Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 284]
| |
Palladiis, agedum, properè sistamur alumnis.
Temp.
Adsumus. En placidâ cuncti nos fronte morantur.
Ang.
Macte nouâ grex dote, frui cui munere Diuûm
Conspectuque datur. Equidem feliciter actum
Vobiscum ô pueri! Celeri licet aëra pennâ
Sulcet, & assiduo praeteruolet hora volatu;
Ecce tamen coram vobis, Occasio, Tempvs,
Quodque fero caelo auxilium, quàm molliter adstant!
Drusill.
O nos felices et amicâ sorte beatos,
Gratia queis caelo ceu roscidus adpluit imber!
Tom.
O ter felices, quos entheus ales ab alto
Allapsus compellat ouans!
Storia.
Res magna profectò:
Obstupeo totus.
Mirand.
Meque admiranda rapit vis
Eloquij & vultus.
Darotist.
En, vox mihi faucibus haeret.
Golph.
Quid facimus?
Britto.
Fugimus?
Pont.
Turpis fuga.
Morin.
State sodales.
Drusill.
Macti animis socij; nec enim nisi fausta precatur
Angelus. Exhilarent potiùs tanta omina pectus:
Et coepti seriem videamus ab ordine laeti.
Torn.
Ritè mones, monitique tui me magna fouet spes.
Ang.
Ergo manus proferte alacres: quamque obtulit vltrò
Prensandam sacra Nympha comam constringite palmis;
Et fortunatam prudentes carpite sortem.
1. Diab.
Non sic, ô Iuuenes! Deliria vana facessant.
2. Diab.
Laeta decent laetos, tristes Dea calua Catones.
1. Diab.
Hem praedam! hem praedam! Date retia & ocyùs hamos.
Drusill.
O caput inuisum! frustrà mihi retia tendas.
Tornus.
Praeda nec ipse tibi.
Storia.
Neque me tuus hamus adhamet.
| |
[pagina 285]
| |
Mirand.
J, truculente, tuos aliis expandito casses.
Darotist.
Praedo sceleste, nihil tua retia blanda moramur.
Drusill.
I, gruibus pedicas; i, technas ponito truncis.
Nos fugimus; dum Numina nos optata reuisant.
|
|