De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 261]
| |||||||||||||||||||||||||||||
Caput VI
|
I. | Ut alienatio fiat quid requiratur in dante: |
II. | Quid in accipiente. |
III. | Imperia alienari posse interdum a rege, interdum a populo. |
IV. | Imperium in partem populi alienari parte invita a populo non posse: |
V. | Nec ipsam partem in se imperium posse alienare, nisi in summa necessitate: |
VI. | Causa diversitatis. |
VII. | Imperium in locum posse alienari. |
VIII. | Reiicitur sententia statuens ob utilitatem aut necessitatem recte a rege imperii partes alienari. |
IX. | Infeudationem et oppignorationem sub alienatione contineri. |
X. | Etiam ad alienandas iurisdictiones minores requiri populi consensum, aut specialem, aut per consuetudinem. |
XI. | Patrimonium populi a regibus alienari non posse. |
XII. | Distinguendas res quae in fructu sunt patrimonii a rebus patrimonii. |
XIII. | Partes patrimonii oppignorari a regibus quatenus possint, et cur? |
XIV. | Testamentum alienationis esse speciem et iuris naturalis. |
Acquisitione derivativa nostrum fit aliquid facto hominis aut legis. Homines rerum domini, ut dominium, aut totum, aut ex parte transferre possint, iuris est naturalis post introductum dominium: inest enim hoc in ipsa dominii, pleni scilicet, natura. <Itaque AristotelesGa naar voetnoot1: ὅρος τοῦ οἰϰεῖον εἶναι, ὅταν ἐϕ᾽ αὑτῷ ᾖ ἀπαλλοτριῶσαι. proprietatis definitio est, ubi penes nos est ius alienandi>Ga naar voetnoot2. DuoGa naar voetnoot3 tantum notanda sunt, alterum in dante, alterum in eo cui datur. In dante, non sufficere actum internum voluntatis, sed simul requiri, aut verba, aut alia signa externa: quia actus internus, ut alibiGa naar voetnoot4 diximus, non est congruens naturae societatis humanae. [2] Ut vero traditio etiam requiratur, ex lege est civiliGa naar voetnoot5. quae quia a multis gentibus recepta est, ius gentium improprie dicitur. Sic alicubi usurpatum videmus, ut professio apud populum,
aut magistratum, et relatio in acta requiratur; quae omnia ex iure esse civili certissimum est. Actus autem voluntatis quae signo exprimitur, intelligi debet voluntatis rationalisGa naar voetnoot1.
ii. Vicissim in eo cui res datur, seposita lege civili, requiritur naturaliter voluntas accipiendi, cum suo signo. quae voluntas ordinarie sequitur dationem, sed potest et praecedere, puta si quis quid dari, aut concedi sibi petierat. censetur enim durare voluntas nisi mutatio appareat. Caetera quae tum ad iuris concessionem, tum ad acceptionem requiruntur, et quomodo fieri utrumque possit, infra in capite de promissis tractabimus. nam in hoc alienandi et promittendi par est ratioGa naar voetnoot2, iure quidem naturali.
iii. Sicut autem res aliae, ita et imperia alienari possunt ab eo cuius in dominio vere sunt; id est, ut supraGa naar voetnoot3 ostendimus, a rege, si imperium in patrimonio habeat: alioquin a populoGa naar voetnoot4, sed accedente regis consensu; quia is quoque ius aliquod habet, quale usufructuarius, quod invito auferri non debet. Et haec quidem procedunt de toto imperio summo.
iv. In partis alienatione aliud, insuper requiritur, ut etiam pars de qua alienanda agitur consentiatGa naar voetnoot5. Nam qui in civitatem coeunt, societatem quandam contrahunt perpetuam et immortalem, ratione partium quae integrantes dicuntur: unde sequitur has partes non ita esse sub suo corpore, ut sunt partes corporis naturalis, quae sine corporis vita vivere non possunt, et ideo in usum corporis recte abscinduntur. Hoc enim corpus de quo agimus alterius est generis, voluntate contractum scilicet; ac propterea ius eis in partes ex primaeva voluntate metiendum est, quae minime credi debet talis fuisse, ut ius esset corpori partes et abscindere a se, et alii in ditionem dare.
