Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijOmne negotium vtraque ex parte benè trutinandum.QVandoquidem igitur, aequè in magnis atque in paruisGa naar margenoot+ vulgaribusque rebus consideratio ista atque rationum discretio locum habere debet; quò maturiùs istud tractabimus, eò plus vtilitatis exspectandum erit. In sacro itaque ex- | |
[pagina 162]
| |
emplo rationum vtrimque in deliberatione vrgentium exactam videamus trutinationem, quemadmodum in bello, praecedenti Capite, nos docuit Martius; vt fiat id quasi praxis manibus nostris adeò familiaris, vt in omni re proposita statim ad eam recurramus: sicut numularius mox ad suam trutinam confugit, quando pars ei aurea obtruditur, de qua vel minima suspicio oboritur. Susanna prudens, pia, in castitate radicata, tametsiGa naar margenoot+ repentè circumuenta, trutinam istam tamen recti iudicij & discretionis vacillare non permisit, sed ad iustum aequilibrium, famam, vitam, animamque ipsam comparauit. Quum enim ab iniquis impurisque illis senioribus iisdemque iudicibus ad illicita sollicitaretur, vel mors ei certa, sub falsa criminatione, foret exspectanda: ingemuit quidem prae subito animi maerore, & rei inexspectatae nouitate: aitque, quasi deliberans, & rem vtrimque in bilance disponens: Angustiae mihi sunt vndique. Iam vtramque suspensae bilancis partem considerantem attende. Si enim hoc egero (inquit) mors mihi est: mortiferè pecco, & ipso facto rea mortis efficior: si autem non egero: si vobis in malum non assentior; non effugiam manus vestras; quia, vt minamini, velut adulteram accusabitis, testes ipsi futuri & iudices. Ecce libratam & vtrimque nutantem bilancem in medio pendentem. Non ex aliqua constantis Heroinae vacillatione quoad voluntatem, sed tantùm pro rationum momentis inter se pondere suo pugnantibus. In vtramque staterae partem oculos discreta conuertit, non in alteram tantùm; nec obiter quidem vel obliquè, sed fixè & directè, vt res merebatur: omnibusque benè perpensis, deliberatis, & consideratis vt oportebat, tandem resoluit; certa de bono euentu, vtcumque res ceterùm caderet; vt accidit quoque, teste successu ipso. Decernit itaque, & ex praeponderante bilancis altera parte indubitata determinat in hanc sententiam: Melius est mihi absque opere (malo scilicet) incidere in manus vestras; quàm peccare in conspectu Domini. Et quemadmodum trutina ista, ratioque deliberandi, er- | |
[pagina 163]
| |
rare non potest; ita ab aliis experimentis accipit suae iustitiae & aequitatis approbationem, si posteà ad maiorem (vt fit) securitatem lubeat adhibere. Ita haec tam aequa Susannae deliberatio nec falli nec fallere potuit: quia iuxta diuinam amussim, rationis, legis, & conscientiae dictamen, fuit instituta. Hinc Deus ipse admirando iudicio eam comprobauit, misso Daniele, qui caelesti indagine latentes nequitiae technas assecutus, iniquos illos iudices tanti mali molitores, publico populi annuente suffragio, morti addixit, innocentemque à necis discrimine liberauit. Sic, inquam, in omni re dubia deliberare oportet, vt non statim vnius aut etiam alterius rationis pondere in hanc vel in illam partem delabamur; sed omnibus ex vtraque parte benè perpensis (& quidem, si opus, ad hoc, iuxta se inuicem ex aduerso descriptis) secundùm praepollentem lancem, rationesque praeualentes faciendum statuamus. Neque pluribus numero plus tribuendum, sed ponderi causarum, etiamsi forent pauciores. Ita Cicero de Critolao Peripateticae sectae PhilosophoGa naar margenoot+ agens, qui cum Carneade & Diogene Stoico Romam missus fuit Legatus: Quaero, inquit, quam vim habeat libra illa Critolai; qui cùm in alteram lancem, animi bona imponat, in alteram corporis & externa; tantum propendêre illam boni lancem putet, vt terram & maria deprimat. Adeò idem hanc rationum huc illúcve impellentium considerationem iudicabat necessariam, vt etiam in dicendi genere eam abesse non permitteret. Haec, inquit, nostra oratio,Ga naar margenoot+ multitudinis est auribus accommodanda, ad ea probanda, quae non aurificis statera, sed quadam populari trutina examinantur. Vnde & Apuleius; Trutinatam sententiam, vocat,Ga naar margenoot+ grauem & rectè examinatam. Sic & Persius canit, in discretae bilancis commendationem:
Scis etenim iustum geminâ suspendere lanceGa naar margenoot+
Ancipitis librae.
Atque idem alibi:
Atque exporrecto trutinantur verba labello.Ga naar margenoot+
|
|