Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome VII 1579-1581
(1839)–G. Groen van Prinsterer– Auteursrechtvrij† Lettre CMXXXIV.
| |
[pagina 128]
| |
Ga naar margenoot+Latere vos nolumus, Viri Clarissimi, quod initio hujus Gubernationis, quae preter omnem spem et opinionem nostram ab Archiduce et Ordinibus Geldriae Commitatusque Zutphaniae nobis delata fuit, cum solitum et ab Antecessoribus nostris prestitum jusjurandum a nobis exigeretur, haud exiguum scrupulum in eo senserimus, quod juxta formulam istius juramenti Catholicae Romanae religionis (ut vocant) tutela et patrocinium suscipiendum nobis esset. Tandem vero in hanc formam juravimus quam litteris his inclusam videtis. Erat tunc in totâ hac Provinciâ nullum publicum reformatae religionis exercitium, sed nos tam Dominicis quam profanis diebus, quoties commoditas ferebat, primum in conclavi nostro, deinceps cum auditorum numerus cresceret, in atrio, tandem nec atrio quidem multitudinem capiente, in areâ et sub dio conciones audivimus. Et civibus sepenumero urgentibus ut aliquod illis templum concederetur, cum Magistratibus et Ecclesiasticis Romanae Religioni addictis, omni diligentiâ egimus, ut cum bonâ pace et consensu illorum id fieri posset, et ad omnem in futurum amovendam discordiam, animosque utrinque conciliandos concordia religionis iniretur. Veruntamen frustraneae tunc fuerunt omnes nostrae admonitiones et fida consilia apud eos qui verbis Pacificationis Gandavensis praecise adherere et quidvis potius, quam aliquid Religioni Rom. contrarium admittere velle videbantur, ita uttandem plebs ipsa omnis morae impatiens in plerisque oppidis propriâ authoritate et sine nostro (quod sancte asseverare possumus) mandato, templa aliqua occupaverit, et publicum religionis reformatae usum inchoârit. Adhibuimus tunc quoque omnem diligentiam, et quibus potuimus argu- | |
[pagina 129]
| |
Ga naar margenoot+mentis eosdem Magistratus et Ecclesiasticos hortati fuimus, ut adhuc sibi suisque et paci publicae consulerent, et ad removendam omnem diffidentiam et ulteriorum simultatum semina, Pacem religionis amplecterentur; prout illud idem in omnibus Ordinum Geldriensium conventibus sedulo ursimus. Sed nihil impetrare neque promovere potuimus: partim quod aliorum auxilio, qui simul manus admovere debebant, destitueremur et senatus Provincialis neque sufficientibus neque idoneis personis suppletus esset, partim quod Pontificii Magistratus et Ecclesiastici omnibus modis negotium hoc impedirent, unde haecincommoda secuta sunt, cum Pontificii nostros crebris injuriis et minis lacesserent, secreta haberent conventicula, cum hostibus et suspectis personis litteras communicarent, et in omnibus quae ad salutem patriae pertinerent, cunctabundos et refractarios, in allis vero quae pro hostibus faciebant, alacres se preberent, imo in victoriâ illorum gaudium dissimulare non possent, atque ita multis modis suspectos et invisos se redderent, precipue vero reformatae religionis cives irritarent, quod aliquando ad concitandos homines campanas sonarent, in ipsis templis rixas quererent, et inter nostros securibus suis et tormentulis quae palliis obtegere poterant, armati se miscerent, ut contumeliis, insolentiâ et indignitate istâ plebis animi exulcerati diutius contineri non potuerint, et quibusdam in locis Ecclesias Cathedrales invaserint quae nunc, aris et IdolisGa naar voetnoot1 disjectis, plerisque locis occlusa et desolata manent. Hac ratione eo res redacta est ut multi pontificii, videntes reformatae religionis coetus in dies (divinâ favente clementiâ) crescere, ipsorum vero templa vastari et deseri, | |
[pagina 130]
| |
