De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 137]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput IV
|
I. | Status quaestionis. |
II. | Bellum in superiores qua tales ordinarie licitum non esse iure naturae: |
III. | Nec concessum lege Hebraea: |
IV. | Minus etiam lege Euangelica: quod probatur ex sacris literis: |
V | Et factis Christianorum veterum. |
VI. | Refellitur sententia statuens inferioribus magistratibus licitum esse bellum adversus summam potestatem: idque rationibus, et sacris literis. |
VII. | Quid sentiendum si summa et alioqui inevitabilis sit necessitas? |
VIII. | Ius belli dari posse in principem populi liberi: |
IX. | In regem qui imperium abdicaverit: |
X. | In regem qui regnum alienet, ad impediendam traditionem tantum: |
XI. | In regem qui manifeste totius populi hostem se ferat: |
XII. | In regem post amissum regnum ex lege commissoria: |
XIII. | In regem qui partem duntaxat imperii habeat pro ea parte quae ipsius non sit: |
XIV. | Si resistendi libertas certis casibus reservata sit. |
XV. | Invasori alieni imperii quatenus parendum. |
XVI. | Invasori alieni imperii vi resisti posse ex iure belli manentis: |
XVII. | Ex lege antecedente: |
XVIII. | Ex mandato ius imperandi habentis. |
XIX. | Cur extra hosGa naar voetnoot1) casus id non liceat. |
XX. | In controverso iure privatos sibi iudicium sumere non debere. |
Bellum gerere possunt et privati in privatos, ut viator in latronem; et summum imperium habentes in eos qui itidem id habent, ut David in regem Ammonitarum; et privati in eos qui imperio summo, at non in se, utuntur, ut Abrahamus in regem Babyloniae et vicinos; et qui summum imperium habent in privatos aut sibi subditos, ut David in partem Isbosethi; aut non subditos, ut Romani in piratas. [2] Tantum illud quaeritur an aut privatis aut publicis personis bellum gerere liceat in eos, quorum imperio sive summo sive minori subsunt. Ac primum id
minime controversum est arma sumi posse in inferiores ab iis qui summae potestatis auctoritate armantur: qualis fuit Nehemias armatus edicto Artaxerxis adversus vicinos regulos. Sic metatores expellendi domino praedii licentiam Imperatores Romani conceduntGa naar voetnoot1. Verum adversus summam potestatem aut inferiores, sed agentes quod agunt summae potestatis auctoritate, quid liceat quaeritur. [3] Illud quidem apud omnes bonos extra controversiam est; si quid imperent naturali iuri aut divinis praeceptis contrarium, non esse faciendum quod iubent. Nam Apostoli cum dixerunt Deo magis quam hominibus obediendum, ad certissimam provocarunt regulam, omnium inscriptam mentibus, quam totidem ferme verbis expressam apud PlatonemGa naar voetnoot2 reperias: at siqua ex tali causa, aut alioqui quia summum imperium habenti ita libet, iniuria nobis inferatur, ea toleranda est potius quam vi resistendum.
ii. [1] Et naturaliter quidem omnes ad arcendam a se iniuriam ius habent resistendi, ut supra diximus. Sed civili societate ad tuendam tranquillitatem instituta, statim civitati ius quoddam maius in nos et nostra nascitur, quatenus ad finem illum id necessarium est. Potest igitur civitas ius illud resistendi promiscuum publicae pacis et ordinis causa prohibere: Et quin voluerit, dubitandum non est, cum aliter non posset finem suum consequi. Nam si maneat promiscuum illud resistendi ius, non iam civitas erit, sed dissociata multitudo, qualis illa CyclopumGa naar voetnoot3:
<Et Aboriginum, qui SallustioGa naar voetnoot6 tradente, genus hominum
agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum: et apud eundem alio locoGa naar voetnoot1 Getuli qui neque moribus, neque lege aut imperio cuiusquam regebantur>Ga naar voetnoot2. [2] Ita ut dixi habent mores omnium civitatum: Generale pactum est societatis humanae, inquit AugustinusGa naar voetnoot3, Regibus obedire. AeschylusGa naar voetnoot4.
SophoclesGa naar voetnoot5:
EuripidesGa naar voetnoot6:
Adde quod supraGa naar voetnoot7 ex Tacito in hanc rem adduximus: cuius et hoc estGa naar voetnoot8; Principi summum rerum arbitrium dii dederunt, subditis obsequii gloria relicta est. Hic quoque:
<SenecaGa naar voetnoot10:
Quod ex SophocleGa naar voetnoot11 sumptum qui dixerat:
Et quod apud SallustiumGa naar voetnoot13 est: Impune quidvis facere, id est regem esseGa naar voetnoot14. [3] Hinc ubique maiestas, id est dignitas, sive populi, sive unius qui summo fungitur imperio, tot legibus, tot poenis defenditur: quae constare non potest si maneat resistendi licentia. Miles qui castigare volenti se centurioni restiterit, si vitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit, vel manum centurioni intulit, capite puniturGa naar voetnoot15:
Et apud AristotelemGa naar voetnoot1 est, εἰ ἀρχὴν ἔχων ἐπάταξεν οὐ δεῖ ἀντιπληγῆναι. si magistratum gerens aliquem verberavit, ipse reverberandus non est.
iii. In lege HebraeaGa naar voetnoot2 mortis supplicio damnatur, qui inobediens fuerit, aut summo Pontifici, aut eiGa naar voetnoot3 qui extra ordinem rector populi a Deo esset constitutus. Quod vero apud SamuelemGa naar voetnoot4 est de iure regis, omnino recte inspicienti apparet, nec de iure vero intelligendum, id est, de facultate honeste et iuste aliquid agendi, (longe enim alia vivendi ratio praescribitur regi in ea parte legisGa naar voetnoot5, quae est de officio regis) neque nudum factum indicari: nihil enim esset in eo eximium, cum iniurias facere etiam privati privatis soleant: sed factum quod effectum aliquem iuris habeat, id est non resistendi obligationemGa naar voetnoot6. Ideo additur, populum pressum istis iniuriis Dei opem imploraturum, quia scilicet humana remedia nulla exstarent. Sic ergo hoc ius vocatur, quomodo praetor ius reddere dicitur, etiam cum inique decernitGa naar voetnoot7.
iv. [1] In novo foedere Christus praecipiens dari Caesari quae Caesaris sunt, intelligi voluit a suae disciplinae sectatoribus non minorem, si non maiorem, obedientiam cum patientia, si opus sit, coniunctam summis potestatibus deberi, quam ab Hebraeis regibus Hebraeis debebatur; quod latius exsequens optimus eius interpres Paulus ApostolusGa naar voetnoot8, officia subditorum late describens; inter alia; Qui obsistit, inquit, potestati, Dei ordinationi obsistit: tum vero qui obsistunt, sibi ipsis condemnationem accipient. Addit mox, Dei enim minister est qui potestate fungitur tuo bono. Deinde, Quapropter necesse est subiici, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. In subiectione includit non resistendi necessitatem, neque eam solum quae ex formidine maioris mali oritur, sed quae ex ipso sensu officii
nostri manat, neque hominibus tantum, sed et Deo nos obligat. Rationes addit duas: primum, quod Deus ordinem illum imperandi, et parendi approbaverit, et olim in lege Hebraea, et nunc in Euangelio. quare potestates publicae eo loco nobis habendae sunt, quasi ab ipso Deo essent constitutae. Nostra enim facimus, quibus auctoritatem nostram impartimur. Alteram, quod hic ordo nostro bono inserviat. [2] Atqui, dicat aliquis, iniurias pati utile non est. Hic quidam, vere magis quam ad sensum Apostoli, ut arbitror, apposite, dicunt has quoque iniurias utiles nobis esse, quia ista patientia sua non sit caritura mercede. Mihi videtur Apostolus considerasse finem universalem isti ordini propositum, qui est tranquillitas publicaGa naar voetnoot1 in qua et singulorum comprehenditur. Et sane quin plerumque hoc bonum per potestates publicas consequamur, dubitandum non est: nemo enim sibi male vult: at imperantis felicitas, in subditorum felicitate consistit. Sint quibus imperesGa naar voetnoot2, aiebat ille. <Proverbium est apud HebraeosGa naar voetnoot3: Nisi potestas publica esset, alter alterum vivum deglutiret: qui sensus et apud Chrysostomum: τῶν πόλεων τοὺς ἄρχοντας ἄν ἀνελῃς, ϑηρίωνGa naar voetnoot4 ἀλόγων ἀλογώτερον βιωσόμεϑα βίον, δάϰνοντες ἀλλήλους ϰαὶ ϰατεσϑίοντες: nisi rectores civitatum essent feriorem feris viveremus vitam, non mordentes tantum sed et vorantes alios aliiGa naar voetnoot5>Ga naar voetnoot6. [3] Quod si quando nimia formidine, aut iracundia, aliisve affectibus, transversi agantur rectores, quo minus rectam ineant viam quae ad tranquillitatem ducit, id inter minus frequentia habendum est; et quae, ut ait TacitusGa naar voetnoot7, interventu meliorum
