De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 5]
| |
In tres libros
| |
[pagina 6]
| |
simile illud, in summa fortuna id aequius quod validius, et rempublicam sine iniuria geri non posse. Accedit quod quae inter populos aut reges incidunt controversiae ferme Martem habent arbitrum. Est autem non vulgi tantum haec opinio, bellum ab omni iure abesse longissime, sed et viris doctis ac prudentibus saepe dicta excidunt quae talem opinionem foveant. Nihil enim frequentius quam opposita inter se, ius et arma. Nam et EnniusGa naar voetnoot1 dixit:
Non ex iure manu consertum, sed mage ferro
Rem repetunt.
Et HoratiusGa naar voetnoot2 ferociam Achillis sic describit:
Iura negat sibi nata, nihil non arrogat armis.
et aliusGa naar voetnoot3 alium cum bellum ordiretur sic loquentem inducit:
Hic pacem temerataque iura relinquo.
<AntigonusGa naar voetnoot4 senex irrisit hominem qui sibi urbes alienas oppugnanti commentarium de iustitia adferebat. Et MariusGa naar voetnoot5 negabat prae armorum strepitu leges a se posse exaudiriGa naar voetnoot6.>Ga naar voetnoot7 Ipse ille oris tam verecundi Pompeius, ausus est dicere: Armatus leges ut cogitem?Ga naar voetnoot8 [4] In Christianis scriptoribus plurima eius sensus occurrunt; pro multis unum TertullianiGa naar voetnoot9 sufficiat. Dolus, asperitas, iniustitia, propria negotia praeliorumGa naar voetnoot10. Qui ita sentiunt, dubium non est quin opposituri sint nobis illud ex ComoediaGa naar voetnoot11:
Incerta haec si tu postules
Ratione certa facere, nihilo plus agas,
Quam si des operam, ut cum ratione insanias.
| |
[pagina 7]
| |
[5] Cum vero frustra de iure suscipiatur disputatio, si ipsum ius nullum est, et ad commendandum et ad praemuniendum opus nostrum pertinebit, hunc gravissimum errorem breviter refelli. Caeterum ne cum turba nobis res sit, demus ei advocatum. Et quem potius quam Carneadem, qui ad id pervenerat, quod Academiae suae summum erat, ut pro falso non minus quam pro vero vires eloquentiae posset intendere? Is ergo cum suscepisset iustitiae huius praecipue de qua nunc agimus, oppugnationemGa naar voetnoot1, nullum invenit argumentum validius isto: iura sibi homines utilitateGa naar voetnoot2 sanxisse varia pro moribus, et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: ius autem naturale esse nullum: omnes enim et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri: proinde aut nullam esse iustitiam; aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceat alienis commodis consulens. [6] Verum quod hic dicit Philosophus, et sequitur PoëtaGa naar voetnoot3,
Nec natura potest iusto secernere iniquum:
admitti omnino non debet. nam homo animans quidem est, sed eximium animans, multoque longius distans a caeteris omnibus quam caeterorum genera inter se distant: cui rei testimonium perhibent multae actiones humani generis propriae. Inter haec autem quae homini sunt propria, est appetitus societatis, id est communitatis, non qualiscunque, sed tranquillae et pro sui intellectus modo ordinatae cum his qui sui sunt generis: <quam οἰϰείωσιν Stoici appellabantGa naar voetnoot4>Ga naar voetnoot5. Quod ergo dicitur natura quodque animal ad suas tantum utilitates ferri, ita uni- | |
[pagina 8]
| |
verse sumtum concedi non debet. [7] Nam et caeterarum animantium quaedam utilitatumGa naar voetnoot1 suarum studium, partim foetuum suorum, partim aliorum sibi congenerum, respectu aliquatenus temperantGa naar voetnoot2; quod in illis quidem procedere credimus, ex principio aliquo intelligente extrinseco, quia circa actus alios istis neutiquam difficiliores par intelligentia in illis non apparet. Idemque de infantibus dicendum, in quibus ante omnem disciplinam ostendit se, ad bene aliis faciendum propensio quaedam, prudenter a PlutarchoGa naar voetnoot3 observata: sicut et in ea aetate misericordia sponte prorumpit. Homini vero perfectae aetatis cum circa similia similiter agere norit, cum societatis appetitu excellenteGa naar voetnoot4, cuius peculiare solus inter animantes instrumentum habet | |
[pagina 9]
| |
