. i, c. 51, et 52. Michaeli Thessaliae domino successit legitimis deficientibus nothus Michael. Gregoras lib. ii [c. 8]. Huic itidem nothus successit ex parte. idem Gregoras libr. iv [c. 9]. de Molosso Pyrrhi notho vide Servium ad iii Aeneidos [297] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Paus. i [11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Iust. lib. ix [2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [voluntate, ut Iugurtha, ed. 1625: voluntate; Sic - Atheas: Iugurtha, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Sallust. bell. Iugurt. [x].
- voetnoot5
- Cass. Paul. Diac. l. vi de gest. Langob.
- voetnoot6
- Libro xxxviii [5, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [sicut - Mithridates, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Ut quisque natu est maximus] De Suedis vide Brigittam iv, 3. De Danis Saxonem xii, et xiii, Appianus Mithridatico [13] διϰαιοῦντα τὸν πρεσβύτερον ἄρχειν· Aequum iudicabat regnum esse natu maximi. Nicetas Choniates Ioanne Comneno [12]: ἡ ϕύσις τοῖς πρωτοτόϰοις παισὶ τῇ τάξει ἐμμένουσα τὰ πρωτεῖα βραβεύειν εἴωϑε· παρὰ δὲ ϑεῷ οὐχ οὕτως ἐν ταῖς τῶν προβλήσεων μεγίσταις ἀεί πως ϕιλεῖ γενέσϑαι. Natura quidem suum sequens ordinem primum natos honorat. At Deus nonsemper in maximis privilegiis eum ordinem insistit. idem Manuele [i, 1] de Isaacio loquens: ἀπὸ γενέσεως εἰς τὴν διαδοχὴν τῆς βασιλείας ϰαλούμενος· Nascendi ordine ad regni successionem vocatus. Apud Iosephum [Bell. Iud. i, 6, 2] Antipater dicebat, Hyrcani ἀρχὴν εἶναι διὰ τὸ πρεσβεῖον principatum esse ob nascendi ordinem. vide et Leunclavium Turciorum xvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [In - minori, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Polym. [scil. vii, 2] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Lib. xxxi, [imo xxi, 31, 6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [Idem - potuisse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Iust. lib. ii [10, 2].
- voetnoot14
- [Iust. xxxiv, 3, 7].
- voetnoot15
- Lib. xl 11, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [ut - naturae, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Lib. xvi [2, 7], et xxxiv [3, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646] [lxxiv ed. 1625].
- voetnoot3
- Ni aliud lex aut mos ferat] Dardanus et Lasius pariter in Troia regnarunt. Servius ad illud ii [imo iii, 15] Aeneidos: Sociique penates. In Creta Minos et Rhadamanthus. Iulianus contra Christianos [Orat. ii p. 82]: Albae Numitor et Amulius ut quidem ait scriptor de viris illustribus [S. Aurelius Victor, de Viris ill. 1]. Alii enim Numitori pecunias, regnum Amulio cessisse aiunt, ut Plutarchus [Romulus c. iii, 3]: sicut et Eteocli regnum Thebanum, Polynici eius loco monile Hermiones obvenisse quidam prodidere. Pari modo in Norvagia alteri regnum, alteri naves et spes ex maritimis expeditionibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
-
Zethi et Amphionis] Euripides Hercule Furente [29, 30]:
Τῶ λευϰοπώλω πρὶν τυραννῆσαι χϑονὸςἈμϕίον ἡδὲ Ζῆϑον ἐϰγόνω διός.Regnum priusquam venit ad claros equisAmphionem Zethumque, prognatos Iove [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Zethi - ex, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6)
- [et vetus - filios, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Iust. xxi, 1, 2].
- voetnoot8
- [Iustinus - arbitrabantur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Curt, x, 7, 15].
- voetnoot10
- [Curtius - regnaret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Livius lib. xxxix [53, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Ovid., Heroid. iv, 121-2].
- voetnoot3
- [quae - nothus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Hor. quarto Od. [4, 30] [omiserunt edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Praeferantur mares feminis] Vide Nicetam Choniatem Manuele, libro N [4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
-
Praeferatur natu maximus] Homerus de regno Cretensi Iliad. N [xiii, 354 sq.].
ἡμῶν δ᾽ ἀμϕοτέροισιν ἴον γένος, ἢδ᾽ ἴα πάτρη,ἀλλὰ Ζεὺς πρότερος γεγόνει ϰαὶ πλείονα ᾔδη.Nostrum utrique solum patrium fuit et genus unum,Iuppiter at senior rerumque peritior idem.