Ga naar margenoot+ipsimet pacem religionis antehac ab iis repudiatam querant, plurimi etiam nostrae religionis concordiae causâ idem flagitent, Ordinibus quoque proximis aliquot comitiis placuerit ut pax inter utranque religionem stabiliretur, et nos jurisjurandi quod prestitimus admonitos ad eam stabiliendam requisiverint, prout non dubitamus quin illud idem apud Archiducem et Generales Ordines postulaturi sint. Quia vero hisce diebus, re diligentius examinatâ, scrupulus a quibusdam nobis injectus fuit, asserentibus non posse salvà conscientiâ foedus cum idolatris iniri, quo falsa ipsorum superstitio confirmaretur, operae pretium duximus vestram in gravi hoc et maximi momenti negotio sententiam exquirere. Et quidem plerique omnes ex precipuis hujus loci ita sentiunt, concordiam inter utriusque religionis sectatores omnino stabiliri debere, quâ utrisque publicum exercitium suae religionis relinqueretur et utrinque se obligarent neutros contra diversae religionis cives, vi aut armis, quicquam attentaturos, sed conjunctis viribus communem hostem Patriae, vel qui alterutros laedere vellet, propulsaturos, idque ob has precipue rationes. Quod nimirum illi qui reformatam religionem profitentur, nihil aliud ab adversariis hactenus postulârint, et aequissimum sit, juxta communissimam naturae regulam, idem proximo concedere quod tu ab illo expectes: neque illud permittere debeas quod hactenus in alio reprehendisti. Quod nos jurejurando obstricti simus utriusque religionis asseclas in aequali protectione habere. Quod satius sit aliquam Papistis religionem concedi, usque dum Spiritus Sanctus in cordibus eorum operetur et ad conciones nostras audiendas paulatim ad- | |
[pagina 131]
| |
Ga naar margenoot+ducantur, quam, ademto iis omni exercitio et templis eorum vastatis, AtheosGa naar voetnoot(1) etlibertinos fieri. Quod Archidux et Generales Ordines, qui hoc tempore supremi Magistratus loco sunt, pacem religionis suaserint et recipi velint; quod idem in Imperio, Galliâ, aliisque locis factitatum sit. Quod Pontificii in possessione templorum et exercitio suae religionis sint et sine manifestâ violentiâ (quae multos simplices Papistas offendet et a nostrâ religione penitus avertet et longe obstinatiores reddet) dejici non possint. Quod hae nostrae actiones, nimirum si Pacem religionis aversemur, apud malecontentos vicinos omnes, aliosque ubi verus Dei cultus necdum receptus est, si non acerbas persecutiones excitabit, saltem aditum Evangelio precludet. Et Christianos qui in Transyselania, Frisiâ, aliisque locis sunt, omni spe adipiscendorum templorum frustrabit. Quod etiamsi Magistratus omnis teneatur et obligatus sit idolatriam omnem penitus extirpare, nos tamen et senatores in his urbibus qui nunc puriorem religionem plerique omnes intelligunt, absolutam potestatem non habeamus in hujusmodi negotio id sequi quod nobis placeat, sed Archiduci, Ordinibus Generalibus, imo etiam particularibus Ordinibus hujus provinciae (qui Pacem religionis postulant) subjecti simus. Quod nostrarum virium non sit tale opus perficere et certissima via sit Regiones has in miserrima civilia bella precipitandi, lanienas, caedes, et latrocinia horrenda excitandi, et forte ipsam nostram religionem amittendi. E contrario Theologi quidam ejus sunt opinionis pacem nec foedus ullum cum Pontificiis iniri | |
[pagina 132]
| |
Ga naar margenoot+debere, his nimirum utentes argumentis, quod pax sive foedus illud inter utriusque religionis homines instrumentum et unicum remedium sit Pontificatum stabiliendi. Quod nulli Christiano magistratui, neque supremo, neque infimo, integrum sit idolatriae cultum tolerandi, propugnandi, vel abrogatum restaurandi. Quod provinciae hae, quamdiu foedus vel necessitudo aliqua cum Pontificiis nobis intercedit, in continuo futurae sint discrimine et periculo; cum, primâ oportunitate datâ, fidem omnem nobis rupturi sint, excusantes se persuaso ipsis axiomate, Haereticis non habendam fidem. Quod idolatria propter ullam bellorum civilium, vel aliorum periculorum metum tolerari non debeat, cum non sint facienda mala ut eveniant bona. Et lieet nostrae vires