Haerlems belegerings treur-blij-eynde-spel(1619)–Govert van der Eembd– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio *4v] [fol. *4v] In Tragoediam D. Godefridi ab Eembd De Obsidione Harlemensi. MAgna loquebatur divis praeconia Nilus, Quaeque Pelusiacis gleba rigatur aquis, Cùm Damiatiacas virtus Harlema càtenas Perumpens pressit barbara colla jugo: Quod factum meritâ testatus Episcopus arrhâ, Qui gladium, atque crucem, syderaque his tribuit, Et sua captivas clamantes vulnera nolas, Relliquaque invicto praemia digna animo. Degenerat minimé natorum robur, avitis Divitiis simul & proprio honore potens: Nam quibus obsidio fuit amplae occasio laudis, Obsessis cumulat strennua dextra decus. Omnibus invigilans patriae mens civibus una, Et labor, & studium, & cura fidelis erat: Non illos Albana acies, violentaque flexit Ira virûm, & quicquid fraus inimica parat: Telorum seges, & vis irrequieta prementum, Foemineo interdum pectore pulsa fuit. Invictos eheu penuria cogit edendi, Armaque non poterant, quod malesuada fames, Quae facies urbis miserae, quis. tempore duro Afflictis animis, quaeque ruina fuit, Si nescis, Tragicum hoc Gotefredi perlege carmen, Qui verè & doctè singula commemorat. AEternum certè decus est sic perdere: Cuncta Quae vitare nequis crimine damna carent: Hocque habet eximium Batavus: vel vincere debet, Vel saltem vinci non sine honore potest. Victor Rijckelsma. Vorige Volgende