Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijPhalevciis.VItam quee faciunt beatiorem,
Non sunt quae rude vulgus expetiscit,
Risus, divitiae, dapes, honores.
Verum haec, quae fugiuntur, & fugantur:
Luctus, probra, fames, inopsq́ue egestas.
Felices meritò volo vocari,
Quos simplex vetat intumere fastu
Mentis pauperies, quibusq́ue scire
Nîl se scire datum est: sibi ista poscit
Coetus pectora sola Christianus,
Et sors aetherij beata regni.
Felices quibus aegrimoniarum
Oppressos cumulus perurit artus:
Nam solatia digna consequentur.
Felices, quibus exulat malignus
Irarum furor, & vacat procellis
| |
[pagina 18]
| |
Tutum perpetuâ quiete pectus:
His praesens placidâ beare vitâ
Terrarum Deus arva pollicetur.
Felices quibus est fames sirisq́ue,
Verae Iustitiae fames sitísq́ue
Quos omni satias sequetur aevo.
Felices quoque prona quêis in omnes
Est clementia: sentient & ipsi
Clementem vice mutuâ favorem.
Felices etiam quibus duloso
Cor fuco vacat: hi Deum videbunt.
Felices quoque pacis esse quotquot
Authores cupiunt. Eos benigns
Non fallo sobolem Dei vocâris.
Felices quoque justa quos sequentes
Injusti sine jure persequuntur:
Hos Rex coelicus eligit ministros.
Felices neque vos negârit ullus,
Cùm genus impia vos probris lacesset,
Vrgebitq́ue malis, meâque causà
Mendaces temerè ingeret loquelas.
Haec sunt gaudia vera, non dolores,
In coelo quibuis est parata merces:
Haec sunt, testibus omnibus Prophetis,
Quos exercuit aequa sors malorum,
Vitam quae faciunt beatiorem.
|
|