Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijOccasionis noxiae euitatae exempla, & poena captatae.VErùm enimuerò, quemadmodum bona rei benèGa naar margenoot+ gerendae occasio, vel propter munera ipsa quae largitur, & fructum inde prouenientem, est amplectenda; quis non videat ita, vel propter solum dolendum euentum, malam occasionem aspernandam esse? Occasionem eiusmodi explendae libidinis habuit Ioseph,Ga naar margenoot+ ipsamet hera eum quaesita opportunitate captante; sed euitauit, auersatus est, eluctatus est, chlamyde quoque in ipsius manibus relicta. Occasionem trucidandi Saulem, hostem iam factum,Ga naar margenoot+ habuit non semel Dauid; sed numquam arripiendam est ratus. Occasionem peccandi habuisse Susanna dici potestGa naar margenoot+ (qualem eiusmodi captatores effingunt & optandam existimant) quando ostijs pomarij clausis, sola ab illis nefarijs iudicibus ad consensum postulabatur. Sed mortem elegit potiùs, quàm assentiri nequitiae. Occasionem tali specie pictam habuerunt & Apostoli deserendi Christum, abeundique retrò cum reliquis, prae- | |
[pagina 112]
| |
sertim quando rogabantur à Domino; Numquid & vos vultis abire? sed neutiquam apprehendendam existimarunt: Petro nomine omnium respondente; Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeterna habes. Eiusmodi, & quidem splendidas, ac velut benè comtas sceleris audendi occasiones, habuerunt omnes illi martyres & virgines, quibus honores, diuitiae, regales nuptiae, regna integra quandoque oblata sunt; si modò in illicitum actum inflecti se siuissent, sed mortem contemtis omnibus sibi persuasere praeferendam. Itaque non sunt vllo modo vanae, fictitiae, vmbraticae, & praetextae occasiones ad vitij velamen apprehendendae: sed potiùs dicendum cum Seneca; Etiam si scirem DeosGa naar margenoot+ ignoscituros, & homines ignoraturos; adhuc, propter peccati vilitatem, peccare dedignarer. Sicque sentiendum faciendumque constanter in omni genere peccati, cuius aliqua nobis offerri videtur occasio. Eoque studio & modo adimplendum est, quod de perfectè laudato homine dicit Sapiens; Qui potuitGa naar margenoot+ transgredi, & non est transgressus: & facere mala, & non fecit. Dum scilicet non solùm secretò, tutò, impunè, verumetiam cum laude & praemio peccandi occasiones visae sunt dari, & tamen eas non arripuit; quin omnibus est modis detestatus, solo conscientiae dictamine praemunitus; adeò vt nec GygisGa naar margenoot+ annulus in Christiani veri digitis locum vllum inueniat. Errant eapropter grauissimè, qui quiduis sibi licitumGa naar margenoot+ existimant; vel post facinus quodcumque commissum, se immunes à labe arbitrantur, eò quòd percommoda patrandi facinoris occasio se sponte sua videbatur offerre. Putant nempe sibique persuadent eiusmodi homines, cum Holoferne, (quod suprà notatum est) turpe esse, & contra virilis animi existimationem, si nacti vsquam opportunè mulierem, illa ex ipsorum manibus immunis abscedat. Tales sunt, qui iuxta S. Scripturae iudicium, ex omni offerente se fonte vel aqua per viam bibunt: qui ad quamcumque proximi sui vxorem hinniunt; & tam prostitutae castitatis mulieres, quae sub omni fronde vel arbore sedeant, omni trans- | |
[pagina 113]
| |
eunti occasionem praebent; quales sunt venatrices illae animarum, quae quemlibet sibi occurrentem adolescentem aut virum, quasi ex voto, & optata mentis sententia oblatam sibi à Deo existiment victimam. Dicuntque cum Terentio, InGa naar margenoot+ tempore veni, quod rerum omnium est primum. Et cum Plauto; Ipsa opportunitas non poterat mihi opportuniùsGa naar margenoot+ aduenire. Hinc fit, vt omnes qui per occasionem peccant, perGa naar margenoot+ occasionem quoque sese excusent, sed frustrà. Nam, vt neque fructuum vetitorum pulchritudo nec serpentis astutia Euam, neque Euae blandities Adamum, neque Dauidem visae Bethsabeae lauantis adspectus, neque alabastri profusi fragrantia proditorem, excusarunt: ita neque vel maximè obuia & quasi è caelo demissa ad malum occasio, praetexi potest malitiae in commissi delicti excusationem. Nam, vt neque Luciferi ceterorumque Angelorum apostatarum lapsus, ex nobilitate conditionis, & pulchritudinis excellentia, iustam sumsisse potuit occasionem; ita neque praetextu tam adulterinae occasionis, quisquam à noxae foeditate vel à poenae magnitudine praesumere debet excusationem. Porrò, quia hoc schemate de commodis Occasionis, vtGa naar margenoot+ amplis hospitalitatis praemijs ac muneribus egimus, & beneficij tanti occasione de sinistra quoque occasione eiusque incommodis quaedam adiecimus; si fortè quis munerum tam odibilis occasionis, hospitio apud se imprudenter exceptae, fructum inuisum vno adhuc exemplo velit degustare, vt magis ab illius consuetudine diuertatur: fabulam illam deGa naar margenoot+ Mida à Poëtis confictam tantum opus est intueri. Vt siquidem auarus is erat, percommodam fouendae explendaequeGa naar margenoot+ illi ingluuiei occasionem se nactum arbitrabatur, cùm Liberum hospitio excepisset. Pro hospitalitatis itaque officio,Ga naar margenoot+ quodcumque postulasset impetrauit; vt nimirum in aurum verteretur quidquid attingeret. Quis vberiorem tali occasione exspectaret hospitij remunerationem? sed quid accidit? Huic felici misero & esca & potus, dum sumendo contingebat, in aurum versa, necem pro vitae incolumitate, ac pro | |
[pagina 114]
| |
beatitudine miserandum exitium erant allatura; nisi Pactoli profluuio ablutus discrimini se eripuisset. SicGa naar margenoot+ stipendia peccati, mors, inquit Apostolus. Ita speciosa illa confictae ad malum occasionis amoenitas, postea in maiorem tormenti acerbitatem, iusto Dei iudicio, commutatur.Ga naar margenoot+ Impleturque illud Poëtae: Nocet emta dolore voluptas. Illudque S. Scripturae: Quantum glorificauit se, & in delicijs fuit: tantum date illi tormentum & luctum. Ita Diues epulo in illis maximè fuit cruciatus, quae vtcumque ei optatam dederant peccandi occasionem; quales erant diuitiae, vestes splendidae, epulae, amici, fauor hominum, & otium cum Cornucopiae. Restat sub finem, vt in frementis frendentisque diaboliGa naar margenoot+ impotentiam oculos conijciamus, prout in schemate depingitur. Vt, quàm illum gravatè ferre cognoscimus Angeli boni studium, almae Occasionis hospitio exceptae munificentiam, & ritè donis vtentium incrementum; tam nos auidè ad haec omnia mentem aduertamus, & fruamur concessis. Neque tamen ob id quidpiam de vigili salutis nostrae cura remittendum: quia (vt inquit D. Gregorius) diabolus quòGa naar margenoot+ valentiùs vincitur, eò adhuc ad insidias ardentiùs instigatur. Idemque expulsus, acriores conatur infligere stimulos. Quocirca, gaudendum quidem pro parta victoria, sed seriò de nouo conflictu cogitandum. |
|