sermonem, inesse etiam facultatem sciendi agendique, secundum generalia praecepta, par est intelligiGa naar voetnoot1 cui quae conveniunt ea <iam>Ga naar voetnoot2 sunt non omnium quidem animantium, sed humanae naturae congruentia. [8] Haec vero quam rudi modo iam expressimus societatis custodia humano intellectui conveniensGa naar voetnoot3, fons est eius iuris, quod proprie tali nomine appellatur: quo pertinent alieni abstinentiaGa naar voetnoot4), et si quid alieni habeamus aut lucri inde fecerimus restitutio, promissorum implendorum obligatio, damni culpa dati reparatio, et poenae inter homines meritum. [9] Ab hac iuris significatione fluxit altera largior: quia enim homo supra caeteras animantes non tantum vim obtinet socialem de qua diximus sed et iudicium ad aestimanda quae delectant aut nocent, non praesentia tantum, sed et futura, et quae in utrumvis possunt ducere; pro humani intellectus modo etiam in his iudicium recte conformatum sequi, neque metu, aut voluptatis praesentis illecebra corrumpi, aut temerario rapi impetu, conveniens esse humanae naturae; et quod tali iudicio plane repugnat, etiam contra ius naturae, humanae scilicet, esse intelligitur. [10] Atque huc etiam pertinet in his quae cuique homini aut coetui propria sunt elargiendis prudens dispensatio, ut quae nunc sapientiorem minus sapienti, nunc propinquum extraneo, nunc pauperem diviti, prout actus cuiusque et rei natura fert, | |
[pagina 10]
| |
praeponitGa naar voetnoot1: quam iuris proprie stricteque dicti partem iam olim multi faciunt, cum tamen ius illud proprie nominatum diversam longe naturam habeat, in eo positam ut quae iam sunt alterius alteri permittantur, aut impleantur. [11] Et haec quidem quae iam diximus, locum <aliquem>Ga naar voetnoot2 haberent etiamsi daremus, quod sine summo scelere dari nequit, non esse Deum, aut non curari ab eo negotia humana: cuius contrarium cum nobis partim ratio, partim traditio perpetua, inseverint confirmentGa naar voetnoot3 vero et argumenta multa et miracula ab omnibus saeculis testata, sequitur iam ipsi Deo, ut opifici et cui nos nostraque omnia debeamus, sine exceptione parendum nobis esse, praecipue cum is se multis modis et optimum et potentissimum ostenderit, ita ut sibi obedientibus praemia reddere maxima, etiam aeterna <quippe aeternus ipse,>Ga naar voetnoot4 possit, et voluisse credi debeat, multoque magis si id disertis verbis promiserit: quod ChristianiGa naar voetnoot5 indubitata testimoniorum fide convicti credimus. [12] Et haec iam alia iuris origo est praeter illam naturalem, veniens scilicet ex libera Dei voluntateGa naar voetnoot6, cui nos subiici debere intellectus ipse noster nobis irrefragabiliter dictat. Sed et illud ipsum de quo egimus naturale ius, sive illud sociale, sive quod laxius ita dicitur, quamquam ex principiis homini internis profluitGa naar voetnoot7, Deo tamen asscribi merito potestGa naar voetnoot8, quia ut talia principia in nobis existerent ipse voluit: quo sensu Chrysippus | |
[pagina 11]
| |
et Stoici dicebant iuris originem non aliunde petendam quam ab ipso Iove, a quo Iovis nomine ius Latinis dictumGa naar voetnoot1. probabiliter dici potest. <[13] Accedit quod illa quoque ipsa principia Deus datis legibus magis conspicua fecit, etiam iis quibus imbecillior est ad ratiocinandum vis animi: et in diversa trahentes impetus, qui nobis ipsis, quique aliis consulunt, vagari vetuit, illos, quippe vehementiores, addictiusGa naar voetnoot2 regens et fine ac modo coercens. [14] Sed et historia sacra, praeter id quod in praeceptis consistit, affectum illum socialem non parum etiam eo excitat quod nos docet ab iisdem primis parentibus ortos homines omnes, ita ut eo quoque sensu dici recte possit quod alio dixit FlorentinusGa naar voetnoot3, cognationem inter nos a natura constitutam; cui consequens sit, hominem homini insidiari nefas esse>Ga naar voetnoot4. Inter homines quasi Dii quidam sunt parentesGa naar voetnoot5, quibus proinde non infinitum, sed sui generis obsequium debetur. [15] Deinde vero cum iuris naturae sit stare pactis, (necessarius enim erat inter homines aliquis se obligandi modus, neque vero alius modus naturalis fingi potest,) ab hoc ipso fonte iura civilia fluxerunt. Nam qui se coetui alicui aggregaverant, aut homini hominibusve subiecerant, hi aut expresse promiserant, aut ex negotii natura tacite promisisse debebant intelligi, secuturos se id quod aut coetus pars maior, aut hi quibus delata potestas erat constituissent. [16] Quod ergo dicitur non Carneadi tantum, sed et aliis,
Utilitas iusti prope mater et aequiGa naar voetnoot6;
| |
[pagina 12]
| |
si accurate loquamur, verum non est: nam naturalis iuris mater est ipsa humana natura, quae nos etiamsi re nulla indigeremus ad societatem mutuam appetendam ferret: civilis vero iuris mater est ipsa ex consensu obligatio, quae cum ex naturali iure vim suam habeat, potest natura huius quoque iuris quasi proavia dici. Sed naturali iuri utilitas accedit: voluit enim naturae auctor nos singulos et infirmos esse et multarum rerum ad vitam recte ducendam egentes, quo magis ad colendam societatem raperemur: iuri autem civili occasionem dedit utilitas: nam illa quam diximus consociatio aut subiectio utilitatis alicuius causa coepit institui. Deinde et qui iura praescribunt aliis, in eo utilitatem aliquam spectare solent, aut debent. [17] Sed sicut cuiusque civitatis iura utilitatem suae civitatis respiciunt, ita inter civitates aut omnes aut