Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 19]
| |
Ex cap. VII. Stephani declamatio trimetris.AVdite fratres quotquot, & quotquot patres
Astatis isti, aut assidetis coetui.
Deus ille magna lucem amictus gloriae
Patri Abrahamo se videndum praebuit.
Necdum Charana presserat pedibus sola;
Sed adhuc profanae terminos Babyloniae
Incola tenebat, inter amnibus in locis,
Quos Tygris & quos tumidus Euphrates rigant;
Deus ille dixit: profugus hinc ex finibus
Excede patriis, linque cognatum genus,
Vt regna subitò, qua tibi ostendam, petas.
Possessiones deserens Chaldaïcas
Tunc Abrahamus in Charanâ collocat
Tellure sedes: inde rursus mortuo
Migrare patre jussus, huc vênit loci,
Praesente quem vos posteri colitis die.
Nec interim illi tantulum dederat Deus
Vt in suo unam figeret plantam solo,
Quod jure proprio posset haeredes sequi.
Tamen, & carenti liberis, juraverat
Regionis eius omne latifundium
Ipsi daturus, ipsiusq́ue nepotibus.
Addiderat eius posteros etiam exules
Diu futuros sub peregrino jugo,
Et servitutis multa passuros mala,
| |
[pagina 20]
| |
Dum visa tar dis saepe curriculis trahi
Phoebea quartum conderet saeclum rota,
Trucibusq́ue dominis se futurum judicem.
Deinde eosdem Barbaro eductos solo
Sibi mancipandos, inq́ue priscâ patriâ
Perenne sacris destinandos ritibus.
Dederátque sacram foederis puri notam
Recutita membra. At ille genuit Isacum,
Genitúmque circumcidit octavâ die:
Isacus eandem rursus in Iacobo suo
Servare legem didicit, & Iacobus quoque
Bissex parentum conjuge ex variâ parens.
Iosephus ab ijs (tantáne in fratres cadit
Invidia!) Arabicis venditus mangonibus
Invitus ivit procul ad AEgypti plagam,
Praesente mirùm semper afflatus Deo.
Qui liberatum carceris squalloribus,
Et non inani praeditum Sapientiâ,
Tanta beâvit gratiâ, ut Niloticae
Dominator Aulae Pharao regni commodis
Domesticisq́ue rebus hunc praefecerit.
Mox dira sterilem vexat AEgyptum fames,
Negante Nilo justa segeti foenera.
Eadem propinquos damna Cananaeos premunt.
Sed fortè Iacobi senis ad aures venerat
Superesse Phariis horreis comparcitas.
Farrum reliquias: misit emptaros penum
Nostros parentes in Pharum, quibus alterim
| |
[pagina 21]
| |
Redire jussis, prodidit se, qui foret,
Iosephus isto collocatus culmine,
Stupidosque fratres traxit in miraculum,
Rex ipse laetus Pharao Iosephi genus
Audivit ille jam gravem senio patrem
Ad se vocavit, & patris totam domum,
Quae capita quinque septièsque habuit decem.
Sic Iacobus hospes gratus AEgypti in solo
Vitam reliquit, postq́ue Iacobum filii
Iussi parenrem Lege naturae sequi.
Inania horum tecta patriis corpora
Iacent sepulchris: pars sub antro duplici
Pro quo Abrahamus pondus argenti dedit;
Tellure reliqua pars sub istâ conditur
A Sichaemeo quae pofecta est Emmore.
Vbi tempus illud, quod Deus praedixerat,
Adduxit aevi non quescens orbita,
Faecunditate gensin immensum suâ
Hebraea crevit: jámque superârat fidem
Numerus, tenente sceptra, non cuius diu
Benignus istum texerat populum favor,
Sed altero Pharaone, Iosepho super
Cui nulla mente cura memori sederat.
Is iniquus, atrox, perfidis usus dolis
Evellere omne statuit Isacidûm genus.
Cum faeminarum nempe fertilitas foret
Suspecta Pharijs rebus, & virtus virûm,
Ipsos coëgit lege, sexus mascali
| |
[pagina 22]
| |
Vt vagientes liberos exponerent,
Subitóque natis lucis eriperent moram,
Ne quis periclo nasceretur regio.
Tempus sub illud nascitur gratus Deo
Puer Amramaeus; iste trinis mensibus
Eductus intra parîetes patriae domus,
Vrgente capitis ultimo discrimine
Expositus amni creditur, qui mitior
Longè Tyranno sospitem in ripam vehit:
Vbirepertum nata Regis pessimi
Ausert, adoptat, nutrit, & Magicas jubet
Haurire cupido disciplinas pectore:
Vt ipsa Memphis artibus Memphiticis
Dignè periret. Sic potens sapientiâ
Moses, & oris extitit facundiâ.
