Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDiabolus peccatum antequam committatur leue facit; grauissimum verò, cùm fuerit perpetratum.ADimpletum illud in hoc Schemate videmus, quodGa naar margenoot+ plerique quidem non rarò patiuntur, sed non aequè cognoscunt miseri vt euitent: Diabolum scilicet initio, ante peccati perpetrationem, omnia facilia & tenuia facere; malo verò peracto, extremè aggrauare. Illud siquidem curat hostis noster teterrimus, quodGa naar margenoot+ piscatores. Nassam exponunt, in quam pisces escae pellecti dulcedine vel auiditate compulsi, os primùm latè patens ingrediuntur: sed quando nituntur regredi, omnia arcta & angusta valde reperiunt, vt foramen, per quod intrarant, nequeant ad remeandum inuenire. Sic diabolus lata & spatiosa omnia ante peccati completionem solet efficere, quando verò voluptate pelliciente peccator illapsus est, ita constringit omnia, vt nullum videatur effugium misero. Nassae etenim ea est forma, siue vimineaGa naar margenoot+ sit illa, siue lino contexta; vt lato primùm orificio, arctiori semper & arctiori meatu ad praecipuam alui capacitatem penetretur; in quam prono viminum filorumve ductu illapsi pisces, dum regredi iam benè pasti meditantur, angustum illud foramen in medio ac spatioso ventre libratum, vix um- | |
[pagina 168]
| |
quam reperiunt, ampliora semper laxioraque latera rimantes. Huic piscatorum daemonumque artificio respondet illud quod in Iob legimus: Saluabit te de ore angusto latissimè, &Ga naar margenoot+ non habente fundamentum subter se. Dei namque singularis innuitur gratia, qua quis per latissimum peccati orificium in angustum penetrans captus, iterùm inde ad amplum illud vestibulum regredi potest & liberati: sicut Ionas de ventreGa naar margenoot+ ceti ad os eius remeauit, per quod primùm fuerat absorptus: & inde in pedes denuò est restitutus. Propheta regius ad hac angustia sibi metuens, quam diabolus post laxum vt dixi lapsum molitur, sic orabat: Non meGa naar margenoot+ demergat tempestas aquae (ecce latitudinem, iam audi subsequentem angustiam) neque vrgeat super me puteus os suum. Ieremias Propheta hanc in se machinatos astutiam & nequitiam incusat: Lapsa est in lacum vita mea, & posueruntGa naar margenoot+ lapidem super me. En diaboli artificium. Lapsum primum in peccati lacum,Ga naar margenoot+ vt cuius os sit peramplum, semper effingit facilem & obuium: quando verò de regressu per poenitentiam agitur, tantam superponit illi conatui molem, ac si lapidem praegrandem ori lacus imponeret, ex quo quispiam conetur emergere. In idem quadrat quod D. Bernardus de hac diaboliGa naar margenoot+ astutia, vt venatoris cornu, commemorat, dum illud Psalmi quadragesimioctaui explanat: Ipse liberabit me de laqueo venantium. Sed qui sunt (inquit) venatores isti? Venatores vtiqueGa naar margenoot+ pessimi & crudelissimi. Venatores, qui cornu non sonant vt audiantur, sed sagittant in occultis immaculatum. Ac si diceret, vt alibi, cornu inflant, non dum adhuc venantur, sed capta praeda. Non priùs, ne sibi prospiciat, ad tutiora confugiendo: posteà verò, ne speret euadere; sed capturâ ipsâ & cornu stridore perculsa despondeat animum; sitque
Vna salus victae, nullam sperare salutem:Ga naar margenoot+
quod desperantium est extremum refugium, quo se in sua miseria solantur infelices. Frvstra, inquit ille deceptorGa naar margenoot+ animarum. O nequam, nequam, vbi nunc illud tuum nequaquam? Nequaquam moriemini, inquiebas; ita vitae securita- | |
[pagina 169]
| |