v. Sic vicissim parti ius non est a corpore recedere, nisi
evidenter se aliter servare non possitGa naar voetnoot1: nam, ut supraGa naar voetnoot2 diximus, in omnibus iis quae humani sunt instituti, excepta videtur necessitas summa quae rem reducit ad merum ius naturae. Augustinus de Civit. Dei, lib. xviiiGa naar voetnoot3. In omnibus fere gentibus quodammodo vox naturae ista personuit, ut subiugari victoribus mallent quam bellica omnifariaGa naar voetnoot4 vastatione deleri. <Itaque in iuramento Graecorum quo Graeci qui se Persis subiecissent devovebantur, additum fuit, μὴ ἀναγϰασϑέντες,Ga naar voetnoot5, nisi plane coacti>Ga naar voetnoot6.
vi. Atque hinc satis intelligi potest, cur hac in re maius sit ius partis ad se tuendam quam corporis in partem: quia pars utitur iure quod ante societatem initam habuit, corpus non item. Nec dicat mihi aliquis, imperium esse in corpore tanquam in subiecto, ac proinde alienari ab eo posse ut dominium. Est enim in corpore, ut subiecto adaequato, non divisibiliter in plura corpora, sicut anima est in corporibus perfectis. Necessitas autem quae ad ius naturae rem reducit, hic locum habere non potest; quia in eo iure naturae usus quidem comprehendebatur, ut esus, detentio, quae sunt naturalia, at non alienandi ius, quod facto humano introductum est, atque ideo inde mensuram accipit.
vii. At imperium in locum, id est pars territorii, puta non habitata aut deserta, quo minus a populo libero alienari possit, aut etiam a rege, accedente populi consensu, quid obstet non video. nam populi pars quia liberam habet voluntatem, ius quoque habet contradicendi: at territorium, et totum, et eius partes sunt communia populi pro indiviso, ac proinde sub arbitrio populi. At imperium in populi
partem, si alienare populo non licet, ut iam diximus, multo minus regi imperium etsi plenum habenti, attamen non plene, ut supra distinximus.
viii. Quare subscribere non possumus IurisconsultisGa naar voetnoot1, qui ad regulam de non alienandis imperii partibus adiiciunt exceptiones duas, de publica utilitate, et de necessitate: nisi hoc sensu, ut ubi eadem est utilitas communis, et corporis, et partis, facile ex silentio etiam non longi temporis, consensus et populi et partis intervenisse videatur, facilius vero si etiam necessitas appareat. At ubi manifesta est in contrarium voluntas, aut corporis aut partis, nihil actum debet intelligi, nisi, ut diximus, ubi pars a corpore coacta est abscedere.
ix. Sub alienatione merito comprehenditur et infeudatio, sub onere commissi ex felonia aut deficiente familia. Nam et haec est conditionalis alienatio. QuareGa naar voetnoot2 videmus a pluribus populis irritas habitas ut alienationes, ita infeudationesGa naar voetnoot3 regnorum, quas populis inconsultis reges fecerant. Populum autem consensisse intelligimus, sive totus coiit; quod olim apud Germanos et Gallos fieri solebat; sive per legatos partium integrantium mandatu sufficiente instructos. Nam facimus et quod per alium facimusGa naar voetnoot4. Sed nec pignori dari pars imperii poterit, nisi consensu simili: non ea tantum ex causa, quod ex pignoris datione sequi alienatio soleat, sed quod et rex teneatur populo ad exercendum per se summum imperium, et populus partibus suis, ad conservandum hoc exercitium in sua integritate, cuius rei gratia in societatem civilem coitum est.
x. Minores vero functiones civiles quo minus populus etiam iure hereditario possit concedere nihil obstat, cum ea corporis summique imperii integritatem nihil imminuant. InconsultoGa naar voetnoot5 vero populo rex id non potest, si maneamus intra terminos naturales: quia iuris temporarii, quale est regum
electorum, aut lege succedentium ad imperium, effectus nisi pariter temporarii esse non possunt. Potuit tamen populi, ut expressus consensus, ita tacitus consuetudine introductus, qualem nunc passim vigere cernimus, id ius regibus tribuere. <Eo iure usos olim reges Medos et Persas oppida aut regiones totasGa naar voetnoot1 perpetuo iure tenendas donasse, passim in historiis legimus>Ga naar voetnoot2.
xi. Patrimonium quoque populi, cuiusGa naar voetnoot3 fructus destinati sunt ad sustentanda reipublicae, aut regiae dignitatis oneraGa naar voetnoot4, a regibusGa naar voetnoot5 alienari, nec in totum, nec in partem potest. Nam et in hoc ius maius fructuario non habent. Nec admitto exceptionem, si res modicum valeat, quia quod meum non est, eius nec exiguam partem alienare mihi ius est: sed in rebus modicis quam in magnis consensus populi ex scientia et ex silentio facilius praesumitur. Quo sensu et ad res patrimonii publici aptari possunt quae de necessitate et utilitate publica, in alienandis imperii partibus, supraGa naar voetnoot6 diximus, tantoque magis quia momenti minoris res hic vertitur. Est enim patrimonium imperii causa constitutum.
