Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijJucundum hospitalitatis exemplum.NOn erit abs re, considerare, quàm soleat olim apud Ethnicas & barbaras quoque nationes, munus hospitalitatis esse in veneratione. Ex eo siquidem vel solo argumento colligi possit, quanta apud antiquos fuerit eius religio, quòd in Iouis ipsius (quem tamen illi Deorum optimum maximum facie- | |
[pagina 87]
| |
bant) tutela ac patrocinio hospites esse existimarint, & ea propter Iouem hospitalem nuncupauerint. Huc versus ille Poëtae spectabat:
Iuppiter, hospitibus nam te dare iura, loquuntur:Ga naar margenoot+
vt de his occasione hospitalitatis Abrahae P. Pererius. Narrat Iacobus de Voragine, appositum valde, licet mirabili occasione ortum, hospitalitatis exemplum de IulianoGa naar margenoot+ hospitatore. Is errore magis quàm furore parentes interemit: cùm enim summo mane domum reuersus, in suo vxorisque cubili dormientes illos offendisset, putauit vxorem esse cum adultero: & educto repentè gladio, ambos transfixit. Vxor autem antequam ille aduenisset, ad ecclesiam perrexerat: re tandem cognita, vbertim fleuit. Vtque commissi veniam promereri posset, relicta domo, prope fluminis ripam, vbi multi vado transeuntes peribant, xenodochium posuit, & viatores tecto excipere, & nauicula transuectare gratuitò coepit. Postremò (ecce quod vrgemus, opimum talis officij praemium) diuinitus dictum sibi audiuit, quòd culpam eluisset hospitalitatis merito. Parentum ergo interfector, susceptor hospitum, factus est caeli habitator. Haec ita Marulus. At nunc istum humanitatis & beneficentiae tractatulum,Ga naar margenoot+ eorum occasione susceptum, qui occasionem, velut gratum hospitem gratanter admittunt, alio quodam non illepido exemplo concludamus, quod ipsi D. Gregorio Thaumaturgo accidisse scribitur. In quo non solùm ipsius hospitaliatis officium, sed ipsummet occasionis obseruatae studium, nos nostri propositi tenaciores efficiet; docebitque (quod primariè intendimus) dignam occasionis oblatae rationem habere. Quum D. Gregorius ThaumaturgusGa naar margenoot+ Neocaesareae Episcopus, vrgente procellae angustia, in Alpibus ad fanum Apollinis diuertisset, à sacerdote licet profano officiosissimè exceptus est. Post cuius discessum, accessit sacerdos ex more poscere consulta, & responsa (ab idolo videlicet) sed nihil inde responsi veniebat. Iterum & iterum sacerdos victimas repetit, & nihilominus semper silentium permanebat. Cumque sacerdos stupore aestuaret, | |
[pagina 88]
| |
in somnis daemonium apparens, se nihil posse fatetur. Percontantique causam, ait, aduentu Gregorij Episcopi se esse expulsum. Et cùm perquireret sacerdos, quid remedij daretur: ait, non aliter licere sibi ingredi locum illum, nisi Gregorius permisisset. Quibus auditis sacerdos secutus est B. Gregorium; & ad eum perueniens, rem ex ordine pandit; humanitatis suae atque hospitalitatis gratiam commemorat, querelam numinis exponit, ademtam facultatem quaestus sui deplorat, ac reddi sibi omnia in pristinum statum deposcit. Itaque scribit B. Gregorius epistolam in haec verba; Gregorius Apollini. Permitto tibi redire ad locum tuum, & agere quae consueuisti. Quam epistolam cùm posuisset iuxta simulacrum, adfuit daemon responsa poscenti. Quod ille admirans, & dicens penes se, quòd Gregorius erat maior illo; clausis ianuis fani, adijt Gregorium, & prostrauit se ad pedes eius, rogans vt illi se Deo offerat, cuius virtute Gregorius Dijs gentium imperabat. Qui cùm instaret, catechumenus factus est ab eo; posteà liberatus, & in tantum vitae merito ac fidei virtute profecit, vt ipse in Episcopatu Gregorio successor exstiterit. Ecce, dum Gregorium hospitem sacerdos iste profanus excepit, salutis suae simul Occasionem diuinamque gratiam excepit hospitio. Vnde factum est, vt dignam tantae hospitalitatis mercedem acciperet; de idololatriae impietate, ad aeterni Dei cultum translatus; & de sacerdote satanae, Dei veri minister effectus. Sed quid si ex abundanti, & cum speciali Lectoris venia, hîc planè contrarium exemplum adiunxero? Ita narrat illud Aelianus. Mitylenensis quidam, nomine Macareus, sacrificulusGa naar margenoot+ Bacchi, vultu quidem singularem prae se ferebat mansuetudinem & aequitatem; ceterùm, omnium hominum erat impijssimus. Accidit quodam tempore, vt hospes ad eum veniret,Ga naar margenoot+ & in eius fidem aliquantum auri deponeret. Macareus in recessu templi, eruta terra aurum defodit. Interiecto deinde tempore, reuersus hospes aurum reposcebat. Quem cùm ille, tamquam restituturus depositum, in templum introduxisset, morte affecit: atque effosso auro, hospitem in eius locum im- | |