pensantur. Leges autem satis habent id quod plerumque accidit respicere, ut aiebat TheophrastusGa naar voetnoot1, quo et illud Catonis pertinet: Nulla lex satis commoda est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summa prodestGa naar voetnoot2. quae autem rarius contingunt, communibus tamen regulis constringenda sunt, quia etsi ratio legis in isto specialiGa naar voetnoot3 facto specialiterGa naar voetnoot4 locum non habeat, manet tamen ratio in sua generalitate, cui specialiaGa naar voetnoot5 subiici fas est. Id enim satius quam sine norma vivere, aut normam cuiusque arbitrio permitti. SenecaGa naar voetnoot6 apposite ad hanc rem. Satius erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi, quam ab omnibus aliquam tentari. [4] Locum et hic habere debet illa nunquam satis memorata Periclis apud Thucydidem sententiaGa naar voetnoot7: Sic existimo, etiam singulis hominibus plus eam prodesse civitatem quae tota recte se habeat, quam si qua privatis floreat utilitatibus, ipsa autem universim laboret. qui enim domesticas fortunas bene collocatas habet, patria tamen eversa, pereat et ipse necesse est: Contra vero etiam si quis in beata republica parum foelix est, multo tamen facilius per illam incolumis servatur. Quare cum civitas quidem singulorum possit sustentare calamitates, singuli autem publicas non item; quid est cur non universim ipsi consulere, ipsamque tueri oporteat, nec id facere quod vos facitis, dum quasi attoniti iactura rei familiaris, salutem proditis reipublicae? Quem sensum breviter ita explicat LiviusGa naar voetnoot8: Respublica incolumis et privatas res salvas facile praestat: publica prodendo tua nequicquam serves. Plato dixerat legum ivGa naar voetnoot9: τὸ μὲν γὰρ ϰοινὸν ξυνδεῖ, τὸ δὲ ἴδιον διασπᾴ τὰς πόλεις· ϰαὶ συμϕέρει, τῷ ϰοινῷ τε ϰαὶ ἰδίῳ ἀμϕοῖν, ἢν τὸ ϰοινὸν τίϑηται ϰαλῶς μᾶλλον ἢ τὸ ἴδιον. Quod commune est connectit civitates, quod singulorum, dissipat; quare et publice et privatim utilius est, ut
publica magis quam privata curentur. <XenophonGa naar voetnoot1 vero: ὅστις ἐν πολέμῳ ὢν στασιάζει πρὸς τὸν ἄρχοντά, πρὸς τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν στασιάζει: qui in bello contra ducem seditiose se gerit, facit hoc cum suae salutis periculo>Ga naar voetnoot2. Eodem et illa IamblichiGa naar voetnoot3 pertinent: Non disiuncta est privata utilitas a publica, imo in bono communi singulare etiam continetur: et ut in animalibus caeteraque natura, ita in civitatibus in totius salute salus est partium. [5] In publicis autem praecipuum haud dubie est ordo ille quem dixi imperandi parendique; is vero cum privata resistendi licentia consistere nequit. <Explicare libet hoc ipsum nobili Dionis CassiiGa naar voetnoot4 loco. οὐ μέν τοι ϰαὶ ἐγὼ οὔτ᾽ ἄλλως ϰαλὸν εἰναι νο μίζω ἄρχοντα τινὰ τῶν ἀρχομένων ἡττᾶσϑαι· οὔτ᾽ ἂν σωτήριόν τι γενέσθαι ποτὲ, εἰ τὸ ταχϑὲν ὑπηρετεῖν ϰρατεῖν αὐτοῦ ἐπιχειρήσειε· σϰέψασϑε δὲ ποῖος μὲν ϰόσμος οἰϰίας γένοιτο, ἂν οἱ ἐν τῇ ἡλιϰίᾳ ὄντες τῶν πρεσβυτέρων ϰαταϕρονήσωσι· ποῖος δὲ τῶ ν διδασϰαλείων, ἂν οἱ ϕοιτῶντες τῶν παιδευτῶν ἀμελήσωσι· τίς ὑγίεια νοσοῦσιν, ἂν μὴ πάντα τοῖς ἰατροῖς οἱ ϰάμνοντες πειϑαρχῶσι· τίς δʿ ἀσϕάλεια ναυτιλλομένοις, ἂν οἱ ναῦται τῶν ϰυβερνητῶν ἀνηϰουστῶσι· ϕύσει τε γὰρ ἀναγϰαῖα τινὰ ϰαὶ σωτήρια τῷ μὲν ἄρχειν ἐν τοῖς ἀνϑρώποις, τῷ δὲ ἄρχεσϑαι τέταϰται. Ego vero neque decorum existimo, ut rector civitatis subditis cedat, neque spem esse ad salutem si quod parere positum est velit imperare. Cogitate enim quis futurus sit ordo in familia, si a iunioribus senes spernantur: unde sanitas aegrotantibus, si non per omnia medicis pareant: quid tuti navigantibus, si plebs nautica gubernantium iussa contemnat. Natura quippe id necessarium et hominibus salutare, ut alii quidem imperent, alii vero pareant>Ga naar voetnoot5. [6] Paulo comitem addamus PetrumGa naar voetnoot6; cuius haec sunt verba: Regem honorate. Servi, subditi estote cum omni timore dominis, non solum bonis et aequis, sed etiam durisGa naar voetnoot7. Hoc enim cedit gratiae, si quis propter conscientiam Dei suffert molestiam iniuste afflictus. quae enim gloria est si peccantes et colaphis caesi subsistitis? sed si bene agentes, et tamen male habiti subsistitis, hoc cedit vobis gratiae apud DeumGa naar voetnoot8. Confirmat mox hoc a Christi exemplo. <Idemque sensus
in Clementis constitutionibusGa naar voetnoot1 his verbis exprimitur: ὁ δοῦλος εὔνοιαν ϕερέτω πρὸς τὸν δεσπότην μετὰ ϕόβοῦ ϑεοῦ, ϰᾂν πονηρὸς ὑπαρχῇ. Servus Deum timens simul bene hero suo velit, quamvis impio, quamvis iniusto>Ga naar voetnoot2. Notanda hic duo: quod dicitur subiectionem dominis deberi, etiam durisGa naar voetnoot3 idem ad reges quoque referendum: Nam quod sequitur ei fundamento superstructum, non minus subditorum, quam servorum officium respicit. Ac deinde talem a nobis requiri subiectionem quae iniuriarum patientiam secum ferat: <sicut de parentibus dici soletGa naar voetnoot4:
Et Eretriensis quidam adolescensGa naar voetnoot6 qui Zenonis scholam diu frequentaverat, quid ibi didicisset rogatus, respondit, ὀργὴν πατρὸς ϕέρειν, iram patris ferre. De Lysimacho IustinusGa naar voetnoot7: Magno animo regis, velut parentis contumeliam tulit. Et apud LiviumGa naar voetnoot8 est: Ut parentum saevitiam, sic patriae, patiendo ac ferendo leniendam esse. Apud TacitumGa naar voetnoot9: ferenda regum ingenia: et alibiGa naar voetnoot10: bonos Imperatores voto expetendos, qualescunque tolerandos. Apud Persas, laudante ClaudianoGa naar voetnoot11:
v. [1] Nec ab hac lege Domini discedit consuetudo veterum ChristianorumGa naar voetnoot13, optima legis interpres. Nam quamquam pessimi saepe homines imperium Romanum tenuerunt, nec defuerunt qui obtentu adiuvandae reipublicae iis se
opponerent, nunquam tamen eorum conatibus se adiunxerunt Christiani. <In Clementis constitutionibus est, βάσιλείᾳ οὐ ϑεμιτὸν ἐπανίστασϑαι, regiae potestati resistere nefas>Ga naar voetnoot1. Tertullianus ApologeticoGa naar voetnoot2: Unde Cassii, et Nigri et Albini? unde qui inter duas lauros obsident Caesarem? unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot SigeriisGa naar voetnoot3 (sic diserte habet manuscriptus qui est apud omni laude ornatissimos iuvenes Puteanos) ac Partheniis audaciores? De Romanis, ni fallor, id est de non Christianis. De Palaestrica, quod ait, ad Commodi mortem pertinet, peractaGa naar voetnoot4 imperio praefecti Aelii Laeti, manu palaestritae; quo tamen Imperatore vix quisquam fuit sceleratior. PartheniusGa naar voetnoot5 cuius factum itidem detestatur Tertullianus, erat ille qui pessimum Imperatorem Domitianum oppresserat. His comparat Plautianum praefectum Praetorio, qui Septimium Severum valde sanguinarium Imperatorem occidere in palatio voluerat. In eundem Septimium Severum arma quasi pro reipublicae caritate sumpserant in Syria Pescennius Niger, in Gallia et Britannia Clodius Albinus. Sed horum quoque factum Christianis displicuit, quod et ad Scapulam iactat TertullianusGa naar voetnoot6: Circa maiestatem Imperatoris infamamur: tamen nunquam Albiniani, vel Nigriani, vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani. Cassiani illi erant qui secuti erant AvidiumGa naar voetnoot7 Cassium virum egregium, qui in Syria sumptis armis causabatur rempublicamGa naar voetnoot8 se ire restitutum, quam M. AntoniniGa naar voetnoot9 negligentia perderet. [2] AmbrosiusGa naar voetnoot10 cum iniuriam non sibi tantum, sed et
gregi suo, et Christo fieri crederet a Valentino Valentiniani filio, populi satis concitati motu ad resistendum uti non voluit. Coactus, inquitGa naar voetnoot1, repugnare non noviGa naar voetnoot2: dolere potero, potero flere, potero gemere: adversus arma, milites, Gothos quoque, lachrymae meae arma sunt. talia enim sunt munimenta sacerdotumGa naar voetnoot3. aliter nec debeo nec possum resistere. MoxGa naar voetnoot4: Exigebatur a me ut compescerem populum: referebam in meo iure esse ut non excitarem, in Dei manu ut mitigaret. Idem Ambrosius Maximi copiis adversus Imperatorem et Arianum, et Ecclesiae gravem uti noluitGa naar voetnoot5. Sic Iulianum defectorem cum pessima consilia agitaret, lachrymis Christianorum repressum, ait NazianzenusGa naar voetnoot6 addens, <τοῦτο μόνον ἐχόντων ϰατὰ τοῦ διώϰτου ϕάρμαϰον>Ga naar voetnoot7, quia solum hoc contra persequutorem erat remedium. Atqui exercitus eius ferme omnis ex Christianis constabat. Adde quod, ut observat idem NazianzenusGa naar voetnoot8, saevitia illa Iuliani, non tantum in Christianos erat iniuria, sed et rempublicam in summum adduxerat periculum. <Accedat his illud AugustiniGa naar voetnoot9 ubi illa Apostoli ad Romanos dicta explicat: Necesse est propter hanc vitam nos subditos esse oportere, non resistentes si quid illi (rectores) auferre voluerint>Ga naar voetnoot10.