xii. Sed in eo falluntur multi, quod res quae in fructu sunt patrimonii, cum rebus patrimonii confundant. Sic ius alluvionum in patrimonio esse soletGa naar voetnoot7, ipsae res quas fecit alluvio in fructu: ius vectigalia exigendi in patrimonio, pecunia ex vectigalibus procedens in fructu: ius confiscandi in patrimonio, fundi confiscati in fructu.
xiii. Partes autem patrimonii pignori opponi ex causa possunt a regibus qui plenum habent imperium, id est, qui ius habent ex causa tributa nova indicendi. Nam sicut populus tributa ex causa indicta solvere tenetur, ita et rem ex causa pignori oppositam luere. Luitio enim ista tributi quae-
dam est species. Est autem populi patrimonium regi pro debitis populi pignoris iure obligatum. Potest autem pignori dari etiam res mihi pignorataGa naar voetnoot1. Quae autem dicta sunt a nobis hactenus, ita locum habent nisi lex imperio addita, aut regis, aut populi potestatem magis, aut auxerit, aut contraxerit. xiv. [1] Illud quoque sciendum est, cum de alienatione agimus, sub eo genere nobis etiam testamentum comprehendi. Quanquam enim testamentum, ut actus alii, formamGa naar voetnoot2 certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eo dato iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare non pure modo, sed et sub conditione; nec tantum irrevocabiliter, sed et revocabiliter, atque etiam retenta interim possessione et plenissimo fruendi iure. Alienatio autem in mortis eventum, ante eam revocabilis, retento interim iure possidendi ac fruendi, est testamentum. <Vidit hoc recte PlutarchusGa naar voetnoot3 qui cum a Solone dixisset permissam civibus testamenti factionem, addit: τὰ χρήματα, ϰτήματα τῶν ἐχόντων ἐποίησεν. effecit, ut res cuique suae propriae et in pleno dominio essent. Quintilianus pater in declamationeGa naar voetnoot4: Potest grave videri etiam ipsum patrimonium, si non integram legem habet et cum omne ius nobis in id permittatur viventibus, auferatur morientibus. Hoc iure Abrahamus, si sine liberis decessisset, res suas Eliezero relicturus fuerat, ut indicat locus Gen. xv, 2Ga naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6. [2] Quod vero alicubi externis testamentum facere non conceditur, id non est ex iure gentium, sed ex iure proprio illius civitatis, et ni fallor, ab illa veniens aetate qua externi quasi pro hostibus habebantur: itaque apud moratiores populos merito exolevit.
- voetnoot1
- i Rhet. v [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Itaque - alienandi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Soto lib. iv. q. 5, art. 1.
- voetnoot4
- [Cap. iv § iii].
- voetnoot5
- Less. lib. ii. c. 3, dub. 3.
- voetnoot1
- Voluntatis rationalis] Cassiodorus [Var.] ii, 11. Alienatio rerum solidum desiderat habere iudicium [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Alienandi et promittendi par est ratio] Ideoque etiam dona absentibus per internuntios mitti possunt, ut Servius notat ad illud ix Aeneidos [361], cum iugeret absens [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Lib. i c. iii § xii].
- voetnoot4
- A populo] Bal. et Oldradus in c. intellecto de iureiurando [c. 33 Decretal. ii, 24]. Idem Baldus cons. 327, n. 7. Cardinalis Thuscus p. p. concl. 40. n. 1, et concl. 694. Exempla apud Haraeum Tomo ii, in anno ciɔiɔxxvi, et Guiccardinum libro xvi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ut etiam pars de qua alienanda agitur consentiat] Gail. ii, de pace publica, c. xv, n. 14. vide Serranum in Carolo Sapiente [p. 194 ed. a. 1627], et eundem in Francisco i, ubi de Burgundia sermo [p. 565] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Nisi evidenter se aliter servare non possit] Confer quae infra hoc libro c. xxiv, § vi. Hac de causa absolutus a Spartanis Anaxilaus qui Byzantium fame cogente dediderat. Xenophon historiae Graecae i [3, 18-19]. Anastasius Imperator etiam gratias egit praefectis qui Martyropolim Persis dediderant, quia defendi nequibat. Procop. περὶ ϰτισμάτων [de Aedific. iii, 2]. Idem Procopius iv Gotthicorum [23]: λιμῷ γάρ οὐϰ οἶδεν ἡ ἀρετὴ συνοιϰίζεσϑαι, πεινῇν τε ϰαὶ ἀνδραγαϑίζεσϑαι οὐϰ ἀνεχομένης τῆς ϕύσεως. cum fame habitare virtus recusat, nec fert natura ut iidem et esuriant et agant fortiter. Et apud Annam Comnenam libro vi [imo v, 5], epistola Cephalae de Larissa obsessa ad Imperatorem Alexium. ἀνάγϰῃ δουλεύοντες (ϰαὶ τί γὰρ δεῖ πρὸς ϕύσιν ϰαὶ τὴν ἐϰ ταύτης τυραννίδα ποιεῖν) γνώμην ἔχομεν τὸ ϕροὐριον παραδοῦναι τοῖς ἐγϰειμένοις ϰαὶ ϕανερῶς ἀποπνίγουσιν. Necessitati servientes (quid enim contra vim naturae agi potest?) constitutimus oppidum tradere iis qui nos non obsident tantum, sed, quod manifestissimum est, strangulant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Cap. ii § vi].