Cui cum per octo lustra varié exercita
Crevisset aetas, vênit in mentem genus
Visum Israëlis ire, populares suos.
Quos quòd subactos dura servitii juga
Pati videret, doluit, ac injuriâ
Cum contribulem forte fortunâ premi
Aspiceret, ipsi vindicem sese dedit,
AEgyptiumq́ue dura molitum mala
Demisit Orco, partibus functus suis,
Tanquam futuri muneris praeludio.
Putabat isto posse cognatum genus
Facto doceri, se fore hunc, cuius dator
Salutis ipsos liberaret dexterâ,
| |
[pagina 23]
| |
Sed res habebat ista se in contrarium,
Nam cum sequenti for tè pugnantes die
Duos videret, voluit in concordiam
Reducere ambos: Res iniqua est, inquiens,
Vos contribules invicem esse injurios.
Tunc ille, monitis cùm lacessens alterum
Parere nollet: Te quis, inquit, Principem
Lectúmve causis judicem nostris dedit,
An ego secunda sum futurus victima,
AEgytiumq́ue, quem trucidabas heri,
Secutus, ibo Stygia visurus loca?
Haec verba Mosem compulere in Arabiam
Abire profugum. filios binos ubi
E matre genuit Raguelide Sephorâ.
Decenniisq́ue rursus actis quattuor,
Horebus ubi mons arduum tollit jugum,
Apparet illi nuntius magni patris
Innocuus ignis horridam lambens rubum.
Miratus ille, dum vagum sequitur pecus,
Rem propius omnem contuendam censuit.
Ibi vox ab alto numinis sancti sonat.
Ego sum tuorum Dominus adjutor patrum:
Deus, Abrahami scilicet, Deus Isaci,
Deusq́ue Iacobi. Mosis immensus tremor
Invasit artus, totus obriguit metu,
Non ausus ire propius ad spectaculum.
Repent rursum verba percepit nova.
Nisi profano calceo. solvas pedem
| |
[pagina 24]
| |
Nefas sacratis te locis insistere est.
Ille ego miseriam gentis aspexi meae
AEgyptiorum subjugis: suspiria
Gemitúsque ad aures saepe venerunt meas.
Nunc ecce populum liberaturus malis
Venio benignâ facilis indulgentiâ.
Eius ministrum jubeo te miraculi
Repetere, rapidus quae rigat Nilus, sola.
Sic illum eundem, quem negârat principem
Sibi futurum pervicax hominum genus,
Deus ipse Hebraeis Imperatorem dedit,
Ducémque, flammâ vepris internunciâ,
Idémque vindex genti & assertor fuit,
Semper recenti cognitus miraculo
Dei minister, nunc in AEgypti plagâ,
Et regis aulâ, nunc Erythraeo in mari,
Nunc Sterilis inter varia deserti loca
Quinquenniorum bis quaternorum morâ.
Hic ille Moses Israëlis posteris
Qui tale quondam vaticinium protulit:
Deus excitabit alterum similem mihi
Vobis Prophetam, stirpe veftrâ prosatum,
Hunc audietis obsequentes jussibus.
Hic ille Moses qui virûm nostratium
Frequente concione Sinaeum jugum
Ascendere unus potuit è tot millibus,
Cum quo ministra vox Dei voluit loqui,
Mox ipse nostris quae referret patribus.
| |
[pagina 25]
| |
Huic Dominus idem viva dedit oracula
Nobis daturo. nec tamen tanto duci
Dicto audientem nostra gens se praebuit.
Ingrata sedenim corde refractario
Consilia capiens de revisendâ Pharo,
Pro servitute vota fecit pristinâ.
Sed & Aaronem, faceret ut Divos viae
Duces, rogavit, quippe Mose quid foret
Factum negabat posse se resciscere:
Tantùm putare cuius auspiciis fugae
Sese dedissent, nunc ab illo deseri.
Ita contributo jussit auri pondere
Fieri juvencum, pecoris & muti colens
Mutam figuram, struxit aram, victimas
Dedit, peregit sacra, libavit merum,
Festum diem celebravit, occinuit modos,
Egit choreas, & labores impio
Manuum suarum comprobavit gaudio.
Avertit animum gente ab ingratâ Deus,
Se derelicto siderum coelestium
Choros colente, sicut & Vatum sacris
Haec verba laesum Numen inscripsit libris.
Age dic, per octo lustra, dic Iacobi domus,
Inculta quondam cum peragrares loca,
Mihíne pingues immolâstis victimas,
Mihíne creber fluxit agnorum cruor?
Imo Molochi liberorum sanguine
Placâstis aras, illius tentoriis
| |
[pagina 26]
| |
Religio sedit vestra. Remphanum quoque
Coluistis astrum Cypriae sacrum Deae.
