| |
| |
| |
Epistolae Phil. Rovenii ad Sasboldum.
1608, sqq.
I.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Ad Illustrissimae Dominationis vestras literas, quas faeliciter nobis attulit Johannes a Dauentria, serius respondemus, quia non statim sese obtulit commoditas tabellarii: sed et has per Monasterium destinamus. De prospero successu itineris Illustrissimae Rtiae Vestrae plurimum gaudemus: apud nos omnia in antiquis consistunt terminis: molestiam non parnam adfert tam diuturna rerum omnium suspensio, Deus nouit, quid tandem monstri sit paritura. Fuit hisce diebus non modica in his partibus turbatio, ob suspicionem vehementem conspirationis cuiusdam militum Germanorum inter se contra suos superiores, periculum erat, ne res malum sortiretur exitum, nisi mature fuisset prospectum. Ex praesidiariis nostris unus aut alter appraehensus et examinatus, unus de nocte clam strangulatus mane patibulo alligatus repertus est cum scedula pectori affixa, qua morte mulctatus indicabatur ob rebellionem, quam contra Principes fuerat machinatus. Nisi detur militi exactior solutio necdum erimus extra periculum, ne direpta urbe ad locum aliquem firmiorem se miles recipiat. Attamen in manu Domini sumus, ipse, quod bonum videbitur, faciat nobiscum: nostrum erit interim allaborare, ut Dno cooperante, dum tempus habemus, qualem possumus, in populo Dei fructum faciamus.
Exhibui hisce diebus capitulo nostro literas Illustrissimae Dominationis vestrae, quibus me officialem et vicarium suum in hisce partibus constituit, et quantum apparet, placuit negotium omnibus, praesertim Dno Marck, qui saepius optasse se dicit, ut ab officialatus onere posset expediri: idem ego ex nunc opto, cum videam multa a nobis requiri, pauca vero posse praestari. Videbantur Dni de capitulo mouere difficultatem, an licite possem unus plures in eadem ecclesia habere dignitates. Dixi me non tam habere ista officia pro dignitatibus quam pro oneribus mihi impositis, quibus omnibus modis optarem carere, modo alius quis posset aut vellet pro me onera ista suscipere, cum omnibus commodis et emolumentis.
Vix biduo postquam Illustrissima Rtia Vestra hinc discesserat, grauiter conquestus est per literas P. Carion de immodestia D. Johannis Hannibal, quod passim clamitet, se absolutum
| |
| |
iam pastorem Lingensem ab Illustrissima Rtia Vestra constitutum, se deinceps magistrum templi et populi directorem fore, neque amplius curaturum P. Carionem: Quod insuper directioni militum sese immisceat. Respondi P. Carioni, non esse ipsi collatum pastoratum, sed spem duntaxat datam illius cum tempore obtinendi, si pie et honeste se gesserit: quod si insolentior esse depraehendatur, me curaturum, ut non solum a spe pastoratus illius obtinendi excidat, sed insuper ab omni prorsus administratione ecclesiastica prohibeatur. Hoc responso habito, rescripsit P. Carion sperare, se posthac D. Johannem melius in officio continendum. Institit apud me idem P. Carion, ut daretur licentia transferendi corpus D. Hamcomii, piae memoriae, ex caemiterio in ecclesiam, quod plerique pii id desyderent, et obnixe petat parens.
Respondi, me bene confidere, id non displiciturum Illustrissimae Rtiae Vestrae, modo citra magnum strepitum fieri possit translatio, quam putant nocturno tempore se commodissime peracturos: Quid actum sit, hactenus ignoro, cogitabant corpus D. Joachimi Hamcomii iuxta corpus P. Zachariae collocare.
Negotium nostrum cum satrapa Twentiae necdum est compositum, dicit se velle suo tempore contra capitulum procedere: Minatus sum, me palam iniustitiam ipsius e suggestu declaraturum, si quid molestiae colonis capituli intentauerit, cogitet quid sibi mandatum sit a sua Excellentia, ut nimirum contentus sit medietate. Sed hanc denuo per me oblatam acceptare recusauit; dicit se nihil mecum velle habere negotii, se acturum contra capitulum, quod stabile est, et a quo me abstractim vult considerari. Interim hactenus adhuc quiescit, quid deinceps acturus, docebit euentus. M. Bartholomaeum 17 Maii vicarium B.B. Johannis Baptistae et Euangelistae instituimus, circa festum B. Jacobi, Deo volente, residentiam inchoabit: commisimus ipsi custodiam cubiculi Illustrissimae Rtiae Vestrae, in quo per diem commoratur, et de nocte in eodem dormit, prandet vero et caenat nobiscum. Consiliarius anteriorem aulam occupat cum cubiculo M. Walteri. Puto, quod rebus sic stantibus, facile seruabitur ista habitatio ad usum Illustmae Rtiae Vestrae. Quod attinet ad bona, quae hic relicta sunt, habebitur, Deo volente, diligens eorum ratio: cistas et quae iis inclusa erant, reliquimus in cubiculo una cum libris et aliis nonnullis, quaedam minutiora domum nostram transtulimus. Doleo, Clementem isthinc discessisse, conabor eum huc aduocare, ubi se obtulerit scribendi oportunitas: forte rebus nostris sic pendentibus non erit mihi magno usui, malim tamen ipsum apud nos bene esse, quam cum animae suae detrimento inter malos vagari.
Transmitto literas, quae Colonia huc allatae fuerunt, post discessum Illmae Rtiae Vtrae, cum epistolis ad Werenfridum nostrum. Mitto et alias literas Bruxella transmissas. Deus Illustrissimam et Reuerendissimam Dominationem Vestram diu ecclesiae suae seruet incolumem, et nostri in sanctis precibus memorem. Saluto Dnos licentiatos Vosmerum, Egghium, Dulmenium, Ulenberghium, et confratrem Lambertum, et alios notos.
Resalutant quam officiosissime Illustrissimam Rtiam Vestram Sallandus cum uxore, D. pastor, consiliarius, et alii vestro nomine nuper per nos salutati. Ex Aldenzaelia 23 Maii, Ao. 1608.
Illustrissimae et Rmae Gratiae Vestrae obsequentissimus,
Philippus Rouenius,
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo plurimum obseruando. Coloniam.
| |
| |
| |
II.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Petiit ad me Johannes a Dauentria, ut per literas Illustrissimae Rtiae Vtrae significarem sibi per Johannem de Weze scribi ex Bruxella, quomodo canonici Dauentrienses, qui in illis partibus degunt, articulos et puncta per Illustrissimam R.V. ipsis proposita receperint, et AEgidio transmiserint, ut ipse ad singula respondeat: porro Cranendonck et reliqui canonici comitem de Solre, qui Bruxellae quotidie expectatur, cogitant conuenire et de negotiis suis instruere: Interea mille quadringentos florenos, vel circiter, in arresto detinent, quos Johannes noster apud Weze deposuerat, et intendunt seruare arrestum, donec Johannes ipse Bruxellae compareat, ut ex adiunctis literis Johannis de Weze poterit Illustrissima Rtia Vtra cognoscere. Cuperet Johannes noster scire, quid sibi in hoc nogotio sit agendum: Sicut etiam optaret, sibi significari, quid circa bona capituli Dauentriensis pro hoc anno agendum videatur, quod si elocanda forent, oporteret id fieri intra mensem aut quinque septimanas: neque audet elocare, nisi de consensu et mandato Illustrissimae Rtiae Vtrae, quod sibi tribus transcribi verbis cuperet; cum commissione, ut sicut hactenus, ita et nunc possit in elocatione et receptione bonorum capituli procedere et ad dispositionem Illustrissimae Dominationis Vestrae cum iis, quae recepturus est, agere, ut fidentius possit in hoc negotio procedere. Quod attinet ad quingentos illos florenos, qui a Dauentriensibus pro hoc anno numerandi sunt, illos necdum recepit, erit necesse, ut instantius urgeantur, quod se facturum Johannes promisit.
