Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijSibi sapientes, occasionem saepè reiiciunt: & in propria astutia capti, suo aliorumque malo sapere discunt.COmpletur in illis sibi nimium fidentibus, illud quod apud Prophetam Iob legimus: Qui apprehenditGa naar margenoot+ sapientes in astutia eorum, & consilium prauorum dissipat. Videntur siquidem sibi prae ceteris sapere, etiam dum desipiunt maximè, quicumque praesentem occasionem fastidiunt, vel etiamGa naar margenoot+ negligunt tantùm. Nemo enim prudens volensque (de stultis & stertentibus hîc taceo) occasionem se offerentem omittit, nisi praetextu maioris alicuius prudentiae meliorisve consilij. Vel enim melius consilium prae manibus habere se credunt, vel Deum submissurum meliorem opportunitatem. Dumque sic sibi sapiunt, faciuntque; in astutia sua vani sapientes capiuntur, & consilium ipsorum dissipatur. Et ferè non videas, nisi opinione melioris consilij, errores committi. Tunc sequitur in re, quod in verbis praedicti ProphetaeGa naar margenoot+ subsequitur: Per diem incurrent tenebras. Hoc est, in re clara ac manifesta aliis, tam deliranti astutia non praepeditis, ipsi impingent, quasi tenebrae cautelam à lapsu prohibeant, cùm sint omnes vbique viae sole splendente conspicuae: & quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Id est, in negotio, quod per se luce meridiana lucidius est, hallucinabuntur & ambigent, non secus quàm caecus secus viam oberrans & cespitans; vel alius nocte obscura circumuallatus. At, exemplum huius rei proferamus in medium. SenuitGa naar margenoot+ Isaac & caligauerunt oculi eius: at magis caecutiuit Esau, tametsi vegetus & succulentus. Nam quando coxerat Iacob pulmentum, venissetque ipse de agro lassus, ait: Da mihi deGa naar margenoot+ coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Cui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua. Ille respondit (attende astutiam, hoc est sa- | |
[pagina 158]
| |
pientiam propriam, prudensque in speciem consilium, sed merum stultitiae merae praetextum) En morior, inquit, quid mihi proderunt primogenita? Prudenter admodum vt ex obliquo apparet. Nam, si certò iam iam moriendum, casu quo pulmento carendum est; eoque obtento vita redimitur, vt ipse videtur praesupponere; quis non dicat prudenter factum, quòd iacturam rei inutilis patiatur, vt eam rem comparet, de qua vitae incolumitas pendet? At in praesupposito latebat error; tam quoad rei proiectaeGa naar margenoot+ adeptaeque aestimationem, quàm quoad necessitatis extremae imaginariam apprehensionem. Ita solent claudicantes ex vna vel altera parte deliberatores rerumque aestimatores concludere. Quando, vbi aliquid vel agendum vel non agendum trutinatur & controuertitur, statim vna sola agendi vel non agendi ratione occurrente decernunt; non attendentes, an plures maiorisve momenti non sint fortè rationes, in contrarium militantes. Vt, si matrimonium alicui ineundum sit vel nonGa naar margenoot+ ineundum deliberetur: & simulatque aliquid pro vna vel altera parte in mentem venit, feratur sententia. Nempe si deliberans cogitet, pulchra vel diues est, vel simile quid; inferatque exemplo, ergo est ducenda. sed, an mala, morosa, impudica, infamis, intractabilis, haeretica, & mille talibus ornata praeconiis, non consideret; nónne claudicat eiusmodi deliberatio? Solùm etenim ob inanis iactantiae naeuum, etiam formam ipsam & diuitias, & id genus alia, in puella Poëta contemnebat, dum sic ait:
Bella es, nouimus; & puella, verum est:Ga naar margenoot+
Et diues; quis enim potest negare?
At, dum te nimium Fabulla laudas;
Nec diues, neque bella, nec puella es.
