Lectori.
INstituti nostri quae fuerit ratio, qvisqvis es, ex câ quae ad Galliarum Principem scripta est epistolâ intelligere potuisti: ideóq. non multis mihi hic cópellandus. Tragoediç prolixitarem si accusas, hoc habe; Si placitura erat, non poterat nimis longa; si displicitura, non satis brevis fieri: excusabit tamen argumenti foecunditas, si quid hâc in re peccatum est. quanquam cur peccarum, cùm etiam exemplo possit defendi? Et quaeso, quis unquam modum statuit, aut statuerit? Quisque sui operis magister. Stylus non videtur cothurno dignus? causam non dico quo minùs ità sit, nam scio etiam esse, quibus nemo post Senecam satis facit, nec ille quidem integer. Mantissae loco habes Sacrorum Carminum Cumulum, aut επιμετρον. In eo, Speciminis loco, Euangeliorum quatuor initia versibus vidisti expressa: Deinde Hymnos, & Psalmos, aliáque nonnulla, quae reperire potui: Nam sunt & alia non pauciora eiusdem generis, quae nunc in manus non venerunt: & si qua venerunt, ea omissa sunt, ne opus in nimiam molem excresceret. Pleraque horum carminum mihi in itineribus lusa, dum aliud quod agam, non invenio: unde rudiora fortè erunt, quàm oportuisset abs quoquam proficisci, qui, cum funderet, Poëticam supellectilem ad manum habuisset. Ego tempus fallere volui, &, quia ne pugillares quidem saepe in promptu, memoriâ potius mecum cercare, quàm ingenio, Vltimo hoc loco nobilis apud nos Matronae est epicedium, quod dum reliqua imprimuntur, sub manu natum. Id si sacrum non est, at omninò profanum dici non potest. Hoc opusculum si tibi placuisse intelligam, erit quod mihi gratuler: laborísque non poenitebit. Alia etiam varii argumenti partim perfecta, partim affecta istis stimulis accensus publico non invidebo. Primum in Sacris Dialogus, cui Philarchaeo nomen, jam in manibus est, in quo Mosis sacra historia plurimis Ethnicorum firmatur testimoniis, si tamen ità loquendum de re quae per se firma externo ad fidem auxilio non eget, In eo multa ex AEgyptiâ, Phoeniciâ, Orphicâ, Pythagoricâ Theologiâ non contemnenda promentur. In Iure (quanquam plus temporis forensi actioni, quàm nudae scientiae exercitio tribuendum existimem) tamen haec, si Fata sinent, lucem non effugient, ne quis posthàc criminetur nos Musarum deliciis inescatos Themidis non frequentássc Sacrarium. Commentarius in sex Leges difficillimas,