De rebus nostris hoc loco nihil est peculiare quod scribam, nisi quod videatur oritura noua quaedam contentio inter magistratum Aldenzalensem et auditorem nostrum, eo quod hic ante paucos dies quosdam ex ciuibus in concubinatu publico extra matrimonium uiuentes mulctauerit, quid magistratus sit acturus, experiemur, fuit saepius a pastore praemonitus. Pastor in Tuynen Hugo Hermanni accusatus est apud me de periurio, quod duo contraria testimonia de eadem re protulerit, interposito iuramento; citaui eum ad instantiam cuiusdam in feriam VIam post festum venerabilis sacramenti, annuente P. Carione, qui eundem asserit esse concubinarium publicum, potatorem insignem, et nuper permisisse in pago Barkem celebrari nuptias cum carnibus in ipsis rogationibus. Multae etiam deferuntur querelae de pastore in Enschede, Pannekoeck, praesertim quod in festis Pentecostes publice e suggestu ritus eclesiae in sacrificio missae riserit, et gesticulationes simiarum esse dixerit, seque sperare, eas propediem omnino esse extirpandas. Quod item nolit baptizare ullum infantem, nisi numeretur ipsi Philippicus, et similia multa: dignabitur Illustrissima Rtia Vtra per praesentem nuncium significare, quid circa hoc faciendum videatur: multi admodum instant, ut impuniti non euadant, et male de nobis loquantur, si punire detrectemus.
Peregimus (Deo fauente) cum magna solemnitate festum corporis Christi, processionem ingens hominum numerus comitatus est, plusquam quinque millium, ut passim asseritur cum magna modestia et deuotione, ut putetur, similis frequentia populi cum tantis signis deuotionis antehac Aldenzaliae non fuisse visa, conseruet Deus hanc voluntatem, et augeat deuotionem populi sui, idemque Illustrissimam Rtiam Vtram in diuturna sanitate ad utilitatem ecclesiae suae conseruet. Saluto D.D. licentiatos Tilmannum, Egghium, Dulmenium. Salutat Vos D. Henricus Vordenus et auide expectat responsum Illustrissimae Dominationis Vestrae ad eas, quas nuper misit. Aldenzaliae, ipso festo sanctissimi Sacramenti. Ao. 1608.
Illustrissimae Dominationis vestrae seruus in Dno,
Philippus Rouenius.
| |
| |
Quaesiuimus hodie inter ornamenta Sipkeloensium cappam illam rubeam holosericam, et non inuenimus, ita ut dubitemus, an forte incaute Illustrissima Rtia Vtra eam cum suis bonis auexerit, aut cistis, quae remanserunt, incluserit, dignabitur nos hoc scrupulo liberare.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
III.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Ternas tribus pene diebus continuis recepimus literas ab Illustrissima Dominatione Vestra, quibus hisce unicis respondeo non dubitans, imo satis colligens ex literis ad me datis, nostras binas ad manus Illustimae Rtiae Vtrae peruenisse. Translatio Dni Hamconii facta est eo modo, quo scripseram. D. Johannes Hannibal quadamtenus in officio continetur a P. Carione, qui hisce diebus nobis hic adfuit. Non desinit Hannibal recipere, ubicumque potest, prouentus pastoratus in Denickem, Hoofslach contra eosdem prouentus a colonis per milites extorquet, unde nobis non modica turbatio, conquerentibus nonnullis, se ad duplicem solutionem praestandam constringi. Scripsi hac de re D. Johanni Hannibal, ut octodecim, quos a quodam receperat florenos eidem restitueret, sed non videtur ad refundendum admodum inclinatus, imo audet a me petere copiam inhibitionis sibi factae, ne quid ex pastoratu Denickemensi reciperet, et addi, quo die, quo anno sit publicata: ego satis caui, ut impediatur, ne quid deinceps recipiat, de refusione receptorum difficulter aliquid fiet. Negotium pastoris in Thuynen uisum est ad tempus adhuc suspendere, donec lis, quam adhuc contra ipsum agitant, coram nobis in causa periurii sit determinata, uel composita. Pannekoeck cogitaui prima occasione citare et pastoratu priuatum declarare, sola nobis difficultas est, quod non habeamus, quos loco illorum substituamus. Institerunt apud me pastores in Diepenhem et Goer, ut aliquid ex prouentibus pastoratus ipsis assignaretur, dixi non posse id fieri, nisi resident, et iuxta sacros canones fungantur officio, et honeste uiuant, ipsi multa non ad rem contra mouentes, tandem abierunt ad sua, cum nihil proficerent; Agunt in Stadtloe in terra Monasteriensi et magna iniuria se affici credunt, si hinc subsidium pro alendis concubinis ipsis denegatur. Vereor, ne noster D. Oelens suam scropham denuo penes se habeat, rumor est eam iam aliquot diebus hic apud ipsum
commoratam esse et adhuc commorari, ego spero, me per alios aliquid certi cogniturum, et iam gubernatorem adii, ut casu, quo opus fuerit, aliquot milites mihi concedat ad executionem faciendam in negotiis ecclesiasticis, dixit se praefecto vigilum mandaturum, ut ad meam requisitionem milites assignet, D. Eschede vereor, quoque ad antiquum reverti. Nitert uix chorum frequentat, sed probe tabernas et secularium nuptias. Hampsingii nuptiae ante aliquot dies cum magna solemnitate in domo ciuica quinque diebus continuis celebratae sunt. Sunt adhuc inter ciues, qui extra matrimonium suas domi habent, et plusquam medio anno habuerunt, magistratus bis terue a pastore monitus, nihil in ea re facit: Auditor hisce diebus duos ad se vocatos mulctauerat, sed, ut solet, rem non prosequitur, cum tamen mirabilia se facturum iactitasset: postea a me rogatus, cur non pergeret, dicit se non posse ob contumaciam sui filii detrectantis illos secundo adire et commonefacere: Sed ex proprio ipsius ore postmodum aduerti, ipsum a consulibus uocatum ad domum ciuicam triginta florenis donatum fuisse, quamuis alio titulo illos sibi a consulibus debitos assereret; ita cavi, ne latraret, buccella obiecta est. Quod si ego per memetipsum eiues citare et mulctare caepero, existimabit nescio Rmo Dno commissionem suam per me infringi.
