| |
Initivm evangelicae historiae scriptore Iohanne παραφρασικῶς.
Principio rerum, cúm nec natura citato
Sideribus pictum referebat turbine Coelum,
Nec Tellus, nec Pontus erat, nec quicquid ubique
Cernimus artificis te statum munera dextrae,
Iam tum Dîa fuit Ratio, Sapientia patris,
Internus Sermo, Verbum à Genitore profectum,
Par summo, junctumq́ue Deo. Non illud ab ipso
Numine discretum discessit origine Mundi,
Sed penes aeternum mansitq́ue manétque parentem.
Ipse Deus fuit hoc Verbum, Deus unus & idem,
Quem Patrem, Flaménque sacrum, Narumq́ue vocamus,
Nec Pater est Natus, sed sunt Deus ambo sed unus.
Sic quoque si parvis componere magna licebit,
Finitis quae sine carent, aeternaq́ue natis,
Vna Anima est hominum: Mens est vice Fontis in illâ:
Hinc Intellectus secreto nascitur ortu:
Rurfus & ex ipsâ procedit Mente voluntas.
Quippe qvod est devs est, Causa est, Verumq́, Bonumq́:
| |
| |
Haec tria sunt, Devs est unum, Devs omnia solus.
Quicquid ubique vides divina potentia fecit
Sermonis virtute sui. Nam dextra Parentis
Primum informe Chaos confusi condidit Orbis.
Iámque erat hoc, nec erat. nam cum nihil esset in illo
Omnia erant, poterantq́ue ex uno cuncta creari.
Omnigenas Mundi species, rerúmque figuras
Conclusas in se Ratio divina tenebat.
Hinc Deus exemplar molis, formamq́ue futurae
Prompserat, útque notas omnes in imagine cerae
Cernimus expresaas signaclum reddere primum,
Mentiriq́ue typos: sic ingens Mundus imago
Primigenae Rationis erat, Verbiq́ue Paterni.
Nam princeps quodcunque Dei Sapientia pulchrum
Censuit, hoc sancto sermonis numine factum est.
Illius império quae facta fuêre, probavit
Illius arbitrium, quo nunc quoque cuncta reguntur:
Vnde Animam Mundi veteres dixère Magistri.
Hâc sine nîl factum est, factum quodcunque videmus,
AEternúsque opifex perfecit cuncta per illam:
Ipsaq́ue vita fuit divini in numine Verbi,
Et nunquam peritura salus, Mors unica Mortis.
Vita fuit Lux illa viris, Sol totius Orbis
Qui pepulit densam mortali è pectore noctem:
Fax hominum, sacrúmque jubar, divinaq́ue lampas
AEtheriusq́ue ignis, penitus qui humana resolvie
Frigora: at in mediis Lux splenduit ista tenebris.
Intereà multi quos Nox manifesta tenebat
| |
| |
Obsessos diris nebulis, comprendere tantam
Non potuere diem, radios licet illa per orbem
Spargeret, & quotquot Telluris munera carpunt
Lustraret face: pars lucis tam magna peribat:
Illa quidem fuit in Mundo, Mundusq́ue per illam
Factus erat, tamen hunc cuise debebat, & in se
Omnia, non potuit demens cognoscere Mundus.
In sua nam vênit: sed tanquam aliena petentem
Hospitio fraudâre sui, caecóque furore
Praesentem dominum proprij sprevêre ministri,
Quid facitis miseri? quae vos dementia versat?
Non novus hic vestris successit sedibus hospes:
Ipse herus est, qui jure suo sibi debita poscit:
At vos extorrem & peregrini more fugatum
Pellitis è tectis. ô térque quatérque beati,
Quêis sanctae melior menti sententia sedit,
Amplecti dominum magniúmque agnoscere Regem.
His dabitur Coelestis honos, genitoris amica
Pignora supremi, sobolémque audire Tonantis.
Scilicet ipse Dei naturâ filius omnes
A patre, quos fidos sibi comperit esse clientes,
Curat adóptari, nósque ad communia Coeli
Regna vocans, fratrésque cohaeredésque salutat:
Quos non femineus sanguis, non insita matri
Mascula vis genuit, non misti corpore sexus,
Mortalisque amor, & foetus studiosa voluptas:
Sed Deus arcano Ter Maximus edidit ortu,
Delegitq́ue sibi patriâ pietate fovendos.
| |
| |
Illa Dei Ratio patris, & Sapientia carnem
Induit, humanâ nobis spectanda figurâ,
Corporeósque artus ac membra simillima nostris
Sumpsit, & ex patrio in terras descendit Olympo,
Vt fieret perfectus homo: nam foedere sacro
Mortalem speciem sibi vis Divina ligabat.
Vidimus hunc ipsi: populo cùm mistus Hebraeo
Viveret, & nostras praesens inviseret urbes.
Vidimus excelsum decus, & coelestis honorem
Luminis: haud adeo nos gloria tanta fefellit
O qualis quintusq́ue fuit! Miracula centum
Esse genus docuere Dei: sic ora ferebat,
Sic nunquam ex illo Majestas vera recessit,
Gratiáque, & sincera fides, & vivida virtus,
Vnigenam aetherij natum testata parentis.
Hujus inexpletas in nos manus amne perenni
Prodiga fudit opes, totósque excussit acervos:
Hujus & aeternùm nullâ mercede redemta
Gratia nos geminâ gratis complectitur ulnâ:
Durat perpetuum bonitas, sempérque favorem
Succedens alter pellit favor: útque tabellis
Lex geminis conscripta fuit data Mose ministro,
Lex hominum accusans districto examine mores,
Gratia sic nobis per Christum vênit Iesum,
Authorem vitae (neque enim sententia fallit)
Ductorémque via nobis, Veríque Magistrum.
Námque Deum nemo mortali lumine vidit
Qui nos, quae sit ei Mens vel Natura, doceret:
| |
| |
Vnica sed gremio soboles assueta paterno
Exposuit sermone Deum, docuítque tametsi
Humano ingenio Naturae vincere leges.
|
|