vi. [1] Inventi sunt nostro saeculo viri eruditi quidem illi, sed temporibus et locis nimium servientes, qui sibi primum (ita enim credo) deinde aliis persuaderent ea quae iam dicta sunt locum habere in privatis, non etiam in magistratibus inferioribusGa naar voetnoot11, quibus ius esse putant resistendi iniuriis eius, cuius summum est imperium; imo et peccare eos, ni id faciant. quae opinio admittenda non est. Nam sicut in dialecticis species intermediaGa naar voetnoot12, si genus respicias, est species; si speciem infra positam, genus: ita magistratus illi,
inferiorum quidem ratione habita sunt publicae personae; at superiores si considerentur, privati sunt. Nam omnis facultas gubernandi quae est in magistratibus, summae potestati ita subiicitur, ut quicquid contra voluntatem summi imperantis faciant, id defectum sit ea facultate; ac proinde pro actu privato habendum. Locum enim hic quoque habet, quod dicunt PhilosophiGa naar voetnoot1, ordinem non dari nisi cum relatione ad aliquid primum. [2] Ac mihi videntur qui contra sentiunt, talem statum rerum inducere, qualem antiqui fabulabanturGa naar voetnoot2 in coelo fuisse antequam Maiestas oriretur, quo tempore aiunt minores Deos Iovi non concessisse. At is quem dixi ordo, et ὑπαλληλισμὸςGa naar voetnoot3, non tantum sensu communi cognoscitur: unde illudGa naar voetnoot4,
Et PapiniiGa naar voetnoot5 illud:
Et AugustiniGa naar voetnoot6 dictum celebreGa naar voetnoot7: Ipsos humanarum rerum gradus adverte: si aliquid iusserit curator, faciendum: non tamen si contra proconsul iubeat: aut si consul aliquid iubeat, et aliud Imperator. non utique contemnis potestatem, sed eligis maiori servire: nec hinc debet minor irasci si maior praelatus est. Et hoc eiusdemGa naar voetnoot8 de Pilato: Talem quippe Deus dederat illi potestatem, ut esset etiam ipse sub Caesaris potestateGa naar voetnoot9. [3] Sed et divina probatur auctoritate. Nam Apostolorum princepsGa naar voetnoot10 subiectos nos esse vult aliter regi, aliter magistratibus: Regi, ut supereminenti, id est, sine ulla exceptione, praeter ea quae Deus directe imperat, qui iniuriae patientiam probat, non interdicit: Magistratibus, tanquam missis a rege, id est potestatem
suam a rege ducentibus. Et cum PaulusGa naar voetnoot1 omnem animam supremis potestatibus esse subiectam vult, etiam magistratus inferiores inclusit. Neque in populo Hebraeo, ubi tot fuere reges divini humanique iuris contemptores, unquam inferiores magistratus, in quibus plurimi fuere viri pii et fortes, id sibi iuris sumpserunt, ut regibus vim ullam opponerent, nisi siqui a Deo, cuius in reges summum ius est, mandatum speciale acceperant. quin contra quod procerum officium sit ostendit SamuelGa naar voetnoot2, cum proceribus et populo inspectante, Saulem iam perverse regnantem solita veneratione est prosequutus. [4] Atque adeo religionis quoque publicae status nunquam non a regis <ac Synedrii>Ga naar voetnoot3 arbitrio pependit. Quod enim post regem magistratus simul cum populo Deo se fideles fore promiserunt, id intelligi debet quatenus in cuiusque id futurum erat potestate. Ne simulacra quidem falsorum Deorum, quae publice exstabant, deiecta unquam legimus, nisi iussu aut populi in libera republica, aut regum cum regnabantur. Quod si quid aliquando factum est vi contra reges, narratur in testimonium divinae providentiae id permittentis, non in facti humani approbationem. [5] Solet a contrariae sententiae auctoribus proferri dictum Traiani, cum pugionem praefecto praetorio traderet: Hoc pro me utere, si recte impero; si male, contra meGa naar voetnoot4. Sed sciendum est Traianum, ut ex Plinii PanegyricoGa naar voetnoot5 apparet, id unice curasse ne quid regium ostentaret, sed verum principem gereretGa naar voetnoot6, qui proinde subesset senatus populique iudicio; quorum sententias exsequi praefectus deberet etiam in ipsum principem. Simile est quod de M. AntoninoGa naar voetnoot7 legimus, qui publicam pecuniam attingere noluit nisi consulto senatuGa naar voetnoot8.
vii. [1] Gravior illa est quaestio, an lex de non resistendo nos obliget in gravissimo et certissimo discrimine. Nam leges etiam Dei quaedam, quanquam generaliter prolatae,
tacitam habent exceptionem summae necessitatis: quod de lege sabbati HasamonaeorumGa naar voetnoot1 temporibus a sapientibus definitum fuit: unde dictum celebre: periculum animae impellit sabbatum: et Iudaeus apud SynesiumGa naar voetnoot2 causam neglectae legis de sabbato hanc reddit: σαϕῶς ὑπὲρ ψνχῆς ϑέομενGa naar voetnoot3: in certissimum vitae periculum adducti sumus. Quae exceptio probata est ipsi Christo: ut et in lege altera de non edendis panibus propositionis. Et Hebraeorum magistri legibus de cibis vetitis, aliisque nonnullis ex veteri traditione eandem addunt exceptionem, recte quidem: non quodGa naar voetnoot4 Deo ius non sit ad certam mortem subeundam nos obstringere, sed quod leges quaedam eius sint argumenti, ut non credibile sit datas ex tam rigida voluntate. quod in legibus humanis magis etiam procedit. [2] Non nego a lege etiam humana quosdam virtutis actus posse praecipi, sub certo mortis periculo, ut de statione non deserendaGa naar voetnoot5; sed nec temere ea voluntas legem condentis fuisse intelligitur, neque videntur homines in se, et alios tantum ius accepisse, nisi quatenus summa necessitas id exigat. Ferri enim leges ab hominibus solent et debent cum sensu humanae imbecillitatis. Haec autem lex de qua agimus pendere videtur a voluntate eorum, qui se primum in societatem civilem consociant, a quibus ius porro ad imperantes manat. Hi vero si interrogarentur an velint omnibus hoc onus imponere, ut mori praeoptent, quam ullo casu vim superiorum armis arcere, nescio an velle se sint responsuri, nisi forte cum hoc additamento, si resisti nequeat, nisi cum maxima reipublicae perturbatione, aut exitio plurimorum innocentium. Quod enim tali circumstantia caritas commendaret, id in legem quoque humanam deduci posse non dubito.
[3] Dicat aliquis, rigidam illam obligationem, mortem potius ferendi, quam ullam unquam superiorum iniuriam repellendi, non ex lege humana, sed divina proficisci. Sed notandum est, primo homines non Dei praecepto, sed sponte adductos experimento infirmitatis familiarum segregum adversus violentiam, in societatem civilem coiisse, unde ortum habet potestas civilis, quam ideo humanam ordinationem PetrusGa naar voetnoot1 vocat: quanquam alibi et divina ordinatio vocatur, quia hominum salubre institutum Deus probavit. Deus autem humanam legem probans censetur probare ut humanam et humano modo. [4] BarclaiusGa naar voetnoot2 regii imperii assertor fortissimus, huc tamen descendit, ut populo et insigni eius parti ius concedat se tuendi adversus immanem saevitiam; cum tamen ipse fateatur totum populum regi subditum esse. Ego facile intelligo quo pluris est id quod conservatur, eo maiorem esse aequitatem, quae adversus legis verba exceptionem porrigat: attamen indiscriminatim damnare aut singulos aut partem populi minorem, quae ultimo necessitatis praesidio sic olim usa sitGa naar voetnoot3, ut interim et communis boni respectum non deserat, vix ausim. Nam DavidGa naar voetnoot4, qui extra pauca facta testimonium habet vitae secundum leges exactae, armatos circum se primum quadringentos, deinde plures aliquanto habuit; quo nisi ad vim arcendam si inferretur? SedGa naar voetnoot5 simul illud notandum est, non factum id a Davide, nisi postquam et Ionathanis indicio, et pluribus aliis certissimis argumentis compererat Saulem vitae suae imminere. Deinde vero nec urbes invadit, nec pugnandi captat occasiones, sed latebras quaerit, modo in locis deviis, modo apud populos externos, et hac religione ut popularibus suis nunquam noceat. [5] Simile videri potest factum Maccabaeorum: nam quod quidam haec arma eo titulo defendunt, quasi Antiochus non rex, sed invasor fuerit;
vanum puto: cum nusquam in omni historia Maccabaei, et qui eorum partes sequebantur, Antiochum alio quam regis nomine compellent; et merito sane, cum iampridem Macedonum imperia agnovissent Hebraei, in quorum ius Antiochus successerat. Nam quod lex vetat alienigenam populo praefici, de voluntaria electione intelligendum est, non de eo quod temporum necessitate adductus populus facere cogebatur. Quod vero aiunt alii, usos Maccabaeos iure populi, cui αὐτονομία deberetur, ne id quidem firmum. Nam Iudaei primum a Nabuchodonosore devicti iure belli ex eodem iure successoribus Chaldaeorum Medis et Persis paruerant: quorum totum imperium ad Macedonas devenitGa naar voetnoot1. Hinc Iudaei TacitoGa naar voetnoot2 vocantur: Dum Assyrios penes Medosque et Persas Oriens fuit vilissima pars servientium. Nec quicquam ab Alexandro, eiusque successoribus stipulati sunt, sed sine ulla conditione in eorum ditionem venerunt, sicut ante sub ditione Darii fuerant. Quod si et Iudaei interdum ritus suos et leges palam exercere permissi sunt, id fuit ex regum beneficio ius precarium, non ex lege aliqua imperio addita. Nihil ergo est quod Maccabaeos tueatur, praeter summum certissimumque periculum: quamdiu scilicet intra sui defendendi terminos ita se continuerunt, ut in loca devia exemplo Davidis secederent, quaerendae securitati; nec arma expedirent, nisi ultro oppugnati. [6] Illa interim cautio tenenda est, etiam in tali periculo personae regis parcendum: quod qui factum a Davide putant non ex officii necessitate, sed ex sublimiore proposito, falluntur. Ipse enim David aperte dixitGa naar voetnoot3, insontem neminem esse posse qui manus regi inferret. Nimirum sciebat scriptum in legeGa naar voetnoot4: Diis, id est Iudicibus summis, non maledices, et Principi in populo tuo non maledicesGa naar voetnoot5. in qua lege mentio facta specialis eminentium potestatum,
