Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 84]
| |
De hospitis ingrati dispendio, de hospitio animae in corpore, & praemijs hospitalitatis.DE simili fraude violatique hospitij iniuria (sed tamen citra omnem culpam hospitio excipientis) legimus notatu dignum exemplum; quod nos a talium hospitum susceptioneGa naar margenoot+ deterreat, qui malum pro bono rependant, & nos animi corporisque ornamentis exspolient: qualis est supremo gradu diabolus, ne quidem ad primum ostij limen, nostra vmquam pace admittendus. De ingrato hospite sic habet Caelius Rhodiginus.Ga naar margenoot+ Philippis Macedo, quendam ex ministris aulicis, ad explorandum negotium aliquod amandarat, qui orta tempestate naufragium fecit: seruatus autem est à quodam maris accola, qui scaphâ exceptum in praedium suum transportat, omniaque humanitatis officia ei exhibet; elapsisque triginta diebus, viatico instructum dimittit. Miles domum reuersus, narrat singula Regi, de naufragio & suis periculis; verùm tacet beneficium hospitis. Rex pro exhaustis laboribus gratum se fore pollicetur. Miles, accepta Occasione, se vidisse ait praedium in littore; id se rogare, vt per regiam munificentiam sibi assignetur, in monimentum praestiti officij. Rex facilè assentitur: Pausaniaeque praefecto mandat, vt praedium istud militi possidendum atrribuat. Colonus ergo, pro hospitalitatis munere, quod militi exhibuerat, è praedio suo exturbatur: ad regem se recipit, narrans quae in militem beneficia contulerit, & qua vicissim ipse afficiatur ab ingrato milite iniuria. Rex, audita causa, ingenti ira exarsit, statimque militem iussit prehendi, & inuri fronti eius stigmata his literis, hospes ingratvs. Quomodo ita nobiscum agat adulans mundus, diabolus insidians, & carnis illecebrosa blandities, obuium est vnicuique, | |
[pagina 85]
| |
trium horum fraudulentam amicitiae speciem attendenti; vt latè in Veridico Christiano super tribus animae hostibus estGa naar margenoot+ ostensum. Humaniùs, benigniusque Caesar aliquando cum suo egitGa naar margenoot+ hospite, qui cùm ipsi conditum oleum pro viridi forte fortuna apposuisset, aspernantibus ceteris, dixit se tale appetijsse; ne hospes aut negligentiae aut rusticitatis arguendus videretur. Porrò, vt diximus, non rarò ingratos, morosos, hostilesque hospites admittunt quidam; eos verò, à quibus ditandi honorandique fuerant, amandant. Quocirca nonGa naar margenoot+ incommodè hîc ex D. Bernardo de hospitio animae in corpore subiungemus. In hoc siquidem certum illum loquendi modum, toto hoc ferè schemate vsurpatum animaduertemus, vt opportunum reique conuenientem; quo hospitalitatis officium commendatur, reprehenditur autem ingratitudo. Sic igitur Corpus, vt hospitem exceptatorem, alloquitur Bernardus: Nobilem hospitem habes, ô Caro, nobilem valde. EtGa naar margenoot+ tota salus tua pendet ab eius salute. Da honorem, ô Caro, hospiti tanto. Tu quidem habitas in regione tua, anima verò, peregrina & exul, apud te est hospitata. Quaeso te, quis rusticus, si fortè nobilis & praepotens quispiam apud eum voluerit hospitari, non libenter in angulo domus, aut sub gradibus suis, vel in ipsis cineribus accubabit, cedens hospiti suo locum, sicut dignum est, potiorem? Hactenus auctor ille mellifluus. Qui ibidem pulcra valde subiungit, de donis hospitisGa naar margenoot+ hospiti concessis. Hoc est, quae anima corpori elargitur; vtpote oculis visum, auribus auditum, tactum totamque demum vitam toti corpori, debitamque membrorum omnium functionem. Quid vetet dicere, sic & Occasionem à Deo missam suum hospitem donis illis omnibus exornare, quae ipse tandem per studiosam Occasionis obseruantiam acquirit? Sic Rebecca àGa naar margenoot+ famulo Abrahae ditata ornataque fuit, cui cuiusque camelis tam hilari promtitudine potum dederat, eumque in domo paterna exceperat hospitio. Sic & Abraham hospitijGa naar margenoot+ munus accepit infantem, qui matri risum fecit, & toti mundo | |
[pagina 86]
| |
gaudium attulit, in eo cuius figura erat. Isaac enim risum significans, Christum referebat, in cuius natiuitate, Angeli gaudium magnum euangelizauerunt, quod futurum erat omniGa naar margenoot+ populo. Martha quoque Christum excipiens hospitio, fatris sui Lazari resuscitationem impetrauit, totique familiae benedictionem. Ita Zachaeus excepit illum gaudens in domum suam, quem Dominus (inquit Ambrosus) mansionis suaeGa naar margenoot+ claritate nobilitat. Nec mirum, quòd se apud hunc non inuitatus inuitarit; sciebat enim vberem hospitij sui esse mercedem. Salus vtique illi domui facta est: atque itaGa naar margenoot+ munificentiùs exornata, quàm si repleta fuisset diuitijs. Ita & duo Discipuli in Emaus hospitalitatis suae peramplum beneficiumGa naar margenoot+ acceperunt, cùm & oculi eorum aperti fuerint, cor incensum charitate, & fides ad salutem necessaria, diuino colloquio roborata: quin (vt piè aliqui sentiunt) supersubstantiali illo pasti edulio, in alios sunt planè viros immutati. Verùm, omni est comparatione maius, quòd singulareGa naar margenoot+ illud mundi pereuntis solatium, sanctissima inquam virgo, atque eadem Dei mater Maria, sicut Saluatorem nostrum, sub mundi vesperam in hanc miseriarum vallem descendentem, purissimo virginalis vteri suscepit hospitio; ita ipsa ab eodem vicissim in summo caeli habitaculo gloriosissimè fuit collocata. Et (vt cum D. Bernardo loquar) quantum gratiae in terris adepta est prae ceteris, tantum & in caelis obtinet gloriae singularis. |
|