riumque et pertinentium ac annexorum suorum predictorum per bireti tui capiti tuo imposicionem Recepto primitus a te ad sancta Dei evangelia, quod nobis et
successoribus nostris dicte ecclesie Trajectensis episcopis pro tempore existentibus fidelis et obediens eris nostrisque pariter et successorum predictorum ac sancte Romane ecclesie parebis mandatis fructus quoque redditus et proventus, jura, obventiones et emolumenta dicte parrochialis ecclesie pro posse et nosse defendes et manutenebis corporali juramento ponimus et inducimus ac investimus etiam de eisdem, Mandan. et preciepien., tenore presentium, vicario et officiali nostris ceterisque viris ecclesiasticis et secularibus, necnon notariis et tabellionibus publicis quibuscumque in civitate et diocesi nostris predictis et alibi constitutis, qui per te vel procuratorem tuum ad hoc a te legitime constitutum super hoc fuerint requisiti seu aliquis eorum fuerit requisitus, quatenus ad dictam ecclesiam parrochialem et loca alia, de quibus expediens fuerit, accedant vel accedat, Teque vel pro te procuratorem tuum predictum, in et ad corporalem, realem et actualem possessionem parrochialis ecclesie juriumque pertinencium et annexorum predictorum, auctoritate, nostra ponant et inducant inductumque defendant, amoto exinde quolibet illicito detentore, tibique vel procuratori tuo predicto pro te et tuo nomine de fructibus, redditibus redditibus (!) proven., juribus, obventionibus et emolumentis predictis respondeant et faciant ab aliis, quantum in eis fuerit, plenarie et integre responderi. In quorum fidem et testimonium premissorum presentes literas manu nostra propria subscriptas exinde fieri et per notarium et secretarium nostrum infrascriptum subscribi et publicari mandavimus, sigillique nostri jussimus et fecimus appensione communiri. Datum et actum Rome in monasterio Sanctorum Johannis et Pauli fratrum iesuatorum (?) congregationis Sancti Hieronimi, sub anno a Nativitate Dni millesimo quingentesimo trigesimo, Indictione tertia, die vero decima mensis Novembris, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et dni nostri, dni Clementis, divina providentia pape septimi anno
septimo, Presentibus ibidem honorabilibus viris Cornelio de Hamstede et Hieronymo de Schatensibus, familiaribus nostris, clericis dicte nostre Trajectensis diocesis et Romane civitatis testibus ad premissa vocatis atque rogatis.
W. Carlls Dertusen. Eps Trajecten. mau piu.
Lager: Ambrosius Lambertus, notarius et secretarius rogatus subscripsit.
Opschr.: Rde patri dno Johanni van der Vorst, decano Trajecten. dno observano. Trajecti inferioris.
(Naar het orig. instrument geschreven in charter-vorm, op zeer fijn perkament, zamengelegd geweest zijnde briefsgewijze.)