plerasque ex consensu iura quaedam nasci potuerunt, et nata apparet, quae utilitatem respicerent non coetuum singulorum, sed magnae illius universitatis. Et hoc ius est quod gentium dicitur, quoties id nomen a iure naturali distinguimus. quam partem iuris omisit Carneades, ius omne in naturale et civile singulorum populorum distribuens, cum tamen de eo iure quod inter populos versatur acturus (subiecit enim orationem de bellis et bello partis) huius iuris mentionem facere omnino debuisset. [18] Male autem a Carneade stultitiae nomine iustitia traducitur. Nam sicut ipso fatente stultus non est civis, qui in civitate ius civile sequitur, etiamsi ob eius iuris reverentiam quaedam sibi utilia omittere debeat; ita nec stultus est populus qui non tanti facit suas utilitates ut propterea communia populorum iura negligat; par enim in utroque est ratio: nam sicut civis qui ius civile perrumpitGa naar voetnoot1 uti- | |
[pagina 13]
| |
litatis praesentis causa, id convellit quo ipsius posteritatisque suae perpetuae utilitates continentur; sic et populus iura naturae gentiumque violans suae quoque tranquillitatis in posterum rescindit munimenta. Tum vero etiamsi ex iuris observatione nulla spectaretur utilitas, sapientiae, non stultitiae esset eo ferri ad quod a natura nostra nos duci sentimus. [19] Quare nec illudGa naar voetnoot1,
Iura inventa metu iniusti fateare necesse est:
quod apud PlatonemGa naar voetnoot2 quidam ita explicat, metu accipiendae iniuriae repertas leges, ac vi quadam homines ad iustitiam colendam adigi, universaliter verum est. id enim ad ea duntaxat instituta ac leges pertinet, quae ad faciliorem iuris exsecutionem reperta sunt; sicut multi per se infirmi, ne a validioribus opprimerentur, conspirarunt ad instituenda ac communibus viribus tuenda iudicia, ut quibus singuli pares non erant, his universi praevalerent. Et hoc demum sensu commode accipi potest quod dicitur ius esse id quod validiori placuit, ut intelligamus fine suo externo carere ius nisi vires ministras habeat <: sicut Solon res confecit maximas, ut ipseGa naar voetnoot3 praedicabat:
ὁμοῦ βίην τε ϰαὶ δίϰην συναρμόσας.
Vim iusque parilis copulans vincli iugoGa naar voetnoot4>.Ga naar voetnoot5
[20] Neque tamen quamvis a vi destitutum ius omni caret effectu. nam iustitia securitatem affert conscientiae, iniustitia tormenta ac laniatus quales in tyrannorum pectoribus describit PlatoGa naar voetnoot6: iustitiam probat, iniustitiam damnat proborum consensus: quod vero maximum est, haec Deum inimicum, illa faventem habet, qui iudicia sua ita post hanc vitam reservat, ut saepe eorum vim etiam in hac vita repraesentet; quod multis exemplis historiae docent. [21] Quod vero multi quam a civibus exigunt iustitiam, eam in populo aut populi rectore in- | |
[pagina 14]
| |
super habeant, eius erroris causa est, primum quod in iure nihil spectant nisi utilitatem quae ex iure oritur, quae evidens est in civibus qui singuli ad sui tutelam invalidi sunt: at magnae civitates cum omnia in se complecti videantur quae ad vitam recte tuendam sunt necessaria, opus habere non videntur ea virtute quae foras spectat et iustitia appellatur. [22] Sed ut ne repetam quod dixi, ius non solius utilitatis causa comparatum, nulla est tam valida civitas quae non aliquando aliorum extra se ope indigere possit, vel ad commercia, vel etiam ad arcendas multarum externarum gentium iunctas in se vires; unde etiam a potentissimis populis et regibus federa appeti videmus, quorum vis omnis tollitur ab his qui ius intra civitatis fines concludunt. Verissimum illud, omnia incerta esse simul a iure recessum est. [23] Si nulla est communitas quae sine iure conservari possit, quod memorabili latronum exemplo probabat AristotelesGa naar voetnoot1, certe et illa quae genus humanum aut populos complures inter se colligat, iure indiget: quod ille vidit qui dixitGa naar voetnoot2 foeda ne patriae quidem causa facienda esse. <Graviter eos accusat AristotelesGa naar voetnoot3, qui cum inter se neminem velint imperare nisi qui ius ha- | |
[pagina 15]
| |
