Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome VII 1579-1581
(1839)–G. Groen van Prinsterer– AuteursrechtvrijNo CMLXIa.
| |
[pagina 249]
| |
Ga naar margenoot+num, an de inferiorum Magistratuum conscientiis quaeratur: item an de iis locis agatur, in quibus altera tantum nunc viget religio, sive Romana, sive Evangelica; an vero de iis in quibus utrique hoc ipso tempore religioni locus, vel jam concessus est, vel deinceps, edicto illo posito, concedetur. Itaque de his sigillatim dicendum putamus. Quod ad privatos attinet, pari in parem imperium non est, ne in rerum quidem humanarum usu, nedum in iis quae ad conscientiam alterius spectant; privatorum igitur zelus intra vocationis suae fines consistat oportet, tristissimis alioqui sequuturis eventis, quod et vetera et recentia exempla demonstrant: nec aliter docuit inter caeteros Augustinus, sermone de verbis Domini sexto; et vetus Synodus ElyberinaGa naar voetnoot1, Can. ixo, pro martyribus habendos negans privatos qui in hujusmodi tumultuosis idolorum dejectionibus necarentur: est proinde Magistratuum imperium expectandum, et a Pastoribus sedulo sunt omnes commonefaciendi ut concives suos potius doctrinâ, precibus, charitate Christo lucrifacere studeant. Contra vero praetexent nonnulli fortasse Ambrosii Epistolam xxix, Episcopum qui Judaeorum synagogam incendendam curârat, patrocinantis, et Cyrilli Alexandriâ Judaeos per tumultum expellentis, et Ammonii monachi scelus collaudantis; sicut narrat Nicephorus, Ecclesiasticae Historiae, lib. 14 cap. 14 et deinceps. Sed, quod ad Ambrosium attinet, apparet eum potius deprecari ne, vel Episcopi, vel Christianorum sumptibus instauretur synagoga, et factum istud elevare potius quam probare. Denique potuit etiam Ambrosius, non minus quam Cyrillus, extra moderati zeli fines abripi. Itaque Pauli potius exemplum | |
[pagina 250]
| |
Ga naar margenoot+sequendum qui, licet Athenis spiritu exasperatus, nequaquam tamen adversus idola manus exeruit, sed divini verbi gladium strinxit, quod et Apostoli caeteri, et veri successores illorum fecerunt. Stat enim illud, unicuique tantum licere quantum per vocationem licet; et ad evertendam quidem idololatriam, quemadmodum et ad prohibenda caetera mala, singulos a Deo vocari constat; sed ita ut graduum ac statuum ratio diligenter observetur. Quis autem privatum ferat quempiam, odio scelerum accensum, magistratuum tribunal invadentem, aut, neglectâ judicis cognitione, carnificis partes agentem? Phinees autem vel Eliae exemplum, aut peculiaria ejusmodi facta, nemo praetexat, ne illud Christi audiat, nescitis cujus spiritus estis. De Magistratibus vero est quidem illud certum, teste Apostolo, teneri, tum summos, tum medios, tum et infimos, operam dare in primis ut, non honeste modo, sed et pie vivant qui sunt potestati subjecti, et cum sint utriusque tabulae custodes, tum ad veram religionem sta[biliendam], tum ad falsam abrogandam obligari. Sed cum nunc in Belgio Archidux et Ordines sint summi Magistratûs loco, quibus, aut quorum saltem parti, vel utra sit vera religio, vel quod sit suum in istis difficultatibus munus nondum constet, neque cogi ab inferioribus superiores jure possint, sequendum omnino videtur veteris illius, a Spiritu Sancto citra controversiam gubernatae, Ecclesiae exemplum, quae, licet procul dubio non paucos ex inferioribus et[iam] magistratibus haberet Christianae religioni faventes, patienter tamen, ad Constantinum usque, Edictum de claudendis paganorum templis expectavit. Et cum longe sit Belgicarum, quam ullarum ante Constantinum Ecclesiarum conditio hac in re potior, quod ipsis, pendente | |
[pagina 251]
| |
Ga naar margenoot+adhuc religionis controversiâ, publicus nihilominus et liber veri Dei cultus concedatur; tantum abest (nostro quidem judicio) ut Edictum istiusmodi bonâ conscientiâ repudiare possint, ut è contrario summum istud Dei beneficium cum gratiarum actione amplecti et sedulo, ne ulla suâ culpâ et negligentiâ illud amittant, procurare teneantur, et Deum in primis assiduè precari ut, et singulis ad agnoscendam veritatem oculos aperire, et inprimis, tum superiores, tum inferiores Magistratus ac Dominos vero divini cultus instaurandi zelo donare dignetur. Praeterquam [enim] quod (ut modo diximus) superiores ab inferioribus per vim cogi non decet, nonnulla hic sunt inferioribus Dominis et Magistratibus, quantumvis piis, prudenter consyderanda: neque vel de aditu falsae religioni in ipsorum ditionem praecludendo, neque de abigendis superstitionibus, nuper aliquatenus subingressis nunc quaeri (quâ in re ne jubentibus quidem summis magistratibus temere parendum ab inferioribus fuerit), sed tum de eâ religione, in quâ sunt ab omni aevo nati et educati populi abolendâ, tum de verâ nunc primum publice introducendâ religione disceptari; quâ in re, nisi summa circumspectio adhibeatur, id est, si duntaxat consyderetur quod factum oportuerit si omnes satis saperent, non quid a summo magistratu obtineri, et cum publico bono citra Ecclesiarum detrimentum fieri possit; quid aliud consequetur quam ut, omnibus sursum deorsum conturbatis, ruptis concordiae communis, hoc praesertim tempore prorsus necessariae, vinculis, aditu furiosis et seditiosis utrinque patefacto, omnia caedibus compleantur, Ecclesiae, paucis fortasse locis hac ratione ad temnpus stabilitae, paulo post vastentur, diversam religio- | |