| |
| |
Heida noster petiit nuper dimissorias, ut posset a suffraganeo Monasteriensi ordinari. Respondi oportuisse iam binos ordines sacros ab ipso fuisse susceptos, ea enim conditione prouentus huius anni ipsi concessos esse, quos conditione non impleta suos facere non potuerit, ideoque refundere teneatur: nunc tempus non esse ordines conferendi, neque suffraganeum extra tempora ordinaturum: suadere me, ut Coloniam sese ad Illustrissimam Rtiam Vtram recipiat, quod ibi circa ipsum statuetur, id nobis ratum et gratum fore: uereri me interim, quod non pietatis ergo ordinari desideret, sed ut ad capitulum admitti possit, quod nihilominus saluis statutis, fieri non poterit, nisi sacerdotio sit initiatus, cum sit ex numero decem presbiterorum. De negotio Dauentriensium puto, quod scripserit Vordenus, ideoque hic praetermitto, ut et, quae de pace hic sparguntur, quia varia sunt et incerta. Pro necessitatibus orbis Christiani orabimus pro nostro modulo: commendaui etiam hanc rem P. Carioni: nobis cras celebranda erit annua supplicatio pro imminentibus ecclesiae necessitatibus, et serenitate aëris. Rerum ab Illustrissima Rtia Vtra hic relictarum habebitur, Deo uolente, diligens ratio. Gemmas papyro inuolutas, de quibus scribitis, nullas inuenimus, omnes cubiculi angulos studiose perlustrantes: nisi aliis rebus permistae, et cistis, quae hic remanserunt, sint inclusae, timendum est, quod perierint. De rebus Bruxella aduehendis abreptis dolemus, sed potens est Deus reddere multo his plura. Miror ibi spargi datam esse militibus utriusque partis praedandi licentiam, cum contrarium hic asseratur, et tutius quam antea uiatores proficisci videantur, nec non bona ultro citroque transuehi. D. Egghium ad magisterii susceptionem inclinatum fuisse stupens intellexi, cum soleat studiose aliis istos titulorum fumos dissuadere, et nunc Vordeno omnibus modis dissuadeat licentiae susceptionem, qui tamen
Illustrissimae Rtiae Vtram mauult obtemperare consilio, et Jansonii sententiam auide expectat. Commendo Illustrissimam Rtiam Vtram divinae protectioni, et me Vestris sanctis precibus. Saluto notos. Salutaui, quos Illma Dnatio Vestra per me salutari petierat, praeterquam, quod Sacellanus pastoris nostri adhuc remotior sit, quam ut per me salutari potuerit, quando uenturus sit nescio, causatur D. pastor ipsum in infirmitatem incidisse: sanet eum Dominus, et conseruet nos omnes atque confortet in suo sancto seruitio. Raptim. Aldensaliae, 19 Junii, Ao. 1608.
Illustrissimae et Reuerendissimae Sanctitatis Vestrae deuotissimus in Dno seruus,
Philippus Rouenius.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Sasboldo Archiepiscopo Philippensi, vic. Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
IV.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Petierunt hisce diebus a me aediles et reliqui rustici in Denickem, sibi concedi, ut pro deseruitore pastoratus haberent quendam Franciscum Pontanum, quem aliquantulum examinans satis rudem repperi: studuit aliquandiu Coloniae in collegio Laurentiano, tantum subdiaconatus ordinem habet, et in Denickem cum consensu, ut inquit, pastoris Oethmarsensis semel concionatus est, ac postea libellum supplicem pro eius admissione ad deseruituram rustici obtulerunt.
Censui itaque eum ad Illustrissimam Rtiam Vestram mittendum, ut, si ita uidebitur, ulterioribus ordinibus sacris possit insigniri; adjungo libellum supplicem, quem rustici exhibuerunt
| |
| |
D. Johannes Hannibal neque deseruit eis, nec tamen a percipiendis fructibus abstinebit, nisi duriuscule urgeatur. Pannekoeck ad me citatus, omnem promisit emendationem, et de multis, quae de ipso spargebant, se excusare nisus est, multi multa subinde ad nos deferunt, sed quando probandum est, aut perhibendum testimonium, tum sese subtrahunt: permisi, ut, si uelit, ibi agat, sed ex prouentibus pastoratus nihil percipiat, concubinam statim dimittat, quod se facturum pollicitus est: Multi hic pastores pagorum essent amouendi; sed, quamdiu nullos habemus, quos substituamus, frustra id facere nitimur, et omnium obloquia sustinemus. Vacat adhuc apud nos vicaria S. Annae, nec possunt aediles nostri idoneam personam inuenire, quam praesentent, petierunt proinde per me aliquem procurari, si fieri possit.
D. Johannes Oelens jam aliquo tempore concubinam suam domi suae habuisse depraehensus est, et censui uiolentiori aliquo medio scandalum illud amouendum, ne exemplo ipsius alii similia facerent, et quasi in despectum nostrum quidlibet attentare auderent: assumpsi itaque quatuor milites, et cum iis domum ingressus concubinam in lecto depraehendi, pleno die, et ilico ciuitate excedere iussi, militibus mandans domo non egredi, nisi vidissent ipsam porta egressam, quod et factum, ipsa licet multum reluctante.
Porro Oelens summa se iniuria per me affectum putans, quod, nulla admonitione praeuia, tanta ignominia esset affectus, saepius sibi mortem optans, et cum per aliquot dies ab ingressu ecclesiae abstinuisset, tandem denuo admissus est ad maiora incommoda deuitanda, et ignorantium hominum obloquia: interim sub beneplacito Illustrissimae Rtiae Vestrae. Depraehendi etiam D. Eschede frequentius cum sua concubina sub eodem tecto pernoctasse, nec ipse diffitente, sed negat se eam lecti sociam habuisse et promittit emendationem sed frigide. De D. Herinck nihil adhuc certi potui cognoscere, sed est vehemens suspicio. Nitert frequens est in tabernis, rarus in ecclesia, sicuti et Wieren et plerique alii, sine M. Henrico et me saepe chori officium cessare oporteret: ego verum dicens et officii sui eos commonefaciens nihil nisi maiorem animi auersionem lucror, ita ut desperare propemodum oporteat de profectu, et quantum coniectare licet, videntur omnes tandem contra M. Henricum (cuius instinctu me multa facere censent) et me conspiraturi: interim Dno confidens nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo in vitam aeternam custodiam eam ministerium meum implendo. Cum magistratu Aldensalensi mihi adhuc inamaena contentio est, eo quod illos ipsos, qui nuper ab auditore mulctati fuerant, nec paruerant, denuo coram nobis citauerim: inclamant me tyrannidem exercere velle in ciues, cum tamen cum omni humanitate ab iis peterim, ut ipsimet, secundum quod promiserunt Rmo, tales mulctent, Altra eorum, quos citaueram, quia statim acquieuit praecepto, quo iusseram, ut statim mulierem ablegaret, usque dum matrimonium in facie ecclesiae contraxisset, optinuit condonationem mulctae, et iam matrimonium iniit, alter vero refractarius est, et secundo citatus, noluit comparere, scedulam citationis ad magistratum detulit, qui suum commembrum videtur in suam tutelam suscepisse. Cogito magistratum adhuc semel serio monere, qui, si
officio suo fungi detrectet, videtur (saluo Illustrissimae Rtiae Vtrae iudicio) ad solutionem mulctae per milites constringendus, si modo gubernator eos ad hunc usum concedere voluerit, uti speramus ipsum facturum: Si non: patientia. Sed querelarum scribendarum hic finis esto. De negotio Dauentriensium scribet M. Henricus, uti et de suis rebus. Commendo Illustrissimam Rtiam Vestram diuinae gratiae, et me sanctis vestris precibus. Saluto amicos Raptim. Aldensaliae, 9 Julii, Ao. 1608
Illustrissimae Rtiae Vestrae observantissimus,
Philippus Rouenius.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Sasboldo Archiepiscopo, Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
| |
| |
V.