His posita imago plurima est, his oscula
Fixistis, his famulare flexistis genu.
Ergo in Damascum vos manu Babylonicâ
Vinctos jubebo procul ferri in exilium procul.
Nostri parentes vasta cum colerent loca
Habuêre testem stabilis Arcam foederis
Velis opertam. quam, secutus imaginem
Sibi intuendam velut ad exemplar datam,
Authore magnus fecerat Moses Deo.
Sed & hanc iidem post Iësu sub duce
Secum tulerunt, Marte cum peterent feris
Habituta populis arva, quos omnes Deus
Nostris coëgit terga dare majoribus.
Tandem favore cum beatus Numinis
Piâ teneret sceptra Davides manu,
Extruere templum voluit, indignum ratus
Se qui superbo degeret palatio.
Permittere Arcam militari tegmine
Latere opertam. Nec datum est illi tamen.
Sed primus aedem Maximo Iacobi Deo
Fabricare Solomon potuit. Ipse Altissimus
Non habitat hominum manibus extructos lares,
Vt sancta Vatum concinunt oracula.
Solium mihi AEther, Terra suppedaneum:
Quâ vultis, inquit Dominus, ut claudar domo?
Quae mihi paratis tecta Divinae locum
| |
[pagina 27]
| |
Dantes quieti? nónne prius haec omnia
Cùm nîl fuerunt esse mea fecit manus?
O semper aequè duricer vicum genus
Quêis nulla potuit dextra circumcidere
Mentem, vel aures, vos benigno Numini
Estis rebelles, vos profanatis sacra
Quaecunque Sanctus dona mittit Spiritus,
Vitiisq́ue avitis parte nullâ ceditis.
Quem non Prophetam gravibus urserunt malis
Vestri parentes, vel cuï, gens impia,
Vatum pepercit? Ense majores fero
Necuêre vestri, quotquot huc legaverat
Hominum saluti providus semper Deus,
Vt sera canerent fata venturi illius
Qui justus ipfe nos sibi justos facit.
Certâstis illis scelere, quos nunc vincitis.
Vos non Prophetae, sed Prophetarum omnium
Quem scripta spectant, Eius, heu dirum nefas,
Vos proditores estis & sicarij.
Legem quoque ipsam, quae ministerii data est
Caelestis operâ, vos receptam spernitis:
Illam haud sequentes illa vos damnat reos.
| |
Ex cap. XVII. comm. xxii.
| |
[pagina 28]
| |
Qund vel modò ipse testimonio certo
Poteram doceri, si fuisset incertum.
Obambulabam fortè per sacras ades
Delubra Divis consecrata visurus.
Aram videbam: subitò propius accedo:
Inscriptionem contuor Deo ignoto.
Hunc ergo quem vos dicitis Deum ignotum,
Quem colitis, & cui sacra facitis ignoto,
Cunctis eundem facio gentibus notum.
Deum, Deum orbem qui creavit ingentem,
Et quicquid orbe continetur ingenti,
Hunc si putatis facta manibus humanis
Habitare templa, si putatis hunc vestro
Cultu juvari negligenter erratis.
Nam quid sibi egeat, quid velit ministrari,
Quo dante spirat, quidquid ullibi spirat,
Vivitq́ue vivens omne: sanguine ex uno
Qui fecit hominum dissitissimas gentes
Vbique totam possidere tellurem,
Quibus ille in horas tempus omne distinxit
Mensesque & annos: terminósque praescripsit
Habitationum, nempe genus ut humanum
Nunquam Deum ipsum quaeritare cessaret,
Si fortè posset invenire palpando,
Quamvis propinquum, singulisq́ue vicinum.
Nam nos in illo vivimus, movemurq́ue,
Sumusq́ue cuncti, sicut & Poëtarum
Vestratium verissimi sonant versus:
| |
[pagina 29]
| |
Nos illius genus: ergo cum Dei simus
Genus supremi, non putare debemus,
Saxo, vel auro fulgido, vel argento,
Aut si quid aliud fingit artifex dextra
Ducem sequuta propriam voluntatem,
Simile esse Numen: absit hoc nefas, absit.
Deus ille saecli veritatis ignari
Vicem misertus ecce vos adhortatur,
Vt libeat omnis poenitere delicti.
Iuri diem prestituit ille dicendo,
Cum judicabit omnis incolas terrae
Hominem per illum, cuî suas dedit partes,
Quem mortuum ipse suscitavit ad vitam,
Nobis ut in eo spem sacram locaturis,
Vita ista morti, mors iter foret vitae.
Placuit his adjicere Psalmos duos, inusitatiori Carminum genere à me compositos. |
|