beat, in exteros quid ius, quid iniustum sit nihil curant>.Ga naar voetnoot1 [24] Is ipse quem nominavimus modo in partem alteram Pompeius, quod Spartanus quidam rex dixerat, beatissimam esse rempublicam cuius fines hasta et gladio terminarentur, correxit, dicens eam vere beatam esse quae iustitiam pro finibus haberet: quam ad rem alterius itidem Spartani regis uti potuit auctoritate, qui militari fortitudini iustitiam anteposuitGa naar voetnoot2, hoc argumento quod fortitudo iustitia quadam regi deberet: at si iusti essent homines omnes, fortitudine illa non indigerent. <Ipsam fortitudinem StoiciGa naar voetnoot3 definiebant virtutem propugnantem pro aequitate>Ga naar voetnoot4. Themistius oratione ad ValentemGa naar voetnoot5 facunde disserit, reges quales exigit sapientiae regula, non unius sibi creditae gentis habere rationem, sed totius humani generis, et esse, ut ipse loquitur, non ϕιλομαϰέδονας tantum, aut ϕιλορωμαίους, sed ϕιλανϑρώπου ςGa naar voetnoot6. <MinoisGa naar voetnoot7 invisum apud posteros nomen non aliud fecit quam quod aequitatem imperii sui finibus terminaret>Ga naar voetnoot8. [25] Tantum vero abest ut admittendum sit quod quidam fingunt, in bello omnia iura cessare, ut nec suscipi bellum debeat nisi ad iuris consecutionem, nec susceptum geri nisi intra iuris ac fidei modum. Bene DemosthenesGa naar voetnoot9 bellum esse in eos dixit qui iudiciis coerceri nequeunt. Iudicia enim vigent adversus eos qui invalidiores se sentiunt: in eos qui pares se faciunt aut putant bella sumuntur, sed nimirum, ut recta sint non minori | |
[pagina 16]
| |
religione exercenda quam iudicia exerceri solent. [26] Sileant ergo leges inter arma, sed civiles illae et iudiciariae et pacis propriae: non aliae perpetuae et omnibus temporibus accommodatae. Optime enim dictum est a Dione PrusaeensiGa naar voetnoot1, inter hostes scripta quidem iura, id est civilia non valere, at valere non scriptaGa naar voetnoot2, id est ea quae natura dictat, aut gentium consensus constituit. Docet hoc vetus illa Romanorum formula: eas res puro pioque duello quaerendas censeoGa naar voetnoot3. Iidem veteres Romani, ut VarroGa naar voetnoot4 notabat, bella tarde et nulla licentia suscipiebant, quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere. CamillusGa naar voetnoot5) iuste non minus, quam fortiter bella gerenda dicebat: <AfricanusGa naar voetnoot6) populum Romanum et suscipere iuste bella et finire:>Ga naar voetnoot7) Apud aliumGa naar voetnoot8) legas: Sunt et belli sicut et pacis iura. AliusGa naar voetnoot9) Fabricium miratur ingentem virum, et quod difficillimum est in bello innocentem, et qui aliquid esse crederet et in hostem nefas. [27] Quantam vim habeat in bellis iustitiae conscientiaGa naar voetnoot10), passim ostendunt | |
[pagina 17]
| |
historiarum scriptores, qui victoriam saepe huic causae praecipue asscribunt: Inde proverbia illa, frangi et attolli vires in milite a causa: raro eum sospitemGa naar voetnoot1 redire, qui iniusta arma sumserit: bonae causae spem adesse comitem; et alia in eum sensum. Nec movere quenquam debent prosperi successus iniquarum molitionum. Satis enim est quod causae aequitas suam quandam eamque magnam habet vim ad agendum, quanquam ea vis, ut in rebus humanis accidit, saepe aliarum causarum oppositu ab effectu impeditur. Etiam ad amicitias conciliandas, quibus ut singuli, ita et populi ad multas res opus habent, multum valet opinio de bello non temere nec iniuste suscepto, pieque gesto. Nemo enim iis se facile adiungit quibus ius, fas, fidem vilia putat. [28] Ego cum ob eas quas iam dixi rationes compertissimum haberem, esse aliquod inter populos ius commune quod et ad bella et in bellis valeret, cur de eo instituerem scriptionem causas habui multas ac graves. Videbam per Christianum orbem vel barbaris gentibus pudendam bellandi licentiam: levibus aut nullis de causis ad arma procurri, quibus semel sumtis nullam iam divini, nullam humani iuris reverentiam, plane quasi uno edicto ad omnia scelera emisso furore. [29] Cuius immanitatis conspectu multi homines minime mali eo venerunt, ut Christiano, cuius disciplina in omnibus hominibus diligendis praecipue consistit, omnia arma interdicerentGa naar voetnoot2: ad quos accedere interdum videntur, et Ioannes Ferus, et Erasmus nostras, viri pacis et Ecclesiasticae et civilis amantissimi, sed eo, ut arbitror, consilio, quo solemus quae in unam partem exierunt in alteram reflectere ut in verum modum redeant. Verum hic ipse nimium contranitendi conatus saepe adeo non proficit ut obsit etiam, quia deprehensum | |
[pagina 18]
| |
facile quod in his nimium est, etiam aliis dictis intra verum stantibus auctoritatem detrahit. Medicina ergo utrisque adhibenda fuit, tum ne nihil, tum ne omnia crederentur licere. [30] Simul et iurisprudentiam quam antehac in muneribus publicis, quanta potui integritate exercui, nunc quod mihi indigne e patria tot meis laboribus ornata eiecto restabat, privatae diligentiae studio adiuvare volui. Artis formam ei imponere multi antehac destinarunt: perfecit nemo: neque vero fieri potest, nisi, quod non satis curatum est hactenus, ea quae ex constituto veniunt a naturalibus recte separentur. nam naturalia cum semper eadem sint facile possunt in artem colligi: illa autem quae ex constituto veniunt, cum et mutentur saepe et alibi alia sint, extra artem posita sunt, ut aliae rerum singularium perceptiones. [31] Quod si qui verae iustitiae sacerdotes