| |
| |
| |
[Epicedion genere]
Dni. de Veenhvysen et Spanbrovc
Consiliarii svpremi senatvs conivgi
hvgo grotivs
m. p.
| |
| |
EMeritvs vallum repeto, desuetâque miles
Rursus ad arma vocor: dubium navale tenentem
Fluctus agit, timidusq́ue maris per caerula vector.
Quicquid in Aönio Musae docuêre recessu
Formantes teneris leviter mihi versibus aevum,
Dedidici, laurusq́ue aret delapsa capillis.
Iamq́ue Camoenarum studium puerile relinquens
Implebam chartas numerorum lege solutas,
Belláque, bellorumq́ue faces, notusq́ue Philippo
Principe dicebam, quibus haec correpta rotatur
Belgicae: divellor. Poscit mea Carmina Funus
Nobile, & heu quondam patrisque viríque voluptas.
Nunc amissa dolor. Lacryma, luctusq́ue recentes
Omnia qui mutant et me fecêre Poëtam.
Singula moesta vides: non jam domus una, sed omnis
Haga, nec haec tantùm, sed & ipsa Batavia luget
Funereâ mutans victricia serta cupressu,
Atque aït: hanc saltem poteras Fortuna ruinis
Immunem praestare domum, quâ sospite vivo.
Aspice, si perfers, nigrae solennia pompae,
Tristésque exsequias, & matronale feretrum:
Apice moerentes Proceres, totumq́ue Senatum.
Cerne salutantûm quàm jam non evomat undam
Ianua, cerne Lares, desolatosq́ue Penates
Orâclum Batavo generi. nunc lugubris illos
Cultus habet, geminaeq́ue nitent insignia gentis,
Hinc tua Barnveldi, quibus Amersfordia vidit
Fulgentes Equites, illinc Brederoda Mariti.
| |
| |
Tu quoque solve Groti supremum Manibus istis
Officium, magnaeq́ue domus profitere clientem.
Inveniet dolor ipse vias, referámne Parentis
Ingenium? quicquid referam, majora tacebo.
Majestas vetat ipsa loqui: namq́ue inclita virtus
Illius antiquos offuscat gentis honores,
Et munus meritis aequans mortalia vota
Evehitur super, titulos transcendit avitos.
Ille gravis curis, longóque exercitus aevo
Confessum vocat, & suffragia maxima Patrum
Conciliat, dictísque animos, & pectora mulcet.
Illum etiam Galli proceres stupuêre loquentem
Ad Ligeris ripas Legati munere functum,
Facundum mirata nec est semel Anglia Belgam.
Omnis ad illius sed vox praeconia sordet
Inferior, superátque unus fastigia laudum,
Atque bonis intenta vigil prudentia nostris
Et Batavo satis, & nimium clarescit Ibero.
Quicquid in excelfum, sed adhuc virtutibus impar,
Congessit Fortuna virum, pensavit acerbâ
Iacturâ sobolis, (ne quem fugisse putemus
Invidiam) perijtq́ue ingentis gratia doni.
Livida non aliam quaerunt dum fata nocendi
Invenêre viam, quanquam quid non licet illis?
Quis tamen è varijs tam tristia vulnera casuis
Eligit? ah quanto damno leviore tulissent
AEquora tot campos, tot secum incendia villas!
Haec poterat Genitor sortis bona rapta serenâ
| |
| |
Fronte pati, qui nunc vix pectore tristibus alto
Temperat à lacrumis, & deplorata secutus
Funera, paené virum patitur cessisse parenti.
An Matrem potiùs referam quam gentis origo
Tempeliae tantis dignam successibus auxit,
Nec rebus, mirum, pietas inflata secundis
Turguit, & mores crescens fortuna modestos
Non potuit mutare tamen? Tén’ maxime conjunx
Veenhvsi mea Musa canet, qùi clarus utroque
Sanguine Supremum decorásque juvásque Senatum
Consilijs, aliud post que decreta tribunal
Appellare nefas? non haec, non omnia dicam,
Quae functam externâ celebrant Heroïda famâ.
Ad propriora trahor. nam longiùs Vmbra morantem
Ad sese vocat, ut luctus in carmina vertam.
Sume tibi cantus, & in hoc quoque vive sepulcro.