tem in peccati commendationem asserebas. Et cùm induxisti in laqueum, horrendis hisce vocibus aures obtundis: Periisti, noster es, damnatus es, ipsa te salus non seruet, gehennae incendiis deberis aeternis. O imposturam! ô amentiam! Denique quando diabolus ita homines inducit, vt laeti hilaresque in peccatum ruant, vt salutis rerumque praestantium occasionem (vt olim Israelitae terram desiderabilem) pro nihilo habeant; & tamen posteà errati conscios extremè sollicitos reddit, & ad pusillanimitatem spiritus tempestatemque adigit perhorrendam; caupones illos imitatur, qui subGa naar margenoot+ initium laetum vultum, promtum obsequium, facilem transigendi rationem, & omnia acceptissima pollicentur, vt nulla prorsus insideat animo sollicitudo: at quando iam venitur ad calculum mulctramque marsupij, tunc duri, rigidi, exactoresque implacabiles existunt. Verisimile est, filium prodigum, ne quid deesset ipsius infelicitati (vt iis euenit quotquot illum hactenus in eo genere imitati sunt) in similes hospites, ganeones, parasitos & ασώτους incidisse; qui ad os loquuntur, dum fauet aura; at nubila si fuerint tempora, te omni solatio & auxilio destituunt, decoctis vniuersis. Ita & Cain ille fratrem suum Abel blandis demulcens verbis in perniciem induxit. Egrediamur, inquit, foras: quasiGa naar margenoot+ amicitiae symbolo inuitans, ad non solùm securè, sed etiam cum voluptate deambulandum. Et statim, cùm esset in agro, insurrexit aduersus eum, & interfecit. Sic & lanius, quando boui lapsum irreparabilem struit,Ga naar margenoot+ blandè ceruicem demulcet, & interim trabali malleo fatalem illi ictum librat. Sic
Fistula dulce canit, volucrem cùm decipit auceps.Ga naar margenoot+
Fraus est ista etiam illius proditoris Iudae, qui osculo amicissimum Dominum suum, omnium creatorem, in necemGa naar margenoot+ tradidit, mandauitque teneri & duci cautè, ne captus effugeret. Et ipsi vicissim infames sanguinis iusti ac innocentis mercatores; qui blandè priùs, amicabiliter, & illecebrosè spondentes pecuniam, cum Iuda transegerant, eumque ad infandum | |
[pagina 170]
| |
scelus reddebant audacem; quando iam in barathrum desperationis infelix nundinator inciderat, & ipse sibi latissimum illud os abyssi, in quam lapsus erat, diffidentiae praelo angustissimum fecerat, planè idipsum inextricabile illi reddiderunt, dicentes: Tu videris. Ac si dicant: Morere, iugulum vel laqueum pete, damnare, peri; Nihil ad nos. Tibi, quod scias, consultum noluimus, cùm pecuniam polliciti sumus, sed Christi illius quaesiuimus interitum; quo obtento, quid ad nos quae te fata maneant? Tu videris: quod è re tua fore credis, hoc age: si nequis; i te perditum. Prorsus perinde ac si homini iam labenti vim adhibentes, ingeminent; Tute quod intristi, tibi exedundum est; coloque quod aptasti, tibi pernendum: quod facis, fac citiùs. Haec est illa catastrophe blandae illius illusionis diaboli, quando & animam, Dei gratiam, & salutis occasionem perdere, dilapidare, & pessumdare, in ludo ponit; posteaque spem omnem veniae secludit, & diris modis insultat capto. Figura huius elusionis non aliena à proposito, in AbsaloneGa naar margenoot+ notanda proponitur. Quando namque ab arbore implicitis ramo crinibus suspensus haeret, non obscurè significat, id in quo maximè mundani homines delectantur, ipsis tandem in laqueum verti, quo strangulentur. Erat siquidem Absaloni maxima pulcri capillitij voluptas. Quòd autem mulus, cui insederat, sub ipso pertransiit, ipse verò suspensus mansit; non incongruè figuratur, praeterire illa omnia, in quibus omnis spes, fiducia, & felicitas ponebatur, & in quibus mans vanae laetitiae faecibus ebria quietè molliterque velut equitabat: miseros verò manere Nemesin & Metanoeam. Adblandientem hanc prima fronte perniciem in Semiramide licet animaduertere: quae, libidine ardens & sanguinem sitiens, quos concubitu oblectauerat, occidere consueuisse narratur: adeò vt proprij filij concubitum expetens, ab eodem fuerit interfecta. |
|