[pagina 89]
| |
posuit, & recondidit: ac quemadmodum homines, sic etiam Deum clam esse arbitrabatur. Verùm euentus longè secus declarauit. Quare, paucis diebus exactis, triennalis Dei solemnitas aderat. Tum cùm ille magna celebritate diuinam rem obiret, atque in caeremonijs festalibus occupatus esset, duo filij eius domi relicti, patris immolationem sacrosanctamGa naar margenoot+ imitabantur: accendentesque ad aram paternam, ardentibus adhuc holocaustis, iunior collum praebebat, adultior verò cùm inuenisset aeruginosum ensem, fratrem, ad similitudinem victimae, mactauit. Familia conspecto facinore, vociferata est. Mater audito clamore exsilijt: vidensque trucidatum alterum, alterum ensem recenti sanguine conspersum manu tenentem, arrepto ex altari torre, superstitem filium interfecit. Allatum est caedis domesticae nuncium ad Macareum, qui relicto sacrificio, quàm potuit furentissimo impetu & iracundia in aedes insilijt, atque taeda, quam habebat, vxorem interemit. Scelus in omnes homines euulgatum est, comprehensusque Macareus, & in tormentis examinatus, confessus est, quae in templi quondam perpetrarat. In ipsis verò quaestionibus vitam amisit. Horrendum hîc diuino nutu pro violata hospitalitatis fide supplicium, tam deterret ab omni laesionis iniuria; quàm in praecedenti exemplo remuneratum hospitij munus, inuitat ad diligens hospitalitatis officium. Non frustrà igitur adolescentes isti prudentes in hocGa naar margenoot+ schemate, ex animo Caelestem nuncium, Tempus, & Occasionem, vt hospites gratos excipiunt; cùm (vt prudentem quemque in suo officio repraesentant) non ignorent, quanti referat, se erga tales hospites praebuisse humanos. Dicit propterea vnus eorum Tempori ; Hospes gratus ades.Ga naar margenoot+ Sic & consequenter reliqui, magna animorum exultatione profitentes, maximum compendium ex ipsorum tam felici praesentia exspectandum. Et verè ita res habet; nam tempore opportuno aptaque occasione, diuina gratia duce, nihil optabilius; rem aliquam praesertim eximiam meditanti. Quantae verò sit miseriae, illis vel maximè optatis destitui, quis dicat? Hinc isti dextras, | |
[pagina 90]
| |
pacis, fidei, amorisque testes, proferunt; praebentque se ad omne obsequium quàm promtissimos. Angeli è caelo tantum boni profectus & salutis studium miro applausu commendant; & quasi protensis corollis & praemijs, ad occasionem tanti boni capessendam, animant vniuersos. Et quis neget, quin omnes (quotquot cum istis iuuenibus studiosi sunt occasionis obseruatores) hoc intùs sentiant, quasi quodam instinctu diuino, quod de Ionatha expressum legimus? Vidit Ionathas, quia tempus eum iuuat: vt & inuitabatGa naar margenoot+ occasio. Tunc proculdubiò tempus est, & animum excitandi, & manus ad opus extendendi, cùm illa, quae ad facti opportunitatem pertinent, suo quasi nutu & impulsu inuitare & incitare videntur ad agendum. Cùm enim (vt dicitur) tempus postulat & res; vel ignauus, vel stultus, vel malus sit oportet, qui quod facto est opus, neglexerit. Ferrum siquidem dum candet,Ga naar margenoot+ cudendum est: vt & emollita igne vitrorum conficiendorum materia, expeditè formanda est, dum se praebet tractabilem. Sic & nautae serenitate halcyonis indicio obseruata. seGa naar margenoot+ statim ad vela faciendum expediunt, de quatuordecim dierum tranquillitate securi. Halcyon siquidem auis maritima, vt scribit Ambrosius, in arena & maris littore oua ponit, medio ferè hyemis. Et si antè vndosum & tempestuosum fuerit mare, statim positis ouis subsidit tempestas, venti cessant ad septem dies, tamdiu enim oua fouet: & iterum adhuc septem dies mitescit mare, quamdiu enutrit halcyon suos pullos. Hanc opportunitatem studiosè obseruant nautae, illosque ob id dies; Halcyonidas vocant. Vnde & Plautus: Alcedonia sunt in foro. Ob tranquillitatem scilicet & iustitium, cessante omni strepitu forensi. |
|