Houwelick
(1625)–Jacob Cats– AuteursrechtvrijDat is het gansche gelegenheyt des echten-staets
[pagina 1]
| |
2.Formosissimas undequaque uxores ne ducunto. Sed & deformissimarum nuptias contemnunto. Mediocriter speciosas intrepidè deligunto. | |
3.Foeminae maritis aut praesentibus aut futuris, non caeteris, modestè sese ornanto. Formosasque, utcunque poterunt, citra fucum efficiunto. Viri negligentiùs, & quantum satis erit ad munditiem & dignitatem ex more regionis tuendam cultui corporis studento. Atqui viri vestimentis, ornamentisque muliebribus, & con- | |
[pagina 2]
| |
tra foeminae virilibus, nisi si qua necessitas aliave justa causa ingruerit, abstinento. | |
4.Suam quisque deformitatem futuro marito, aut uxori detegito. Ne tamen propterea, praesertim foemina, nudator. | |
5.Vxores aequales aut inferiores genere & opibus ducunto. Superiorum connubia omninò fugiunto, nec tamen propterea uxorum nobilium matrimonia devitanto. | |
6.Virgines easque puellas uxores ducunto. Viduarum verò atque seniorum nuptias fugiunto. Seniores tamen viri uxores juniores ne despondento. Sed aequalitatem ea in re, ut in caeteris sectantor. Verùm eam non annis, sed gignendi fine metiuntor. Denique mares xxxvj. Puellae xviij. annorum aut circiter nuptijs addicuntor. | |
7.Futurae uxoris parentes, patriam, mores inspiciunto. | |
8.Viri uxores sibi aequari jam à principio ne sinunto. Sed dicto audientes esse imprimis docento. Nec tamen se tyrannos, nec dominos, sed maritos praestanto. | |
[pagina 3]
| |
Nec, si suae saluti consulere & honestatem undequaque sectari velint, eas verberanto aliásue malè tractanto. | |
9.Suis viri exemplis atque blanditijs cum severitate conjunctis uxores corrigunto. Sed & minas, si res exegerit, admiscento. Verùm non palàm, aut pręsentib9 extraneis eas objurganto. | |
10.Viri forensia & extranea curanto. Vxores domestica administranto, domique se ob id continento. Hortos & lanificium non impigrè excolunto. Nec peregrè passim, ac temerè proficiscuntor. | |
11.Is his etiam quae ad virorum curam pertinent, ab uxoribus ipsis consilium sumunto. | |
12.Ea solùm, quae detecta nullum sunt dispendium allatura, uxoribus communicanto. Earumque consilium, si conducere videbitur, sequuntor: caetera nunquam detegunto. | |
13.Quicunque ab uxoribus amari cupiunt, eas quoque ipsas vicissim amanto. | |
[pagina 4]
| |
Omninóque externarum congressu abstinento. | |
14.Carminibus, poculis, alijsque id genus philtris magicis, quibus creditur amor conciliari, vir & uxor penitus abstinento. Sed mutuo inter se affectu alijsque honestis rationibus amorem provocanto, conservanto, augento. | |
15.Concubitum neque nimis pertimescento, neque item nimis concupiscento. Frequentem atque immodicum prorsus fugiunto. | |
16.Conjuges zelotypiam tanquam pestem omnium teterrimam, perniciosissimam, exitiosissimam fugiunto. Nec viri uxores custodiâ asservanto. Easdem autem ab impudicarum mulierum, atque etiam libidinosorum virorum congressu prohibento. A lascivis sermonibus, obscoenis picturis, ludis publicis, pręsertim impudicis, obscoenis item lectionibus, nocturnis conventibus arcento. Sobrias eas esse docento. Otium ab illis propellento. Peregrinationes tollunto. Loca suspecta mutanto. Solas cum viris non permittunto. Castos se exhibento. | |
[pagina 5]
| |
Haec omnia si praestiteris, & tamen uxor impudica fuerit, patienter ferre memento. Vxores viros ab externarum mulierum amore & concubitu modestiâ, obsequio, pudicitiâ, & dissimulatione revocanto. |
|