naturalis et perpetuae iurisprudentiae partes tractandas susciperent, semotis iis quae ex voluntate libera ortum habent, alius quidem de legibus, alius de tributis, alius de iudicum officio, alius de voluntatum coniectura, alius de factorum facienda fide, posset deinde ex omnibus partibus collectis corpus confici. [32] Nos certe quam viam ineundam censeremus, reipsa potius quam verbis ostendimus in hoc opere quod partem iurisprudentiae longe nobilissimam continet. [33] Primo enim libro praefati de iuris origine generalem examinavimus quaestionem, sitne bellum aliquod iustum: deinde ad noscenda publici privatique belli discrimina explicandam habuimus vim ipsam summi imperii, qui eam populi, qui reges solidam, qui ex parte, qui cum alienandi iure, qui aliter habeant: deinde et de subditorum in superiores officio dicendum fuit. [34] Liber secundus, cum omnes causas ex quibus bellum oriri potest exponendas sumserit, quae res communes sint, quae propriae, quod ius personis in personas, quae ex dominio nascatur obligatio, quae successionum regiarum norma, quod ius veniat ex pacto, aut contractu, quae federum, quae iurisiurandi tum privati tum publici vis | |
[pagina 19]
| |
atque interpretatio, quid ex damno dato debeatur, quae legatorum sanctimonia, quale ius humandi mortuos, quae poenarum natura, late exsequitur. [35] Tertius liber primum subiectam sibi habens materiam id quod in bello licet, cum id quod impune fit aut etiam apud populos exteros pro iure defenditur ab eo quod vitio caret distinxisset, descendit ad pacis genera et omnes bellicas conventiones. [36] Eo autem maius visum est pretium operae, quod ut dixiGa naar voetnoot1 totum hoc argumentum tractavit nemo, et qui tractarunt partes, ita tractarunt ut multum reliquerint alienae industriae. Veterum Philosophorum nihil exstat huius generis, neque Graecorum, quos inter Aristoteles librum fecerat, cui nomen διϰαιώματα πολέμων, neque eorum quiGa naar voetnoot2 Christianismo recenti nomen dederunt, quod valde optandum fuerat: etiam Romanorum veterum libri de iure feciali nihil ad nos sui praeter nomen transmiserunt. Hi qui summas fecerunt casuum, quos vocant conscientiae, ut de aliis rebus, ita et de bello, de promissis, de iuramento, de repressaliis capita fecerunt. [37] Vidi et speciales libros de belli iure partim a Theologis scriptos, ut a Francisco Victoria, Henrico Gorichemo, Wilhelmo MatthaeiGa naar voetnoot3, partim a doctoribus iuris, ut Ioanne Lupo, Francisco Ario, Ioanne de Lignano, Martino Laudensi; sed hi omnes de uberrimo argumento paucissima dixerunt, et ita plerique ut sine ordine quae naturalis sunt iuris, quae divini, quae gentium, quae civilis, quae ex canonibus veniunt, permiscerent atque confunderent. [38] Quod his omnibus maxime defuit, historiarum lucem, supplere aggressi sunt eruditissimus Faber in Semestrium capitibus nonnullis, sed pro instituti sui modo, et testimoniis tantum allatis; diffusius, et ut ad definitiones aliquas exemplorum congeriem referrent, Balthazar Ayala, et plus eo Albericus Gentilis, cuius diligentia, sicut alios adiuvari posse scio | |
[pagina 20]
| |
et me adiutum profiteor, ita quid in docendi genere, quid in ordine, quid in distinguendis quaestionibus, iurisque diversi generibus desiderari in eo possit, lectoribus iudicium relinquo. Illud tantum dicam, solere eum saepe in controversiis definiendis sequi, aut exempla pauca non semper probanda, aut etiam auctoritatem novorum Iurisconsultorum in responsis, quorum non pauca ad gratiam consulentium, non ad aequi bonique naturam sunt composita. Causas unde bellum iustum aut iniustum dicitur, Ayala non attigit: Gentilis summa quaedam genera, quo ipsi visum est, modo delineavit, multos vero et nobilium et frequentium controversiarum locos ne attigit quidem. [39] Nos ne quid tale indictum abiret operam dedimus, indicatis etiam diiudicationum fontibus, unde facile esset etiam si quid omissum a nobis esset definire. Superest ut quibus ego auxiliis et qua cura hanc rem aggressus sim, breviter exponam. Primum mihi cura haec fuit, ut eorum quae ad ius naturae pertinent probationes referrem ad notiones quasdam tam certas ut eas nemo negare possit, nisi sibi vim inferat. Principia enim eius iuris, <si modo animum recte advertas,>Ga naar voetnoot1 per se patent atque evidentia sunt, ferme ad modum eorum quae sensibusGa naar voetnoot2 externis percipimus; qui et ipsiGa naar voetnoot3 bene conformatis sentiendi instrumentis, et si caetera necessaria adsint, non fallunt. Ideo in Phoenissis EuripidesGa naar voetnoot4 sic loquentem facit Polynicen, cuius aperte iustam vult fuisse causam:
Haec sum profatus, mater, haud ambagibus
Implicita, sed quae regulis aequi et boni
Suffulta rudibus pariter et doctis patentGa naar voetnoot5.