Ubi sapienter Homerus, ut solet, causam reddidit, cur maiores natu in regnis praelati, valentem ἐπὶ τὸ πολὺ, ut plerumque, id enim in talibus sufficit: τοῦ νόμου τῷ πρεσβυτέρῳ τῶν βασιλέως παίδων διδόντος τὴν τῶν ὅλων ἡγεμονίαν ait Zosimus libro ii [27], de Persarum lege: cum lex daret e regum filiis natu maximo summam rerum. Periander in regnum Corinthiorum patri successit ϰατὰ πρεσβεῖον ordine nascendi. Ita Nicolaus Damascenus in excerptis quae beneficio viri maximi Nicolai Peiresii habemus [Exc. de Virt. et Vit. i p. 342] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Xenoph., Inst., Cyri viii, 7, 9].
- voetnoot8
- [Cyrus - peritiorem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Polym. [vii, 61] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [ἔρσενος, ed. 1631; ἄρσενος, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. iv [33] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Sic - liberos, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Iustin. i, 4, 7].
- voetnoot6
- [Xenoph., Inst. Cyri viii, 5, 19].
- voetnoot7
- [Virgil., Aen. vii, 50-52].
- voetnoot8
- [Similiter - sedes, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Paus. l. iii [1].
- voetnoot10
- Lib. ii [1, 9].
- voetnoot11
- Ad Creusam] Vide Euripidem Ione [72] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Ex filia nepotem] Et si sine stirpe mortuus fuisset Orestes in eodem regno Argolico successisset ei Electra, ut ex Euripidis Taurica Iphigenea [681, 695] discimus. Sic Calydonis regnum pervenit ad Andraemona Aenei generum. Asterii regnum ad generum Minoa, ut refert Apollodorus [1, 8, 6 et iii, 1, 3], addita causa quod liberi mares nulli essent [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Eodem iure - Antigonen deficientibus maribus pervenit., add. in Addendis ed. 1625, Eodem iure - Antigonen pervenisse notatur quod mares deficerent. Et - nepotem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot14
- Hereditatem quandam] Putavit Innocentius iii, talis regni successionem amitti ab eo qui ultima defuncti mandata non impleverit. c. licet: de voto [c. 6 Decretal. iii, 34] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Hunni, edd. 1625, 1631, 1632; Alemanni, edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Linealis] Vide Cardinalem Tuschum pract. concl. 88, verbo regni successio: Guilielmum de Montisferrato de successionibus regum, qui liber est in Oceano iuris [Tom. xvi]. Peregrinum de iure Fisci lib. i, tit. ii, n. 44, et lib. v, tit. i, n. 109. Vide exempla talis successionis in Norvagico regno apud eruditissimum summaeque diligentiae virum Iohannem Pontanum historiae Danicae libro ix [in rebus anni 1388]. consuetudinibus Normanniae de propinquioritate haeredum, Iohannem Serranum in Ludovico Grosso super controversia Bononiensi [lege Borboniensi] [p. 107 ed. 1627]. Argentraeus historia Britannica libro vi, c. 4: In successionibus liberi primogeniti, sive sint masculi aut femellae, et similiter liberi secundogenitorum, si primogeniti absque liberis ex proprio corpore decesserint, in successione feudorum iure primogeniturae repraesentant personas patrum suorum, et veniunt ad talia iura successionum et primogeniturae, sicut eorum patres si viverent, eorum patruos, avunculos excludendo, secundum generalem et notoriam consuetudinem, tam in successionibus per rectam lineam quam a latere obvenientibus: et de usu et consuetudine antedicta filia succedit in feudis, sive sint Ducatus, Comitatus, Perriae aut Baroniae, quantumcunque magni et nobiles, et quod ita evenerat in Comitatibus Artesii, Campaniae, Tolosae et Britanniae. Talis ordo succedendi praescriptus Marchae Mantuanae ab Imperatore Sigismundo anno ciɔccccxxxii. Et a Carolo v. Imperatore et rege Hispaniae Philippo ii, in regnis suis ac principalibus [lege: principatibus], annis ciɔiɔliv, et ciɔiɔxciv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- §. Sub cond. Inst. de V.O. [§ 4 Inst. iii, 15].