Ita, si equum, domum, agrum, vel aliquid aliud emere sit animus; re quapiam notata quae commendet, statuunt aliqui, rem illam citra omne dubium coëmendam; non consideratis infinitis incommodis, quae, si attendas, emtionem omnino dissuadeant: certum est tales desipere, egereque iu- | |
[pagina 159]
| |
dicio. Velut etiam qui econtrà, leui quodam vitio in eadem re notato, decernunt non comparandam; non obstantibus tot tantisque in contrarium argumentis, quae praeponderarent suaderentque omnimodis emendam, si iusta lance librarentur. Non aliter accidit interdum in maioris momentiGa naar margenoot+ deliberatione: vt, si cum hoste confligendum, nec ne? an sit pax ineunda quae offertur, suadeturve, an non? vtrùm de ciuitatis alicuius deditione transigendum, an secus? an oppidum insultu aggrediendum, an contrà dolo bono tentandum, vel potiùs longa obsidione domandum? an castra metanda, vel mouenda sint? Ita, si de salute bonoque Reipublicae magni quidpiam statuendum. Denique, quotiescumque de rebus magnae molis deliberandum erit: quis nesciat, tam euidentem esse hallucinationem erroremque iudicij, si vna tantùm ex parte ratio vna attendatur, & non ex opposito aliae pro sententia aduersa facientes; atque si quisquam numum aureum, vel quiduis aliud in bilance constituat ponderandum; & non respiciendo an in opposita lance iustum sit pondus impositum, sed solùm animaduertendo, quòd pars illa, vbi numus est, deorsum feratur, statim iudicet, satis abundeque ponderare: cùm verè ridiculum suo se facto perhibeat, vt qui iusti id ponderis esse determinet, quod sine opposito pondere, per se solum ponderatur. Quid enim mirum, si aureus vel leuissimus vnamGa naar margenoot+ bilancis partem deorsum premat, si altera aequilibrij lanx relicta sit vacua, vel pluma tantùm paruula imposita? Ita, si quis iudicet, tale vel tale facinus, familiare, ciuile, vel bellicum, ideò aggrediendum, quia vna vel altera ratio, in quam primùm oculos coniicit, quaeve primùm vel potissimùm in mentem venit, id ita suadere videtur; certum est, illum apertum dare suae imprudentiae argumentum. Hoc porrò & ipse loquendi modus nos docet; quando vocabula ipsa quibus vtimur, nos ad libellam, trutinam, bilancem, & calculum reuocant, quoties de re aliqua deliberare, eamque benè ponderare, aestimare, & quasi in aequili- | |
[pagina 160]
| |
brio ponere dicimur; vt, quò maius rationum pondus impulerit, eam mox in sententiam pedibus eamus. Vox quoque ipsa considerationis id confirmat, cuius visGa naar margenoot+ & energia non id permittit, vt statim hoc vel illo animi instinctu, huc illùcve nauis impellatur, aut astrolabia vel horoscopa instrumenta vertantur; sed eò tantùm, quò siderum situs, motus, mutuúsve respectus & coniunctio, ex certis naturae rationibus, eiusmodi componenda esse demonstrant: ita, per modum loquendi, de rebus quibuslibet agendis vel non agendis, maturè circumspectèque est considerandum: hoc est, videndum, quae sit rationum hoc illúdve suadentium vel dissuadentium, quasi siderum concursio, velut quaedam (vt ita dicam) constellatio & consideratio. Si considerationem hanc, & quasi rationumGa naar margenoot+ constellationem, per accuratam disquisitionem, in expeditione bellica (quae etiam in aliis quibuslibet locum habere potest) lubet in exemplo quodam intueri: audiamus apud TitumGa naar margenoot+ Liuium, Martium Imperatorem ad milites suos in concionem conuocatus orantem. Tam ambiguus siquidem & profligatus erat tum rerum in exercitu Romano status, vt flere omnes repentè, & offensare capita, & alij manus ad caelum tendere, deos incusantes, coeperint: alij strati humi suum quisque nominatim ducem implorare, neque sedari lamentatio poterat; excitantibus centurionibus manipulares, & ipso minitante & increpante Martio, in quem iamnunc sub extrema hac animorum conflictatione, communibus omnium suffragiis, summam Imperij detulerant. Exanimatio quippe militum inde oborta erat, quòd deletus iam exercitus Romanus amissaeque Hispaniae viderentur: timerentque aduentantem Asdrubalem, ad reliquias belli delendas. Martius eos increpauit, quòd in muliebres & inutilesGa naar margenoot+ se proiecissent fletus, potiùs quàm ad tutandos semetipsos & Rempublicam secum acuerent animos, & ne inultos imperatores suos iacere sinerent: quibus excitati milites, repentè magnam stragem in hostilia castra intulerunt. Sed ad ora- | |
[pagina 161]
| |
tionem eius veniamus, qua posteà ad serium cum hoste conflictum suos inflammauit; omnibusque benè consideratis, causisque vrgentioribus ritè trutinatis, determinauit ex aequo, datam Occasionem esse arripiendam. Verùm singula in eius verbis attendamus, praesertim iuxta considerandi deliberandique rationem, cuius gratia istud pro exemplo adducimus. Sic itaque in graui sua orationem Martius ad suos milites: Eo ipso quod difficilimum videtur, facillimum erit.Ga naar margenoot+ Tertia vigilia noctis, silenti agmine ducam vos: exploratum habeo, non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse, &c. Scio (inquit) audax videri consilium: sed in rebus asperis & tenuibus, fortissima quaeque consilia tutissima sunt. Qvia, si in Occasionis momento, cvivs praetervolat opportvnitas, cvnctatvs pavlvlvm fveris, neqvidqvam mox omissam qveraris. Vnus exercitus in propinquo est; duo haud procul absunt: nunc aggredientibus par aliqua opportunitas; & iam tentastis vestras & illorum vires. Si diem proferimus, & hesternae eruptionis fama contenti desierimus; periculum est, ne omnes duces omnesque copiae conueniant: tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium; quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit. Hucusque Martius, verè Martius, aequus rationum momentorumque aestimator, trutinator, & considerator, necnon sedulus Occasionis oblatae obseruator: vtGa naar margenoot+ Valerius Maximus, non immeritò, ex capite concionantis ad milites, flammam eluxisse, testetur. |
|