Statimque addit chori (constat is autem ex feminis iisque | |
[pagina 21]
| |
barbaris) iudicium, dicta approbantis. [40] Usus sum etiam ad iuris huius probationem testimoniis philosophorumGa naar voetnoot1, historicorum, poëtarum, postremo et oratorum: non quod illis indiscrete credendum sit; solent enim sectae, argumento, causae servire: sed quod ubi multi diversis temporibus ac locis idem pro certo affirmant, id ad causam universalem referri debeat: quae in nostris quaestionibus alia esse non potest quam aut recta illatio ex naturae principiis procedens, aut communis aliquis consensus. Illa ius naturae indicat, hic ius gentium: quorum discrimen non quidem ex ipsis testimoniis (passim enim scriptores voces iuris naturae et gentium permiscent) sed ex materiae qualitate intelligendum est. Quod enim ex certis principiis certa argumentatione deduci non potest, et tamen ubique observatum apparet, sequitur ut ex voluntate libera ortum habeat. [41] Itaque haec duo non minus inter se quam a iure civili discernere semper unice laboravi: imo et in gentium iure discrevi id quod vere et ex omni parte ius est, et id quod duntaxat effectum quendam externum ad instar illius primitivi iuris parit, nempe ne vi resistere liceat, aut etiam ut ubique vi publica, utilitatis alicuius causa, vel ut incommoda gravia vitentur, defendi debeat: quae observatio quam sit necessaria ad res multas, in ipso operis contextu apparebit. Non minus sollicite separavimus, ea quae iuris sunt stricte ac proprie dicti, unde restitutionis obligatio oritur, et ea quae iuris esse dicuntur, quia aliter agere, cum alio aliquo rectae rationis dictato pugnat: de qua iuris diversitate aliquid iam et supra diximusGa naar voetnoot2. [42] Inter philosophos merito principem obtinet locum Aristoteles, sive tractandi ordinem, sive distinguendi acumen, sive rationum pondera consideres. Utinam tantum principatus ille ab aliquot hinc saeculis non in tyrannidem abiisset, ita ut veritas cui Aristoteles fidelem navavit operam, nulla iam re magis opprimatur quam Aristotelis nomine. Ego et hic et alibi veterum | |
[pagina 22]
| |
Christianorum sequor libertatem, qui in nullius philosophorum sectam iuraverant, non quod eis assentirentur qui nihil percipi posse dicebant, quo nihil est stultius; sed quod nullam esse sectam putarent quae omne verum vidisset, et nullam quae non aliquid ex vero. Itaque veritatem sparsam per singulosGa naar voetnoot1, per sectasque diffusam, in corpus colligere, id vero existimabant nihil esse aliud quam vere Christianam tradere disciplinam. [43] Inter caetera, ut hoc obiter a nostro instituto non alienum dicam, non sine causa videntur mihi ab Aristotele discedere, et Platonici nonnulli, et Christiani veteresGa naar voetnoot2, in eo quod ille naturam ipsam virtutis in mediocritate affectuum actionumque posuerit: quod semel positum eo ipsum abduxit, ut et virtutes diversas, puta liberalitatem et parsimoniam in unam compingeret, et veritati daret opposita minime ex aequo respondentia, iactantiam et dissimulationem; et quibusdam rebus vitii nomen imponeret, quae aut non existunt, aut vitia per se non sunt, ut contemtum voluptatis et honorumGa naar voetnoot3, et irae adversus homines vacuitatem. [44] Non recte autem universaliter positum hoc fundamentum vel ex iustitia apparet, cui oppositum nimium et parum, cum in affectibus et sequentibus eos actionibus invenire non posset, in rebus ipsis circa quas iustitia versatur utrunque quaesivit: quod ipsum primum est desilire de genere in genus alterum, quod in aliis merito culpat: deinde minus | |
[pagina 23]
| |
suo accipere, potest quidem adventitium habere vitium, ex eo quod quis pro rerum circumstantiis sibi ac suis debeat, at certe cum iustitia pugnare non potest, quae tota in alieni abstinentia posita est. Cui hallucinationi similis illa est, quod adulterium ex libidine, caedem ex ira proprie ad iniustitiam pertinere non vult, cum tamen iniustitia non aliam naturam habeat quam alieni usurpationem, nec referat, ex avaritia illa, an ex libidine, an ex ira, an ex imprudente misericordia proveniat; an ex cupiditate excellendi, unde maximae iniuriae nasci solent. Nam qualiacunque incitamenta contemnere hac tantum de causa, ne societas humana violetur, hoc vero iustitiae proprium est. [45] Ut redeam unde veneram, verum quidem est virtutibus nonnullis accidere ut affectus moderentur, sed hoc non ideo quod id sit virtuti omni proprium atque perpetuum, sed quia recta ratio, quam virtus ubique sequitur, in quibusdam modum sequendum dictat, in quibusdam ad summa incitatGa naar voetnoot1: