X V I I I.
Vita lvxvriosa.
In multis escis erit infirmitas, &c. propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, adiiciet vitam. Eccles. 37, 33.
Qui sua dat ventri miseris quae tollit egenis,
Sublatus morbis in Phlegethonte iacet.
Qui pellem curat, nunquam solet esse benignus,
Christo procurans esuriente gulam.