imbecilliores sint, quam quae huic negotio expediendo sufficientes videri possint, fidendum tamen Deo Opt. Max, qui causam suam non sit deserturus. Ad quam rem allegant exempla Hollandorum et Zelandorum, Magdenburgensium et Argentinensium, qui nullam religionis pacem admittere voluerint. - Cum igitur in causâ hac arduâ et gravissimâ nihil temere statuere debeamus et omnino eo nobis spectandum sit, ut et pacis publicae rationem habeamus, et tamen non usque adeo eam sectemur ut nostram securitatem mandato Deipreposuisse, et externae et momentaneae quietis causâ aliquid quod conscientiam Christiani hominis laedere possit, admisisse videamur, rogatos vos volumus ut consilium vestrum hac in re nobis impartiri non gravemini, precipue vero hanc questionem discutiatis, an Pontificiae caeremoniae iis in locis ubi templa, non quidem legitimo Magistratus Imperio, sed militum et promiscuae plebis tumultuario concursu vastata sunt, illesâ conscien- | |
[pagina 133]
| |
Ga naar margenoot+tiâ restitui possint, flagitantibus id magno numero pontificiis, qui eâdem vi quâ illis ablata sunt, templa repetere possent, nisi metu presidiorum quae in his urbibus sunt continerenturGa naar voetnoot(1); cumque certissimum sit, simul atque presidia educantur (quod tandem fieri necesse est), etiam per caedes et sanguinem Papistas (qui aliquibus in locis numero nostros superant) sua templa repetituros. Si quâ in re vicissim vobis gratificari possimus, promptissimos nos habebitis..... Arnemij, 20 Nov. Vobis ex animo favens, Joannes Comes de Nassau Catzenellnbogen. Nobilibus Clarissimis Viris Philippo Marnicio de St Aldegonde, Domino Vilerio, et Joanni Taffinio, universis et singulis. C'étoit s'adresser au Prince que s'adresser à ses confidents les plus intimesGa naar voetnoot(2). Il avoit une opinion prononcée sur la question (T. VI. p. 385, p. 451, in f.). L'intolérance des Calvinistes étoit, selou lui, cause de la désunion et de la ruine des Pays-Bas. Il vouloit la charité Chrétienne, la prêchoit et la faisoit prêcher: ‘In 1579 heeft Mr W. Artus, Raed des P. v. O., laten in druk uitgaen een | |
[pagina 134]
| |
Ga naar margenoot+klein tractaet, so Duits als in Francois, ... in 't welk hij seid dat ... het gansch en eenig fundament der Christelijker Religie is het levendig en vruchtaer gelove onser verlossinge, vergevinge onser sonden en justificatie door Jesum Christum den Sone Gods...; waer in alle Christenen moeten accorderen...; maer aengaende de reste... is niet van node dat sij alle accorderen;’ Bor, II. 149b. Au sujet des Mennonites, auxquels on vouloit, à Middelbourg, refuser le droit de cité, Marnix écrit à G. Verheiden, le 31 mars 1577: ‘Princeps partim suo, partim Ordinum nomine mecum expostulavitGa naar voetnoot(1), quasi id agatur ut imperium Ecclesiastici sibi in conscientias arrogent, et suis legibus ac institutis subjicere sibi reliquos studeant. Laudavitque dictum Monachi, qui nuper hic adfuit, excipientis ad ea quae tum sibi objiciehantur, haud aeque diu nostrorum ollam calefactam fuisse atque illorum quos tantopere incesseremus, videre se plane, antequam par saeculorum intervallum labatur, parem utrobique imperii Ecclesiastici fore rationem:’ Epist. sel. 758. | |
[pagina 135]
| |
Ga naar margenoot+juratis ac datis acceptisque utrinque conditionibus exprimatur:’ Gerdes, p, 111. Il est absurde de supposer que la différence de religion rend tout traité illicite; p. 113. D'ailleurs la relation avec les Catholiques est tout autre que celle avec des payens: ‘est ea inter nos necessitudinis ratio quae fuit olim Judae tribui cum Ephraimitis ac reliquo Israele:... cum quo firmam saepe societatem ac necessitudinem inculpate retinuerunt:’ p. 115. Pour ne pas tolérer l'idolâtrie, il faut avoir le droit de la bannir: ‘non volumus idololatricum cultum tolerari, si ulla ad eum eliminandum legitima magistratui data sit