cypr. de casib. matrimonial. Cap. 3.
Omniuò circumspectam, in casibus matrimonialibus, virginem esse oportet, ne aut sese obtulisse aut pro sexus decore non satis verecundè egisse videatur, ut ne inconmodum, quod Icasiae nobili et eruditae virgini olim contigisse legimus, ipsi eveniat: ea enim, cum Theophilo imperatori Constantinopolitano adeò placeret, ut jam jam Malum aurem in fidei conjugijque pignus ei porrectus videretur, ob promptius responsum rejecta, prae auimi aegritudine, coenobio se maneipavit.