Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 6]
| |
FAustus ab excelso nobis descendit Olympo
Nuntius, & Pacis rumor bonus attigit aures.
Certa fero certis authoribus: hactenus Orco
Claudimur, & toto vincti retinemur Averno.
Vltima promissi vênit jam temporis aetas:
Libertas stetit ante fores, divináque tandem
Gratia per Christum nobis offertur Iesum:
Huic pater affudit sacrati insignia regni
Vnguentum capiti, &t coelestem aflavit honorem.
Téque adeò decus hoc avi veniente paratur
Zacharide, & felix sectorum nascitur ordo:
De te prisca canunt sacrorum carmina vatum
Malachiae, Esaiaeq́ue Deo dictata magistro:
Ecce meus praecursor adest me missus ab ipso,
Qui secura tui praeat vestigia gressus,
Quiq́ue paret calles, & iter venientis adornet,
Adventumq́ue tuum terrestri nuntiet orbi:
Vox sonat inclamans inter deserta locorum,
Sternite iter Regi, pate átque aequata cylindris
Semita, quae dominum rectà deducat euntem,
Ne via Regales faxis secet aspera plantas.
Haec resonant montes, respondéntque omnia silvae.
Iohannes huic nomen erat, qui munera sacrae
Exercebat aquae, & populum Iordane lavabat,
Silvestres ubi sponte casas, saltusq́ue colebat
Exul, & urbanae fugiens contagia culpae
Exemplo, vitae, populos & voce monebat
Sectari melioris iter, commissáque fassos
| |
[pagina 7]
| |
Crimina supplicibus veniam deposcere votis.
Omnis enim vatem Solymûm mirata juventus,
Toráque visendi studio Iudaea petebat,
Quiq́ue Palaestinos fines, quiq́ue arva tenebant
Proxima Samariae, quiq́ue Hierichuntis alumni
Consita rugosis habitabant moenia palmis:
Huc omnes venere Syri, culpámque fatentes
Amne lavabantur qui flumine lapsus amoeno
Petraeis Arabum Syriam distinguit ab oris.
Ille camelorum exuvijs circundatus ibat,
Gibbosaeq́ue fercae pellebat frigora tergo
Succinctus lumbos corio: nec victus amictu
Carior: esuriem tenui pepulisse locustâ
Contentus (cibus ille Syros Parthóque tenebat)
Mella feris apibus per silvam excusa legebat,
Talia suspensae recitans oracula genti:
Me sequitur praegressa legens vestigia, qui me
Est prior, & Diâ potior virtute futurus,
Indignusq́ue ego sum solvam qui cernuus illi
Infima quae sacras cohibent obstragula plantas,
Flamine purgabit qui vos, ego flumine tantùm.
|
|