Illustrissime ac Reuerendissime Domine.
Accepi, quas Illma Rtra Vtra ad me scripsit sexta Martii: similiter illas, quas per nuncium Groningensem 12 Februarii miserat. Gaudet D. Vogelius se habere, quod respondcat capellano maiori, cum quo aliqualem contentionem Linghae habuit: nos utcunque cum iis capellanis, qui hic sunt, conuenimus. Ab absolutione eorum, qui conflixerunt in duello, libenter me contineo, et hoc modo non parua molestia excipiendi confessiones militum liberor, committens eos suis capellanis. Habuimus hoc Paschate aliquot communicantium millia, et, laus Deo, aliqualem profectum, tum in civibus tum in rusticis aduertimus: ita ut plurimi foris aduenientes, et gubernator noster (cum quo mihi utcunque conuenit, eo quod sit vir discretus ac pietati admodum deditus) mirentur, quomodo quasi per contentionem, quo magis opprimere religionem nituntur haeretici, eo plures lucrifaciamus. Interim dolemus extra Aldensaliam haereticis omnia etiam contra pacta et conuenta, nobis nihil licere disponere circa religionem, ecclesias et ecclesiasticos. Agunt pastores, qui in Twentia reliqui sunt, quod placet: pastor in Almelo Lutheranizat, pater conuentus nimium addictus est poculis: intelligo iam rursus ibi quandam monialem post carnem abiisse, sed nihil habeo certi, pastor in Borne reformatus dicitur, sicut et pastor in Frieseuene excucullatus monachus, in Goer agit concionatorem haereticum (quamuis non publice in ecclesia) ludimagister Caluinista. In Marcklo quidam solum eo nomine, quod a nobis administrationis curae licentiam petierit, ab haereticis rejicitur. In Enschede D. Johannes Pannekoeck Lutheranus et concubinarius, a nobis ante biennium rejectus, nunc more solito viuit ac docet, non obstante eo, quod scripto manus propriae promiserit, ab omni officio ecclesiastico in Twentia abstinere. Curaui eum ante paucos dies Aldensaliae appraehendi, et quia impudenter obloquaebatur, cum argueretur, tractaui eum ut merebatur, verum dissuasit
gubernator eius detentionem in carcere, ne similia forte contingerent nostris, dum sua negotia expedire coguntur in Twentia: itaque dimisi hominem sub promissione, quod se continebit ab administratione ecclesiastica per Twentiam, sed scio, quod non stabit promissis. De pastore Haexbergensi reuocando ad mentem despero, nec est mihi commoditas eum conueniendi. Pastor Oethmarsensis nos non nouit, et in stylo seruando contra repetitam nostram inhibitionem conformat se haereticis. In Ryssen agit adhuc senex quidam concubinarius, qualis et in Weerselo toleratur. In reliquis pagis Twentiae pastores nulli sunt. In Delden publice concionatur minister haereticus. De bonis ecclesiasticis pastoratuum, vicariarum, fabricae templorum disponit pro lubitu satrapa haereticus, qui etiam de duobus annis praeteritis et tertio iam currenti sibi vult satisfieri. Hic status Twentiae, cui iam valedicere cogimur. Quod ad accessum Illmae Rtiae Vtrae ad nos attinet, eum si consulam nescio, an recte fecero, quia in Twentia nihil, Aldensaliae parum praestari posse puto. In Lingensi territorio aliquid forte agi posset: quid Grollae non scio. Foret sane mihi desideratus aduentus Illmae Rtiae Vtrae; sed forte vobis onerosus, molestus, et sumptuosus. Faciet Illma Rtia Vtra, quod videbitur maxime expedire: hic passim spargitur intus et foris Illmam Rtiam Vtram breui adfuturam. Si id minus fiat, non dedignabitur prima oportunitate transmittere sacra olea, et quicquid per nos fieri volet indicare. Insinuauerat nuper Illma Rtia Vtra, ut significaremus, si qua re indigeremus pro ecclesia. ego nihil indicaui, quia media desunt ad comparandum, quae forent oportuna. Maxime indigeremus cappis pro prouisoribus
chori in solennitatibus, quia pene omnes tritae sunt, et reparationem non ferunt. Pro hoc tempore non suppetit facultas eas comparandi, quia adhuc laboramus in eo, ut expediatur capitulum aere alieno, quod tamen speramus breui futurum. Domestica nostra familia bene se habet (Laus Deo). M. Henricus Lagensibus operam impen- | |
| |
dit. M. Bartholomaeus Vogelio missus est adiutor hoc Paschate. D. Bruno parochianis Aldensalensibus fuit utilis una cum pastore, qui nescio quam diu nobiscum futurus sit, cogitat in breui discessum. De M. Henrico confratre nostro nolo Illmam Rtiam Vtram latere, quomodo totus anhelet ad ingressum religionis societatis Jesu, agitatus est huiuscemodi cogitationibus iam a triennio: vehementer admodum ante biennium, et deinceps quasi continuo: iam vero hoc anno multo tempore cum tanto impetu et vehementia religionis ingressum meditatus est, ut etiam veritus fuerim, ne turbaret cerebrum. Ideoque post multa suasi, ut reiiceret cogitationes illas, et se occuparet aliis bonis exercitiis: caepit dicere se vererf, ne grauiter peccet, Deo toties et tam continuo tam vehementer mouenti non obediendo, petiit meam sententiam, ut ex animo dicerem, quid facturus essem, si ipsius loco forem. Dixi, me nisi omnino ita traherer ad religionem, ut omnia, quae mouerent in contrarium, vel contemnerem, vel facile me superaturum certe mihi persuaderem, non ingressurum, praesertim in hac necessitate ecclesiae: satis adhuc difficultatis inuenire eos, qui tam propria sponte et cum magno animo omnia superandi, quam cum consilio aliorum ingrediuntur: Non placere mihi illam diuturnam luctam, qua nunc summo impetu in religionem fertur, nunc quasi resoluit se ingressurum: nunc contra horret aggredi, quod proposuerat, ita, ut cum veniendum est ad resolutionem, sit continua quasi desolatio et auersio. Dixit nihilominus inter desolationes manere desiderium ingrediendi, timere autem se non sine peccato tam diu
repugnare Deo mouenti. Respondi, Deum non praecipere, sed nonnullis suadere, et si velit posse persuadere, nec esse adeo magnum periculum in non sequendo etiam vehementes et frequentes motus in religionem; si non raro etiam sentiamus contrarios: et multo minus esse periculi in dissimulando, vel differendo illi, qui in statu sancto et honesto, in quo Deo seruire et saluti suae ac proximorum singulariter possit. Tandem animo utcunque composito resoluisse videtur M. Henricus, quod omnino societatem Jhesu ingrediatur, nisi Illma Rtia V ra sub obedientia audeat praecipere propter necessitates ecclesiae, ne ingrediatur: aut saltem velit omnino ipsum non ingredi, et asserat eum non peccaturum non ingrediendo. Hi sunt ex parte motus D. Henrici, quos consensit, ut Illmae Rtiae Vtrae patefaciam, quamuis nimis prolixum foret, totum scriptis mandare, vel impossibile. Dignabitur Illma Rtia Vtra, suam sententiam patefacere, ut tandem animus illius liberetur ab illa inquietudine. Optarem omnibus modis mihi relinqui confratris consortium et solatium, attamen, si videatur a Deo ad meliora vocari, malo hoc addi malis meis, quam detrahi bonis ipsius. Opto Ill. R.T. nobis totique ecclesiae diu seruari incolumem. Aldensaliae, 5 April (feria 2 Paschae), Anno 1611. Salutem amicis. Salutat Ill. R.V. Vordenus. Salutat et Tillius, et quaestor.