ostendit aliquid praecipi speciale. <quare Optatus MilevitanusGa naar voetnoot1 de hoc Davidis facto loquens, Obstabat, ait, plena divinorum memoria mandatorumGa naar voetnoot2. Et verba Davidi haec tribuit: Volebam hostem vincere, sed prius est divina praecepta servare>Ga naar voetnoot3. [7] At falsa maledicta ne in privatum quidem licet iacere; in regem ergo veris quoque abstinendum. quia, ut ait scriptor problematum, quae AristotelisGa naar voetnoot4 nomen praeferunt: ὁ ϰαϰηγορῶν τὸν ἄρχοντα, εἰς τὴν πόλιν ὑβρίζει. Qui rectori maledicit, in civitatem est iniuriusGa naar voetnoot5. quod si voce laedendus non est, manu certe multo minus: unde et poenitentia tactum DavidemGa naar voetnoot6 legimus, quod vestem eius violasset: tantam intelligebat personae istius esse sanctitudinem. nec immerito. nam cum summum imperium non possit non multorum odiis patereGa naar voetnoot7, securitas fungentis peculiariter fuit munienda. quod Romani etiam in Tribunis plebis constistuerunt, ut ἄσυλοι, id est inviolabiles essent. Inter Essenorum dicta erat, reges sanctos esse habendos: et insigne illud apud HomerumGa naar voetnoot8:
Nec immerito, ut apud CurtiumGa naar voetnoot1 est, regium nomen gentes quae sub regibus sunt pro Deo colunt. Artabanus PersaGa naar voetnoot2: ἡμῖν δὲ πολλῶν νόμων ϰαὶ ϰαλῶν ὄντων ϰάλλιστος οὗτός ἐστι τὸ τιμᾷν βασιλέα ϰαἰ προσϰυνεῖν, εἰϰόνα Θεοῦ τὰ πάντα σώζοντος. Nobis inter leges multas easque bonas haec optima est, regem colendum et adorandum, ut Dei cuncta sospitantis effigiem. <Plutarchus AgideGa naar voetnoot3: οὐ ϑεμιτὸν οὐδὲ νενομίσμενον βασιλέως σώματι τὰς χεῖρας προσϕέρειν: nec fas nec licitum regis corpori manus inferre>Ga naar voetnoot4. [8] Illa quaestio gravior, an quantum Davidi, an quantum Maccabaeis licuit, liceat et Christianis, quorum magister crucem subire toties iubens, exactiorem patientiam videtur requirere. Certe <ubi superiores ob religionem mortem intentant Christianis, ChristusGa naar voetnoot5 fugam concedit, his scilicet quos officii necessitudo nulli loco alligat: ultra fugam nihil. PetrusGa naar voetnoot6 vero Christum ait cum pateretur nobis reliquisse exemplum quod sequamur, qui cum peccato vacaret, et doli omnis immunis esset, convitia convitiis non reposuit, neque inter patiendum minatus est, sed rem permisit iuste iudicanti. Idem gratias agendas Deo ait, et gaudendum Christianis si tanquam Christiani poenis subdantur. Et hac maxime patientia invaluisse Christianam religionem legimus. [9] Quare>Ga naar voetnoot7 Christianis veteribus qui recentes ab Apostolorum et Apostolicorum virorum disciplina eorum praescripta et intelligebant melius et perfectius implebant, summam iniuriam fieri puto ab iis qui quo minus ipsi se defenderent in certissimo mortis periculo, vires putant illis, non animum defuisse. Impudens certe et imprudensGa naar voetnoot8 fuisset TertullianusGa naar voetnoot9, si apud Imperatores, qui eius rei ignari esse non poterant, ita confidenter ausus esset mentiri: Si enim hostes etGa naar voetnoot10 apertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium gentes, quam
totius orbis? Externi sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum: sola vobis reliquimus templa. Cui bello non idonei, non prompti fuissemus, etiam copiis impares, qui tam libenter trucidamur, si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere? Sequitur hic quoque magistrum suum CyprianusGa naar voetnoot1, et aperte praedicatGa naar voetnoot2; Inde est, quod nemo nostrum, quando apprehenditur, reluctaturGa naar voetnoot3: nec se adversus iniustam violentiam vestram, quamvis nimius et copiosus noster sit populus, ulciscitur. Patientes facit de secutura ultione securitasGa naar voetnoot4. Innocentes nocentibus ceduntGa naar voetnoot5. <Et LactantiusGa naar voetnoot6: Confidimus enim maiestati eius, qui tam contemtum sui possit ulcisci quam servorum suorum labores et iniurias. Et ideo cum tam nefanda perpetimur, ne verbo quidem reluctamur: sed Deo remittimus ultionem>Ga naar voetnoot7. Nec aliud spectavit AugustinusGa naar voetnoot8, cum dicitGa naar voetnoot9: Nihil iustus praecipue cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat, cui bellare fas est: non enim fas est omnibus. EiusdemGa naar voetnoot10 est illud: Quoties imperatores in errore sunt, leges ad tuendum errorem contra veritatem condunt, per quas iusti examinantur et coronantur. Idem alibiGa naar voetnoot11: Ita a plebibus principes et a servis domini ferendi sunt, ut sub exercitatione tolerantiae sustineantur temporalia, et sperentur aeterna. <Quod veterum Christianorum exemplo alibiGa naar voetnoot12 sic explicat: Neque tunc civitas Christi, quamvis adhuc peregrinaretur in terris, et haberet tam magnorum agmina populorum adversus impios persecutores, pro temporali salute pugnavit,
sed potius ut obtineret aeternam non repugnavit. Ligabantur, includebantur, caedebantur, torquebantur, urebantur, laniabantur, trucidabantur, et multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro salute contemnere. [10] Nec minus egregia sunt quae in eandem sententiam habet CyrillusGa naar voetnoot1 in locum Iohannis de gladio Petri>Ga naar voetnoot2. Thebaea legio, ut ActaGa naar voetnoot3 nos docent, militibus constabat sexies millibusGa naar voetnoot4 sexcentis sexaginta sex Christianis omnibus: Qui cum Maximianus Caesar apud Octodurum exercitum compelleret sacra diis falsis facere, primum Agaunum iter arripuerunt: et cum eo misisset Imperator qui eos ad sacrificandum venire iuberet, ipsique se id facturos negassent, Maximianus decimum quemque iussit interfici per apparitores: qui nemine repugnante facile imperium sunt executi. [11] MauritiusGa naar voetnoot5 eius legionis primicerius, <a quo Agaunum vicus Mauritii dictus est postea>Ga naar voetnoot6, narrante Eucherio episcopo Lugdunensi, eo tempore commilitones sic allocutus legitur. Quam timui, ne quisquam, quod armatis facile est, specie defensionis, beatissimis funeribus manus obviam afferre tentaret? iam mihi ad huius rei interdictum Christi nostri parabatur exemplum, qui exemptum vagina Apostoli gladium propriae vocis iussione recondidit: docens maiorem armis omnibus Christianae confidentiae esse virtutem, ne quisquam mortali operi mortalibus dexteris obsisteret, quin imo coepti operis fidem perenni religione compleret. Cum hoc supplicio peracto Imperator superstitibus eadem quae ante praeciperet, sic omnes respondent: Milites quidem, Caesar, tui sumus, et ad defensionem reipublicae Romanae arma suscepimus: nec unquam aut desertores bellorum, aut proditores militiae fuimus, aut ignavae formidinis meruimus subire flagitium.
Tuis etiam obtemperaremus praeceptis, nisi instituti legibus Christianis, daemonum cultus et aras semper pollutas sanguine vitaremus. Comperimus praecepisse te, ut aut sacrilegiis pollueres Christianos, aut de denis interfectis nos velles terrere. Non inquiras longius latitantes: nos omnes Christianos esse cognosce: habebis potestati tuae subdita omnium corpora: auctorem vero suum respicientes Christum animas non tenebis. [12] Tum Exuperius legionis signifer, sic eam allocutus ibidem narratur: Tenere me, commilitones optimi, saecularium quidem bellorum signa perspicitis: sed non ad haec arma provoco, non ad haec bella animos vestros virtutemque compello. Aliud vobis genus eligendum est praeliorum. Non per hos gladios potestis ad regna coelestia properare. Deinde Imperatori haec nuntiari iubet: Non nos adversum te, Imperator, armavit ipsa, quae fortissima est in periculis, desperatio. Tenemus ecce arma et non resistemusGa naar voetnoot1, quia mori magis quam vincere volumus, et innocentes interire quam noxii vivere praeoptamus. Et postea; Tela proiicimus: exarmatas quidem dexteras satelles tuus, sed armatum fide catholica pectus inveniet. [13] Sequitur post haec laniena in non repugnantes, in cuius narratione haec sunt Eucherii verba: Ne iusti punirentur multitudo non obtinuit, cum inultum (male editur multorum) esse soleat quod multitudo delinquit. In veteri Martyrologio res eadem sic narratur: Caedebantur itaque passim gladiis non reclamantes, sed et depositis armis cervices persecutoribus, vel intectum corpus offerentes, non vel ipsa suorum multitudine, non armorum motione elati sunt, ut ferro conarentur asserere iustitiae causam, sed hoc solum reminiscentes, se illum confiteri qui nec reclamando ad occissionem ductus est, et tanquam agnus non aperuit os suum, ipsi quoque tanquam grex
Dominicarum ovium, laniari se tanquam ab irruentibus lupis passi sunt. [14] ValensGa naar voetnoot1 impie et crudeliter saeviit in eos qui secundum sacras literas, et Patrum traditionem τὸ ὁμούσιον profitebantur, quorum quamvis maxima multitudo nunquam se armis tutata est. [15] Certe ubi patientia nobis praescribitur, saepe adduci videmus, et a Thebaeis militibus adductum iam audivimus Christi exemplumGa naar voetnoot2, ut nobis imitandum, cuius patientia ad mortem se extendit. Ac qui ita animamGa naar voetnoot3 perdit, is vere eam acquisivisse a Christo pronuntiatur. DiximusGa naar voetnoot4 summum imperium tenentibus resisti iure non posse. Nunc quaedam sunt quae lectorem monere debemus, ne putet in hanc legem delinquere eos qui revera non delinquunt.
viii. Primum ergo, qui principes sub populo sunt, sive ab initio talem acceperunt potestatem, sive postea ita convenit, ut LacedaemoneGa naar voetnoot5, si peccent in leges ac rempublicamGa naar voetnoot6, non tantumvi repelli possunt, sed, si opus sit, puniri morte: quod Pausaniae regi Lacedaemoniorum contigit. <Atque huius generis cum fuerint vetustissima per Italiam regna, mirum non est si post narrata crudelissima Mezentii facinora subiungat VirgiliusGa naar voetnoot7:
ix. Secundo, si rex, aut alius quis imperium abdicavit, aut manifeste habet pro derelicto, in eum post id tempus omnia licent quae in privatum. Sed minime pro derelicto habere rem censendus est, qui eam tractat negligentius.
x. Tertio, existimat BarclaiusGa naar voetnoot1, si rex regnum alienet, aut alii subiiciat, amitti ab eo regnum. Ego hic subsisto. Nam talis actus, si regnum electione aut successoria lege deferatur, nullus est: quae autem nulla sunt, nullum habent iuris effectum. Unde et de usufructuario, cui regem talem similem diximus, verior mihi videtur Iurisconsultorum sententiaGa naar voetnoot2, si extraneo ius suum cedat, nihil eum agere. Et quod diciturGa naar voetnoot3 ad dominum proprietatis reverti usumfructum, intelligendum legitimo tempore. Si tamen rex reipsa etiam tradere regnum aut subiicere moliatur, quin ei resisti in hoc possit, non dubito. Aliud est enim, ut diximus, imperium; aliud habendi modus, qui ne mutetur obstare potest populus: id enim sub imperio comprehensum non est. quo non male aptes illud SenecaeGa naar voetnoot4 in re non dissimili: Et si parendum in omnibus patri, in eo non parendum quo efficitur ne pater sit.