Si licet in tantâ virtutum mole tuarum
Haud reticere genus, non te privata dedêre
Limina, contemptive lares cepêre cadentem:
Gente sed antiquâ fulget tibi magna parentum
Nobilitas: nondum, cùm te Lucina beato
Sidere donaret, sed parco sidere vitae,
Venerat ad culmen Genitor, sed juris, & aequi
Artibus, & dignâ sollerti pectore curâ
Iam tum conspicuus, jam tum venerabilis ibat
Omnibus, & digito jam monstrabatur amico,
Spondebátque patrem patriae: sic debitus illi
Tecum crevit honos, nunc sidera vertice pulsat.
| |
| |
Tum celsae mirata diu praesagia mentis
Spem velut in magnam te provida mater alebat,
Fortunâ simul, atque annis majora loquentem:
Forma decens magno crescebat digna marito,
Verùm animi cessura bonis. quae gratia morum,
Quaeq́ue gravi simplex cum majestate venustas,
Et probitas primo jam tum mirabilis aevo,
Et lepor, ac major sexu facundia nullam
Inventura parem! quid de gravis indole dicam
Ingenij? plenâ referebat imagine Patrem
Feminei generis decus, & pudor, unde paterna
Perpetuò pietas in te proclivior ibat.
Nunc tantùm meminisse licet. Quis turbida postbác
Pectora mulcebit? Fuit haec tua cura: Parentem
Tu, quoties humeris commissi publica moles
Ponderis, & nostrae nimium defixa saluti
Cura fatigaret, placido sermone levabas.
Iam, nisi quòd coelebs, Genitori tota placebas,
Namq́ue cupit vincire thoros, & jungere festa
Connubia, & dignos ex te sperare nepotes.
Virginitatis amor pugnat cum lege parentis,
Cedit virginitas legi: dumq́ue ambigit omnis
Patria, quem tanto dignentur Fata cubili,
Invênit Genitor taedas. Veenhvsivs unus
Promeruit socium tam magno judice lectum.
Hic genero felix, socero felicior alter.
O quales luxêre dies, cùm nobilis Haga
Mussatos Domina vidit Gertrvdis amores,
| |
| |
Insignémque virum Generosae stirpis alumnum,
Effudítque preces, & vota jugalia, sed non
Profectura diü. tantum per quattuor annos
Non potuit durare bonum, sive invida Fati
Optima quaeque rapit manus, atque exstantia carpit,
Naturae sive haec ratio, quae tempore longo
Nec patitur florere rosas, nec lilia servat.
Grata Senatoris semper te cura mariti
Visceribus totis, animóque amplexa tenebat.
Sed pius haud unquam signis gravioribus ardor
Emicuit, quàm cùm juvit minùs: ille cubanti
Haerebat prono fusus super oscula vultu.
Quae tum cura thori, quantus pro conjuge pallor!
Languebat simul, & vultus sumebat ab illâ
Dignus amor certè, quem non adversa probarent.
Felices, & jam ditati prole secundâ
Florebant thalami: patriis excedere tectis
Filia privatis laribus mansura parabat.
Sed nihil hanc, carúmque nimis disjungere Patrem,
Aut mors sola potest, & mors disjunxit utrunq́ue.
Corripitur tristi miseranda puerpera morbo.
Spes erat à primo pulsu non parva salutis:
Iámque exire foras, votumq́ue exsolvere templo
Coeperat. invaluit rursum grave virus; & atri
Intermissa mali crevit natura morando.
Sic, ubi sublimi totum velut aëre pendens
Iönium Boreas rapit, atque ad sidera tollit,
Tollit & unda ratim, ratis arbore tangit Olympum,
| |
| |
Crudelésque Deos, atque Oriôna minantem.
Inde ubi ceperunt liquidi subsidere montes,
Illa cadit praeceps, horrétque Acheronta propinquum.
Intereà fera crescit hyems, graviore tumultu
Auditur latus, & stricti mugire rudentes,
Nec durare queunt lassatae membra carinae.
Fluctus adest novus, atq. ipsum cum puppe magistrum
In fluctus agit, & vasto demittit hiatu.
Volvebant quintum Genitalia Sidera lustrum,
Cùm morbi gravis ira premit, flurémque juventae
Corripit: illa priùs species optanda maritis
Deperit. An saltem si mors manet, ut manet omnes
Non potuit nisi lenta dari? Stat pallida mater,
Stat conjunx, moestúsq parens. nîl turba ministrans
Auxiliata malis, nîlars operosa medentûm.