Illmae ac Reuerendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus in Christo seruus.
Philippus Rouenius.
Offerunt se hic nonnunquam coniungendi matrimonio haeretici, qui detrectant accedere ad confessionem, promittunt tamen, se cum tempore post pleniorem instructionem accessuros. Mihi hactenus visum fuit a sacramenti administratione circa tales abstinendum, nec dandam benedictionem ecclesiae iis, qui sunt extra ecclesiam: sed, quia multis videtur, non esse eo vigore hic cum haereticis agendum, sed omni humanitate eos alliciendos, volui Illmam Rtiam Vtram consulere, an possint omnino coniungi per sacerdotem catholicum matrimonio personae, quarum utraque vel altera est haeretica: et, an tales coniungens non communicet peccatis alienis, praesertim benedicendo eis, quibus Deus et ecclesia maledixit.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Domino Sasboldo, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
| |
| |
VI.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Adfuit mihi hodie cappellanus maior Italorum instans pro dispensatione quadam ad contrahendum matrimonium inter quasdam personas, quae in secundo gradu affinitatis ortae ex fornicatione inueniuntur se inuicem contingere; et quia penes me potestas non est, talem dispensationem concedendi, in me recepi onus Illmae Rtiae vestrae in gratiam illorum supplicandi, ut quandoquidem mulier (quae aliquot annis iam in adulterio vixit cum Pompeo Justiniano, magistro campi, ut vocant, Italorum), nunc ex animo desideret damnabilem istum statum relinquere, et commoda se offerat occasio nubendi honeste pro statu suo, (est enim ex honesta satis familia secundum saeculum) solumque obstet secundus gradus affinitatis ortae ex fornicatione, si fieri possit, iuuetur ab ecclesia, ut diaboli iugum tandem excutiat, et in honesto coniugio sese contineat. Optat, quam citissime fieri potest, expediatur praesens tabellarius, ut reportet responsum, nam periculum est in mora, cuperentque humiliter statim expediri literas dispensationis in pargameno.
Nomen mulieris est Barbara Baecks, quam Pompeius Justinianus aliquot annis habuit pro concubina, suscepitque ex ea aliquot proles, haec iam orat sibi concedi facultatem, ut contrahat matrimonium cum Agapito Nigrone, qui est consanguineus uxoris Pompei Justiniani in secundo gradu, cui proinde Barbara, per illegitimum concubitum cum Pompeo, facta videtur affinis in secundo gradu. Haec de isto negotio.
De nostris rebus nuper scripsi et desideramus responsum, praesertim super negotio M. Henrici Vordeni. Pastor noster discessit, incertum an reuersurus, imo certum, quod non sit reuersurus, nisi forte inueniat alium locum illum, cui se in patria addixerat occupasse. Institit apud nos Oethmarsensis ille pro filio suo qui Coloniae studet, sed nouitius quidam et vix theologus adolescens huic curae non conueniet, et malumus pastoratum, quam diu valemus, per nos administrare quam habere pastorem minus idoneum, forte Deus cum tempore nobis prouidebit. Expectamus sacra olea, aut aduentum Illmae Rtiae Vtrae, si ita videbitur, quam Deo commendatam ex animo cupimus, nobisque et ecclesiae Dei diu seruari incolumem. Festinanter ex Aldensali 20 April. Ao. 1611. Saluto notos.
Salutat officiosissime Illm. Rm. Vtr. D. Vordenus, et M. Bartholomaeus.
Illmae et Rmae Dominationis Vestrae seruus,
Philippus Rouenius.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino, Dno Sasboldo Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Domino suo obseruando. Coloniam.
| |
II.
Illustrissime ac Reuerendissime Dne.
Insinuauit Illma Rtia Vtra nouissimis literis 22 Aprilis scriptis, se binas continuis diebus ad nos scripsisse, unas Amsteredamo, alteras Dauentria destinandas, neutras recepimus: interim alias per Grollam missas ipsa die Parasceves scriptas accepimus, una cum sacris oleis, de quibus etiam Lingensibus communicauimus. Aduentum Illmae Rtiae Vtrae ad nos quotidie praestolati sumus, et adhuc expectamus; missus est ad nos ex Hollandia D. Nicolaus Lonius, hic aduentum Illmae Rtiae Vtrae praestolaturus, sed, quoniam ille differtur, visum fuit consultius, ut iter cum hoc nuncio Groningensi, qui sese offerebat, aggrederetur, et coram Illmam
| |
| |
Rtiam Vtram conueniret. M. Henricus judicio Illmae Rtiae Vtrae acquiescit, paratus etiam Coloniam proficisci, si uobis usui esse possit in itinere suscipiendo versus nos, alioqui pro suo commodo mallet parcere molestiis et sumptibus. Pastor noster discessit, ut apparet non reuersurus: intelleximus Coloniae agere quendam Cudsemium Wesaliensem, qui forte non alienus foret ab acceptando aliquo bono pastoratu; hic, si gratiam concionandi habeat et mediocriter cantum nouerit, forte non esset futurus nobis incommodus, et per dominum de Ketler se ex parte nobis insinuavit: si Illma Rtia Vtra illum ad se vocet, et animum eius ac vires exploret, an nobis convenire videatur, rem gratam ecclesiae nostrae praestiterit, quae bono pastore singulariter indiget. Ego inuitus hic ago, et expecto, donec veniat immutatio mea. Spero iam datas, quas nuper misi per capellanum maiorem, ideoque nolo esse prolixior. Commendo Illmam Rtiam Vtram Deo. Raptim. Aldensaliae vltima Aprilis Anno 1611.
Illmae et Reuerendissimae Dominationi vestrae addictissimus in Christo seruus
Philippus Rouenius.
Opscr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Dno Sasboldo, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, dno suo. Coloniam.
| |
III.
Illustrissime ac Reuerendissime Dne.