[pagina 252]
| |
Ga naar margenoot+nem alibi passim profitentes adversus primos irritentur, communibus denique hostibus certus ad obtinendam sine certamine victoriam aditus aperiatur? quae omnia, favente Deo, vitabuntur, si tum inferiores, quantumvis meliorem statum desiderantes, Magistratus, tum inprimis privati, libertate sibi a superioribus concessâ minime abutentes, animas suas in spe et silentio possideant; idolis prccul dubio veluti suâ sponte ruïturis, si Deus quidem precibus solicetetur, superiores vero Magistratus patientiâ, donec ipsis quoque Dominus oculos aperiat, oppugnentur; privati denique suos concives nune verae Religioni per ignorantiam repugnantes, verbi Dei ministerio et omnibus mansuetae charitatis officiis, ad veritatis cognoscendae studium alliciant. Et haec quidem de iis locis dicta sunto, ex quibus Romana religio non est prorsus profligata: ubi [enim] populi major saltem pars unicam veram Religionem, assentiente Magistratu, jam pacifice exercet, etiamsi fortasse mutationis istius principia turbulentiora fuerint, non videtur pati posse, vel magistratuum, vel etiam privatorum conscientia, etiamsi populi pars aliqua id postularet, ut quidquam in Religione novetur: pacis autem publicae rationes, in hoe praesertim rerum statu, et hoste pro foribus imminente, ferre certe nequeunt, ut Archidux et Ordines tale quidquam moliantur, unde sequuturam alteram nocentissimam dissociationem apparet. Oppositis [autem] fratrum quorundam aliter sentientium argumentis, bonâ cum eorum pace, sic respondemus.
1. Foedus illud, inquiunt, unicum remedium est Pontificatus stabiliendi. | |
[pagina 253]
| |
Ga naar margenoot+Respondemus e contrario nobis videri hancveram esse, in hoc statu rerum, stabiliendae verae religionis rationem, si non vi et armis, sed verbi Dei gladio, et omnibus charitatis officiis, Christiani, concordiam ex Domini praecepto colentes, extraneos Christo lucrifacere conentur. 2. Nulli Christiano Magistratui, sive supremo, sive infimo, integrum est idolorum cultum tolerare, propugnare, vel abrogatum restaurare. Respondemus, optandum quidem esse, ut superiores Magistratus hoc intelligant et re ipsâ praestent, sed ad hoc non posse vi, ne ab inferioribus quidem magistratibus, nedum a privatis cogi: ac proinde, cum longe aliud sit pati ut falsa religio vel introducatur, vel aliquatenus subingressa foveatur, quam communi omnium consensu tot saeculis receptam, salvo interim verae religionis exercitio, invitum tolerare, non posse inferiores Magistratus eâ in re falsae religionis fautores vel instauratores haberi. 3. Sic erunt civitates in perpetuâ suspicione, Pontificiis oblatâ oportunitate fidem datam fracturis, utpote quam haereticis non esse praestandam putent. Respondemus caveri ne quid tale incidat, multis remediis idoneis a provido Magistratu posse, et prudentem quidem, minime tamen suspiciosam Christianam charitatem esse oportere. 4. Idololatria propter ullum metum tolerari non debet, cum non sint facienda mala, ut eveniant bona. Respondemus, ut antea, quod ad privatos homines attinet, tolerand um illis esse quodillis corrigere per suam vocationem non licet, Magistratus autem, etiamsi idololatras in ignorantiâ natos persuasionibus et verbi ministerio studeant sanctâ prudentiâ Christo lucrifacere potius quam vi adhibita, vel seditiones excitare, vel impios aut hypocri- | |
[pagina 254]
| |
Ga naar margenoot+tas illos reddere, vel ad desperationem imperitos adigere, propterea vel idolatriae favere, vel mali quidquam facere negamus: ideoque non tantum in inferioribus, sed in supremis etiam Magistratibus, quoties ita res postulat, valere maximi illius Constantini exemplo, quo nullum antiquius aut commendabilius proferri potest, comprobamus. Velimus igitur fratres hac de re ambigentes historiam ipsam, ita ut est a Sozomeno perscripta, lib. 2. cap. 5, legere et diligenter expendere. 5. Etiamsi piorum copiae et vires sint imbecilliores quam ut evertendae falsae religioni sufficere posse videantur, tamen fidendum est Deo causam suam minime deserturo. Respondemus, cum ad justum bellum cogit necessitas, non viribus humanis sed Deo fidendum esse, sed justum esse negamus vi armorum velle suos Magistratus, vel concives, vel subditos, ad amplectendam quantumvis veram religionem, cujus ignari sint, statim adigere. 6. Sic noluerunt Hollandi et Zelandi, Magdeburgenses et Argentinenses, ullam religionis pacem admittere. Respondemus non recte proferri Argentinensium exemplum, ut qui Interim, quod vocant, receperint; jure autem an injuriâ id fecerint, nunc a nobis non disceptatur: ad alias illas civitates quod attinet, observandum est, longe aliud esse, falsam religionem eo unde sublata fuit, rursum admittere, quam unde ab omni aevo suscepta fuit, per vim et uno momento extrudere conari. Theodorus Beza, subscripsiGa naar voetnoot1 totius Collegii Genevensium pastorum ac doctorum mandato et nomine, 7 Martij annoGa naar voetnoot2. |
|