Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAcceptae neglectaeque Occasionis exempla.ANimi gratiâ nunc in vno eodemque exemplo arreptae neglectaeque occasionis specimen obseruemus; vt varietas non solùm magis oblectet, verùm etiam res per contraria iuxta se posita magis elucescat. Ga naar margenoot+Quum Dauid rex accinctus Ephod lineo, totis viribus ante arcam saltaret, ludens cithara, maximae victoriae (teste Diuo Gregorio) per hoc praebens argumentum, seipsum vincendo, seque ad Dei gloriam ita publicè humiliando, in actu, in habitu, & in toto se, quantus quantus esset; tum Michol vxor eius, filia Saul, prospiciens per fenestram vidit regem Dauid subsilientem, atque saltantem coram Domino: & despexit eum in corde suo. Ecce occasionem bonam laudandi Deum, congaudendiGa naar margenoot+ marito, in tam diuino cultu, in tam excellenti triumpho; accipiendique peramplam à Domino benedictionem, si occasionem ad haec oblatam arripuisset, non fastidiuisset, non ha- | |
[pagina 141]
| |
buisset contemtui; cùm ex opposito pro meritis omnia contraria reportarit. Nam, cùm Dauid reuerteretur, vt benediceret domui suae; egressa Michol filia Saul (superbiae nempe fastusque paterni haeres) in occursum Dauid, ait; Quàm gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas seruorum suorum: & nudatus est, quasi si nudetur vnus de scurris! O impudentem Michol imprudentiam! Nónne hoc est insultare Occasioni caelitus datae, oblatamque salutis ansam maledictis incessere? At nunc ex altera parte attendite Dauidem regem,Ga naar margenoot+ prudenter Occasionem maioris virtutis ac meriti ex occasione malè habita rapientem. Sequitur etenim: Dixit Dauid ad Michol; Viuit Dominus, quia ludam ante Dominum, qui elegit me potiùs quàm patrem tuum, & quàm omnem domum eius; & praecepit mihi, vt essem dux super populum Domini in Israel. Et ludam, & vilior fiam plusquam factus sum. Et eroGa naar margenoot+ humilis in oculis meis: & cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo. Hinc quoque factum est, vt iste singularem posteà à Deo acceperit benedictionem & gloriae amplioris augmentum; illa verò tulerit maledictionem, sterilisque effecta sit. Aliud ex Sacro codice proferamus occurrentis & arreptaeGa naar margenoot+ occasionis exemplum. Quum iam filij Israel, peccatis promerentibus, viginti annorum spatio, à rege Chanaan subiugati premerentur; nihilque affulgeret auxilij, nisi à Domino: accidit vt mirabili occasione tota illa calamitas in gaudium verteretur. Quando etenim Debora prophetissa (cuius aliàs alia de causa facta est mentio) duce Barac comitata, Sisaram principem hostilis exercitus, Domino eum caelitus perterrente, vertisset in fugam: Sisara de curru desiliensGa naar margenoot+ fugiensque venit ad tentorium Iahel, vxoris Haber Cinaei: (en cum ipso accurrente simul accurrit occasio heroicum facinus perpetrandi, in totius Reipublicae populique Dei liberationem, quam Iahel illa fortissima non neglexit) verùm ex ipsa sacra Historia rei totius euentum audiamus. Egressa igitur Iahel inGa naar margenoot+ occursum Sisarae (occasionisque eum comitantis) dixit ad eum: Intra ad me domine mi, intra, ne timeas. Qui ingressus ta- | |
[pagina 142]
| |
bernaculum eius, & opertus ab ea pallio, dixit ad eam; Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit vtrem lactis, & dedit ei bibere, & operuit illum. Dixitque Sisarae ad eam, Sta ante ostium tabernaculi; & cùm venerit aliquis interrogans te, & dicens, Numquid hic est aliquis? Respondebis, Nullus est. (Hem tibi opportunitatem opportunitate opportuniorem.) Quid accidit? Tulit itaque Iahel clauum tabernaculi, assumens pariter & malleum, & ingressa absconditè & cum silentio, posuit supra tempus capitis eius clauum, percussumque malleo, defixit in cerebrum vsque ad terram: qui soporem morti socians defecit, & mortuus est. Humiliauit ergo Deus in die illa Iabin regem Chanaan coram filiis Israel: qui crescebant quotidie, & forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan, donec delerent cum. Valde tempestiuè quoque arripuit occasionem exGa naar margenoot+ consilio Nathan Prophetae Bethsabea, ad filium suum Salomonem regali solio asserendum. Quum siquidem subita factione Adonias se, patre adhuc Dauide viuente, regem curasset conclamari; arrepta ex hac necessitate occasione, dixit Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis; Num audisti quòd regnauerit Adonias, & dominus noster Dauid hoc ignorat? Nunc ergo veni; (En tibi & hîc occasionem per frontem apprehensam, priusquam elabatur.) accipe consilium à me, & salua animam tuam, filiique tui Salomonis. Vade, & ingredere ad regem Dauid (periculum in mora, ideò accelerandum) & dic ei; Nónne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae, dicens, Quòd Salomon filius tuus regnabit post me, & ipse sedebit in solio meo? quare ergo regnat Adonias? Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, & complebo sermones tuos. Arrepta tam dextrè prudenterque deducta occasio effecit, vt & cessaret Adoniae praesumpta praetensio, & Salomon regis imperio legitimè rex crearetur, & in throno patris sui collocaretur. Tanti refert, occasionem oblatam vrgentemque prima fronte arripere, coeptumque opportunè per illam opus sedulò prosequi: quemadmodum captam leo praedam non | |
[pagina 143]
| |
minori studio stringere mordicusque tenere satagit, quàm priùs quaerebat optatam. Laudat idcircò Angelus factum illud Iuuenum in typoGa naar margenoot+ praestantium: asseritque, Occasionem gaudere tali violentia tam sibi amica qua constringitur. Et quid mirum, cùm & Deus ipse ita à nobis orationibus, votis, factisque gaudeat deuinciri, qui ad hoc occasionem suppeditat. |
|