| |
| |
| |
Praefatio
Cornelis van Vollenhoven, magister meus summe venerabilis in Universitate Lugduno-Batava, ille fuit, qui mihi mandavit ut hanc novam editionem operis Grotiani De Iure Belli ac Pacis curarem. Ipse Grotii opera subtiliter noverat, in suis humanitatis et doctrinae studiis Grotium semper respiciebat eiusque consilia continuabat; in illo quasi viva facta erat hortatio ex huius libri epilogo, qui liber interire non potest, ut ipse dicere solebat:
‘non omnia dicta (sunt) quae dici poterant, sed quod dictum satis (est) adiacienda fundamenta, quibus si quis velit superstruere speciosiora opera adeo me invidentem non habebit, ultro et gratiam referet’.
(I.B.P. Lib. III C. XXV § 1).
Hoc opus, quod magistro duce aggressa eram, post eius mortem ad finem perduxi auspice viro doctissimo P.C. Molhuysen, cuius editio, anno 1919 emissa, magnam adversariorum copiam ad Grotii textus atque locos laudatos continet, quae in huius quoque editionis usum vertere mihi licuit.
Haud minus quam anno 1625, quo editio prima Grotii operis praecipui foras data est, aetate nostra immo ipso hoc anno 1939 bellum impium omnibus viribus est impugnandum, atque ex animi sententia spero fore ut cogitata Christiana, efflagitatio iustitiae, conformatio iuris, fidei hortatio, qualia a Grotio, Arminii sectatore, mirabiliter pure neque ullo certo temporis vestigio observato exposita sunt, denuo multis prosint qui ad eandem pugnam accinguntur pro gentium convictu pacato ac iuris fundamentis
| |
| |
niso, quam certarunt Grotius et Van Vollenhoven, Pauli Apostoli dicto audientes, qui in epistula ad Ephesios data (VI, 13-18) dicit:
‘Propterea accipite armaturam Dei: ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum Dei’.
Haec editio id spectat ut quinque editiones libri De Iure Belli ac Pacis quas ipse Grotius curavit, scilicet annis 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, e quibus haec quidem post eius mortem (a. 1645) edita est, in unum volumen colligantur. Unde fiet ut quis supplementa et mutationes, 1114 numero, quibus Grotius magnum suum opus instruxit, perspicere possit. (Vid. Van Vollenhoven: L'édition de 1631 du De Iure Belli ac Pacis de Grotius a. 1625, in: Mededeelingen der Koninklijke Akademie van Wetenschappen, Afdeeling Letterkunde, Deel 66, Serie B, No. 2), (Amstelodami 1928) et: Verspreide Geschriften I (1934) p. 483). Pro fundamento fuit textus editionis anni 1631, qui semper et ubique servatus est, nisi mendum typographicum in eo exemplo manifestum est, aut aliqua lectio ex editione anni 1631 in editionibus annorum 1632, 1642 vel 1646 evidenter emendata est. Videatur e.g. numerus anni MDCXXV in pagina 3; annotatio 1 in pagina 1; nota 4 in pag. 5; nota 10 in pag. 6; nota 5 in pag. 10. Hanc rationem Van Vollenhoven in commentatione supra laudata revera probavit, qua monuit editionem anni 1631 esse maximi momenti, utpote quae mutationes tam plurimas quam gravissimas, a Grotio intextas, iam contineat, auctorem etiam in ea editione curanda plus curae
ac temporis consumpsisse quam in posterioribus, in quibus tex- | |
| |
tum tantum non integrum reliquerit. Nempe in editione anni 1631 circiter 950 ex 1114 mutationibus iam occurrunt. Accedit quod in exemplis posterioribus numerus errorum typographicorum haud contemnendus invenitur. Modo in editione sua anni 1642 Grotius post singula capita crebras annotationes addidit, quae ad textum pertinent. Editio anni 1632 est exemplar raptim expressum litterulis ad legendum difficillimis. Grotius quamquam in hac quoque editione aliquot mutationes disponere potuit, hoc exemplo non id spectabat ut editionem divulgaret emendatiorem, verum ut editionem, anno 1632 a Jansonio compilatam, redargueret. Editio anni 1646 praeter paucas neque graves varietates ab editione anni 1642 multa nova errata typographica exhibet. (Ad haec semper conferatur Van Vollenhoven supra citatus). Quamquam igitur textus primae editionis a. 1625 nobis non pro fundamento fuit, e textu nunc divulgato mox apparebit, quae supplementa Grotius textui anni 1625 addiderit. Etenim supplementa anni 1631 in textu ornata sunt signis < >, annorum vero 1632, 1642, 1646 signis [ ], quae porro in notis infra paginam inter signa [ ] indicata sunt ut additamenta in sua quaeque editione. Videatur e.c. nota 1 pag. 5; nota 8 pag. 632; nota 3 pag. 286; nota 11 pag. 298.
Non additamenta tantum, sed etiam mutationes in textu quae sunt eodem modo in notis significatae sunt atque numeris annorum ad quos pertinent instructae: videatur e.g. nota 4 pag 5.
Notae, a Grotio in margine appictae, ex editionibus annorum 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, infra paginas in notis expositae sunt et praeditae annorum numeris editionum, in quibus occurrunt, quae quidem non iam inveniuntur in editione principe anni 1625. Videatur e.g. nota 3 pag. 11 et nota 3 pag. 40.