- voetnoot2
- In his quae ex stipulatione conditionata debentur] Item in legatis quorum dies cessit, non venit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [mortuorum in vivos, addunt edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Covar. t. 2. pract. q.c. 38. num. 5. Molin. de primogen. Hisp. cap. 8.
- voetnoot1
- Successio iuris Francici] Vetus testimonium moris huius Francici habes apud Agathiam libro ii [14 fin.]. Eadem fuit successio in Davidis stirpe post Solomonem. vide ii Paralip. xx, 3 [imo xxiii, 3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ubi deficiente agnatica substituitur successio [omiserunt edd. 1642, 1646] cognatica] Ut in Provincia Narbonensi. Vide Serranum Carolo viii [p. 322 ed. 1627]. Ex tali credo lege Theudericho sine liberis defuncto sororis filius Athalaricus successit. Videtur et in Arragonia id olim valuisse [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Est - cognatica, add. in Addendis ed. 1625, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Possunt et alii successionum modi introduci] Apud Aethiopes olim regibus succedebant sororum filii, narrante Nicolao Damasceno [p. 518 Vales.]. Idem apud Pictos usurpatum, semperque successisse cognatos per feminas notat Beda [Hist. eccl. i, 1]. Tacitus de Germanis [Germ. 20]: Sororum filiis [apud avunculum idem] qui apud patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur. Apud Indos quosdam idem fieri docet nos Osorius et allii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ut qui sibi quoque tempore futuri sunt proximi] Id in Africa obtinuit ex Gizerichi testamento. Procopius Vandalicorum primo [7]: χρόνον δὲ ὀλίγον Γιζέριχος ἐπιβιοὺς ἐτελεύτα πόῤῥω που ἢδη ἡλιϰίας ἥϰων, διαϑήϰας διατιϑέ μενος, ἐν αἶς ἄλλα τε πολλὰ βανδίλοις ἐπέσϰηψε, ϰαὶ τὴν βασιλείαν ἀεὶ βανδίλων εἰς τοῦτον ἰέναι, ὃς ἂν ἐϰ γόνου ἄρρενος αὐτῷ Γιζερίχῳ ϰατὰ γένος προσήϰων, πρῶτος ὤν ἁπάντων τῶν αὐτοῦ ξυγγενῶν τὴν ἡλιϰίαν τύχοι. Aliquanto post tempore Gizerichus obiit, multa iam aetate, facto testamento quo tum multa alia praeceperat Vandalis, tum regnum Vandalicum semper venire voluit ad eum qui per lineam masculinam ipsi Gizericho genere proximus, et inter proximos maximus esset aetate. Iornandes [33]: Gizerichus diu regnans, ante obitum suorum filiorum agmine accito ordinavit, ne inter ipsos de regni ambitione esset dissensio, sed ordine quisque et gradu suo aliis superveniret, id est seniori suo filio fieret sequens successor, et rursus ei posterior eius. Victor Uticensis [Vitensis] lib. ii [c. 5]: Cui secundum constitutionem Gizerichi regis, eo quod maior omnibus esset, regnum inter nepotes potissimum debebatur. Hic semper spectatur non possessor ultimus sed primus regni acquisitor. quod succedendi genus ex ipsane Africa sumserit Gizerichus, ubi id valuisse in textu ostendimus, an vero a quibusdam Septentrionis nostri populis dubitari potest. Nam et apud Langobardos Vaaci regi filios relinquenti non aliquis filiorum succedere debebat, sed eiusdem generis Risiulphus. testis Procopius Gotthicorum iii [35]. Et in Hungariae regnum mortuo Iatra non liberis eius sed fratri ius fuisse narrat Nicetas Choniates de rebus Manuelis libro iv [1]. Nescio an eodem pertineat recepta apud Patzinacitas successio, sed obscurius proposita a Constantino Porphyrogenneto de Administratione Imperii cap. xxxvii. In Dania idem observatum tradit Crantzius Danicorum iv [34], et Suedicorum v [14]. Etiam Albae uccessit Aeneae non Iulus Ascanio maiore filio Aeneae natus, sed alter filius Aeneae Silvius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Livius lib. xxix [29, 6].
