Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome VII 1579-1581
(1839)–G. Groen van Prinsterer– Auteursrechtvrij† Lettre CMXI.
| |
[pagina 39]
| |
Ga naar margenoot+Nihil mihi neque minus gratum, neque reip. nostrae magis incommodum esse videtur, quam toties et tamdiu prorogatum tractandi de pace tempus: quod, si licuisset, jamdudum intercisum fuissetGa naar voetnoot(1). Sed quia illud a me non pendet, tum quia vulgo me incusant, quod per me solum in pace conficiendâ sit mora, necesse est, ut quod Ordinibus videbitur, sequamur. Quae perscribitis incommoda, praevidi: quaeque antevertere, quantum in nobis erit, est necesse, nihil dubito quin diligentissime in id incumbatis. Non possum tamen quod mei officii est praetermittere, quin vos adhorter, ut eâ in re tanto sitis animosiores, quo esse decet, qui pro veritate religionis Christianae maximè laborant. A quibusdam collegis vestris etnominatim ab Abbate D. GertrudisGa naar voetnoot(2) tales scribuntur ad quasdam civitates litterae, quae nobis plus negotii faciunt, quam hostium arma. Quod a me quid consilii sit sequendum, petitis; existimaverim, si quid diversum ab aliis sentiatis, vestram sententiam scripto offerendam esse, eamque ad Ordines mittendam. Tum liberè scribendum, quam iniquè ibi vobiscum agatur, ubi multa quae ad religionem pertinent, suffragiorum numero ponderantur, quum tamen constet vos numero vinci. De induciis si quid tractetur, eas in duos menses obtineri posse, Ordinibus placet: quod vobis sequendum esse | |
[pagina 40]
| |
Ga naar margenoot+satis intelligitis. Hisce vos in Christo optimè valere jubeo. Antverpiae, VIII Idus Augusti, An. 1579.
Singulari benevolentià vobis addictus, Guill. a Nassau. Nobilibus, ac doctis, nobisque amicissimis Dominis. B. de Merode Baroni in Rummen, N. de Kaldenbroucq, A. van der Mylen, et Doctori Albadae, Ordinum Generalium Belgii Legatis. |
|