| |
Forte non ingratum erit, & hoc Carmen Paschale, simúlque mihi Natalitium, currente praelo fusum.
SAncta lux longo redeuntis anni
Circulo salve: tibi nos vacamus
Ritè miscentes sacra Christianis
Sive tu quondam, vetus Abrahami
Cùm fero rectas Pharaone terras
Linqueret proles, celebrata primum
Pane fermentum metuente gaudens,
| |
| |
Partibusq́ue agni benè distributis
Annuâ nobis redeunte Lunâ
Sive, quod justum est, nova causa risus
Vicit antiquos, domitrixq́ue legis
Te reviventis sibi mancipavit
Hoc tamen certè veneranda, & illo
Nomine effulges mihi, sanctiórque
Iure natali proprio, nisi illum
Namq́ue, quod faustum sit, & usque felix,
Prisca si rectè repetamus acta,
Quae mibi vitam dedit, haec iesv
Sol mihi hic primus fuit, hic Hebraeo
Sanguini divinâ ope liberato,
Hic triumphato tibi christe luxit
Te precor solum, manibusq́ue tensis
Poplites flecto, gemituq́ue crebro
Prebeas oro facilem querelis
Quid mihi haec vita est, nisi iter molestum,
Quod procul dulci patrâ remotus
Exteris, eheu, malegratus oris
Ecce nunc lustris mihi Sol duobus
| |
| |
Addit octavum revolutus annum,
Plena quae nobis hominis putatur
Heu, quid infausta numerare vitae
Tot dies prodest? quid erit juventus,
Quam sibi totam puerilis aevi
Quo tibi possum merito probare
Tot mihi noctes, tot abîsse luces,
Cuí propè incassum data vita nullo.
Qualis è faetae genitricis alvo
Prodij, talis supero, nec est cur
Hactenus vivam, nec adhuc quod ultrà
Opprimor longâ serie maloram:
Prima quae vitam dedit hora, secum
Vexit aerumnas, & in omne jussit
Nempe ut addiscam nec in hâc morandum
Sede, nec rebus cupidâ vacandum
Mente terrenis, sed adastra certos
Interim sacris libet erogare,
Quicquid hoc aevi est, studijs, Deóque,
Quo fruor vitâ tribuente, vitae
Artibus si quid potero profanis,
| |
| |
Cura quae semper maneat secunda,
Hoc patri, matri, patriaeq́ue & omni
Absit ingratus socius bonorum
Fastus, & saevae furor acer irae,
Exulet livor malus, invidiq́ue
Túque quae blando nimiùm veneno
Pellicis mentes procul hinc abesto
Omnibus mater vitijs, & Orco
Ergo dispellam vetus expiato
Corde fermentum, nec-adhuc-timendi
Cornibus mores imitabor agni
Vt Pharitandem regione migrans
In Cananaeas proficiscar oras,
Quas bipertiti Sacra pollicetur
Mortuus pro me mihi nam resurgens
Spem facit Christus fore, ut absolutus
Criminum culpâ teneam beati
Haec velut conscripta adamante duro
Haereant imis mihi fixa fibris,
Coepta dum curret beneominato
|
|