- voetnoot2
- Strabo xvi [omiserunt edd. 1632, 1642, 1646] Lib. xvi [16, ed. 1631] [4, 25] [edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Idem - prodidere, add. in edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Apud Afros Maroci et Fessae reges] Livius [xxix, 29, 6] de Masinissa: Militante eo pro Carthaginensibus in Hispania, pater eius moritur: (Galbae nomen erat:) regnum ad fratrem regis Desalcen (mos ita apud Numidas est) pervenit. de Mauritania omni vide Marianam libro xxix [22]. Hinc sumto exemplo etiam apud Saracenos, qui ex Africa in Hispaniam venerant fratres praelati filiis ad tempora Abderamenis. Rodericus Toletanus Historiae Arabum c. 6. Thuanus historiarum libro lxv [16], in anno ciɔiɔlxxviii, de Hamete: Quippe patris testamento ad regnum ordine post fratres vocatus, exclusis illorum filiis. Idem succedendi genus valuisse et in Mexicano et in Peruano regno ex historiis illorum locorum observo [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [usurpatum, ed. 1625: factitatum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Cum ita legatur. §. in fideicommisso. D. de leg. 2 [l. 32 § 6 D. xxxi]. Covar. 2. Pract. quae. c. 38. Molin. d.l. [cf. supra p. 220 n. 5] c. 6. n. 47.
- voetnoot7
- Licita erit exhaeredatio] De tali regno intelligendum, quod ait Baldus in prooemio Decretalium Gregorii, a rege successorem posse eligi e liberis quem velit. Exemplum est etiam in Mexicana historia [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [primi natus, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; primi nati, ed. 1646].
- voetnoot9
- A Davide] Erat enim regnum illud velut patrimoniale Davidi, non quidem belli iure, sed Dei ipsius dono [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- L. Lucius Titius, §. Lucius Titius. D. de leg. 3 [l. 88 § 11 D. xxxi]. l. Filio §. Seio. D. de adim. leg. [l. 31 § 2 D. xxxiv, 4]. Hostiensis et alii in c. licet, de voto [c. 6 Decretal. iii, 34].
- voetnoot1
- Sed hereditariam [hereditatem ed. 1646] ab intestato]. Non testamento: non adoptione. Vide de Neapolitano regno Marianam libro xx [imo xxix, 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Cap. iv § x].
- voetnoot3
- Causa successionis non subiecta regi] De Galliae regno vide Thuanum libro cv [11], anno ciɔiɔxciii. Vide et Guicciardinum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Non abs re erit populum] Sive in conventu ordinum, ut factum in Anglia et Scotia teste Camdeno in annis ciɔiɔlxxi, et lxxii. aut [sive ed. 1646] per delegatos ad id negotium, ut factum in Arragonia teste Mariana libro xx [3 et 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Epitidarum, ed. 1625; Aepytidarum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Paus. l. iv [10].
- voetnoot4
- Iust. lib. ii [10]. Plut. de amor. frat. [488 D, E].
- voetnoot5
- Hotom. Ill. q. 2. Tir. de primog. qu. 31.
- voetnoot6
- Et Arsicam] Cui nomen factum Artaxerxi Mnemoni. Vide Plutarchum Artaxerxe [1011 F] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Ioseph., Ant. Iud. xvi, 3, 3; 4, 6].
- voetnoot8
- [Othonem, edd. 1625, 1631, 1632; Ottonem, edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Inter Ottonem primum et Henricum] Vide hac de re Sigebertum et [Meibomii] notata ad librum iii Withikindi. Baiazetes et Gemes inter se de Turcico regno certarunt, maior natu Baiazetes, at Gemes natus imperanti. praevaluit Baiazetes. Mariana libro xxiv [21]. Constantinus Ducas imperium reliquit filiis, quorum duo privato erant geniti, tertius πορϕυρογέννητος. Zonaras [xviii, 9, 19-20]. Vide Corsetum tract. de Polo [lege: Prole] regali, iii parte, quaestione 26 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- In Perside Xerxes] Imo et Xerxi socius regni factus Artaxerxes, non autem Darius et Hystaspes, maiores, sed ante adeptum imperium geniti. At forte verum est regnum Persidis pependisse a populi suffragiis sed intra gentem regiam conclusis. Nam id de Arsacidis, qui Parthis Persis imperavere, tradidit Ammianus libro xxiii [6, 6 sqq.]. et de Persis qui iisdem Parthis successere, Zonaras in Iustino [xiv, 5] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Herod. vii, 3].
- voetnoot3
- [ut iam attigimus, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Hot. ill. q. 3. Tiraq. de prim. q. 40. Molin. de prim. l. iii. c. 6.