xi. Quarto, ait idem Barclaius amitti regnum, si rex vere hostili animo in totius populi exitium feraturGa naar voetnoot5. quod concedo. consistere enim simul non possunt voluntas imperandi, et voluntas perdendi. quare qui se hostem populi totius profitetur, is eo ipso abdicat regnum. sed vix videtur id accidere posse in rege mentis compote, qui uni populo imperet. Quod si pluribus populis imperet, accidere potest, ut unius populi in gratiam alterum velit perditum, ut colonias ibi faciat.
xii. Quinto, si regnum committatur, sive ex felonia in eum cuius feudum est, sive ex clausula posita in ipsa delatione
imperii, ut, si hoc aut hoc rex faciatGa naar voetnoot1, subditi omni obedientiae vinculo solvantur, tunc quoque rex in privatam personam recidit.
xiii. Sexto, si rex partem habeat summi imperii, partem alteram populus aut senatusGa naar voetnoot2, regi in partem non suam involanti, vis iusta opponi poterit, quia eatenus imperium non habet. Quod locum habere censeo, etiamsi dictum sit, belli potestatem penes regem fore. id enim de bello externo intelligendum est: cum alioqui quisquis imperii summi partem habeat, non possit non ius habere, eam partem tuendi. quod ubi fit, potest rex etiam suam imperii partem belli iure amittere.
xiv. Septimo, si in delatione imperii dictum sit, ut certo eventu resisti regi possitGa naar voetnoot3, etiamsi eo pacto pars imperii retenta censeri non possit, certe retenta est aliqua libertas naturalis, et exempta regio imperio. Potest autem qui ius suum alienat, id ius pactis imminuere.
xv. [1] Vidimus de eo qui ius imperandi habet aut habuit. Restat ut de invasore imperii videamus, non postquam longa possessione, aut pacto ius nactus est, sed quamdiu durat iniuste possidendi causa. Et quidem dum possidet, actus imperii quos exercet, vim habere possunt obligandi, non ex ipsius iure quod nullum est, sed ex eo quod omnino probabile sit eum qui ius imperandi habet, sive is est populus ipse, sive rex, sive senatus, id malle, interim rata esse quae imperatGa naar voetnoot4, quam legibus iudiciisque sublatis summam induci confusionem. ImprobabatGa naar voetnoot5 Cicero Syllanas leges, ut crudeles in proscriptorum liberos, ne honores petere possent. Servandas tamen censuit, affirmans (ut nos docet QuintilianusGa naar voetnoot6) ita his legibus contineri statum civitatis, ut
his solutis ipsa stare non posset. <FlorusGa naar voetnoot1 de eiusdem Sullae actis: Lepidus acta tanti viri rescindere parabat, nec immerito, si tamen posset sine magna clade reipublicae: et mox: Expediebat aegrae quasi sauciaeque reipublicae requiescere quomodocumque, ne vulnera curatione ipsa rescinderentur>Ga naar voetnoot2. [2] In his tamen quae ita necessaria non sunt, et pertinent ad raptorem in iniqua possessione firmandum, si sine gravi periculo potest non pareri, parendum non est. Sed an talem raptorem imperii vi deiicere, aut denique occidere liceat, quaeritur.
xvi. Ac primum, si bello iniusto, et cui iuris gentium requisita non adsint, imperium arripuerit, neque pactio ulla sequuta sit, aut fides illa data, sed sola vi retineatur possessio; videtur manere belli ius, ac proinde in eum licere quod in hostem licet, qui a quolibet etiam privato iure potest interfici. In reos maiestatis, inquit TertullianusGa naar voetnoot3, et publicos hostes omnis homo miles est. Sic et adversus militiae desertores, cunctis ius pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum estGa naar voetnoot4.
xvii. Idem cum Plutarcho, qui ita sentit libro de fato ad PisonemGa naar voetnoot5, statuendum censeo, si ante invasionem lex publica exstiterit, quae unicuique potestatem faciat occidendi eum qui hoc aut illud quod in aspectum cadit, ausus fuerit; puta qui privatus satellitium sibi circumdederit, arcem invaserit; qui civem indemnatum, aut non legitimo iudicio necaverit; qui magistratus sine iustis suffragiis creaverit. Tales leges multae exstabant in Graeciae civitatibus, ubi proinde iusta censenda fuit talium tyrannorum interfectio. <Talis erat Athenis lex SolonisGa naar voetnoot6 renovata post reditum ex Piraeo, in eos qui statum popularem sustulissent, aut eo sublato honores gessissent>Ga naar voetnoot7. Ut et Romae lex ValeriaGa naar voetnoot8 siquis iniussu populi magistratum gereret: <et lex Consularis
post decemvirale imperium, ne quis magistratum sine provocatione crearet. qui creasset, eum ius fasque esset occidi>Ga naar voetnoot1.
xviii. Nec minus licebit invasorem imperii interficere, si diserta auctoritas accedat eius, qui ius verum imperandi habet, sive is rex est, sive senatus, sive populus. His annumerandi et regum puerorum tutores, qualis Ioaso erat IoiadaGa naar voetnoot2, cum Athaliam regno depelleret.
xix. [1] Extra haec ut privato vi deiicere aut interficere liceat summi imperii invasorem, probare non possum: Quia fieri potest, ut is qui ius habet imperii, malit invasorem in possessione relinqui, quam periculosis et cruentis motibus occasionem dari, qui plerunque sequi solent iis violatis aut interfectis, qui validam habent factionem in populo, aut externos etiam amicos. Certe an rem in id periculum adduci velit rex aut populus, incertum est, quorum sine cognita voluntate vis iusta esse non potest. FavoniusGa naar voetnoot3 dicebat, χεῖρον εἶναι μοναρχίας ἀνόμου πόλεμον ἐμϕύλιονGa naar voetnoot4, peius esse bellum civile dominatu illegitimo: Et CiceroGa naar voetnoot5, Mihi pax omnis cum civibus bello civili utilior videtur. <Aiebat T. Quintius satius fuisse Lacedaemone tyrannum Nabidem relinquiGa naar voetnoot6, cum aliter opprimi non posset, quam ruina gravissima civitatis in ipsa vindicta libertatis perituraeGa naar voetnoot7. Nec alio spectat illud apud AristophanemGa naar voetnoot8, leonem in civitate non alendum; si alitus sit, ferendum esse>Ga naar voetnoot9. [2] Profecto gravissima cum sit deliberatio, libertas an pax placeat, ut TacitusGa naar voetnoot10 loquitur, et difficillimum hoc σϰέμμα πολιτιϰὸν CiceroniGa naar voetnoot11, εἰ τϋραννουμένης τῆς πατρίδος παντὶ τρόπῳ τυραννίδος ϰατάλυσιν πειρατέον, ϰᾂν μέλλῃ διὰ τοῦτο περὶ τῶν ὅλων τὶ πόλις ϰινδυνεύειν: An cum patria illegitimo
imperio premitur, omnimodo danda sit opera eius demendi, etiamsi civitas eam ob rem in summum discrimen adducenda sit: non debent singuli quod populi commune est iudicium ad se rapere. Illud vero plane iniquumGa naar voetnoot1:
Sicut SyllaGa naar voetnoot3 interrogatus quid ita armatus patriam peteret, respondit, ἐλευϑερώσων ἀπὸ τῶν τυραννούντῶν, ut eam a tyrannis liberem. [3] Melius Plato epistola ad Perdiccam suadet, cuius verba latine sic posuit CiceroGa naar voetnoot4: Tantum contendere in republica, quantum probare tuis civibus possis: vim neque parenti, neque patriae afferri oportere. Qui sensus et apud SallustiumGa naar voetnoot5 exstat: Nam vi quidem regere patriam aut parentes, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen importunum est, cum praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam, aliaque hostilia portendant. <Unde non longe abit illud Stallii apud Plutarchum in vita BrutiGa naar voetnoot6: τῷ σοϕῷ ϰαὶ νοῦν ἔχοντι διὰ ϕαύλους ϰαὶ ἀνοήτους ϰινδυνεύειν ϰαὶ ταράττεσϑαι μ ὴ ϰαϑήϰειν: aequum non esse ut vir prudens ac sapiens improborum et desipientium causa in pericula et turbas se coniiciat>Ga naar voetnoot7. Huc et AmbrosiiGa naar voetnoot8 illud non male referas: Adiuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis si de potentis manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine confusione fieri potest; ne videamur iactantiae magis facere causa quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum minoribus mederi desideramus. ThomasGa naar voetnoot9 seditiosam esse dicit interdum quamvis tyrannici regiminis destructionem. [4] Non debet movere nos in contrariam sententiam factum AodisGa naar voetnoot10 in Eglonem regem Moabitarum. Nam aperte testatur sacra auctoritas, huncGa naar voetnoot11 a Deo ipso vindicem suscitatum, mandatuGa naar voetnoot12 scilicet speciali. Neque vero constat hunc Moabitarum regem
nullum ius imperandi ex pactione habuisse. Nam et in alios reges Deus per quos volebat ministros sua iudicia exsequebatur, ut per Iehun in IoramumGa naar voetnoot1.
xx. Maxime autem in re controversa iudicium sibi privatus sumere non debet, sed possessionem sequi. Sic tributum solvi Caesari Christus iubebatGa naar voetnoot2, quia eius imaginem nummus praeferebatGa naar voetnoot3, id est quia in possessione erat imperii.
- voetnoot1)
- [hoc, edd. 1625, 1631, hos, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- L. devotum. C. de Metatoribus. lib. xii [l. 5 C. xii, 40].
- voetnoot2
- [Plato, Apol. Socr. 17].
- voetnoot3
- [Homer., Odyss. ix, 114].
- voetnoot4
- Eurip., Cyclope [120] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
-
Confusa turba, nemo ubi audit neminem] De Bebryciis similia prodidit Valerius [Valerius Flaccus, Argon. iv, 102 sq.]:
non federa legumUlla colunt, placidas aut iura tenentia mentes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Sall., Bell. Cat. vi, 1].
- voetnoot1
- [Sall., Bell. Iug. xviii, 1].