Venerunt tandem ad manus nostras literae, quas Illma Rtia Vtra per Amsteredamum ac per Dauentriam miserat, ejusdem fere argumenti cum iis, quas per Grollam acceperamus, quibus nuper respondimus. Cappellanus maior attulit ex Lingha alias una cum literis dis-, pensationis, quarum vigore ad matrimonium processerunt sponsus et sponsa; difficulter obtinere potui a Pompeio septuaginta florenos pro ecclesia, et quidem nescio, qua de causa petiit, ut non cederent ecclesiae Linghensi; dissimulaui itaque, perinde ac si generatim darentur ad usum ecclesiae, secundum nostram dispositionem; interim scripsi pastori, quod Lingensibus reserventur, et sint penes me; puto tamen ecclesiam Aldensalensem multo magis indigere, cuius reparatio in solo tecto tribus dalerorum millibus forte non fiet, nec video quibus mediis a ruina eam praeseruabimus; Elapsa quadragesima post publice postulata de suggestu subsidia omnes capitaneos, ciues, ecclesiasticos sollicitavimus sigillatim ad contribuendum; et vix septuaginta florenos corrasimus, adeo clanguit multorum charitas, multis etiam deest facultas. Scribit dominus Cornelius Grollae duos ex ciuibus rixatos in caemiterio, alterumque alteri graue vulnus inflixisse securi, ita ut magnum in populo scandalum sit obortum; et passim habeatur (uti vere est) caemiterium prophanatum, foretque opus reconciliatione, sed nec aqua Gregoriana nec formula reconciliationis est ad manum: nam quam Ill. Rtia Vtra nobis relinquerat aquam, ea confracto vitro elapsa hyeme effluxit: formulam quoque reconciliandi post diligenter euolutas chartas meas inuenire non potui. Scripsi itaque D. Cornelio, ut patientiam habeat, donec Illma Rtia Vtra rescripserit, quid per nos fieri velit, interea nullus in caemiterio sepeliatur. De Oethmarsensi illo adolescente nuper scripsisse me puto, quid videatur, pro capellano
posset ad tempus deseruire et paulatim probari aut formari. Pastor noster non videtur reuersurus, nec stat promissis de rescribendo. Dunius hactenus bene se gerit, sed vereor, quod non diu continebitur eodem loco. Venit Aldensaliam cancellarius Transyselaniae, et in monasterio habitationem fixit, et certo pretio monialibus promisso domum patris occupat. Praepositurae aedes seruamus hactenus liberas, sed multum contranitentibus consulibus, et nonnullis capitaneis, quos sparsa
| |
| |
fama de aduentu Illmae Rtiae Vtrae aliquantulum continet. M. Henricus resolutioni Illmae Rtiae Vtrae acquiescit, et, ut puto, doleret aliter esse resolutum, ego puto phantasias fuisse ortas ex defectu exercitii, et si ad conciones ipsum exstimulem illis non ita afficitur. Iter ipsius ad vos (nisi omnino esset illic necessarius) non suaderem. Lonium per aliquot dies hic detinuimus, postea habita commoditate Coloniam mittendum censuimus, desiderabat enim coram Illmam Rtiam Vtram conuenire. Insinuat Illma Rtia Vtra de cappis rubris damascenis conficiendis; similis fuit noster conceptus, sed laboramus in sumptibus. Capitulum adhuc oneratum est nonnullis debitis, sacristia nihil habet fere prouentuum, praebendae parum valent, praesertim iam, cum grana vili pretio venduntur. Habemus adhuc trium capparum fimbrias mediocriter bonas, sed ipsa capparum materia corrupta est. Opto Illmae Rtiae Vtrae diu valere et prospere agere. Saluto amicos. Festinanter 8 May A. 1611.
Illmae et Rssmae Dominationi Tuae deuinctissimus in Christo seruus.
Philippus Rouenius.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, Dno Sasboldo, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico. Coloniam.
| |
V.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Miramur, nihil nec recipere literarum ad illas, quas per D. Nicolaum Lonium iam ante mensem misimus, speramus et expectamus aduentum Illmae Rtiae Vtrae; optaremus quoque nobis de idoneo pastore prouisum; nam pastor noster iam dudum nos deseruit: mihi cum D. Brunone incumbunt onera. De D. Petro Cudsemio, si haberi possit, nuper insinuauimus: Oethmarsensem promotum optaret pater ipsius et iam nobis adesse; sed vereor, ne sufficiat principali curae, posset D. Brunoni socius dari ad tempus, si Cudsemius venire recuset. De rebus nostris nihil habeo peculiare, quod scribam, praeter antiqua, quod Twentia exclusi maneamus. Canonici nostri et clerici plerique antiquum obtinent, nisi quod manifesta scandala circa concubinatum non appareant, sed a compotationibus, ebrietatibus, discursibus et frequenti absentia a choro non cessetur: horas plerique non legunt, quando extra ecclesiam sunt, quapropter iniunxi D. Johanni confessario eorum ordinario, ut absolutionem ipsis non impendat, cum saepius moniti se non emendent, neque restituant, praeterquam quod mihi suspicio sit aliquos simoniace sua beneficia possidere, qui proinde absolui sine superiorum facultate singulari non possint. Hinc iam mihi nascitur inuidia, quod eos plerosque a communione arceam; dicunt quidam, se non posse horas legere, neque modum legendi addiscere: alii debilitatem visus causantur, alii putant se satisfacere, quod officium B. Mariae persoluant. Ego perplexus sum, quid hic facere debeam. Marck, Twickel, Herinck, et forte etiam Oelen ad summum legunt subinde officium B. Virginis. D. Beuer iam ab aliquo tempore dicit se legisse officium secundum Romanum breuiarium, Heida et Nitert vereor, quod nihil omnino praestent, nisi forte eo die, quo communicare solent, similiter Wieren. Quid cum illis agam? quicquid clamem, persuadere non possum, quod sub mortali peccato teneantur legere horas canonicas, et obligentur ad restitionem fructuum pro rata
temporis, quo omittunt: Haec inculco non semel sed saepius, sed lapidibus loquor, aut iis, qui vel non intelligunt, vel nolunt intelligere, ut bene agant.
Ista et similia me adeo excruciant, ut animo et corpore langueam, et non semel, sed fre- | |
| |
quentissime proponam officio recunciare, ne me simu cum illis perdam. Oro igitur, Illme et Rme Domine, ut in hac re Paternitas vestra mihi consulere dignetur, quid sit faciendum, et, an, si eo induci possint, ut, qui possunt, deinceps horas integre persoluant: alii, qui minus possunt, horas saltem B. Virginis legant, debeant absolui: et quid de restitutione fructuum propter negligentias commissas sit statuendum, scio, nullum ad hoc, ut restituat, inducendum t aliquos etiam non habere, unde restituant. Quid si promittant deinceps meliora, an possit cum ipsis dispensari. Similiter si qui simoniace obtineant beneficia (quanquam hoc, ut arbitror, ne quidem in confessione rogati expriment), an sit via aliqua illos reconciliandi, et permittendi, ut fructus perceptos retineant salua conscientia. Super his expectamus auidissime responsum Illmae Rtiae Vtrae, quam Deo intimis votis commendamus, et nos sanctis vestris precibus. Raptim festinantibus latoribus, civibus Oethmarsensibus, per quos poterit remitti responsum. 1 Junii Ao. 1611.
Salutat Illmam Rtiam Vtram confrater Vordenus. D. Bartholomaeus Lingae pastori Vogelio subsidio est hisce festis Pentecostes et V. sacramenti. Saluto notos.
Illustrissimae et Reuerendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimus cliens,
Philippus Rouenius.
