Ghedenck-boeck(1606)–Jacob Duym– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio **ijr] [fol. **ijr] Ad nobilem poetam Dominum Iacobum Duym, Tragoedias suas edentem. O vos beatos ter quaterque, imo omnibus Simul modis, queis pacem habere almam est datum, Neque experiri militum truces manus Saevo per agros impetu grassantium: Sed vivere aurea priscaq́ue illa secula, Quum nullius metuens Arator sibi mali Sua rura tutò bobus exercet suis. At quae potest acerba calamitas magis Cuiquam evenire vel quoque exitialior, Quam nostra quae nunc se insinuat in viscera, Nostrosq́ue, latè pervagatur nunc agros? Totisue jam triginta retro solibus Impunè nostra pererrat haec miles loca? Belliq́ue nec viderier quisquam exitus Pacisq́ue vel securae adesse spes potest. Nempe illud est cui Dumius fidem facit: Non ulla Iberum sancta habere soedera, Pacis sed obtentu illico crudelius, Mox omnium imminere dein cervicibus: Nostrâq́ue scire id, interesse plurimum. Hoc tu tuis quando explicas Dumi metris, Suâque tuos fideliter linguâ doces, Solus videre dignus esse haec qui canas Idemque ab omnibus cani dignissimus, G. Coddaeus. Vorige Volgende