potestas:’ p 116. La violence ne sauroit remplacer le droit: ‘Magistratus etiam injuriam et violentam tum militum, tum sicariorum manum ab iis propulset, ad quorum incolumitatem ac salutem tuendam propugnandamque omne jus ac imperium quod habet accepit:’ p. 116. Abolir un faux culte est une chose excellente, si elle a lieu par des voies légitimes: ‘legitimâratione et communi Reipublicae sponsione, et non paucorum militum tumultuantium civium impetu et armatâ manu sine ullâ legitimâ vocatione per vim obtruderetur:’ p. 120. Enfin on renvoye à la requête présentée en 1578 (T. VI. p. 386): ‘communi Synodi Dordracenae sanctione atque omnium qui tum religionem profitebantur approbatione... Neque enim quemquam existimamus tantum sibi esse arrogatnrum ut Synodi atque Ecclesiarum illud judicium ac factum.... temerario decreto damnare velit:’ l.l. Voyez aussi T. VI. p. 494, 496. | |
[pagina 136]
| |
Ga naar margenoot+leurs étoit à l'ordre du jour, sont des modèles vraiment admirables de charité et de prudence Evangéliques. | |
[pagina 137]
| |
Ga naar margenoot+ou toutefois il ne resta que 4 ans (Siegenbeek, Geschied. der Leidsche Hoogeschool, II. Toevoegs. p. 71, sq.) Dans la Lettre qui accompagne le Mémoire, datée d'Arnhem le 14 janvier 1580, il écrit: ‘mandatis Dei simpliciter parendum, ita ut ea humanis inventis non conemur, aut lenire, aut mitigare, in ullius hominis aut etiam Angeli e coelis gratiam... Cavendum ne falso concordiae praetextu cum impiis stulte implicemur: quia speciosum ac plausibile est nomen pacis; quoties occurrit in Scripturâ, cupide arripitur a Papistis, ad conflandam nobis invidiam, quasi nos, qui mundum a defectione perfidâ revocare ad Christum conamur, discordiarum sumus authores. Maledicta autem pax et unitas quâ inter se extra Deum conveniunt homines’ (*MS.). Il développe au long la nécessité d'extirper le Papisme: toutefois il veut la paix avec les Catholiques (‘nos pacificos praestemus his qui oderunt pacem’); mais à des conditions qui, pour ceux-ci, il faut en convenir, en eussent de beaucoup diminué le prix. ‘Prima cautio est, ut Christianus Magistratus publice caveat ne infidelibus impias ceremonias et idololatricos ritus in suis ditionibus permitat. Secunda cautio, ut prohibeat ne quis ad impios cultus adigatur, et ut claustra Monasteriorum aperiantur curet. Tertia, ut infideles sacris literis diligenter et assidue instituantur, quo ad religionem synceram inducantur, et sancte, juste, atque honeste vivant. Quarta, ut, cum diu recte fuerint edocti, eos ad verum Dei cultum adigat, ut in pietatis exercitiis degant.’ | |
[pagina 138]
| |
Ga naar margenoot+par les insolences, entreprises, et trahisons des ennemis meslés parmi nous que leur Estat estoit en danger de ruine inévitable, s'ils n'empeschoient l'exercice de la Religion Romaine... Il n'est pas raisonnable que telles gens jouissent d'un Privilège par le moyen duquel ils ont voulu livrer le Pays ès mains de l'ennemy:’ Dumont, V. 1. 396b. Chez le Prince une précaution nécessaire étoit vraiment l'unique motif; mais d'autres avoient certainement en vue aussi l'extirpation d'un culte qu'ils jugeoient abominable aux yeux de l'Eternel: ‘Duo cum faciunt idem, non est idem.’ - Ainsi en Angleterre, il y avoit une grande différence entre la pensée des Réformés rigides et celle d'Elizabeth. La Reine réprimoit les Papistes, par crainte de leurs projets; les Puritains considéroient toute indulgence envers le Papisme comme un crime de lésemajesté Divine. ‘Such of the queen's advisers as leaned towards the puritan faction, and too many of the Anglican clergy, whether puritan or not, thought no measure of charity or compassion should be extended to them. With the divines, they were idolaters; with the council, they were a dangerous and disaffected party; with the judges, they were refractory transgressors of statutes:’ Hallam, 1. 189. |
|