Annotationes, quae in editionibus annorum 1642 et 1646 post singula capita leguntur, notarum forma infra paginas positae sunt atque editionum annorum numeris instructae.
| |
| |
Videatur e.g. nota 5 pag. 5. Hanc rationem Molhuysen quoque in editione anni 1919 secutus est.
Errata, quae in editionibus annorum 1625 et 1631 erant, correcta sunt ac significata, exceptis mendorum typographicorum correctionibus. Videatur nota 14 pag. 114.
Addenda quoque editionis anni 1625 confecta sunt et enumerata. Videatur nota 11 pag. 39.
Subdivisio paragraphorum facta est secundum editionem anni 1667, in qua primum occurrit; ea quoque significatio in textu inter signa [ ] posita est.
Praeterea in notis similiter inter signa [ ] invenientur explicationes, qualis est nota 3 pag. 6, emendationes sicut in nota 8 pag. 6, nec non accuratior loci designatio eorum, quae Grotius non integra aut mendosa citaverat. Quae omnia maiorem partem accepta sunt ex editione anni 1919. Non inserta sunt privilegia, a Rege Francogallico ad edendum data, quoniam textu operis Grotii De Iure Belli ac Pacis me continui. Eandem ob causam non recepta est Commentatio in Epistolam Apostoli Pauli ad Philemonem, quam editores exemplis annorum 1642 et 1646 subiecerunt. At vero duo brevia recepi fragmenta, ad vitam Ludovici IX Regis Galliae, cognomine Sancti, pertinentia, quae Grotius editionibus suis annorum 1642 et 1646 inseruit, quod artissime nexa et iugata sint cum cogitatis hoc libro expressis. (Vide Lib. II Cap. XXIII § VIII, 3 et 4, pag. 573).
Molhuysen, cuius ductu et auspiciis haec editio universa confecta est, etiam curationem grammaticam sermonis Latini Graecique in semet recepit, cui insuper curae fuerunt explicationes, emendationes, locorum designationes, de quibus supra dictum est. Sine illius opera ac labore hoc opus nullo modo perfici potuisset.
Editio anni 1919, fundamento editionis anni 1646 constituta, quamquam ab eo consilio profecta est ut textum et notas corrigeret, errores emendaret, locos auctorum a Grotio allatos sed non indicatos significaret, memoratas origines disquireret, ego vero in hac editione, exemplo anni 1631 nisa, textus diversos continuos colloeavi atque Grotii
| |
| |
dictionem reddidi officio critici prorsus omisso, vel sic tamen editio illa anni 1919 huic posteriori permultum profuit.
Praeterea Molhuysen anno 1925 in commentatione, quae est in Libro Annali V Legati Visseriani, discrepantias iam indicavit, quae inter editiones anni 1625 et 1646 exstant, qua grato animo uti mihi licitum est. Etiam subsidio mihi fuit dissertatio, quam Van Vollenhoven anno 1928 foras dedit, cum appendicibus, ante laudata.
Iam mihi restat maximas gratias et agere et habere primum memoriae Vollenhoveni, qui hoc opus mihi mandare voluerit atque ausus sit, deinde viro doctissimo Molhuysen, quod tantus adiutor mihi fuerit ut in hac editione curanda eius merita meo quidem iudicio multo graviora sint quam illius, quae una curator nunc praedicatur. Qua de causa eius quoque nomen in libri titulo commemoratum esse maluissem. Quod societas, c.t. Union Académique Internationale, quae hanc editionem curandi et emittendi facultatem dedit, quod Van Eysinga, Huizinga, viri clarissimi, E.J. Brill editor, tanta patientia usi sunt tantamque fiduciam in me collocarunt, grata prosequor memoria. Operandi tenor matronae ac matris exspectatione minor fuit: utinam ne ipse operis eventus inde nimium detrimenti ceperit! Gratissimum mihi tulit auxilium vir doctissimus Jacobus ter Meulen, Palatii Pacis Bibliothecarius, cuius bibliotheca thesaurum singularem Grotii librorum continet. Numquam non editiones annorum 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, quas in huius operis usum consulebam, mihi promptae expositaeque praebebantur. Quod attinet ad editionem anni 1625, commonefacere me exemplari e Palatii Pacis bibliotheca usam esse propterea permagni refert quod editionis, quam Nic. Buon anno 1625 Parisiis emisit, exstant exemplaria nonnullis locis inter se discrepantia. Quod Molhuysen indicavit in commentatione, quae foras data est inscripta ‘Mededeelingen der Koninklijke Akademie van Wetenschappen, Afdeeling Letterkunde, deel 60, Serie B No.
1’ (Amstelodami 1925). Historia editionis anni 1625 cum ipsa per se spissum librum compleret,
| |
| |
ad eam commentationem lectorem delegare mihi liceat. Me vero omnis cura atque opera in hac editione consumpta assidue magno gaudio affecit; animus quasi divinus, qui fervidissima oratione ex hoc antiquo libro loquitur, me aluit et conformavit atque fons prudentiae in posterum mihi permanebit.
Hagae Comitis m. Martio anni mcmxxxix
B.J.A. de Kanter - van Hettinga Tromp
|
|