- voetnoot5
- [Mediolanensis. Sed et si a populo regnum noviter delatum eo modo fuerit, post nati potius erit ius: quod Xerxes ursisse videtur adversus Artabazanem. quod ni est, gratia magis quam iure valuit. Non, ed. 1625; Mediolanensis. Nam - dictus est. Non, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- An nepos ex filio priore, filio posteriori sit praeferendus] Vide Chopinum de Domanio lib. ii. Thomam Grammaticum decisione Neapolitana i. Iohannem le Cirier de primogenitura, qui liber insertus est in Oceanum iuris [Tom. x]. Marianam libro xx [3] et libro xxvi [11]. Cromerum libro xxx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [individuis, ed. 1625; dividuis, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Wittich. Sax. hist. ii. Molin. de prim. l. iii. c. 8.
- voetnoot9
- Ut olim in Germania] Vide quae supra notavimus ad §. x [imo xi; vid. p. 279 n. 8]. Ea de causa olim in Palatinatu praelatus Rupertus minor Ruperto alteri venienti ex primogenito. Vide apud Reinkingium lib. i, classe iv, cap. xvii n. 35 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [heredidatis, ed. 1646].
- voetnoot2
- [[Diod. Sic. frgm. libri vi, 6].
- voetnoot3
- [Apud - Monachus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Procop. bell. Va. l. iii [imo i, 7].
- voetnoot6
- Praelatus filius secundus natu maior filii primi filio] Henricus [Honoricus corr. Barbeyrac] Genzonis filius Gundemundo. de tali successione vide quae supra in textu et Notis §. xxiv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Conr. Vicerius vita Hen. vii [Reuber, Vet. Scr. p. 465].
- voetnoot8
- [Marelli, in textu. ed. 1625, corr. in Erratis ed. 1625].
- voetnoot9
- Aymo. lib. iii, c. 62.
- voetnoot10
- Plut. Lyc. [imo Pyrrh. 400 E]. Iust. histor. iii [2]. Paus. iii [6].
- voetnoot1
- Iohannes Eduardi nepos] Vide Serranum Carolo Sapiente [p. 196 ed. 1627]: et Marianam libro xviii [1] qui ab Eduardi filiis ne controversiam quidem motam ait. idem Mariana cum libro xiv [8] egisset de controversia inter Alfonsi filium et nepotem ex filio, a conventu ait pro Sanctio filio pronuntiatum, incertum iure an iniuria [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- In partem eam quae liberos parentibus surrogat, potius inclinandum est] Vide de Ioanne et Arto Serranum in Philippo Augusto [p. 118]. idem in Britannia Armorica pro lineali successione iudicatum narrat in Philippo Valesio et Carolo viii [p. 165 et 422] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Nov. 118 [c. 3].
- voetnoot4
- [Em Costa, de Rebus dubiis].
- voetnoot5
- L. Tutela. §. sed si etiam D. de leg. tutoribus [l. 3 § 5 D. xxvi, 4].
- voetnoot6
- Quod in lineali successione verum est] Idque in Lusitania probat Mariana libro xxvi [11]. Tamen contra id Emanuelem ait Imperatori Maximiliano praelatum, gentis studiis. Sic idem libro xii [7], quod in Castellae regno Ferdinandus filius Berengariae, sororis minoris defuncti regis Henrici, praelatus est Blancae, sorori maiori eiusdem regis, Galliae odio factum ait, in quam Blanca innupserat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- In Arragoniae regno] Olim ibi creditum ait Mariana fratrem regis, non filias debere, succedere. Postea vero linealem successionem ita placuisse ut sororis filius iis qui ex fratre, sed remotiore gradu veniebant, praeferretur. Libris xv, 13. xix, 21. xx, 2, et 8. idem libro xxiv [18] de Alfonso agens: Ad Arragonii regni haereditatem nepotes Ferdinandi filiis: ex filia etiam, si mascula proles deesset, filiabus eiusdem praeferendos sanxit; additque: Sic saepe ad regum arbitrium iura regnandi commutantur. Vide eundem Marianam libro xxvii, 3 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ilesa [Ilesia, edd. 1631, 1632, 1642, 1646; Mescas, ed. 1625] l. vi hist. Pont. cap. 19. Afflict. c. i. col. 5 n. 20, denatura succed. Aguirr. apol. n. 82.