De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 164]
| |||||||||
Caput V
|
I. | Belli causas effectrices alias esse principales in sua re: |
II. | Aut in aliena. |
III. | Alias instrumentales, ut servos et subditos. |
IV. | Naturae iure neminem a bello prohiberi. |
Vt in aliis rebus, ita et in voluntatis actionibus tria esse solent efficientium genera, principales, adiuvantes, et instrumenta. Causa effectrix principalis in bello plerumque est is cuius res agitur: in privato privatus: in publico potestas publica, maxime summa. An et pro aliis nihil moventibus bellum moveri ab alio possit, alibi videbimus. Illud interim tenebimus, naturaliter quemque sui iuris esse vindicem. ideo manus nobis datae.
ii. [1] Sed et alteri prodesse quaGa naar voetnoot1 possimus non licitum modo, sed et honestum est. Recte qui de officiis scripserunt, aiuntGa naar voetnoot2, nihil esse homini utilius homine altero. Sunt autem diversa hominum inter se vincula, quae ad mutuam opem invitant: nam et cognati ad opem ferendam coeunt, et vicini inclamantur, et qui eiusdem civitatis sunt participes; unde illud, Porro Quirites, et quiritari. AristotelesGa naar voetnoot3 dixit oportere quemque, aut pro se arma sumere, si iniuriam acceperit, aut pro cognatis, aut pro benefactoribus, aut sociis iniuria affectis auxilia ferre. Et SolonGa naar voetnoot4 docuerat beatas fore respublicas in quibus alienas iniurias quisque suas existimaret. [2] Sed ut caetera desint vincula, sufficit hu-
manae naturae communio. Ab homine enim nihil humani alienum estGa naar voetnoot1. MenandriGa naar voetnoot2 dictum est:
DemocritiGa naar voetnoot3 vero hocGa naar voetnoot4. Ἀδιϰουμένοισι τιμωρεῖν ϰατὰ δύναμιν χρὴ ϰαὶ παρίεναι· τὸ μὲν γὰρ τοιοῦτο δίϰαιον ϰαὶ ἀγαϑόν. Iniuria oppressos defendere pro viribus oportet, et non negligere: illud enim iustum bonumque est. <Quod sic explicat LactantiusGa naar voetnoot5: Deus qui caeteris animalibus sapientiam non dedit, naturalibus ea munimentis ab incursu et periculo tutiora generavit. Hominem vero quia nudum fragilemque formavit, ut eum sapientia potius instrueret, dedit ei praeter caetera hunc pietatis affectum ut homo hominem tueatur, diligat, foveat, contraque omnia pericula et accipiat, et praestet auxilium>Ga naar voetnoot6.
iii. Instrumenta cum dicimus, non arma hic intelligimus, et si quae sunt his similia, sed eos qui ita agunt sua voluntate, ut ea voluntas ab altera pendeat. Tale instrumentum est patri filius, pars quippe eius naturaliter:Ga naar voetnoot7 tale et servus, quasi pars ex lege. nam sicut pars non tantum pars est totius eadem relatione, qua totum est totum partis, sed hoc ipsum quod est totius est: ita possessio est aliquid ipsius possidentis. DemocritusGa naar voetnoot8: οἰϰέτῃσιν ὡς μέρεσι τοῦ σϰήνεος χρῷ ἄλλῳ πρὸς ἄλλο. Famulis tanquam partibus corporis aliis ad aliud utere. Quale autem in familia est servus, tale in republica est subditus, ac proinde instrumentum imperantis.
iv. Nec dubium quia naturaliter omnes subditi bello adhiberi possint, sed quosdam specialis lex arcetGa naar voetnoot1, ut olim Romae servosGa naar voetnoot2, nunc passim clericosGa naar voetnoot3: quae tamen lex, ut omnes eius generis, cum summae necessitatis exceptione intelligenda est. Et haec quidem generaliter de adiutoribus et subditis dicta sunto: nam quae specialia sunt, suis locis tractabuntur.
- voetnoot1
- [quo edd. 1625, 1631; qua, edd. 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- L. servus, D. de servis export. [l. 7 D. xviii, 7]. Cic. lib. ii off. ex Panaetio [de Off. ii, 5, 16]. DD. ad l. Si quis in servitutem. D. de fur. [l. 7 D. xlvii, 2]. l. prohibemus. C. de iure fisci [l. 5 C. x, 1].
- voetnoot3
- Rhet. ad Alex. c. 3.
- voetnoot4
- Solon] Verba haec Plutarchus refert [Solon 88 C]: τῶν πόλεων ϰάλλιστα οἰϰεῖται ἐϰείνη ἐν ᾖ τῶν ἀδιϰουμένων οὐχ ᾖττον οἱ μὴ ἀδιϰ ούμενοι προβάλλονται ϰαὶ ϰολάζουσι τοὺς ἀδιϰοῦντας. Civitatum illa felicissime colitur in qua qui iniuriam non sensere, [non minus quam] ei qui sensere se opponunt, et iniuriam coeptantes puniunt. Huc et illud pertinet Rudente Plauti [626]: Praetorquete iniuriae prius collum, quam ad vos perveniat [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Bart. in l. Ut vim. D. de iust. et iure [l. 3 D. 1, l], n. 7, et 8. Ias. ibid, n. 29. Cast. ad. l.l. §. ius gent. eodem [l.l. § 4 D. 1, l]. Bart. ad l. hostes, D. de capt. [l. 24 D. xlix, 15] n. 9. Innoc. ad c. sicut. de iureiur. [c. 13 Decretal. ii, 24] et in c. olim de rest. spol. [c. 12 Decretal. ii, 13] n. 16. Panor. n. 18. Sylvest. in verbo Bellum, q. 8.
- voetnoot2
- [Stobaeus 43, 30].
- voetnoot3
- [Stobaeus 46, 43].
- voetnoot4
- [vero hoc, edd. 1625, 1631, 1632, 1642; hoc vero, ed. 1646].
- voetnoot5
- Lib. vi [10, 3 Div. Inst.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Quod - auxilium, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- L. cum sumus, C. de agricolis, lib. xi [l. 22 C. xi, 48]. Arist. lib. v. de moribus, cap. 10 [Eth. Nic. v, 10], L. Gracchus. C. de adult. [l. 4 C. ix, 9]. Sen. 1. con. 4.
- voetnoot8
- [Stobaeus 62, 45].
- voetnoot1
- Th. 2, 2, 40. art. 2. Silv. de bello. p. 3.
- voetnoot2
- Romae servos] Servius ad ix Aeneidos [547] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Clericos] Ac Levitae olim extra belli munia, ut notatum Iosepho [Ant. Iud. iii. 12, 4]. De clericis vide Nicetam Choniaten libro vi. Caroli Calvi capitulum in Sparnaco xxxvii. in Gratiano c. clericum. dist. v [c. 5 Dist. l] et causa xxiii. quaestione viii. Et canones quidem sic habent: sed quanto illi servati a Graecis quam a Latinis diligentius, vide Annam Comnenam [x, 8] [add. edd. 1642, 1646].