Transylulani succensent nobis, quod sub nomine vicarii episcopatus Dauentriensis feudatarios praepositi citari curauerimus, et nonnullis locis edicta affixa abstulerunt: consultabunt forte etiam super hac re in conuentu suo, qui heri incepit; sed puto, quod alia habebunt tractanda, quae ipsos propius tangunt, ut propter quae nobiles et magistratus civitatum nuper cum summa aduersus se inuicem indignatione conuentum soluerunt. Utinam donat Deus, ut mutuis confossi vulneribus corruant et pacem nobis et ecclesiae Dei relinquant.
Opscr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Domino, D. Sasboldo, Archiepiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo plurimum obseruando. Coloniam.
| |
VI.
Illustrissime et Reuerendissime.
Binas vel ternas ab Illma Rtia Vtra accepi, quibus, quod oportunitas tabellarii non daretur nihil hactenus respondi. Petierat Ill. R.T. operâ nostrâ, vel M. Henrici uti in partibus Groninganis: Mihi difficile est hinc diu abesse, sed nec hucusque se obtulit commoditas iter eo faciendi: nunc Vordenus per Dauentriam iter aggreditur. Mouimus in capitulo, quid seruandum videretur de me vel D. Vordeno, si in negotiis ecclesiae in subsidium ordinarii diutius vel saepius abesse contingeret, an distributionibus, velut praesentes, gaudere debeamus, et post varias querelas, quod hoc pacto chorus personis destitueretur, et daretur facultas frequentius, quam par est, se absentandi, sub praetextu utilitatis ecclesiae, et contra statuta agendi: tandem conclusum, ut, qui a Reuerendissimo requisitus pro utilitate ecclesiae abest, gaudeat distributionibus, quasi praesens foret: expedire tamen, decanum fieri certiorem, si quis ex canonicis notabili tempore a Reuerendissimo requiratur: Interim liberum erit eidem canonico ob sua priuata negotia duodecim septimanis per annum, si velit, abesse, saluo quod pro rata secundum statuta refundet praesentias. Quoad personam meam para- | |
| |
issimus essem me seruitio Ill. R.V. impendere, quocumque loco, si decanatus onere (quod opto, et saepius optaui) daretur expediri: Sed, stante decanatus officio, procul hinc discedere non satis videtur consultum, eo quod facile et subito offerat sese occasio, quae decani praesentiam requirat: et nunc praesertim, quamdiu pastore caremus, ad me fere recurritur, concionandi quoque onus soli pene incumbit. Cudsemium optaremus, se plane resoluere, quod si pro certo nobis operam suam sub hyemem velit addicere, expectabimus eum cum patientia alioque de alio videndum, quo citius eo melius. Quod de onere chori mouet, illud nullum est vel exiguum, sufficit subinde choro interesse, et nihilominus semper praesens habetur, si absit:
expeditus quoque est a capitularibus congregationibus, nisi peculiariter vocetur, et gaudet nihilonimus capitularibus emolumentis per omnia. Oethmarsensis ille apud nos est, et instruitur ad primitias, quas 3 Julii celebrabit, et loco vicepastoris cum Dno Brunone ad tempus poterit deseruire: quantum nobis videtur ad principalem animarum curam necdum satis erit instructus, nec maturus; requireret autem hic locus (hoc praesertim induciarum tempore, quo multi foris ad nos veniunt, quidam curiositatis, alii religionis ergo) virum, non solum pium et modestum (qualem Oethmarsensem istum judico, ac satis obsequentem ac docilem spero), sed insuper grauem, maturum ac solidum, qualis cum tempore fieri poterit. Instat valde parens, ut suscipiatur in pastorem, sed passim videtur omnibus, quod oneri non sufficiet, nisi aliquo tempore fuerit exercitatus: ideoque consului et consulo, ut per aliquod tempus vicepastorem agat, seseque exerceat, ac probet onus antequam suscipiat, ne mecum sero poeniteat: interea retinere poterit praebendam, quam habet in patria Monasteriensi, et commode viuere, studiisque vacare. Resignauit ante triduum praebendam suam Godefridus Trauelman in manus turnarii D. Beuer, qui nobis clericum quendam Monasteriensem 24 circiter annorum praesentauit, quem in festo Jacobi expectamus ad residentiam. Videtur adolescens bonae spei ac indolis, absoluit cursum humaniorum literarum, post annum residentiae mittendus ad uniuersitatem. Caemiterium Grollae reconcilianimus: essent merito mulctandi, quorum culpa profanatum fuerat: committo illud Illmae Rtiae Vtrae, ut D. Cornelio, quid fieri velit, insinuet. Sallandus forte hinc migrabit, agit Bruxellae iam ultra 7 vel 8 menses: retinere conabimur domum illius ad usum Illmae Rtiae Vtrae, quam Deo intimis votis commendamus. Ex Aldensalia 1 Julii, Ao. 1611.
Ill. ac Rmae Dnationi vestrae obsequentissimus,
Philippus Rouenius.
Leonardo, Godefrido, Trutio congratulamur et optamus uberem spiritus sancti gratiam.
Opschr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo Dno, D. Sasboldo, Archiepiscopo, Philippensi Vicario Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
VII.
Illme et Rme Dne.
Binas iam ab Illma Rtia Vtra accepi, quibus hucusque nil respondi, quod crederem, confratrem nostrum Vordenum coram plenius acturum de singulis, quam per me scribi posset. Nunc, occasione oblata, significandum duxi, quomodo prior in Vrensweghen in apoplexiam inciderit, ac loquelam perdidisse dicatur: inhiat vero comes Benthemensis bonis monasterii, cui malo (si quo modo posset occurri) consultum foret occurrere. Bona ecclesiastica per
| |
| |
Twentiam omnia, arbitratu haereticorum, distrahuntur, elocantur, venduntur. Ausi fuerunt nuper publico edicto valuis ecclesiae nostrae affixo, omnibus significare, quod cupiant quaedam dominia Principis, et praedia ecclesiastica spectantia ad conuentum in Albergen, oppignorare usque ad annos viginti plus offerentibus, uti et fecerunt: nihilominus edictum valuis nostris affixum laceraui. Video eos paulatim etiam conari disponere de bonis monasterii in Almelo et Weerselo, quae ante paucos dies visitaui. Sumus et nos loco satis misero, quod debeamus debitores nostros coram judicibus haereticis conuenire, et ipsi ad secularia iudicia trahamur, debeamusque nos illis sistere, nisi causa cadere cupiamus.
A D. Cudsemio nihil literarum accepi, quod si ad nos non propendeat, vel imparem se fore oneribus vereatur, posset non multum urgeri, et Oethmarsensis aliquantisper exerceri, donec paulatim euadat maturior et instructior. Habet nunc coadjutorem D. Brunoncm, et refugium ad nos.
