De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 1]
| |
Ludovico XIII
| |
[pagina 2]
| |
limite transversos egerat, praeter peccandi licentiam nihil adimis, nec vim adfers animis circa divina diversum a te sentientibus: Iustus simulque misericors, cum oppressos populos, afflictos Principes tua auctoritate relevas, nec fortunae nimium licere permittis. Quae tua singularis beneficentia et in tantum Deo similis quantum humana natura patitur, me cogit ut hacGa naar voetnoot1 quoque publica allocutione gratias tibi pro me privatim habeam. Nam quemadmodum coelestia sidera non tantum magnis mundi partibus se infundunt, sed ad singula animantia vim suam patiuntur descendere; ita tu, in terris benignissimum sidus, non contentus erigere Principes, sublevare populos, mihi quoque in patria male habito et praesidium voluisti esse et solatium. Accedit ad implendum Iustitiae orbem post actiones publicas etiam privatae vitae tuae innocentia et puritas, digna quam non homines tantum, sed et aetheriae mentes admirentur. Nam quotus quisque de plebe infima, imo de ipsis illis qui a mundi consortio se absciderunt, ita se ab omnibus culpis immunem praestat, ut tu, in ea positus fortuna quae innumeris peccandi illecebris undique obsidetur? Quantum vero hoc est, inter negotia, in turba, in aula, inter tot tam diversa peccantium exempla id consequi, quod aliis solitudo vix, saepe ne vix quidem, praestat? Hoc vero est, non Iusti tantum, sed et Sancti nomen in hac ipsa vita mereri, quod maioribus tuis Carolo Magno et Ludovico piorum consensus post obitum tribuit: hoc est esse non gentilitio, sed suo proprio iure Christianissimum. Sed Iustitiae cum pars nulla a te aliena sit, illa tamen quae circa libri huius materiam, id est, circa belli pacisque consilia versatur, eo proprie tua est quo Rex es, et quidem Rex Francorum. Ingens hoc regnum tuum, quod per tanta tam felicium terrarum spatia in utrumque mare procurrit: sed maius hoc regno regnum est quod regna aliena non concupiscis. Dignum hoc tua pietate, dignum isto fastigio, non cuiusquam ius | |
[pagina 3]
| |
armis attentare, non veteres turbare fines; sed in bello pacis gerere negotium, nec incipere nisi hoc voto ut quam primum desinas. Quam vero pulchrum hoc, quam gloriosum, quam ipsi conscientiae laetum, ut si quando te Deus ad suum regnum, quod solum tuo melius est, vocaverit, audacter possis dicere: Hunc ego a te gladium pro Iustitiae tutela accepi, hunc tibi nullius temere fusi sanguinis reum, purum insontemque reddo. Ita fiet, ut quas nos nunc regulas ex libris petimus, in posterum ex tuis actionibus, tanquam ex perfectissimo exemplari petantur. Quod ipsum cum sit maximum, plus tamen aliquid a te exigere audent Christianorum populi: ut scilicet exstinctis ubique armis pax sua non imperiis tantum, sed et Ecclesiis te auctore redeat, discatque nostra aetas arbitrium subire eius aetatis quam vera sinceraque fide Christianam fuisse Christiani omnes profitemur. Pertaesos discordiarum animos excitat in hanc spem recens contracta inter te et sapientissimum pacisque illius sanctae amantissimum Magnae Britanniae Regem amicitia et auspicatissimo Sororis tuae matrimonio federata. Difficile negotium, propter studia partium, gliscentibus in dies odiis inflammata: sed tantis regibus nihil dignum, nisi quod difficile, nisi quod ab aliis omnibus desperatum. Deus pacis, Deus iustitiae, Rex iuste, Rex pacifice, cum aliis bonis omnibus, tum hac etiam laude cumulet tuam suae proximam Maiestatem. MDCXXVGa naar voetnoot1. |