- voetnoot3
- c. 2 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [gentibus vox est quodammodo naturae, ut subiugari hostibus malint victoribus quam bellice omnifaria, ed. 1625; gentibus quodammodo vox naturae ista - omnifaria, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Herod. Polym. [vii, 132] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Itaque - coacti, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Belluga in pr. spec. in rub. 8. p. 3. et 4. Roch. de Curte. de Consuet. q. 5, col. 6. tom. i. et allii allegati a Vasq. lib. i. cap. 9.
- voetnoot2
- Smith. de rep. Ang. c. 9. Buch. in Baliolo. Fross. l. i. c. 214 et 246. Monstrel. in hist. cap. 22, 5. Guic. l. xvi.
- voetnoot3
- Irritas habitas ut alienationes ita infeudationes] Et remissiones homagii. vide Cromerum Polonicorum xxv [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Nam facimus et quod per alium facimus] Sic in Imperio in alienationibus Electorum consensus ex more et pactis pro consensu est ordinum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Cravet. cons. 894, nu. 2. Zoannet. de Rom. Imp. n. 162.
- voetnoot1
- Oppida aut regiones totas] Ut a Dario Sylosonti urbem et insulam Samiorum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Eo - legimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Alberic. in c. intellectus de iureiur. [cap. 33 Decretal. ii, 24]. Bart. in l. prohibens. §. Plane. D. quoid vi [l. 3 § 4 D. xliii, 24]. Corset. in tract. de excel. regis, q. 4. Loazes all. a Vasq. c. 5. Natta cons. 367. Bonif. Rug. cons. 49. n. 43.
- voetnoot4
- Patrimonium quoque populi cuius fructus sunt destinati ad sustentanda reipublicae aut regiae dignitatis onera] Veteres Graeci τεμένη vocabant partem agri publici concessam regibus. Exempla habes apud Homerum de Bellerophonte apud Lycios Iliados ζ [vi, 194]. de Meleagro Iliados i [lege: ι, sc. ix, 578]. de Glauco Lycio Iliados μ [xii, 313]. ubi scholiastas vide [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- A regibus] Sine ordinum consensu. Exemplum apud Thuanum libro lxiii [c. 20], in anno ciɔiɔlxxvii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Lib. i C. iii § xii].
- voetnoot7
- [solent, edd. 1625, 1631, 1632,; solet, edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. Greg. §. cum pignori. D. de pigno [l. 13 § 2 D. xx, 1].
- voetnoot2
- Arist. ii. Pol. vii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plutarch., Solon 90 A].
- voetnoot4
- [Quint., Declam. 308].
- voetnoot5
- Gen. xv, 2]. Habes apud Sophoclem Trachiniis [1191 sqq.] testamentum Herculis, apud Euripidem [Alc. 280 sqq.] Alcestidis, et apud Homerum Odysseae π [xvii, 79 sqq]. Telemachi donationem mortis causa, quae et ipsa testamentum quoddam est. Est apud Homerum etiam voluntas ultionis [leg.: ultima] de rebus agendis, ut ex Andromaches et Penelopes verbis ostendit Plutarchus [de Vita Homeri 188. Est apud - Plutarchus, add. ed. 1646]. Alia veterum testamentorum exempla attulimus supra Lib. i, c. iv [imo iii], §. xii, in textu et annotatis. Hebraeis usitata testamenta apparet Deut. xxi, 16. Sirachidae capite xxxiii, 25 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Vidit - Gen. xv, 2, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].