De mulctandis illis, qui Grollense caemiterium violauerant, transmisi D. Fabritio sententiam Illmae Rtiae Vtrae ante complures septimanas, sed nihil accipio responsi. Insinuauerat nuper Illma Rtia Vtra de domo, quam Sallandus inhabitat, emenda; habet illa iam complures competitores, nec poterit multo minoris quam 300 florenis aureis haberi, tantam enim summam continent literae emptionis, quamuis fere certum sit, minoris emptam, sed jus venditoris erat trecentorum florenorum quondam expositorum super illa domo. Sallandus expectatur quotidie, ut conuasatis suis se in Brabantiam conferat: tum nobis erit difficultas de conseruanda domo illa a militibus: nam proximam quasi violentis precibus inuaserunt, non obstante eo, quod D. Heringius iam actu eam occupasset, et in eadem pernoctasset: promisit interim sancte D. gubernator, quod, discedente Sallando, utramque domum nobis liberam tradet. Verum hoc tempore pauca praestare et multa promittere vix habetur pro vitio: fidem in terra inuenire difficile est. Utinam tandem, Deo donante, redeat prisca illa maiorum nostrorum synceritas, fides, zelus, pietas, quibus exulantibus, non est, quod multum boni nostris temporibus expectare possimus. Nihilominus patientia pauperum non peribit in finem, habebit enim remuneratorem Deum patientiae et solatii, cui Illmae et Rtiae Vestram cum grege sibi credito ex animo commendo.
Festinanter Aldensaliae 1 Septemb. Ao. 1611. Salutem d. Vordeno et notis.
Illustrissimae ac Reuerendissimae Gratiae Vestrae deuinctissimus et obsequentissimus.
Philippus Rouenius.
Opscr.: Illustrissimo ac Reuerendissimo, Dno D. Sasboldo, Archipiscopo Philippensi, Vicario Apostolico, Dno suo. Coloniam.
| |
XII.
Illustrissime et Reuerendissime Dne.
Dum rarius sese offert occasio transmittendi literas, parcior etiam sum in scribendo, praesertim cum singulare nihil occurrit, quod scribam, et nudis verbis Illmae Rtiae Tuae, nolo molestiam adferre. Jam vero propter importunas sollicitationes cuiusdam viduae Bemmel, qui nuper Bruxellae in exilio obiit, et propter intercessionem Dni cancellarii, et aliorum, cogor Illmae Rtiae Vtrae molestus esse, commendando filium dicti Bemmel, mihi nec visum nec
| |
| |
notum, sed tantum ab aliis a modestia et diligentia commendatum ad aliquod ecclesiasticum beneficium, quo possit ab ecclesia Dei, cui seruire in statu ecclesiastico desiderat, sustentari in diuino seruitio. Referunt mihi se intellexisse confratrem nostrum D. Vordenum ad decanatum Embricensem promotum (quod si ita sit, ipsi gratulor, mihi non gaudeo, cum quasi altera manu destituar), si tamen ita sit, suspicamur praebendam, quam habet Aldensaliae in manus Illmae Rtiae Vtrae resignandam, et optamus nobis de aliquo viro idoneo, qui actu possit ecclesiae Dei hoc in loco prodesse, prouideri: quod si filius viduae illius, qui commendatur, sit eiusmodi iuxta judicium Illmae Rtiae Tuae, gratum erit miserae viduae votis octo prolibus grauatae, ita satisfieri: sin minus, non cupimus ob nostram commendationem praejudicatum utilitati ecclesiae.
Adfuit nobis fere per unum mensem D. Richardus Ryckius commendatus a Sixtio ad pastoratum, sed, quia spes iam data erat D. Mensoni ab Illma Rtia Vtra commendato, non potuit desiderio illius satisfieri: praesertim cum D. Menso modestia, diligentia ac pietate se magis ac magis commendet, et a populo ad pastoratum desiderari videatur: Habet mediocrem gratiam verbi, sed, quia multo labore se ad conciones parare debet, hactenus nostro ministerio pro maiori parte subleuatur, donec fiat exercitatior. A D. Brunone inuari in concionibus non potest, quia parum valet eloquio: in caeteris interim pastoralibus officiis nobis utilis est, et ad labores paratus, nec non in catechisando diligens hucusque. De Dno Lonio nihil intellexi, forte agit Swollae.
Quod ad statum ecclesiae nostrae attinet, non gloriamur de magno profectu, sed notabilem quoque defectum non aduertimus, benedictus Deus.
Insinuauerat Illma Rtia Vtra. se, ut vicinior esset ecclesiae, cupere domum, quam Sallandus inhabitat, ad suos usus emi vel conduci: Videtur nunc Sallandus breui discessurus, et domus empta est per D. Beuer pro ducentis daleris simplicibus, quod si Illma Rtia Vtra eam desideret, paratus est pro eodem pretio domum istam denuo vendere: Sed meo iudicio domus non erit satis commoda habitationi Illmae Rtiae Vtrae. Est enim ampla quidem utiunque, sed ruinosa, carens lignili vel stabulo, ac puteum cum penuario habens nimis incommodum, imo inutilem, saepimenta quoque circumquaque noua forent erigenda, non sine magnis sumptibus. Poterit Illma Rtia Vtra significare, quid circa eius emptionem fieri velit. Platea versus praepositum domum iam reparata est, pro magna parte sumptibus praepositurae. Johannes van Deuenter rationes suas de duobus annis proxime elapsis exhibuit, sed distuli iisdem subscribere, sperans Illmam Rtiam Vtram per se computum auditurum et approbaturum. Dedit ad computum circiter quingentos florenos, qui penes me inuenientur, cum reliquo Illmae Rtiae Vtrae deposito. Scripsit hisce diebus D. Vordenus, optare Illmae Rtiae Vtrae sibi transmissam cistam illam nigram, quam in domo praepositurae reliquit: mittetur prima oportunitate, quia hactenus tum propter inundantiam aquarum, tum propter gelu transmitti non potuit.
Gubernator Aldensalis ambit domum Sallandi, et minatur eam vi inuadere, si sponte nolimus eam illi cedere, ut persoluto conductionis pretio inhabitet. Jam ante paucas septimanas satis impudenter et acerbe contra me pro immunitate domuum ecclesiasticarum loquentem, inuectus est, et indigna minatus dicitur, cumque antehac admodum soleat nobis esse benignus et familiaris, adeo auersus est (spero, quod pudore correptus indiscretorum verborum quae contra me profudit), ut iam a multis diebus non sit mihi locutus. Sufficit mihi, quod nullam illi occasionem dederim, cur merite possit nobis indignari: sed inimicus factus sum veritatem dicens, et nolens in omnibus voluntati eius non satis fundatae acquiescere. Si
| |
| |
adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. Quid agas, omnes, quae sua sunt quaerunt, exulat fides, iustitia, veritas et synceritas, nihil boni faciunt homines nisi coacti: utinam tandem in chamo et freno maxillae eorum constringantur, qui non approximant ad dominum. Incredibile est cum quanto hic verser taedio, quoties cogitem semel omnia relinquere, ut expeditius Christum, liber a saeculi oneribus, sequar, quibus iam pressus, dum alios curo, meipsum negligo. Det Deus aliquando meliora, cui Illmae Rtiae Vtrae ex animo commendo, orans eam nobis ecclesiae Dei quam diutissime seruari incolumem. Ex Aldensalia 8 Decemb., Ao. 1611.
Illmae ac Rmae Dominationi Vestrae deuotissimus cliens,
Philippus Rouenius.
Opschr.: Illustrissimo et Reuerendissimo Dno, D. Sasboldo, Archiepiscopo, Philippensi Vicario Apostolico, Domino suo. Embricam.
|
|