II. Tenor pensionis VI millium florenorum, Hermanno, Elect. Colon. p. Reg. Carolum assignatae. (1518).
Carolus, Dei gratia Rex Castellae, Aragonum, legionis (!) ultriusque Siciliae, Hierusalem, Navarrae, etc., notum facimus, tenore praesentium universis, quod nos, contemplatione affectionis, amicitiae et obsequiorum Rmi in Christo patris, Dni Hermanni, Archiepiscopi Coloniensis Ducis Angaviae et Westphaliae, Sacri Romani Imperii per Italiam archicancellarii et principis Electoris amici et consanguinei nostri charissimi, quae erga nos Rma Dominatio sua multifarie demonstravit et in posterum impendere ac praestare paratissimum se obtulit, nec non ex singulari illa benevolentia et amore, quibus eum prosecuti sumus atque etiam nunc complectimur, pensionem sex millium florenorum Rhenensium in auro boni ponderis, ex nunc singulis annis, vita ejus durante, numerandam ac persolvendam promisimus, constituimus et assignavimus, et tenore praesentium promittimus, constituimus et ordinamus, ita, quod hujusmodi viM flo. Rhen., ut praemittitur, ipsi Rmo Colon. Principi Electori praenominato etc., in nostra civitate Antwerpiae, singulo anno numerari et responderi cum effectu debeant, incipiendo a die electionis et decreti desuper expediti, per quam nos in regem Romanorum eligamur, ita tamen, quod, quando nos ipsum praedictum archiepiscopum Coloniensem cum aliquo eccle-