nam Deum nimium colere non possumus: superstitio enim non eo peccat quod Deum nimium colat, sed quod perverse: neque aeterna bona nimium possumus appetere, neque aeterna mala nimium formidare: neque peccata nimium odisse. <Vere igitur a GellioGa naar voetnoot2 dictum, esse quaedam quorum amplitudines nullis finibus cohibeantur, et quae quanto maiora auctioraque sint, etiam tanto laudatiora sint. LactantiusGa naar voetnoot3 cum multum de affectibus disseruisset: Non in his moderandis, inquit, sapientiae ratio versatur, sed in causis eorum; quoniam extrinsecus commoventur: nec ipsis potissimum frenos imponi oportuit, quoniam et exigui possunt in maximo crimine, et maximi possunt esse sine crimine>Ga naar voetnoot4. | |
[pagina 24]
| |
Nobis propositum est Aristotelem magni facere, sed cum ea libertate quam ipse sibi in suos magistros veri studio indulsit. [46] Historiae duplicem habent usum qui nostri sit argumenti: nam et exempla suppeditant et iudicia. Exempla quo meliorum sunt temporum ac populorum, eo plus habent auctoritatis: ideo Graeca et Romana vetera caeteris praetulimus. Nec spernenda iudicia, praesertim consentientia: ius enim naturae ut diximusGa naar voetnoot1 aliquo modo inde probatur: ius vero gentium non est ut aliter probetur. [47] Poetarum et oratorum sententiae non tantum habent pondus: et nos saepe iis utimur non tam ut inde adstruamus fidem, quam ut his quae dicere voluimus ab ipsorum dictis aliquid ornamenti accedat. [48] Librorum quos a Deo afflati homines aut scripserunt aut probarunt, auctoritate saepe utor, cum discrimine antiquae et novae legis. Antiquam legem sunt qui urgent pro ipso iure naturae: haud dubie mendose; multa enim eius veniunt ex Dei voluntate libera, quae tamen cum vero iure naturae nunquam pugnat: et eatenus argumentum inde recte ducitur, dummodo distinguamus accurate ius Dei quod Deus per homines interdum exsequitur, et ius hominum inter se. Vitavimus ergo quantum potuimus, et hunc errorem et alterum ei contrarium, qui post novi federis tempora nullum antiqui federis usum esse putat. Nos contra censemus, tum ob id quod iam diximus, tum quia novi federis ea est natura, ut quae ad virtutes morum pertinentia praecipiuntur in veteri federe, eadem et ipsum aut maiora praecipiat: et hunc in modum usos testimoniis antiqui federis videmus antiquos Christianorum scriptores. [49] Ad percipiendam autem librorum ad antiquum fedus pertinentium sententiam non parum conferre nobis possunt Hebraei scriptoresGa naar voetnoot2, ii maxime qui et sermones et mores patrios habuerunt percognita. [50] Novo federe in hoc utor, ut doceam, quod non aliunde disci potest, quid | |
[pagina 25]
| |
Christianis liceat: quod ipsum tamen, contra quam plerique faciunt, a iure naturae distinxi: pro certo habens in illa sanctissima lege maiorem nobis sanctimoniam praecipi quam solum per se ius naturae exigat. Neque tamen omisi notare, si qua sunt quae nobis commendantur magis quam praecipiuntur, ut a praeceptis declinare sciamus nefas et poenae obnoxium, ad summa quaeque contendere generosi esse consilii et sua non carituri mercede. [51] Synodici canones qui recti sunt, collectiones sunt ex generalibus legis divinae pronuntiatis ad ea quae occurrunt aptatae: hi quoque aut monstrant quod divina lex praecipit, aut ad id quod Deus suadet hortantur. Et hoc vere Ecclesiae Christianae est officium, ea quae sibi a Deo tradita sunt tradere et quo tradita sunt modo. Sed et mores apud Christianos illos veteres, et qui tanti nominis mensuram implebant, recepti aut laudati merito pro canonibus valent. Secunda post hos auctoritas est eorum qui suis quique temporibus pietatis et doctrinae fama inter Christianos floruerunt, neque gravis cuiusquam erroris notati sunt. nam et hi quae dicunt magna cum asseveratione, et quasi comperta, momentum non exiguum habere debent ad interpretanda quae obscura videntur in sacris literis, eoque maius quo et plurium apparet consensus, et propius acceditur ad primae puritatis tempora, cum nec dominatus adhuc nec coitio ulla primitivam veritatem adulterare potuit. [52] Qui his successerunt Scholastici quantum ingenio valeant saepe ostendunt: sed in infelicia et artium bonarum ignara saecula inciderunt: quominus mirum si inter multa laudanda, aliqua et condonanda sunt. Tamen ubi in re morum consentiunt, vix est ut errent: quippe perspicaces admodum ad ea videnda quae in aliorum dictis reprehendi possunt: in quo ipso tamen diversa tuendi studio laudabile praebent modestiae exemplum, rationibus inter se certantes, non qui mos nuper adeo literas inquinare coepit, convitiis, turpi foetu impotentis animi. [53] Iuris Romani scientiam profitentium tria sunt genera. Primum | |