- voetnoot2
- [Et - regebantur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Aug., Confess. iii, 8].
- voetnoot4
- [Aeschyl., Prometh. vinctus 324].
- voetnoot5
- [Soph., Aiax 668].
- voetnoot6
- [Eurip., Phoeniss. 394].
- voetnoot7
- [Cap. iii § viii, 15].
- voetnoot8
- [Tacit., Ann. vi, 14].
- voetnoot9
- [Vide Plaut., Capt. 200].
- voetnoot10
- [Seneca trag., Medea 194].
- voetnoot11
- [Soph., Antig. 666 sq.].
- voetnoot12
- [Seneca - τἀναντία, add. edd. 1625 in Addendis 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- [Sall., Bell. lug. xxxi, 26].
- voetnoot14
- Impune quidvis facere, id est regem esse] Pertinent huc M. Antonii verba quae ex Iosepho modo [p. 134 n. 14] adduximus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- L. Milites. §. Irreverens. D. de re mil. [l. 13 § 4 D. xlix, 16]. Rufus legibus militaribus c. xv [Rufus - c. xv add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Arist., Ethic, Nic. v, 5].
- voetnoot2
- Deuteron. xvii. 12. [edd. 1631, 1632, 1642] [xviii, 2, ed. 1625; xv 1, 12, ed. 1646] Ios. 1. 18. [1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Pontifici, aut principi senatus, aut ei, ed. 1625; Pontifici, aut ei, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [1] Samuel viii, 11.
- voetnoot5
- Deuteron. xvii, 14.
- voetnoot6
- Non resistendi obligationem] Philo in Flaccum [§ 11]: πότε γὰρ εἰς ἀπόστασιν ὑπωπτεύϑημεν; πότε δ᾽ οὐϰ εἰρηνιϰοὶ πᾶσιν ἐνομίσϑημεν; τὰ δ᾽ έπιτηδεύματα, οἶς ϰαϑ᾽ ἑϰάστην ἡμέραν χρώμεϑα, οὐϰ ἀνεπίληπτα, οὐ συντείνοντα πρὸς εὔνοιαν πόλεως ϰαὶ εὐστάϑειαν; Quando enim defectionis suspecti fuimus? quando non pacis amantes ab omnibus iudicati sumus? instituta vero, quibus utimur quotidie, nonne extra reprehensionem sunt, nonne ad concordiam bonumque statum civitatis conducunt? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. Ius pluribus. D. de Iust. et iure [l. 11 D. i, 1].
- voetnoot8
- Rom. xiii [2-5].
- voetnoot1
- Tranquillitas publica] Bene Chrysostomus [in Ep. ad. Rom. Hom. xxiii, 2] σύνεργός έστί σοι, συμπράττει σοι. princeps nimirum Euangelium praedicanti. Dedolat ille quod tu descobinas [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Sint quibus imperes] Dictum hoc Sullae aiunt Plutarchus [Sull. 472], Florus [iii, 21], et alii, unde sumsit Augustinus lib. iii, cap. 28 de Civitate Dei [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Pirke Aboth c. iii].
- voetnoot4
- [ἄρχοντας ἄν ἀνέλῃς, ϑηρίων, edd. 1631, 1632; ἄρχοντας ἄν, ϑηρίων, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Sed et vorantes alios alii] Est hoc de statuis sexto [c. 1]: sed et hoc: ἐὰν γὰρ τὰ διϰα στήρια ἀνέλῃς, πᾶσαν τῆς ξωῆς ἡμῶν ἀνεῖλες τὴν εὐταξίαν. Tolle tribunalia, et omnem de vita tranquillitatem abstuleris. Deinde: μὴ γάρ μοι τοῦτο εἶποις, εἴτις ϰαϰῶς τῷ πράγματι ϰέχρηϰεν, ἀλλ᾽ αὐτῆς βλέπε τῆς διατάξεως τὴν εὐϰοσμίαν, ϰαὶ τὴν πολλὴν ὄψει τοῦ ταῦτα έξ ἀρχῆς νομοϑετήσαντος σοϕίαν. Nec mihi illos refer qui male usi sunt honoribus, sed ipsius instituti vide pulchritudinem, et sapientiam eius admiraberis qui primus eius auctor fuit. Idem ad Romanos [Hom. xxiii, 2]: ϰᾄν ἀνέλῃς αὐτὰς (τὰς ἀρχὰς) πάντα οἰχήσεται ϰαὶ οὐ πόλεις, [haec duo vocabula om. ed. 1646] οὐ χωρία, οὐϰ οίϰία, οὐϰ ἀγορὰ, οὐϰ ἄλλο οὐδὲν στήσεται, ἀλλὰ πάντα ἀνατραπήσεται τῶν δυνατῶν τοὺς ἀσϑενεστέρους ϰαταπινόντων. Magistratus si abstuleris, perierint omnia, non urbes stabunt, non agri, non forum, nec quicquam aliud. evertentur omnia et fortioris esca fiet quilibet infirmior. idem sensus apud eundem ad Ephesios v [Hom. xx, 1] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Proverbium - alii, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Tac., Hist. iv, 74].
- voetnoot1
- L. τὸ γὰρ D. de legibus [l. 6 D. i, 3]. L. iii, in fine. D. de pet. hered. [l. 3 in fine D. v, 4].
- voetnoot2
- Livius lib. xxxiv [3, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [particulari, edd. 1625, 1631, 1632; speciali, edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [particulariter, edd. 1625, 1631, 1632; specialiter edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [particularia, edd. 1625, 1631, 1632; specialia, edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. vii de benef. c. 16 [3].
- voetnoot7
- Apud Thucydidem sententia] lib. ii [60]. quicum bene convenit illud Ambrosii libro iii de officiis [c. 4 § 25]: Eadem singulorum est utilitas quae universorum. Et illud in iure: Semper non quod privatim interest uni ex sociis servari debet, sed quod communi societati expedit. L. Actiones. §. Labeo. D. Pro Socio [l. 65 § 5 D. xvii, 2]. Adde L. unicam. §. penult. c. de Caducis tollendis [l. un § 14a C. vi, 51] add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xxvi [36, 9].
- voetnoot9
- [Plato, Leg. iv, 13].
- voetnoot1
- [Xenoph., Exp. Cyri vi, 1, 29].
- voetnoot2
- [Xenophon - periculo, add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot3
- [Stobaeus 46, 74].
- voetnoot4
- [Dio Cass. xli, 33].
- voetnoot5
- [Explicare - pareant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- i Epistula ii, 12 [17, 18].
- voetnoot7
- [pravis, ed. 1625; duris, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Hoc cedit vobis gratiae apud Deum] Tertullianus de Poenitentia [7]: Timor hominis Dei honor est [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Constitut. Apost. iv, 12].
- voetnoot2
- [Idemque - iniusto, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [pravis, ed. 1625; duris, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Publ. Syrus 8].
- voetnoot5
-
Ames parentem si aequus est, si non, feras] Terentius Hecyra [301]:
Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet.
Cicero pro Cluentio [6, 17]: Non modo reticere homines parentum iniurias, sed etiam aequo animo ferre oportet. Habet ad hoc praeceptum pulchra Chrysostomus tum ii ad Timotheum, tum libro v [imo viii, c. 7] adversus ludaeos. Pertinent huc et quae Epictetus [c. 43] et post eum Simplicius habent de duabus ansis [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Aelian. Var. Hist. ix, 33].
- voetnoot7
- Lib. xv [imo iii, 10] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. xxvii [34, 14] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Ann. xvi [imo xii, 11] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Hist. vi [imo iv, 8] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Claudian., in Eutropium ii, 479-80].
- voetnoot12
- [sicut - dominis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Consuetudo veterum Christianorum]. Ad quam pertinet canon xviii Concilii Chalcedonensis, repetitus canone iv Concilii in Trullo: concilium Toletanum quartum: capitulum ii Caroli Calvi in villa Colonia [Mon. Germ. Hist., Legum Sectio ii, tom. ii p. 253]. Synodus Suessionensis canone v [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [In Clementis - nefas, add. edd. 1625 in Addendis, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Tertull., Apolog. 35].
- voetnoot3
-
Sigeriis] Xiphilinus Domitiano [lxvii, 15]: ἐπέϑεντο δὲ αὐτῷ ϰαὶ συνεσϰευασαντο τὴν πρᾶξιν Παρϑένιος ὁ πρόϰοιτος αὐτοῦ ϰαὶ Σγήριος (male Σίγηρος) ἐν τ
ῇ προϰοιτίᾳ ϰαὶ αὐτὸς ὤν. Insidias autem ei communicato inter se consilio struxere Parthenius praepositus
cubiculariorum et Sigerius et ipse e cubiculariis. Martialis libro iv [78, 8]:
Sigeriosque meros, Partheniosque sonas.
Corruptum id nomen non hic modo in Tertulliano fuerat, sed adhuc est in Suetonio [Domit. 17], ubi Saturius, et in Victore vulgari [S. Aurelius Victor, Epitome xii, 8], ubi Casperius legitur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [peracta, edd. 1625, 1631, 1632; peractam, edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [sceleratior, aut Christianis infestior. Parthenius, ed. 1625; sceleratior. Parthenius, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Tertull., ad Scapulam 2].
- voetnoot7
- [Aufidium, edd. 1625, 1631, 1632; Avidium, edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [rempublicam, edd. 1625, 1631; Rempublicam, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Antonini, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; Antonii, ed. 1646].
- voetnoot10
- [perderet. Accedat hoc Cypriani [ad Demetriad. in marg. ed. 1625]: Quamvis nimius et copiosus noster sit populus non tamen adversus violentiam se ulciscitur: patitur. Ambrosius, ed. 1625; perderet. Ambrosius, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. v, orat. in Auxent. [§ 2; post Epist. xxi] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Coactus repugnare non novi] [Inseruit Gratianus causa xxiii, quaestione viii [can. 21]. Idem Ambrosius epistola xxxiii [imo xx, 8]: Vultis in vincula rapere? voluntas est mihi. non ego me vallabo circumfusione populorum. Imitatus est magnus Gregorius libro vi epistola i: Si in morte Longobardorum me miscere voluissem, hodie Longobardorum gens nec regem nec Duces nec Comites haberet, atque in summa confusione esset divisa [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [talia - sacerdotum, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Ambros., Epist. xx, 10].
- voetnoot5
- Theodoret. hist. Eccles. lib. v, c. 4.
- voetnoot6
- Orat. i in Iulianum [c. 96].
- voetnoot7
- [τοῦτο - ϕάρμαϰον, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [ibid. c. 75].
