rupta, sanguinis guttulae, aut putrefacti ichores in ipsius cerebri sinu, in piam matrem multoties confluentes lethale reddant. Vt videre licuit in tuo aegro, qui tanto tempore nullo vexabatur Symptomate, neque convulsione, neque bilis vomitu, quae fere semper subsequi solent, cum propter os nervosum ventriculi, tum ob mirum quem cum cerebro habet consensum ob sextum par nervorum, quod asserit Galenus lib. 3. de locis cap. 7. his verbis Ventriculus cerebro, et cerebrum ventriculo illico suas affectiones communicant.
Quae omnia, licet à me penitius examinata, tamen causam haudquaquam intueor: quandoquidem in his aliquid divinum adest, incomprehensibile, et quod sensus nostros fallere possit: Quod Hippocrates forsan solus experimento cognovit. Quare hanc meam accipe rationem, quae talis est:
Licet enim res ipsae non semper eodem modo eveniant, ut ex figura Hippocraticae dictionis colligitur, raro tamen aliter accidere, ut non minus doctè, quam latè Galenus affirmat pro tutelâ Hippocratis lib. 6. aph. com. 58. Nam ea quae frequentia sunt, pro perpetuis habentur in Medicina. Rarò autem contingentia problematum Medicorum veritatem non tollunt, teste Galeno 2. aph. 43. Neque enim ex iis, quae semel, aut bis homo vidit, debet pronuntiata conficere medica. Idem lib. de faetus formatione cap. 2.
Quare ea inter monstrosa reponenda judico, sic et ea quae narras de puero sine cerebro, quem nostris vidimus oculis anno 1629 14. Decem. et se vidisse gloriatur Carpus insignis ille anatomicus: Scenkius lib. 1. observationum. Et Eruditissimus Valleriola lib. 4 obs. 10.
De Infante cum excrescentiâ circa os coxigis, nihil habeo, quia sicuti tuus erat sine cerebro cum spinali medulla, sic meus loco cerebri, et spinalis medullae, aquam limpidissimam habebat.
Quod ad puerum sine pulmone, doctissimus Dominus Professor Regius Plempius, rationes excellentissimas profert.
De muliere quae ossiculum deglutiverat, quod natura ad exteras extruserat partes: magnum naturae beneficium dico, quae unica parens et magistra.
Quare loquor cum Averrhoe 7. Collegit cap. 2. monstra accidunt in arte, sicut etiam in natura. Vale anima mea.
Tuus Nic. Fontanus.
(Bovenstaande brieven zijn te vinden in een zeldzaam boekje in 12o, getiteld: Responsionvm et Curationvm Medicinalivm Liber Vnvs. Autore Nicolao Fontano, Ioh. Filio, Medico Amstelodamensi. Amstelodami, Typis Ioannis Ianssonii, Anno M. DC. XXXIX, fol. 10-16).