Heu quid non Mors dira rapis? tenuata sororum
Stamina deficiunt, & inexorabile pensum
Quod Natura dedit supremo in fine laborat,
Formosiq́ue cadunt vultus, vix ossibus haeret
Pellis, & horror inest oculis, atque auribus horror:
Luctatur sedvita diú: vox sola mariti
Noscitur, & vultu Genitor moriente videtur.
Os matri se sponte movet, carámque sororem
Murinurat, & fratres, consolaturq́ue dolentes,
Relliquiaq́ue animi sancto famulantur amori.
O semper comitate dolor, quàm tristia nunquam
Sola superveniunt, sed duris nexa cathenis!
Non finitus erat Puttenae Praesidis orae
| |
| |
Luctus, & alter adest, fraternaq́ue funera natae
Exsequias post terga trahunt. Pater optime, quantam
Materiam virtutis habes, dum pectore questus
Comprimis, emersumq́ue gravi caput exseris undá!
Nullus enim lacrymas vidit, suspiria nullus
Audiit, & solum moli te muneris isti
Sensimus esse parem, tantâ quam laude tueris,
Vincere quem rerum nullae potuêre procellae.
Nunc tamen exanimem circumspicis, oráque natae
Frigida miraris, nunc neptibus oscula libas,
Quae tibi sola tuae superest Gertrvdis imago.
Quippe bis ad partus vênit Lucina, duobus
Vultibus eximiae transfudit frontis honorem.
Felix ô, nisi saeva dies, quae summa voluptas,
Gaudia pro sobolis thalamo materna negâsset!
Nunc spes, atque preces, & fortis vota futurae
Atropos in mediâ scidit imperfecta juventâ,
Legatis nobis lacrymis. Veenhvsivs ipse
Magna maritali superatur pectora luctu
Tristis ad invidiam Fati: non lucis Eoö
Conjugis amissae facies, non nocte recedit.
Quin ubi jam viduo commisit membra cubili
Insomnis jacet, & thalami dispendia luget.
Non ego, quantumvis consortia magna doloris
Passus, & heu mecum sortem lacrimatus iniquam,
Tot luctus loquar, & lamenta domestica versu
Consequar: anté dies vel me vox ipsa relinquat.
An magis externis etiam miserabile funus,
| |
| |
Feralésque canam pompas? sed vidimus omnes
Densatam exsequijs, & spectatoribus Hagam,
In se oculos omni cùm vertit ab agmine conjux,
Et pater heu frustrà toti prope creditus urbi
Fatorum superâsse vices. at fortia cuncti
Pectora mirantur ipsi vicina sepulcro.
Disce per exemplum funesto parcere lucta,
Quisquis damna foves, & iniquo pectore fotum
Vulnus amas. quid enim juvat indulgere dolori?
Mortua sunt quaecunque vides, aut debita morti.
Terra mari, terrae mors est mare: currit in unâ
Ipsa dies peritura die. pecudèsque feràsque
Et volucres Nox una manet. Felicior illis
Vnus Homo solos morti permittit avarae
Nervos atque cutim: Supérant post funera Manes.
Haec etiam vobis felicior ipsa superstes
Parte sui meliore manet: non spontè rogavit,
Non metuit cùm jussa mori. quae monstra timemus?
Oráne tergemini Canis, armatàsque veneno
Eumenidas, facibusq́ue, & consurgentibus hydris,
An tardum cum nave senem, Regnóve profundo
Finxit prisca geri quaecunque licentia vatum,
Aut Deus exposuit veri certissimus author?
Quam gemimus, non illa unquam mala tristis Averni
Sentiet, aut Stygio cruciata rotabitur igni.
Sed dubios extra casus, & lubrica vitae
Ibit ad aetherios coetus: ibi nescia lethi
Transiget aeternas inter sacra gaudia luces,
| |
| |
Praesentémque Deum felix conviva rogabit,
Si nostri manet ipsa memor, quod Mortis iniquae
Immatura dies teneris sibi dempsit ab annis,
Proroget hoc caro, Batavo gaudente, Parenti:
Nec nisi completis humani finibus aevi
Ipse senex patriam tutâ statione locatam
Deserat, & dulcem longo pòst tempore Natam,
Illustrésque invisat avos, ad celsa receptus
Sidera. Fata negant posse haec tam justa negari.
Salve igitur, salve jam libera luctibus Vmbra,
Supremumq́ue vale, & quanquam mortalia temnis
Inferis hoc vile quidem tamen accipe carmen
Vna dies coeptum quod vidit, & altera factum.
|
|