- voetnoot9
- Prop. 74 [add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot10
- [Accedat - voluerint, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Non etiam in magistratibus inferioribus] Petrus Martyr ad Iudicum iii. Paraeus ad xiii caput ad Romanos, Iunius Brutus [Vindiciae contra tyrannos], Danaeus libro vi Politicorum, et alii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Species intermedia] genus speciale Senecae epistola lviii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Averr. v Metaph. com. 6.
- voetnoot2
- [fabulantur, edd. 1625, 1631, 1632; fabulabantur, edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Ordo et ὑπαλληλισμὸς] Sic in familia paterfamilias primus, inde materfamilias, inde filii, mox ordinarii servi, postremo servi vicarii. vide Chrysostomum 1 ad Corinth. xiii, 3 [i Cor. Hom. xxxii, 6] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Seneca, Thyestes 612].
- voetnoot5
- [Statius, Sylv. iii, 3, 49 sq.].
- voetnoot6
- Augustini] habet prope eadem Augustinus sermone vi in verba Domini. [Sermo lxii, 8] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- c. qui resistit. xi, qu. 3 [c. 97 Causa xi qu. 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Ad Iohan. [in Ioannis Euang. cxvi, 5] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Talem ei Deus dederat potestatem, ut esset sub Caesaris potestate, ed. 1625; Talem quippe Deus dederat illi potestatem, ut esset etiam ipse sub Caesaris potestate, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- i Ep. ii, 1 [imo i Ep. Petri ii, 13] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Rom. xiii, 1].
- voetnoot2
- i Samuelis xv, 30 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [ac synedrii, add. ed. 1631; ac Synedrii, ed. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Xiphil. lxviii, 16].
- voetnoot5
- [Plin., Paneg. 67, 8].
- voetnoot6
- Verum principem gerere] Quod postea imitati Pertinax et Macrinus, quorum orationes egregias apud Herodianum vide [ii, 3 et iv, 14] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Antonino, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; Antonio, ed. 1646].
- voetnoot8
- Dion. 1. vi [Xiphil. lxxi, 33] [edd. 1632, 1642, 1646] [Dion. lib. lvi, edd. 1625, 1631].
- voetnoot1
- [sabbati et Hasamonaeorum, ed. 1625; sabbati Hasamonaeorum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Synes., Ep. iv p. 162].
- voetnoot3
- Σαϕῶς ὑπὲρ ψυχῆς ϑέομεν] Maccabaeorum libro i, c. ix, 10, 43, et 44: ϰαὶ ἢϰουσε Βαϰχίδης ϰαὶ ἦλϑε τῇ ἡμέρᾳ τῶν σαββάτων ἕως τῶν ϰρηπίδων τοῦ Ἰορδάνου ἐν δυνάμει πολλῇ ϰαὶ εἶπεν Ἰωναϑὰν τοῖς παρ᾽ αὐτοῦ· ἀναστῶμεν νῦν ϰαὶ πολεμήσωμεν ὑπέρ τῶν ψυχῶν ἡμῶν· οὐ γάρ ἐστι σήμερον ὡς ἐχϑὲς ϰαὶ τρίτην ἡμέραν. Id cum audisset Bacchides, venit multo cum exercitu ad Iordanis ripas ipso die sabbati. Ionathan autem suis dixit: surgamus nunc et pro vita pugnemus, neque enim nostrae res se habent ut heri et nudius tertius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [definitum erat et probatum a Christo: non quod, ed. 1625; definitum fuit: - quidem: non quod, edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot5
- De statione non deserenda] Vide Iosephum ubi de custodibus Saulis agit [Ant. Iud. vi, 13, 9]. Polybius [i, 17, 11]: παρὰ ῥωμαίοις ϑάνατος ἧν πρόστιμον τῆς ἐϕεδρείας λιπόντι τὴν τάξιν. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- i Petr. ii. 13.
- voetnoot2
- Lib. iii. adv. Monarchom. c. 8. Lib. vi. c. 23, 24.
- voetnoot3
- [sic utatur, edd. 1625, 1631, 1632; sic olim usa sit, edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- i Samuel. xxii, 2 et xxiii, 13.
- voetnoot5
- [inferretur? Et hoc ipso tempore David [i. Sam. xxv. 28, in marg. ed. 1625] a prudente foemina dicitur bella Dei, id est pia gerere, quod male multi ad sola bella priora trahunt, cum potius emendatio sit eius quod Nabal [Ib. 10, in marg. ed. 1625] dixerat multos subditos a rege suo deficere: quod ut corrigat Abigail, bella Davidis pia esse dicit, ut pote non defectionis, sed solo vitae tuendae consilio suscepta. Sed, ed. 1625; inferretur? Sed, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Totum imperium ad Macedonas devenit] Iustinus libro xxxvi [3, 8-9]: Primus Xerxes rex Persarum Iudaeos domuit, postea cum ipsis Persis in ditionem Alexandri Magni venere, diuque in potestate Macedonici imperii fuere. A Demetrio cum descivissent, amicitia Romanorum petita, primi omnium ex orientalibus libertatem receperunt, facile tunc Romanis de alieno largientibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Hist. i l. v [imo v, 8].
- voetnoot3
- i Samuel. xxvi, 9.
- voetnoot4
- Deuteron. xxii, 28 [imo Exod. xxii, 28].
- voetnoot5
- Principi in populo tuo non maledices] Ioabus Semeiae apud Iosephum [Ant. Iud. vii, 11, 2]: οὐ τεϑνήξῃ βλασϕημήσας τὸν ὑπὸ τοῦ ϑεοῦ ϰατασταϑέντα βασιλεύειν: An non morereris, qui ei maledicere ausus es quem Deus in regni sede constituit? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. ii [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Obstabat plena divinorum memoria mandatorum] Iosephus [Ant. Iud. vi, 13, 4] de Davide: μετανοήσας δ᾽ εὐϑὺς οὐ δίϰαιον εἶπε ϕονεύειν τὸν ἑαυτοῦ δεσπότην. Sed statim poenitudine ductus, iniustum facinus esse dixit, dominum suum occidere. Et post [ibid. § 9]: Τὸν ὑπὸ τοῦ ϑεοῦ ϰεχειροτονημένον βασιλέα δεινὸν ἀποϰτεῖναι ϰᾂν ᾖ πονηρὸς. ἥξειν γὰρ αὐτῷ παρὰ τοῦ διδόντος τὴν δίϰην. Horrendum, regem quamvis malum interficere. poenam enim id facienti imminere ab eo qui regem dedit [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [quare - servare, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Sect. xl [imo xxix, 14].
- voetnoot5
- In civitatem est iniurius] Iulianus Misopogono [342 B]: ϰαὶ γὰρ οἱ νόμοι ϕοβεροὶ διὰ τοὺς ἄρχοντας, ὥστε ὄστις ἄρχοντα ὑβρίζει, ἐϰ περιουσίας τοὺς νόμους ϰατεπάτησεν. Sunt enim leges severae pro principibus, ita ut qui in principem iniuriosus fuerit, is ex animi libidine conculcaverit leges [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- i Samuel. xxiv, 6.
- voetnoot7
- Non possit non multorum odiis patere] Quintilianus Declamatione cccxlviii: Hanc esse conditionem omnium qui administrationem reipublicae aggrediuntur, ut ea quae maxime pertinent ad salutem communem, cum quadam sui invidia efficere cogantur. vide ea de re Liviae verba ad Augustum apud Xiphilinum ex Dione [lv, 15] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Homer., Illad v, 566 sq.].
- voetnoot9
- Nam pro populi pastore timebat] Bene Chrysostomus i ad Tim. i [Homilia i]: Si quis ovem iugulet, ab eo gregem imminui: at si quis pastorem de medio sustulerit, ab eo totum gregem dissipari. Seneca libro priore de Clementia cap. iii: Somnum eius nocturnis excubiis muniunt: latera obiecti circumfusique defendunt: incurrentibus periculis se opponunt. Non hic est sine ratione populis urbibusque consensus sic protegendi amandique reges et se suaque iactandi, quocunque desideraverit imperantis salus. Nec haec vilitas sui est aut dementia, pro uno capite tot millia excipere ferrum, ac multis mortibus unam animam redimere, nonnunquam senis et invalidi. Quemadmodum totum corpus animo deservit (quod ipsum late ibi exsequitur) sic haec immensa multitudo unius animae circumdata, illius spiritu regitur, illius ratione flectitur, pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur. Suam itaque incolumitatem amant, etc. Adde quae infra libro ii, cap. i, §. ix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Curt. x, 3, 3].
- voetnoot2
- Artabanus Persa] Apud Plutarchum Themistocle [125 C] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Plut., Agis 804 A].
- voetnoot4
- [Plutarchus - inferre, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Matth. x, 23].
- voetnoot6
- i Petr. iv, 12, 13, 14, 15, 16 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [ubi - Quare, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [Impudens certe et imprudens, edd. 1625, 1631; Imprudens certe et impudens, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Tert., Apol., 37].
- voetnoot10
- [et hostes, ed. 1625; 1631; hostes et, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Ad Demetrianum [c. xvii] [add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [praedicat; Quamvis nimius et copiosus noster populus, non tameu adversus violentiam se ulciscitur: patitur., edd., 1625, 1631; Quamvis - patitur, omiserunt edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Inde est - reluctatur, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [nec se adversus - securitas., add. edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Innocentes nocentibus cedunt] Haec sunt in scripto ad Demetrianum. Eiusdem haec libri primi epistola i [Cornelii papae Epist. xiii, 2]: Intellexit (adversarius) Christi milites vigilare, iam sobrios et armatos ad praelium stare, vinci non posse, mori posse; et hoc ipso invictos esse, quia nec mori timent, nec repugnare contra impugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentem liceat, sed promte et animas et sanguinem tradere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. v [20, 9-10 Div. Inst.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Et Lactantius - ultionem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. vi, qu. 10, in Ios. [Quaest. in Heptateuch. vi. 10].
- voetnoot9
- [Nec aliud putem spectasse Augustinum cum dicit, ed. 1625; Nec aliud spectavit Augustinus cum dicit, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Epist. clxvi [imo Ep. cv § 7].
- voetnoot11
- [In Psalm. cxxiv, 8].
- voetnoot12
- De civit. Dei l. xxii [6, 1] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Cyrill., Comment in Euang. Ioannis xviii, 10, lib. xi].
- voetnoot2
- [Quod - Petri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Acta, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; acta, ed. 1646].
