Archives ou correspondance inédite de la maison d'Orange-Nassau (première série). Tome I 1552-1565
(1841)–G. Groen van Prinsterer– Auteursrechtvrij† Lettre XXXIX.
| |
[pagina 120]
| |
Ga naar margenoot+iae Belgicae Gubernatrix, quas Sanctitas Vestra sub eodem dato eàdemque de re ad eam dederat literas, legendas. Quanquam autem operae pretium non fuisset dictam Gubernatricem privatis commonere literis ut me in officio pietatis et obedientiae contineret, quippecumGa naar voetnoot1 nihil aliud desiderem quam Sanctitatis vestrae, EcclesiaequeGa naar voetnoot2 Romanae receptis et paternis monitis ultro obedire, tamen et vestrae Sanctitatis ad me literae et dictae Gubernatricis fraternaeGa naar voetnoot3 admonitiones mihi fuerunt quam gratissimae. Et quidem optarem illam haereticam pestem quae praeter exspectationem meam ex vicinis Galliarum locis in Principatum meum Auraïcum irrepsit, eâdem facilitateGa naar voetnoot4 quâ invecta est, e medio tolli et aboleri posse. Quapropter cum mihi videretur huic communi malo, quod aliorum quoque principum populos infecerit, propter tum temporum horum injuriam, tum veroGa naar voetnoot5 omnium hominum Christiani nominis hodiernam insaniam, nonGa naar voetnoot6 poenis solum, sed etiam, et quidem cum primis, purioribus iisdemque assiduis et severioribus concionibus subveniendum; illico ad meos Auraici mei Principatus Officiarios scripsi, iisque, proGa naar voetnoot7 jure meo, severe mandavi ut curent passim in Ecclesiis dicti Principatus mei nostrae Orthodoxae et Catholicae religionis doctrinam, utiGa naar voetnoot8 a majoribus accepimus, pure et in dies majoriGa naar voetnoot9 diligentiâ doceri, subditosque meos in eâ omnimodo contineri; contra autem facientes, et aliud aut palam aut secreto docentes, sub proscriptionis et bonorum confiscationis poenâ, nullius personae habito respectu, in carcerem puniendos conjici. QuorumGa naar voetnoot10 | |
[pagina 121]
| |
Ga naar margenoot+in trangressores et reos ita me animadvertere constitui, ut delicti gravitas relligionisque nostrae tuendae necessitas postulareGa naar voetnoot1 videbitur. Idque potissimum ut tum meae obedientiae, quâ me Sanctitati Vestrae devinctum confiteor, specimen edam, tum ut fidei meae Catholicae, quam unice observavi etGa naar voetnoot2 colui semper, testimonium perhibeam. Sperarem autem, Beatissime Pater, si S.V. efficeret ut viciniora primum Galliae Helvetiorumque loca vestraeGa naar voetnoot3 Pontificiae potestatis emendationi parerent, meam quoque provinciam quae inde infecta est, ab hoc malo facilius levari et liberari posse. Interim tamen, quemadmodum dixi, nihil intermittam operae, quin faciam ea quae mearum partium etGa naar voetnoot4 Catholici Principis propria futura esse arbitrabor. HaecGa naar voetnoot5 autem S.V. respondi solum, ut quid sibi de me meâque diligentiâ, fide et operâ in conservandâ nostrâ Catholicâ religione polliceri possit, intelligeret. Deus O.M. sit solummodo meus adjutor, et faxit ut exitus et rerum series pronae voluntati meae respondeant. Hisce S.V. Deo O.M. meque S.V., tamquam in Catholicae Ecclesiae gremium, humiliter commendatum cupio. Ex Bredâ meâ Belgarum, decimo sexto Novembris ao 1561. Vestrae Sanctitatis et Catholicae Romanae Ecclesiae obediens membrum, G. Uraniae Princeps. |
|