Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 187]
| |
Quiduis quouis tempore attentantium vanitas, spretaeque Occasionis punitio.PVlcrum contemtae & frustrà seriùs arreptae occasionisGa naar margenoot+ exemplum in Saul rege aliàs monstratum est. Postquam enim illi iterùm optabilis occasio à Samuele erat oblata recuperandi honoris & gratiae, quam apud Deum Prophetamque perdiderat, si modò Amalec fideliter iuxta Dei mandatum expugnasset; contemsit, nec est obsecutus Dei praecepto, ipsi per Samuelem exposito. Redarguit eum vir Dei, dicens: Melior est obedientia, quàm victimae: cumqueGa naar margenoot+ Samuel indignatus abscederet, arripuit summitatem pallij eius Saul, & scissa est; dixitque Samuel: Scidit Dominus regnum Israel à te hodie, & tradidit illud proximo tuo meliori te.Ga naar margenoot+ Occasionem oblatam suo tempore non arripuit, arripuit autem fictitiam, quando ipsi opportunum videbatur, & elusus est, speque sua frustratus; & iustas tandem insipientiae poenas dedit. Profuerit, si alio sed simili ferè exemplo hoc ipsum illustremus. Quum tempore Machabaeorum Iosephus &Ga naar margenoot+ Azarias sacerdotes audirent viderentque res benè gestas & praelia, quae per Iudam Machabaeum fratresque eius fiebant; volentes sibi quoque gloriam nominis comparare, dixerunt, Faciamus & ipsi nobis nomen, & eamus pugnare aduersusGa naar margenoot+ gentes, quae in circuitu nostro sunt. Siue occasio tempusque opportunum inuitaret, siue non: solùm quia ita ipsorum ferebat animus: quasique omnia nutui eorum statim obtemperatura essent, quando scilicet eis placeret. Inuito itaque, vt dicitur, Marte, nihil captata vel exspectata bellicae expeditionis opportunitate, in arma proruentes, caesi, fusi, fugatique sunt, vsque in fines Iudaeae; & ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, & facta est plaga magna in populo. | |
[pagina 188]
| |
Iam verò rationem audiamus, spretaeque Occasionis argumentum. Non audierunt (inquit sacra Historia) Iudam & fratres eius: scientes scilicet tempora & momenta opportunitati bellicae optimè seruientia, & saniore ob id semper consilio cuncta administrantes. At nunc fucum videamus, quem insipientes illi in speciem bonae occasionis sibi suoque coepto induxerunt. Ita sequitur: Existimantes, se fortiter facturos. Quis nesciat, non esse sapientium, (in bello praesertim) dicere, Putabam? Hoc tamen quàm plurimosGa naar margenoot+ fallit, dum spreta genuina occasione, & apto rei agendae tempore neglecto, fingunt sibi aliam, vt putant, priori aequiualentem vel etiam meliorem opportunitatem? dumque euentu sperato frustrantur, quid aliud praetexant, quàm id quo sibi ipsi palpum obtruserunt? nimirum, existimabam, putabam, arbitrabar. Neque indignum notatu, omnem ferè errorem ex amputando illo putandi surculo semper pullulare. At, quemadmodum non ex omni ligno fit Mercurius, neque ex quouis viro dux militiae; vt neque cuiusuis est adire Corinthum, neque omnia possumus omnes; ita nec cuiusuis est temporis vel loci quiduis attentare. Ideò rectè sequitur in sacrae Scripturae contextu: Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel. In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum voluerunt fortiter facere: dum sine consilio exeunt in praelium. Quis non videat, accedentem, fauentem, arridentemque Occasionem rei benè gerendae statim esse complectendam, quam frustrà sibi quis fingat reducem ad suum arbitrium? Id se satis intellexisse tribunus ille reipsa testatus est, qui occasione Macarij Alexandrini conuersus mundo valedixit. Cùm enim Macarius hic cum altero Macario NilumGa naar margenoot+ transmissurus nauim conscendisset, vterque pannis obsitus, habituque despicato; eademque naui duo quoque Tribuni veherentur, cum maxima pompa equorum, famulorum, aurearum vestium: alter ex his Dei famulos conspicatus sedentes in angulo; Beati vos, inquit, qui mundum illuditis. Cui Macarius: Nos quidem mundum, vos autem mundus | |
[pagina 189]
| |
illudit. Quo ille tam breui dicto (occasione inuitante) ita compunctus, & quasi illuminatus est, vt domum reuersus, statim omnibus quae habebat distractis, monasticam vitam sequutus sit. Simile est quod de leuiculae cuiusdam meretriculae conuersione apud Gregorium Nazianzenum legimus: qui sic habet in Iambico Carmine de Virtute: Polemo nec ipse dignus est silentio:Ga naar margenoot+
Sermone celebre est omnium namque hoc quoque.
Erat impudicus moribus primùm admodum,
Libidinumque seruus: at postquam est boni
Amore captus (nescio an suo ipsius
Suasu sit vsus, an Sophi cuiuspiam)
Statim suarum sic faces libidinum
Extinxit omnes, istud ex miraculis
Vt eius vnum prosequi haud verbis grauer.
Scortum vocarat quispiam iuuenis salax.Ga naar margenoot+
Vt ergo meretrix atrium tetigit domus,
Polemona pictum prominentem conspicans,
(Ore venerando namque erat, perquam & graui)
Superata solo rettulit visu pedem:
Pictum perinde verita, luce vt praeditum.
Hoc est veram boni occasionem, dum se offert, arripere. Denique illud his annumerem, quod in Historia rerumGa naar margenoot+ Indicarum legimus; quomodo Amanguccij quidam conuersus sit, sola occasione sputi per vnum è patribus Societatis nostrae patienter accepti. Cùm iste etenim in plateis scamno insistens populo illi barbaro Christi fidem annunciaret, vanitatemque idololatriae ostenderet, impius quidam ex adstantibus ceteris petulantior protractum ex imo pectore phlegma in faciem eius exspuit: quo facto sacerdos ille, P. Francisci Xauerij socius, nihilo plus motus, quàm vt modestè accepto sudario detergeret, pergeretque in coepto sermone, ita quemdam alium ex primariis tali occasione permouit, vt ex sola illa animi constantia iudicaret praestantissimam esse philosophiam, quae à talibus viris coleretur, quaeque | |
[pagina 190]
| |
tales efficeret; & statim Christianus factus est. Ipse occasionem arripuit; & eius occasione ciuitatis totius facta est conuersio. |
|