- voetnoot4
- [millibus, edd. 1625, 1631; mille 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Mauritius] De huius martyris honoribus apud Helvetios vide Guillemannum [de Rebus Helvetiorum i, 15; ii, 8]. in veteri scripto de translatione sancti Iustini in novam Corbeiam [Rerum Germanicarum tomi tres, ed. H. Meibomius i p. 769]: Unde iuxta fidem Chronicorum sub atrocissima et incomparabili illa decima post Neronem persecutione passum eum colligimus: quae et prioribus persecutionibus immanior, dum venerabilem multitudinem martyrum caelis mitteret, inter quos etiam praecipuum sancti Mauritii collegium, et innocentiae speculum. De Thebaeis martyribus Brunsvicum translatis vide Crantzium Saxonicorum vii, 16 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [a quo - postea, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Tenemus ecce arma et non resistimus] Similia sunt illa Iudaeorum Alexandrinorum ad Flaccum [Philo, De Legat. ad Caium 32]: ἄοπλοί ἐσμεν ὡς όρᾷς· παραγενομένους δὲ αἰτιῶνταί τινες ὡς πολεμίους. ἃ δὲ ἡ ϕύσις ἑϰάστῳ προσένειμεν ἀμυντήρια μέρη χεῖρας, ἀπεστρόϕαμεν, ἔνϑα μηδὲν ἐργάσασϑαι δύνανται, παρέχοντες αὑτῶν τὰ σώματα πρὸς εὐσϰόπους τοῖς ϑέλουσιν ἀποϰτεῖναι βουλὰς, et quae sequuntur. Inermes sumus, ut vides, et tamen sunt qui nos tanquam hostes publicos hic criminantur. Etiam eas quas ad nostri tutelam partes dedit natura retro vertimus, ubi nihil habent quod agant. corpora praebemus nuda ac patentia ad impetum eorum qui nos volent occidere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Valens] Vide excerpta ex Iohanne Antiocheno, ex Manuscripto libro viri aeterna memoria dignissimi Nicolai Peiresii [add. edd. 1642, 1646]. [Peiresii codex nunc est Turonensis C 980, de quo vide: Excerpta de Virtutibus et Vitiis, ed. T. Büttner - Wobst, i, praef. p. ix sqq. De Valente ibid. p. 202]
- voetnoot2
- i Petr. ii, 21. Matth. x, 39. Luc. xvii, 33 [xiii, ed. 1625, 1631, 1632, 1642; xii, ed. 1646].
- voetnoot3
- [extendit. quod maxime locum habere debet, ubi pro vera religione ad mortem poscimur. Qui enim ita animam, ed. 1625; extendit. Ac qui, ita animam, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [pronuntiatur. Quod si etiam concedere volumus consilii ista esse non praecepti, tutius tamen est apud Deum hanc partem eligere, cum veteres illi Christiani, etiam cum fugere, aut tacere liceret, saepe se tam honestae morti obtulerint cum certa fiducia, qui ita fidem suam testarentur, his et peccata omnia condonari, et gloriam qualis post resurrectionem expectatur, aliquatenus repraesentari, et praemia in posterum ingentia promitti. Diximus, ed. 1625; pronuntiatur. Diximus, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ut Lacedaemone] Plutarchus Lysandro [imo 450 E]: οἱ Σπαρτιᾶται τῷ βασιλεῖ δίϰην προσέγραψαν ϑανατιϰὴν, ἣν οὐχ ὐποστὰς ἐϰεῖνος εἰς Τεγέαν ἔϕυγε. Spartiatae regem ad capitis iudicium vocarant, quod ille declinans fugit Tegeam. Idem Sulla [476 C]: αὐτοί γέ τοι Σπαρτιᾶται βασιλεύοντας ἐνίους ἀϕείλοντο τὴν ἀρχὴν, ὡς οὐ βασιλιϰοὺς, ἀλλὰ ϕαύλους ϰαὶ τὸ μηδὲν ὄντας. quibusdam regibus Spartiatae regnum ademerunt ut ineptis regno, quippe abiectis nihilique hominibus. de Agide iniuste, sed damnato tamen, vide eundem Plutarchum. Mosynaeci regem inedia puniebant. Mela libro ii [imo lib. i, 19] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- [rem publicam, edd. 1625, 1631; Rem publicam, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Virgil., Aen. viii. 494 sq.].
- voetnoot8
-
Furiis surrexit Etruria iustis] Et aruspex Etruscus in Mezentium insurgentibus [Virg., Aen. viii, 500]:
Quos iustus in hostemFert dolor [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Atque - reposcunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. iv, c. 16 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- Instit. de usuf. §. fruitur [§ 3 I. ii, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- L. ususfructus, D. de iure dotium [l. 66 D, xxiii, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Lib. ii controv. 9 [§ 20] [edd. 1642. 1646] [Lib. iii controv., edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot5
- Si rex vere hostili animo in totius populi exitium feratur] Pari de causa tribunus plebis qui sit, ipso iure desinere esse talem, ingeniose defendit Gracchus, cuius verba digna lectu apud Plutarchum [Tib. Gracchus 831 D]. Iohannes Maior in librum iv Sententiarum dicit non posse populum a se abdicare potestatem destituendi Principis in casu quo ad destructionem vergeret. quod commode explica ex his quae hoc loco dicuntur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Si hoc aut hoc rex faciat] vide de regno Arragoniae Marianam libro viii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Partem alteram populus aut Senatus] Exemplum habes in Genuate republica apud Bezarum libro xviii [p. 414 ed. a. 1579]. in Bohemia tempore Wenceslai historiae libro x [Dubravii]. Adde Azorium institutionum Moralium libro x, cap. 8. et Lambertum Scafnaburgensem de Henrico iv [add. edd. 1642, 1646] [Mon. Germ. Hist., SS. v p. 192 sqq.].
- voetnoot3
- Ut certo eventu resisti regi possit] Exempla vide apud Thuanum historiarum cxxxi, in narratione anni ciɔ iɔ civ; et libro cxxxiii, in anno ciɔ iɔ cv. utrumque de Hungaria: apud Meierum narratione anni ciɔ ccc xxxix, in Brabantia et Flandria. narratione anni ciɔ cccc lxxiii, in federe inter regem Galliae et Carolum Burgundum. Adde de Polonia quae habet Chytraeus Saxonicorum xxiv. et de Hungaria Bonfinius Decadis iv libro ix [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vict. de potest. civ. n. 23. Suares de legib, lib. iii, c. 10, n. 9. Lessius de iust. et iure. l. ii. c. 29. dub. 5 [imo 9]. n. 73.
- voetnoot5
- [Improbabat, edd. 1625, 1631; Improbat, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. ii, cap. i [§ 85 Instit. orat.] [add. 1631, 1632, 1642, 1646]. [Lib. xi, c. I ed. 1625].
- voetnoot1
- [Florus iii. 23].
- voetnoot2
- [Florus - rescinderentur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Apolog. [2].
- voetnoot4
- C. quando liceat unicuique l. 2 [l. 2 C. iii, 27].
- voetnoot5
- [Plutarch., de Fato 570 C, D].
- voetnoot6
- [Apud Andocidem, Orat. i, 81].
- voetnoot7
- [Talis - gessissent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lex Valeria] Plutarchus Publicola [103 B]: ἄνευ ϰρίσεως ϰτείνειν τὸν βουλόμενον τυραννεῖν. ut iniudicatum occidere eum liceret qui dominatum concupisceret. mox addit [ibid. 110 C]: εἴτις ἐπιχειροίη τυραννεῖν Σόλων μὲν ἁλόντι τὴν δίϰην ἐπιτίϑησιν, ὁ δὲ Ποβλιϰόλας ϰαὶ πρὸ τῆς ϰρίσεως ἀνελεῖν δίδωσι, Solon ei qui dominatum invadit deprehenso diem dici vult at Publicola etiam ante iudicium talem permittit interfici [add. edd. 1642, 1646]. [lege Valeria, edd. 1625, 1631, 1632; mox lege Consulari, edd. 1631, 1632].
- voetnoot1
- [et lex - occidi, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- ii Paral. xxiii.
- voetnoot3
- [Favorinus, ed. 1625; Favonius, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Plutarch., Brutus 989 A].
- voetnoot5
- [Cic., Philipp. ii, 15, 37].
- voetnoot6
-
Tyrannum Nabidem relinqui] Quod Plutarchus in T. Quintii vita [376 E] sic explicat: ὡς ἑώρα σὺν ϰαϰῷ μεγάλῳ τῶν ἄλλων Σπαρτιατῶν ἀπολούμενον τὸν τύραννον. Cum videret sine
gravi aliorum Laconum malo non posse tyrannum destrui. Non alienum est ab hac re quod Plutarchus refert Lycurgo [52 E], Laconem quendam cum legisset
Σβεννύντας ποτὲ τούς δε τυραννίδα, χάλϰεος ἄρηςεἷλε. Σελινοῦντος δ᾽ ἀμϕὶ πύλας ἔπεσον.Hos dum Marte parant dominatum exstinguere, saevusAnte Selinuntis moenia Mars rapuit.
Respondisse, διϰαίως τεϑνήϰοντι οἱ ἄνδρες. ἔδει γὰρ ἄϕεμεν ὅλαν αὐτὰν ϰαταϰαῆμεν. Merito viri illi periere. exspectare enim debuerant ut ipse per se dominatus conflagraret [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Livius lib. xxxiv [49, 2-3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Aristoph., Ranae 1431 sq.].
- voetnoot9
- [Aiebat - esse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1636].
- voetnoot10
- [Tac., Hist. iv, 67].
- voetnoot11
- Lib. ix ad Att. epist. 4.
- voetnoot1
- [Lucan. 1, 351].
- voetnoot2
- Detrahimus dominos urbi servire paratae] Plutarchus Catone Maiore [342 F] de Antiocho Magno: ἐποιήσατο αἰτίον τοὐς ἕλληνας ἐλευϑεροῦν, μηδὲν δεομένους. Bello praetextum sumebat, liberare Graecos, libertatis non egentes [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- App. civ. i [57].
- voetnoot4
- Epist. fam. lib. i [9, 18].
- voetnoot5
- Bello Iug. [111, 2].
- voetnoot6
- [Plutarch., Brutus 989 A].
- voetnoot7
- [Unde - coniiciat, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- De Off. ii. c. 2 [imo c. 21 § 102].
- voetnoot9
- 2. 2. q. 42. art. 2.
- voetnoot10
- Iud. III, 15. Nehe. ix, 27.
- voetnoot11
- [hunc, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; huc ed. 1646].
- voetnoot12
- [mandatu, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; mandato, ed. 1646].