[pagina 26]
| |
eorum est quorum opera in Pandecte, Codicibus Theodosiano et Iustinianeo, et in Novellis constitutionibus apparent. Secundum eos habet qui Irnerio successerunt, Accursium, Bartolum et tot alia nomina, quos penes diu fori regnum fuit. Tertium eos complectitur, qui humaniores literas cum legum studio coniunxerunt. Primis multum defero: nam et rationes saepe optimas suppeditant ad demonstrandum id quod iuris est naturae: et eidem iuri neque minus gentium iuri testimonium saepe praebent, sic tamen ut ipsi non minus quam alii nomina haec saepe misceant, imo et ius gentium saepe vocent id quod quorumdam duntaxat populorum est, nec tanquam ex condicto; sed quod alii aliorum imitatione, aut fortuito receperunt. Sed et quae vere iuris sunt gentium saepe tractant promiscue et indiscrete cum his quae iuris sunt Romani, ut ex titulo de Captivis et postliminioGa naar voetnoot1 apparet. Haec ergo ut discernerentur laboravimus. [54] Secunda classis iuris divini et historiae veteris incuriosa, omnes regum populorumque controversias definire voluit ex legibus Romanis, assumtis interdum canonibus. Sed his quoque temporum suorum infelicitas impedimento saepe fuit, quo minus recte leges illas intelligerent, satis sollertes alioqui ad indagandam aequi bonique naturam: quo factum ut saepe optimi sint condendi iuris auctores, etiam tunc cum conditi iuris mali sunt interpretes. Audiendi vero tum maxime, cum tali consuetudini quae nostrorum temporum ius gentium facit testimonium perhibent. [55] Tertii ordinis magistri, qui Romani iuris finibus se includunt, et in ius illud commune aut nunquam aut non nisi leviter exspatiantur, vix ullum habent usum qui nostri sit argumenti. Scholasticam subtilitatem cum legum et canonum cognitione coniunxerunt: ita ut a controversiis etiam populorum ac regum non abstinerent, Hispani duo Covarruvia et Vasquius: hic magna libertate, modestius alter, nec sine | |
[pagina 27]
| |
exacto quodam iudicio. Historias magis eidem legum studio inserere aggressi sunt Galli: quos inter magnum obtinent nomen Bodinus et Hottomannus, ille perpetuo opere, hic sparsis quaestionibus, quorum et pronuntiata et rationes saepe nobis inquirendi veri suppeditabunt materiam. [56] In toto opere tria maxime mihi proposui, ut definiendi rationes redderem quam maxime evidentes, et ut quae erant tractanda, ordine certo disponerem, et ut quae eadem inter se videri poterant nec erant, perspicue distinguerem. [57] Temperavi me ab his quae alterius sunt tractationis, ut quae docent quid ex usu sit facere: quia ista suam habent artem specialem politicam, quam recte ita solam tractat Aristoteles ut alieni nihil admisceat, contra quam fecit Bodinus apud quem haec ars cum iuris nostri arte confunditur. Nonnullis tamen locis eius quod utile est feci mentionem, sed obiter, et ut idipsum a iusti quaestione apertius distinguerem. [58] Iniuriam mihi faciet si quis me ad ullas nostri saeculi controversias, aut natas aut quae nasciturae praevideri possunt, respexisse arbitratur. Vere enim profiteor, sicut mathematici figuras a corporibus semotas considerant, ita me in iure tractando ab omni singulari facto abduxisse animum. [59] Dicendi genus quod attinet, nolui ad rerum tractandarum multitudinem adiungendo verborum copiam fastidium parere lectori, cuius utilitatibus consulebam. Itaque secutus sum quantum potui concisum et docenti conveniens loquendi genus: ut tanquam in uno conspectu habeant qui negotia publica tractant, et quae incidere solent controversiarum genera, et principia unde diiudicari possunt: quibus cognitis facile erit ad rem subiectam accommodare orationem et quantum lubet extendere. [60] Scriptorum veterum ipsa verba adduxi interdum, ubi talia erant ut aut cum auctoritate, aut cum venustate singulari dicta viderentur: quod et in Graecis feci nonnunquam, sed maxime ubi aut brevis erat sententia, aut cuius gratiam sperare non audebam Latino sermone me posse assequi: quem tamen | |
[pagina 28]
| |
ubique adiunxi in eorum commodum qui Graeca non didicerunt. [61] Quam vero ego in aliorum sententiis ac scriptis diiudicandis mihi sumsi libertatem, eandem sibi in me sumant, omnes eos oro atque obtestor quorum in manus ista venient. Non illi promtius me monebunt errantem, quam ego monentes sequar. Et iam nunc adeo, si quid hic pietati, si quid bonis moribus, si quid sacris literis, si quid Ecclesiae Christianae consensui, si quid ulli veritati dissentaneum a me dictum est, id nec dictum esto. |
|