Spiegelboeck(1600)–Jacob Duym– Auteursrechtvrij Vorige Volgende AD CL. Virvm D. Iacobvm Dvym, cum speculum officiorum, edi curabat. Grandia moliri, quû vix mediocria possis, Indignum multis arbitror esse modis. At mihi criminibus multis obnoxious ille est, Qui nil molitur, quum dare magna queat. O utinam nostre valeant te, Duyme, Camaene, Quod potes, audentem, condecorare satis. [Folio **1v] [fol. **1v] Nulla tuos ausus nescirent secula, & omnis Posteritas tanti vatis amaret opus. Tu majora potes magnis dare pondera rebus, Quale & cunque cupis, tale sonare melos. Tu Batavae nervos potes unus fingere linguae, Quamque superba tumet, tollere barbariem. Et quod vix quisnam possit, non audeat ullus, Audes: quodque audes, id quoque, Duyme, potes. Tu mores formare bonos feliciter unus, Et specula ad mores tu dare vera potes. Ex speculis maculas licitum est deprehendere vultus. Quae solet artificis posse parare manus. Stulte tui male olent cum mores, non magis ista, Quae colis assiduè tam bene, vitra juvant. Sena parat vestris, quae sunt mage moribus apta, Vitra, meus quondam, & nunc quoque, Duymus, amor. Ne pigeat tales in vita audire Catones, Ne pigeat tantos Musa fovere viros. [Folio **2r] [fol. **2r] Ad eundem. Τοῦ αὐτοῦ. Ὅς ῥα κατ ἀργαλἔων ἀγαθ᾽ ἤδεε φάρμακα νούσων, Ὧν δία, δυστυχίας ἔμπλεός ἐστι βίος, Τοῦτον ὁμοῦ πάντες δόξης φασὶ ἄξιον ἔμμεν Πολλάθ᾽ ὁμοῦ ἀυτῷ πᾶς τις ἄποινα διδοῖ. Τῶν δέ σοι ἀντι χάριν τίνα ὦ φίλε δώσομεν ἴσην, Τρίβοντ ἀντὶ κακῶν φάρμακα καλὰ τρόπων; Ὡς μέν τοι ψυχὴ προὔχει πολὺ σώματος, οὕτω φέρτερός ἐς᾽ ἀυτὴν, ἢ τόδε ἐξακέων. G. Coddaeus. Vorige Volgende